Commentaria in Ionam (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Ionam
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXV


HieStr.CoInJo3 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

387-388 Triennium circiter fluxit, postquam quinque prophetas interpretatus sum, Michaeam, Nahum, Abacuc, Sophoniam, Aggaeum; et alio opere detentus, non potui implere quod coeperam: scripsi enim librum de Illustribus viris, et adversum Jovinianum duo volumina: apologeticum quoque, et de optimo genere interpretandi ad Pammachium: et ad Nepotianum, vel de Nepotiano duos libros, et alia quae enumerare longum est. Igitur tanto post tempore, quasi quodam postliminio a Jona interpretandi sumens principium, obsecro ut qui typus est Salvatoris, et tribus diebus ac noctibus in ventre ceti moratus, praefiguravit Domini resurrectionem, nobis quoque fervorem pristinum tribuat, ut sancti ad nos Spiritus mereamur adventum. Si enim Jonas interpretatur columba, columba autem refertur ad Spiritum sanctum: nos quoque columbam, ex adventu [ Al. et adventum] ad nos interpretemur columbae. Scio veteres ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos super hoc libro multa dixisse, et tantis quaestionibus, non tam aperuisse, quam obscurasse sententias; ut ipsa interpretatio eorum opus habeat interpretatione, et multo incertior lector recedat, quam fuerat antequam legeret. Nec hoc dico, quo magnis ingeniis detraham, et alios mea laude suggillem; sed quod commentatoris officium sit, ut quae obscura sunt, breviter aperteque dilucidet, et non tam disertitudinem ostentet suam, quam sensum ejus quem exponit, edisserat. Quaerimus igitur, Jonas propheta, excepto volumine suo, 389-390 et Evangeliis [ Al. Evangelio], hoc est, Domini de eo testimonio, ut alibi in Scripturis sanctis lectus sit? Et ni fallor in Regum volumine de eo ita scriptum est: Anno quintodecimo Amasiae filii Joas, regis Juda, regnavit Jeroboam, filius Joas, regis Israel in Samaria quadraginta annis et uno. Fecitque malum coram Domino, et non recessit ab universis peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, Ipse convertit fines Israel in Samaria ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta verbum Domini Dei Israel, quod locutus est in manu servi sui Jonae, filii Amathi prophetae, qui fuit de Geth, quae est in Opher (IV Reg. XIV 25 seqq.). Tradunt autem Hebraei hunc esse filium viduae Sareptanae [ Al. Saraptenae], quem Elias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum: Nunc cognovi quia vir Dei es tu: et verbum Dei in ore tuo est veritas [Al. veritatis ]; et ob hanc causam etiam ipsum puerum sic vocatum. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat: et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est, filius esse dicitur veritatis. Porro Geth in secundo Saphorim [ Al. Sapphirim] milliario, quae hodie appellatur Diocesaraea euntibus Tyberiadem haud grandis est viculus, ubi et sepulcrum ejus ostenditur. Quamquam alii juxta Diospolim, id est, Liddam, eum et natum et conditum velint: non intelligentes hoc quod additur, Opher, ad distinctionem aliarum Geth urbium pertinere, quae juxta Eleutheropolim, sive Diospolim, hodie quoque monstrantur. Liber quoque Tobiae, licet non habeatur in Canone, tamen quia usurpatur ab ecclesiasticis viris, tale quid memorat, dicente Tobia ad filium suum. Fili, ecce senui, et in eo sum ut revertar de vita mea: Tolle filios tuos, et vade in Mediam, fili: scio enim quae locutus est Jonas propheta de Ninive, quoniam subvertetur (Tobiae XIV). Et revera quantum ad historias tam Hebraeas quam Graecas pertinet, et maxime Herodotum, legimus Niniven, regnante apud Hebraeos Josia, et Astyage rege Medorum, fuisse subversam. Ex quo intelligimus primo tempore ad Jonae praedicationem, acta poenitentia, Ninivitas veniam consecutos: postea vero in pristinis vitiis perseverantes, Dei in se provocasse sententiam. Traduntque Hebraei, Osee, et Amos, et Isaiam ac Jonam iisdem prophetasse temporibus. Hoc quantum ad historiae pertinet fundamenta. Caeterum non ignoramus, Chromati papa venerabilis, sudoris esse vel maximi totum prophetam referre ad intelligentiam Salvatoris: videlicet quod fugerit, quod dormierit, quod praecipitatus in mare sit, quod susceptus a ceto, quod ejectus in littus poenitentiam praedicarit, 391-392 quod contristatus ob salutem urbis innumerae, cucurbitae sit delectatus umbraculo: quod reprehensus a Deo cur majorem curam habuerit herbae virentis, et extemplo aridae, quam tantae hominum multitudinis, et caetera quae in ipso volumine explanare nitemur: et tamen, ut totum prophetae sensum brevi praefatione comprehendam, nullus melior typi sui interpres erit, quam ipse qui inspiravit prophetas, et futurae veritatis in servis suis lineas ante signavit. Loquitur ergo ad Judaeos sui sermonis incredulos, et Christum Dei Filium nescientes: Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae; et ecce plus quam Jonas hic (Mat. IV, 41). Condemnatur generatio Judaeorum, credente mundo: et Ninive agente poenitentiam, Israel incredulus perit. Illi habent libros, nos librorum Dominum (II Cor. III): illi tenent prophetas, nos intelligentiam prophetarum: illos occidit littera, nos vivificat spiritus (Joan. XVIII): apud illos Barabbas latro dimittitur, nobis Christus Dei Filius solvitur.

INCIPIT LIBER.

391 (Cap. I.--Vers. 1.) Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens: Surge, et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea; quia ascendit malitia ejus coram me. Septuaginta, excepto eo quod dixerunt, ascendit clamor malitiae ejus ad me, caetera similiter transtulerunt. In condemnationem Israelis Jonas ad gentes mittitur, quod Ninive agente poenitentiam, illi in malitia perseverent. Porro quod ait, ascendit malitia ejus coram me, sive, clamor malitiae ejus ad me, hoc ipsum est quod in Genesi dicitur: Clamor Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est (Gen. XVIII, 20). Et ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Juxta tropologiam vero Dominus noster, Jonas, hoc est, columba, sive dolens (utrumque enim interpretatur, vel quia Spiritus sanctus in specie columbae descendit, et mansit in eo (Luc. XIX), vel quia nostris doluit ipse vulneribus, et flevit super Jerusalem, et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII): vere filius veritatis; Deus quippe veritas est), mittitur ad Niniven pulchram, id est, mundum, quo nihil pulchrius oculis carnis [ Al. carneis] aspicimus (Joan. XIV). Unde et apud Graecos ab ornatu nomen accepit κόσμος: consummatisque operibus singulis, de eo dicit: Vidit Deus quia bonum est. Ad Niniven, inquam, civitatem magnam, ut quia Israel audire contempsit, totus gentium mundus exaudiat. Et hoc propterea, quia ascenderit malitia ejus coram Deo. Cum enim Deus quasi quamdam pulcherrimam 392 domum servituro sibi homini exstruxerit, depravatus est homo propria voluntate, et a pueritia diligenter appositum est ad malum cor ejus (Gen. VIII): posuitque in coelum os suum, et exstructa turre superbiae (Gen. XI), meretur ad se descendentem Filium Dei, ut per poenitentiae ruinam conscendat ad coelum, qui per tumorem superbiae [ Al. subire] non potuit.

Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini. LXX similiter. Scit propheta, sancto sibi Spiritu suggerente, quod poenitentia gentium, ruina sit Judaeorum. Idcirco amator patriae suae, non tam saluti invidet Ninive, quam non vult perire populum suum. Alioquin legerat Moyse rogantem dixisse pro eo: Si dimittis eis peccatum, dimitte: sin autem non dimittis, et me dele de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32), et ad preces illius servatum Israel, et Moysen de libro non fuisse deletum, quin potius Dominum occasionem accepisse per servum, ut caeteris conservis illius parceret. Dum enim dicit, dimitte me, ostendit se posse retineri. Tale quid et Apostolus loquitur: Optabam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae secundum carnem (Rom. IX, 3). Non quod ipse perire desideret, cui vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I); sed magis meretur vitam, dum salvare vult caeteros. Praeterea videns Jonas comprophetas suos mitti ad oves perditas domus Israel, ut ad poenitentiam populum provocarent, Balaam quoque divinum de salute Israelitici populi prophetasse (Num. XXII), delet se solum 393 electum, qui mitteretur ad Assyrios inimicos Israel, et ad civitatem hostium maximam, ubi idololatria, ubi ignoratio Dei: et quod his majus est, timebat ne per occasionem praedicationis suae, illis conversis ad poenitentiam, Israel penitus relinqueretur. Noverat enim eodem spiritu, quo illi gentium praeconium credebatur, quod quando nationes credidissent, tunc periret domus Israel, et quod aliquando futurum erat, hoc ne in suo fieret tempore, verebatur. Unde imitatus Cain Jonas (Genes. IV), et recedens a facie Domini, fugere voluit in Tharsis, quam Josephus interpretatur Tharsum Ciliciae civitatem, prima tamen littera commutata: quantum vero in Paralipomenon libris intelligi datur, quidam locus Indiae sic vocatur. Porro Hebraei THARSIS ( ), mare dici generaliter autumant secundum illud: In spiritu vehementi confringes naves Tharsis (Ps. XLVII, 8), id est, maris. Et in Isaia: Ululate, naves Tharsis (Isai. II, 14). Super quo ante annos plurimos in epistola quadam ad Marcellam dixisse me memini: Non igitur propheta ad certum fugere cupiebat locum; sed mare ingrediens, quocumque pergere festinabat: et magis hoc convenit fugitivo, et timido, non locum fugae otiosae eligere; sed primam occasionem arripere navigandi. Hoc quoque possumus dicere, qui notum tantum putabat in Judaea Deum (Psal. LXXV), et in Israel magnum nomen ejus, postquam illum sensit in fluctibus, confitetur, et dicit: Hebraeus ego sum, et Dominum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam: si autem ipse fecit mare et aridam, cur aridam relinquens arbitraris te conditorem maris in mari posse vitare? Simulque instruitur per salutem conversionemque nautarum, etiam tantam multitudinem Ninive simili posse confessione salvari. De Domino autem et Salvatore nostro possumus dicere, quod dimiserit domum, et patriam suam, et assumpta carne, quodammodo de coelestibus fugerit, veneritque in Tharsis, hoc est, in mare 394 istius saeculi, secundum quod alibi dicitur: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt [Al. perambulabunt]. Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Ps. CIII, 25 seqq.). Idcirco enim et in passione dicebat: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me: ne populo conclamante: Crucifige, crucifige talem (Luc. XXII, 42). Et: Nos non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15), plenitudo gentium subintraret, et frangerentur rami olivae, pro quibus oleastri virgulta succrescerent (Rom. XI). Tantaeque pietatis et amoris fuit in populum pro electione patrum, et repromissione ad Abraham, ut in cruce positus diceret: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 24). Vel certe quoniam Tharsis interpretatur contemplatio gaudii, veniens ad Joppen propheta, quae et ipsa speciosam sonat, ire festinat ad gaudium, et quietis beatitudine perfrui, totum se tradere theoriae, melius esse arbitrans pulchritudine et varietate scientiae perfrui, quam per occasionem salutis gentium caeterarum perire populum, de quo Christus in carne generandus sit. (Vers. 3.) Et descendit in Joppen, et invenit navem euntem in Tharsis: et dedit naulum ejus, et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. LXX: Et ascendit in Joppen, et invenit navem euntem in Tharsis: deditque naulum suum, ascendit in eam, ut navigaret cum eis in Tharsis a facie Domini. Joppen portum esse Judaeae, et in Regnorum et Paralipomenon libris legimus (II Paral. II), ad quem Hiram quoque rex Tyri ligna de Libano ratibus transferebat, quae Jerusalem terreno itinere perveherentur. Hic locus est, in quo usque hodie saxa monstrantur in littore, in quibus Andromeda religata, Persei quondam sit liberata praesidio. Scit eruditus lector historiam; sed et juxta regionis naturam de montanis et arduis ad Joppen et campestria veniens propheta, recte dicitur descendisse, et invenisse navem funem solventem e littore, et ingredientem mare, deditque naulum ejus, 395 sive mercedem navis, id est, subvectionis ejus, juxta Hebraicum, sive naulum pro se [Al. suum ], ut Septuaginta transtulerunt. Et descendit in eam, ut proprie continetur in Hebraico: IERED ( ) enim descendit dicitur: ut fugitivus sollicite latebras quaereret. Vel ascendit, ut scriptum est in editione Vulgata: ut quocumque navis pergeret, perveniret: evasisse se putans, si Judaeam relinqueret. Sed et Dominus noster in extremo Judaeae littore (quod, quia in Judaea erat, appellabatur pulcherrimum) non vult tollere panem filiorum, et dare eum canibus (Matth. XV); sed quia venerat ad oves perditas domus Israel, dat vectoribus pretium, ut qui primum suum sanare [ Al. salvare] vult populum, salvet accolas maris, et inter turbines ac tempestates, id est, passionem suam, crucisque convicia submersus in inferno, salvet eos, quos quasi in navi dormiens negligebat (Matth. VIII). Prudens rogandus est lector, ne eumdem velit ordinem tropologiae, quem et historiae quaerere. Nam et Apostolus, Agar et Saram ad duo Testamenta refert: et tamen non omnia quae in historia illa narrantur, tropologice interpretari possumus. Et ad Ephesios de Adam et Eva disputans, ait: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: Sacramentum hoc magnum est: Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Numquid totum principium Geneseos, et fabricam mundi, et hominum conditionem ad Christum, et ad Ecclesiam referre possumus, quia hoc testimonio sic abusus est Apostolus? Fac enim hoc quod scriptum est: Ideo relinquet homo patrem suum, referamus ad Christum, ut dicamus eum Patrem in coelis reliquisse Deum, ut gentium populus jungeretur Ecclesiae: hoc quod sequitur, matrem suam, quomodo possumus interpretari, nisi forte dicamus reliquisse eum coelestem Jerusalem, quae est mater Sanctorum, et caetera multo his difficiliora? Illud etiam quod ab eodem Apostolo scribitur: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4), nequaquam nos arctat ut omnem Exodi librum referamus ad Christum. 396 Quid enim possumus dicere? quod haec petra a Moyse percussa sit, non semel sed bis (Exod. XVII), quod aquae fluxerint, et torrentes repleti sint. Num universam loci hujus historiam per hanc occasionem cogemus sub lege allegoriae? et non potius unusquisque locus secundum historiae diversitatem, diversam recipiet intelligentiam spiritualem? Igitur sicut haec testimonia suas interpretationes habent, et nec praecedentia, nec consequentia eamdem desiderant allegoriam: sic et Jonas propheta non absque periculo interpretantis, totus referri ad Dominum poterit. Nec ex eo quod in Evangelio dicitur: Generatio pessima [Al. prava] et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae, tribus diebus et tribus noctibus (Mat. XII, 39).

(Vers. 4.) Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. LXX: Et Dominus suscitavit spiritum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. Potest fuga prophetae et ad hominis referri in communi personam, qui Dei praecepta contemnens, recessit a facie ejus, et se mundo tradidit, ubi postea malorum tempestate, et totius mundi contra se saeviente naufragio, compulsus est sentire Deum, et reverti ad eum quem fugerat. Unde intelligimus etiam ea quae sibi homines aestimant salutaria, Deo nolente [ Al. volente], verti in perniciem, et non solum non prodesse auxilium his, quibus praebetur; sed et ipsos qui praebent, pariter conteri. Sicut legimus victam ab Assyriis Aegyptum, quia opitulabatur Israeli contra Domini voluntatem. Periclitatur navis quae periclitantem susceperat: vento maria concitantur, in tranquillitate tempestas oritur, nihil, Deo adversante, securum est. (Vers. 5.) Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad Deum suum, et miserunt vasa 397 quae erant in navi in mare, ut alleviaretur ab eis. LXX: Et timuerunt qui navigabant, et clamaverunt unusquisque ad Deum suum, et jactum fecerunt vasorum navis in mare, ut alleviaretur navis. Arbitrantur navem solito onere praegravari, et non intelligunt totum pondus esse fugitivi prophetae. Timent nautae, clamat unusquisque ad Deum suum; ignorantes veritatem, non ignorant providentiam, et sub errore religionis sciunt aliquid esse venerandum: projiciunt onera in mare, ut magnitudinem fluctuum classis levior transiliret. At contra Israel nec bonis nec malis intelligit Deum; plangente Christo populum, siccos oculos habet. Et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. LXX: Jonas autem descendit in ventrem navis, et dormiebat, et stertebat. Quantum ad historiam pertinet, prophetae mens secura describitur: non tempestate, non periculis conturbatur, eumdem et in tranquillo, et imminente naufragio animum gerens. Denique alii clamant ad deos suos, vasa projiciunt, nititur unusquisque quod potest. Iste tam quietus est et securus, animique tranquilli, ut ad navis interiora descendens, somno placido perfruatur. Sed et hoc dici potest: Conscius erat fugae et peccati, quo Domini praecepta neglexerat: et tempestatem, ignorantibus caeteris, contra se saevire cernebat: ideo descendit ad interiora navis, et tristis absconditur, ne quasi Dei vindices fluctus adversum se videret intumescere. Quod autem dormit, non securitatis est, sed moeroris. Nam et Apostolos legimus in Domini passione prae tristitiae magnitudine somno fuisse depressos (Matth. XXVI). Sin autem interpretamur in typo, somnus prophetae et gravissimus sopor hominem significat erroris sopore torpentem, cui non suffecerat fugisse a facie Dei, nisi et quadam vecordia mens illius obruta, ignoraret iracundiam Dei, et quasi securus dormiret et profundissimum somnum rauca nare resonaret.

(Vers. 6.) Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet 398 Deus de nobis, et non pereamus, LXX: Et accessit ad eum proreta, et dixit ei, quid tu stertis? Surge, invoca Deum tuum, si quomodo salvos faciat nos Deus, et non pereamus. Naturale est unumquemque in suo periculo de alio plus sperare: unde gubernator, sive proreta, qui vectores timidos debuerat consolari, cernens discriminis magnitudinem, excitat dormientem, et arguit improvidae securitatis, commonetque ut ipse quoque pro virili portione deprecetur Deum suum: ut cujus erat commune periculum, communis esset oratio. Porro juxta tropologiam plures sunt qui cum Jona navigantes, et habentes proprios deos, ad contemplationem gaudii ire festinant. Sed postquam Jonas fuerit sorte deprehensus, et morte illius mundi sedata tempestas, marique tranquillitas reddita, tunc unus adorabitur Deus, et immolabuntur victimae spirituales, quas utique juxta litteram in mediis fluctibus non habebant. (Vers. 7.) Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis: et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. LXX: Et dixit unusquisque ad proximum suum: Venite, mittamus sortes, et cognoscamus cujus gratia malitia haec est super nos: et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. Noverant naturam maris, et tanto tempore navigantes sciebant tempestatum ventorumque rationes, et utique si solitos, et quos aliquando experti fuerant, fluctus vidissent consurgere, numquam forte auctorem naufragii quaererent, et per rem incertam, certum cuperent evitare discrimen. Nec statim debemus sub hoc exemplo sortibus credere, vel illud de Actibus Apostolorum huic testimonio copulare, ubi sorte in Apostolatum Matthias eligitur (Actor. I), cum privilegia singulorum non possint legem facere communem. Sicut enim in condemnationem Balaam asina loquitur (Num. XXII), et Pharao (Gen. XLI), et Nabuchodonosor in judicium sui (Dan. II, 4), somniis futura cognoscunt, et tamen Deum non intelligunt revelantem: Caiphas quoque prophetat ignorans, quod expediret unum perire pro cunctis (Joan. XI et XVIII): ita et hic fugitivus sorte deprehenditur, non viribus sortium, 399 et maxime sortibus ethnicorum, sed voluntate ejus qui sortes regebat incertas. Quod autem dicitur: Et cognoscamus propter quem malitia haec est super nos, hic malitiam pro afflictione et calamitate accipere debemus, secundum illud: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34). Et in Amos propheta: Si est malitia in civitate quam Dominus non fecerit (Amos III, 6). Et in Isaia: Ego Dominus qui facio pacem, et creo mala (Isai. XLV, 7). In alio vero loco malitia contraria virtuti [ Al. veritati] intelligitur, juxta quod in hoc eodem propheta supra legimus: Ascendit clamor malitiae ejus ad me. (Vers. 8.) Et dixerunt ad eum: Indica nobis, cujus causa malum istud sit nobis, quod opus [Vulg. addit est] tuum, quae terra tua, et quo vadis, vel ex quo populo es tu? LXX: Et dixerunt ad eum: Annuntia nobis cujus gratia haec malitia est in nobis, quod opus tuum, et unde venis, et quo vadis, et ex qua regione es, et ex quo populo es tu? Quem sors indicaverat, cogunt voce propria confiteri, cur tanta tempestas sit, vel quare contra eos Dei ira desaeviat: Indica, inquiunt, nobis cujus causa malum istud sit super nos: quid operis agas, de qua terra, de quo populo proficiscaris, quo abire festines. Et notanda brevitas, quam admirari in Virgilio solebamus: Juvenes, quae causa subegit Ignotas tentare vias, quo tenditis, inquit: Qui genus: unde domo, pacemne huc fertis, an arma? (Aeneid. lib. V.) Interrogatur persona, regio, iter, civitas: ut ex his cognoscatur et causa discriminis. (Vers. 9.) Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. LXX: Et dixit ad eos: Servus Domini ego sum, et Deum coeli ego colo, qui fecit mare et aridam. Non dixit, Judaeus ego sum, quod scissura decem tribuum a duabus populo nomen imposuit; sed, Hebraeus sum, hoc est περατὴς, transitor, sicut et Abraham, qui dicere poterat: Advena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13): de quo in alio psalmo scribitur: Transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum (Ps. CIV, 13). Moyses, Transeam, inquit, et videbo visionem hanc magnam (Exod. III, 3). Et Dominum Deum coeli ego timeo: non deos quos invocatis, et qui salvare 400 non possunt, sed Deum coeli, qui mare fecit et aridam. Mare, in quo fugio; aridam, de qua fugio. Et eleganter ad distinctionem maris, non terra, sed arida nuncupatur. Et in brevi universitatis factor ostenditur, qui et coeli Dominus est, et terrae, et maris. Quaeritur autem, quomodo vere dicere comprobetur: Dominum Deum coeli ego timeo, cum ejus praecepta non faciat. Nisi forte respondeamus, quod et peccatores timeant Deum, servorumque sit non diligere, sed timere; quamquam in hoc loco timor pro cultu possit intelligi, juxta sensum eorum qui audiebant, et adhuc ignorabant Deum. (Vers. 10.) Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum, quid hoc fecisti? Cognoverunt [Vulg. cognoverant] enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. LXX: Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum, quid hoc fecisti? Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, eo quod indicasset eis. Historiae ordo praeposterus est: quia enim poterat dici, nulla causa timoris fuit, ex eo quod eis confessus est, dicens: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam: statim subnectitur quod idcirco timuerunt, quia eis indicaverat, se Domini fugere conspectum, et ejus non fecisse praecepta. Denique causantur, et dicunt: quid hoc fecisti? id est, si times Deum, cur fugis? Si tantae potentiae praedicas quem colis, quomodo te putas eum posse evadere? Timent autem timore magno, quod intelligunt sanctum, et sanctae gentis virum (de Joppe quippe solventes funem, Hebraeae gentis noverant privilegium), et tamen fugitivum celare non possunt. Magnus est qui fugit, sed major ille qui quaerit: non audent tradere, celare non possunt. Reprehendunt culpam, timorem confitentur: rogant ut ipse remedio sit, qui auctor peccati fuerat. Vel certe quod dicunt: quid hoc fecisti? non increpant, sed interrogant, volentes causam fugae nosse, servi a Domino, filii a patre, hominis a Deo. Quod est, inquiunt, tantum mysterium, ut terra deseratur, expetantur maria, relinquatur patria, loca appetantur aliena? (Vers. 11.) Et dixerunt ad eum: quid faciamus tibi, 401 et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. LXX: Et dixerunt ad eum, quid tibi faciemus, et quiescet mare a nobis? quia mare ibat, et suscitabat magis fluctus. Propter te dicis, ventos, fluctus, mare, gurgites concitatos? exposuisti causam morbi, indica sanitatis. Ex eo quod contra nos surgit mare, intelligimus iram esse susceptionis tuae. Si culpa est quod suscepimus, quid facere possumus, ne Dominus irascatur? quid faciemus tibi? hoc est, interficiemus te? sed cultor es Domini: servabimus? sed Deum fugis. Nostrum est praebere manus; quid fieri jubeas, tuum est imperare, quo facto quiescat mare, quod nunc Creatoris iram suo tumore testatur. Statimque historicus causam jungit istiusmodi quaestionis, mare, dicens, ibat, et intumescebat. Ibat, ut jussum fuerat: ibat in vindictam Domini sui: ibat, persequens fugitivum prophetam. Intumescebat autem per singula momenta temporum, et quasi nautis morantibus, in fluctus majores suscitabatur, ut ostenderet ultionem Creatoris se differre non posse. (Vers. 12.) Et dixit ad eos, tollite me, et mittite me [Vulg. tacet me] in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim [Vulg. addit ego] quia propter me tempestas haec grandis est [Vulg. venit] super vos. LXX: Et dixit Jonas ad eos, tollite me, et mittite me in mare, et quiescet mare a vobis: ego enim novi quod propter me fluctus magni contra vos sunt. Contra me tempestas detonat, me quaerit, naufragium vobis minatur, ut me prehendat: me prehendet, ut mea morte vivatis. Scio, inquit, quia propter me tempestas haec grandis est. Non ignoro in meam poenam elementa turbari, mundi esse confusionem, mihi irasci, in vos saevire naufragium: fluctus ipsi imperant vobis, ut me mittatis in mare. Si ego sensero tempestatem, vos recuperabitis tranquillitatem. Et animadvertenda pariter fugitivi nostri magnanimitas, non tergiversatur, non dissimulat, non negat; sed qui confessus fuerat de fuga, poenam libenter assumit, se cupiens perire, ne propter se et caeteri pereant, et ad peccatum fugae, alienae quoque delictum addatur necis. Hoc quantum ad historiam: 402 caeterum non ignoramus, flantes ventos, quibus in Evangelio, ut quiescerent, Dominus imperavit (Matth. VIII), et periclitantem naviculam, in qua dormiebat Jonas, et intumescens mare quod increpatur: tace et obmutesce, referri ad Dominum Salvatorem, et periclitantem Ecclesiam, vel Apostolos suscitantem [ Al. sustantes], qui eum deserentes in passione, quodammodo in fluctus praecipitabant: Iste Jonas dicit: Scio quia propter me tempestas grandis est super vos, quia me vident venti vobiscum ire in Tharsis, hoc est, ad contemplationem laetitiae navigare, ut vos mecum perducam ad gaudium: ut ubi ego sum et Pater, ibi et vos sitis (Joan. XIV, 3). Idcirco saeviunt, idcirco mundus, qui in maligno positus est, fremit (I Joan. V, 19): ideo elementa turbantur: me cupit devorare mors, ut vos pariter occidat; et non intelligit, quia velut in hamo escam capit, ut mea morte moriatur. Tollite me, et mittite in mare. Non est enim nostrum, mortem arripere, sed illatam ab aliis libenter excipere. Unde et in persecutionibus non licet propria perire manu, absque eo ubi castitas periclitatur; sed percutienti colla submittere. Sic, inquit, placate ventos, sic in maria libamina fundite: tempestas quae propter me saevit contra vos, me moriente, sedabitur. (Vers. 13.) Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. LXX: Et conabantur viri, ut reverterentur ad terram, et non poterant, quia mare ibat, et insurgebat magis contra eos. Protulerat propheta contra se sententiam; sed illi cultorem audientes Dei, manus injicere non audebant, propterea nitebantur reverti ad aridam, et effugere discrimen, ne sanguinem funderent, magis volentes perire, quam perdere. O rerum quanta mutatio! populus qui servierat Deo, dicit: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6). Istis imperatur ut occidant, mare furit, tempestas jubet, et proprium periculum negligentes, de aliena salute solliciti sunt. Quamobrem et Septuaginta παρεβιάζοντο inquiunt, id est, vim cupiebant facere et naturam rerum vincere, ne violarent 403 prophetam Dei. Quod autem remigabant viri, ut reverterentur ad aridam, putabant absque sacramento ejus qui passurus erat, posse navem de periculo liberari: cum Jonae subversio, navis fuerat [ Al. fuerit] relevatio. (Vers. 14.) Et Clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem, quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. LXX: Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: nequaquam, Domine, ne pereamus propter animam viri hujus, et non des super nos sanguinem justum, tu enim, Domine, sicut voluisti, fecisti. Grandis vectorum fides: periclitantur ipsi, et pro alterius anima deprecantur. Sciunt enim pejorem mortem peccati esse, quam vitae. Et ne des, inquiunt, super nos sanguinem innocentem. Contestantur Dominum, ut quodcumque facturi sunt, non sibi reputetur, et quodammodo dicunt, nolumus interficere prophetam tuum, sed iram tuam et ipse confessus est, et tempestas loquitur, quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti; voluntas tua expletur per nostras manus. Nonne nobis videtur nautarum vox, Pilati esse confessio, qui lavat manus suas, et dicit: Mundus sum ego a sanguine viri hujus (Matth. XXVII, 25). Nolunt Christum perire gentes, innocentem sanguinem protestantur. Et Judaei dicunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Et ideo si levaverint manus, non exaudientur, quia plenae sunt sanguine: Quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti: Quod nos suscepimus, quod turbo consurgit, quod venti saeviunt, quod mare suscitatur in fluctus, quod proditur sorte fugitivus, quod indicat quid fieri debeat, tuae est, Domine, voluntatis, tu enim sicut voluisti, fecisti. Unde et Salvator dicit in psalmo: Domine, ut facerem voluntatem tuam, volui (Psal. XXXIX, 9). (Vers. 15.) Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare, et stetit mare a fervore suo. LXX: Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare, et stetit mare a commotione sua. Non dixit arripuerunt, non ait invaserunt, sed tulerunt: quasi cum obsequio et honore portantes, miserunt in mare non repugnantem, sed praebentem manus ipsorum voluntati. Et 404 stetit mare, quia invenerat quem quaerebat. Velut si quis persequatur fugitivum, et concito pergat gradu, postquam fuerit consecutus, desistit currere, et stat ac tenet quem apprehenderit. Ita et mare quod, absente Jona, irascebatur, in visceribus suis desideratum tenens, gaudet et confovet, et ex gaudio tranquillitas redit. Si consideremus ante passionem Christi, errores mundi, et diversorum dogmatum flatus contrarios, et naviculam totumque humanum genus, id est, creaturam Domini periclitantem, et post passionem ejus tranquillitatem fidei, et orbis pacem, et secura omnia, et conversionem ad Deum, videbimus quomodo post praecipitationem Jonae steterit mare a fervore [ Al. furore] suo. (Vers. 16.) Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. LXX similiter. Ante Domini passionem timentes clamaverunt ad deos suos: post passionem ejus Dominum timent, id est, venerantur et colunt, et non timent simpliciter, ut in principio legimus, sed timore magno, juxta illud quod dicitur: Ex tota anima, et ex toto corde, et ex tota mente tua (Matth. XXII, 37). Et immolaverunt hostias, quas certe juxta litteram in mediis fluctibus non habebant: sed quia sacrificium Deo spiritus contribulatus est (Psal. L). Et in alio loco dicitur: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ps. XLIX, 14). Et rursum: Reddemus tibi vitulos labiorum nostrorum: idcirco in mari immolant hostias, et alias sponte promittunt vota facientes: se numquam ab eo quem colere coeperant, recessuros. Timuerunt enim timore magno: quia ex tranquillitate maris et tempestatis fuga, vera prophetae verba cernebant. Jonas in mari fugitivus, naufragus, mortuus, salvat naviculam fluctuantem: salvat ethnicos in diversas prius sententias mundi errore jactatos. Et Osee, Amos, Isaias, Joel, qui eodem tempore prophetabant, populum in Judaea nequeunt emendare. Ex quo ostenditur sedari non posse naufragium, nisi morte fugitivi. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1.) Et praeparavit Dominus piscem grandem: ut deglutiret Jonam. LXX: Et praecepit Dominus ceto magno, et devoravit Jonam. Morti et inferno praecepit 405 Dominus, ut prophetam suscipiat. Quae avidis faucibus praedam putans, quantum in devoratione laetata est, tantum luxit in vomitu. Tuncque completum est illud quod legitur in Osee: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). In Hebraico autem piscem grandem legimus, pro quo LXX interpretes, et Dominus in Evangelio cetum vocant, rem ipsam brevius explicantes. In Hebraico enim dicitur DAG GADOL, ( ) quod interpretatur, piscis grandis: haud dubium quin cetum significet. Et animadvertendum, quod ubi putabatur interitus, ibi custodia sit. Porro quod ait, praeparavit, vel ab initio cum conderet, de quo et in psalmo scribitur: Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26): vel certe juxta navem fecit venire, ut praecipitem Jonam in suos reciperet sinus, et pro morte praeberet habitaculum: ut qui in navi iratum senserat Deum, propitium in morte sentiret. (Vers. 2.) Et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. LXX: Et erat Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus. Hujus loci mysterium in Evangelio Dominus exponit (Matth. XII), et superfluum est, vel id ipsum, vel aliud dicere, quam exposuit ipse, qui passus est. Hoc solum quaerimus, quomodo tres dies, et tres noctes fuerit [ Al. fecerit] in corde terrae. Quidam παρασκευὴν, quando sole fugiente ab hora sexta usque ad horam nonam, nox successit diei, in duos dies et noctes dividunt, et apponentes sabbatum, tres dies et tres noctes aestimant supputandas: nos vero συνεκδοχικῶς totum intelligamus a parte: ut ex eo quod εἰν παρασκευῇ mortuus est, unam diem supputemus et noctem, et sabbati alteram: tertiam vero noctem, quae diei Dominicae mancipatur, referamus ad exordium diei alterius: nam et in Genesi nox non praecedentis diei est (Genes. I), sed sequentis, id est, principium futuri, non finis praeteriti. Hoc ut intelligi possit, dicam simplicius. Finge aliquem hora nona egressum esse de mansione, et alterius diei hora tertia ad mansionem alteram pervenisse: si dixero bidui eum fecisse iter, non statim reprehendar mendacii, quia ille qui ambulavit, non omnes horas utriusque diei, sed quamdam partem 406 itinere consumpserit. Certe mihi haec videtur interpretatio. Si quis autem istam non receperit, et meliori sensu potest loci hujus exponere sacramentum, illius magis sequenda est sententia. Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de utero piscis: et dixit: LXX similiter, tantum ordine commutato. Si Jonas refertur ad Dominum, et ex eo quod tribus diebus ac noctibus in utero ceti fuit, passionem indicat Salvatoris, debet et oratio illius typus esse orationis Dominicae. Nec ignoro, quosdam fore, quibus incredibile videatur, tribus diebus ac noctibus in utero ceti, in quo naufragia dirigebantur, hominem potuisse servari, qui utique aut fideles erunt, aut infideles: si fideles, multo majora credere cogentur: Quomodo tres pueri missi in caminum aestuantis incendii, intantum illaesi fuerint, ut ne vestimenta quidem eorum odor ignis attigerit (Dan. III): Quomodo recesserit mare, et ad instar murorum hinc inde rigidum steterit, ut praeberet viam populo transeunti (Exod. XIV): Quomodo humana ratione, aucta fame, leonum rabies praedam suam timens aspexerit, nec tetigerit: et multa hujuscemodi. Sin autem infideles erunt, legant quindecim libros Nasonis Metamorphoseos, et omnem Graecam, Latinamque historiam, ibique cernent vel Daphnen in laurum, vel Phaetontis sorores in populos arbores fuisse conversas: quomodo Jupiter eorum sublimissimus deus, sit mutatus in cygnum, in auro fluxerit, in tauro rapuerit, et caetera, in quibus ipsa turpitudo fabularum, divinitatis denegat sanctitatem. Illis credunt, et dicunt Deo cuncta possibilia: et cum turpibus credant, potentiaque Dei universa defendant, eamdem virtutem non tribuunt et honestis. Quod autem scriptum est: Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de utero piscis, et dixit, intelligimus eum postquam in utero ceti sospitem esse se senserit, non desperasse de Domini misericordia, et totum ad obsecrationem esse conversum. Deus enim qui dixerat de justo: Cum ipso sum in tribulatione (Psal. XC, 15). Et: Cum invocaverit me, dicam: adsum, affuit ei, et dicere potest qui exauditus est: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 1).

(Vers. 3.) 407 Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me, de ventre inferni clamavi, et exaudisti vocem meam. Septuaginta similiter, hoc tantummodo commutato: de ventre inferi clamoris mei audisti vocem meam. Non dixit, clamo, sed clamavi: nec de futuro precatur, sed de praeterito gratias agit: indicans nobis quod ex eo tempore quo praecipitatus in mare vidisset cetum, et tantam corporis molem, et immanes rictus aperto se ore sorbere, Domini recordatus sit, et clamaverit, vel aquis cedentibus, et clamore inveniente locum, vel toto cordis affectu, secundum illud quod Apostolus dicit: Clamantes in cordibus vestris, abba, pater (Rom. VIII, 15). Et clamaverit ei qui solus novit corda hominum, et loquitur ad Moysen: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Cum utique nihil ante hanc vocem clamasse Moysen Scriptura commemoret. Hoc est illud quod in primo graduum psalmo legimus: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Ps. CXIX, 1). Ventrem autem inferi, alvum ceti intelligamus, quae tantae fuit magnitudinis, ut instar obtineret inferni. Sed melius ad personam Christi referri potest, qui sub nomine David cantat in psalmo: Non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Qui fuit in inferno vivens, inter mortuos liber. (Vers. 4.) Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me. LXX: Projecisti me in profundum cordis maris, et flumina me circumdederunt. Quantum ad personam Jonae non est difficilis interpretatio: quod ceti clausus alvo in profundissimo et in medio maris fuerit, fluminibusque vallatus sit. Quantum ad Dominum Salvatorem sexagesimi octavi psalmi sumamus exemplum in quo loquitur: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me; de quo et in alio psalmo dicitur: Tu autem abjecisti et despexisti, distulisti Christum tuum: subvertisti testamentum servi tui, contaminasti in terra sanctuarium ejus, destruxisti omnes macerias ejus (Ps. LXXXVIII, 39, 40), et reliqua. Ad comparationem enim coelestis beatitudinis, et ejus loci, de quo scriptum est: In pace sancta locus ejus (Psal. LVII, 2), omnis terrena habitatio plena est fluctibus, 408 plena tempestatibus. Porro per cor maris significatur infernus, pro quo in Evangelio legimus: In corde terrae (Matt. XII, 14). Quomodo autem cor animalis in medio est, ita et infernus in medio terrae esse perhibetur. Vel certe juxta ἀναγωγὴν, in corde maris, id est, in mediis tentationibus esse se memorat. Et tamen cum inter amaras aquas fuerit, et tentatus sit juxta omnia absque peccato, non sensit amaras aquas: sed flumine circumdatus est, de quo et in alio loco legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 5): aliis bibentibus salsos fluctus, ego in mediis tentationibus dulcissima fluenta sorbebam. Nec impium tibi esse videatur, si nunc Dominus dicat: Projecisti me in profundum (Ps. LXVIII, 27), qui loquitur in psalmo: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt: secundum illud quod ex persona Patris in Zacharia ponitur: Percutiam pastorem, et oves dispergentur (Zach. XIII, 7). Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. LXX: Omnes elevationes tuae et fluctus tui super me transierunt. Quod super Jonam tumentes maris fluctus transierint, et detonuerit saeva tempestas, nulli dubium est. Quaerimus autem quomodo omnes elevationes, et gurgites, et fluctus Dei, super Salvatorem transierint. Tentatio est vita hominum super terram (Job VII, 1), sive ut in Hebraico habetur, militia, quia hic militamus, ut alibi coronemur. Nullusque est hominum, qui cunctas sustinere queat tentationes, absque eo qui tentatus est in omnibus, juxta nostram similitudinem, sine peccato. Unde et ad Corinthios dicitur: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus qui non dimittet vos tentari supra id, quod potestis; sed faciet cum tentatione et exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Et quoniam omnes persecutiones, et universa quae accidunt, absque Dei non ingruunt voluntate: idcirco Dei gurgites dicuntur et fluctus, qui non oppresserunt Jesum, sed transierunt per eum, minantes tantum naufragium, non inferentes. Universae ergo persecutiones, et turbines, quibus genus vexabatur humanum, et cunctae naviculae frangebantur, super meum detonuere caput. Ego sustinui tempestates, et fregi turbines saevientes, ut caeteri securius navigarent.

409 (Vers. 5.) Et ego dixi, abjectus sum a conspectu oculorum tuorum. LXX: Ego dixi, abjectus sum ab oculis tuis. Antequam clamarem de tribulatione mea, et exaudires me, quia [ Al. qui] formam servi acceperam, fragilitatem quoque illius imitatus, dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum. Quando eram tecum, et tuo lumine perfruebar, et in te [ Al. tuo] lumine ego eram lumen, non dicebam, abjectus sum. Postquam autem veni in profundum maris, et hominis carne circumdatus sum, humanos imitor affectus, dico: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum. Hoc quasi homo locutus sum: caeterum quasi Deus, et his, qui cum essem in forma tua, non sum rapinam arbitratus aequalem me esse tui (Philip. II), volens ad te evehere humanum genus: ut ubi ego sum et tu, ibi sint et omnes, qui in me et te crediderunt (Joan. XVII, 24), dico:

Verumtamen rursum vide templum sanctum tuum LXX: Putasne addam ut videam templum sanctum tuum? Hoc quod in Graeco dicitur ἆρα, et habet vulgata editio, putas, interpretari potest, igitur, ut sit quasi propositionis et assumptionis, confirmationisque ac syllogismi extrema conclusio, non ex ambigentis incerto, sed ex fiducia comprobantis: pro quo nos interpretati sumus: Verumtamen rursum videbo templum sanctum tuum, secundum illud quod ex persona ejus in alio psalmo dicitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae (Ps. XXV, 8). Et Evangelicam lectionem in qua scriptum est: Pater, glorifica me apud te ea gloria, quam habui priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Et respondit de coelo Pater: Et glorificavi, et glorificabo (Ibid., XII, 28). Vel certe quia legitur: Pater in me, et ego in Patre (Ibid., XVII, 21), sicut templum Patris Filius est, ita templum Filii Pater. Ipse enim dicit: Ego de Patre exivi, et veni (Ibid., XVI, 28). Et: Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Aut unus idemque Salvator quasi homo postulat: quasi Deus pollicetur; et de sua quam semper habuit, possessione securus est. Ex Jonae vero persona, vel optantis, vel confidentis affectu liquido intelligi potest, quod desideraverit in profundo maris positus videre templum Domini, et spiritu prophetali alibi sit, et aliud [ Al. alibi] contempletur.

410 (Vers. 6.) Circumdederunt me aquae usque ad animam meam, abyssus vallavit me. LXX. Circumfusa est mihi aqua usque ad animam meam: abyssus vallavit me novissima. Aquae istae, quae vicinae sunt abyssis, quae in terris volvuntur, et defluunt, quae multum secum limi trahunt, non corpus, sed animam nituntur occidere, amicae quippe sunt corporum, et ejus voluptatibus confoventur. Unde secundum illud quod supra diximus, loquitur Dominus in Psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Ps. LXVIII, 1). Et in alio loco: Torrentem pertransiit anima nostra (Psal. CXXIII, 3). Et: Ne urgeat super me puteus os suum, neque concludat infernus (Ibid., LXVIII, 16); non mihi deneget exitum, qui sponte descendi, sponte conscendam, qui voluntarius captivus veni, debeo deliberare captivos, ut impleatur illud: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Ps. LXVII): eos enim qui ante captivi fuerant in morte, iste cepit ad vitam. Abyssos autem perniciosas quasdam et pessimas fortitudines accipere debemus, vel tormentis suppliciisque deditas potestates, ad quas et in Evangelio daemones rogant ne ire cogantur (Luc. VIII). Unde et tenebrae erant super abyssum (Gen. I). Interdum abyssus accipitur et pro sacramentis ac profundissimis sensibus, et judiciis Dei: Judicia Domini abyssus multa (Ps. XXXV, 7). Et: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum (Ps. XLI, 8).

Pelagus operuit caput meum, ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum. LXX: Intravit caput meum ad scissuras montium: descendi in terram, cujus vectes sunt retinacula sempiterna. Quod Jonae caput pelagus operuerit, et ad montium extrema descenderit, et venerit usque ad profunda terrarum, quibus quasi vectibus et columnis Dei voluntate globus terrae sustentatur, nulli dubium est, de qua et alibi dicitur: Ego confirmavi columnas ejus (Ps. LXXIV, 4). De Domino autem Salvatore juxta utramque editionem videtur mihi sic posse intelligi, quod principale et caput ejus, id est, anima quam cum corpore pro salute nostra dignanter assumpsit, descenderint in scissuras montium, qui fluctibus operiebantur, qui se a coeli subtraxerant libertate, quos abyssus ambiebat, qui se a Dei sciderant 411 majestate, et postea etiam ad inferna penetrarit: ad quae loca quasi in extremo limo peccatorum, animae trahebantur, dicente Psalmographo: Intrabunt in inferiora terrae, partes vulpium erunt (Ps. LXII, 10, 11). Isti sunt vectes terrae, et quasi quaedam serae extremi carceris ac suppliciorum, nolentes ab inferis animas exire captivas. Unde significanter LXX κάτοχοι αἰώνιοι [Al. κατόχους αἰωνίους] transtulerunt, hoc est, semper tenere cupientes, quos semel invaserant. Sed Dominus noster, de quo sub persona Cyri in Isaia legimus: Fores aeneas conteram, et vectes ferreos confringam (Isa. IV, 2), ad montium extrema descendit, et aeternis conclusus est vectibus, ut omnes qui clausi fuerant, liberaret.

(Vers. 7.) Et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. LXX: Et ascendat de corruptione vita mea, Domine Deus meus. Proprie dixit, sublevabis: vel ascendat de corruptione vita mea, quia ad corruptionem, et ad inferna descenderat. Hoc est, quod Apostoli interpretantur in quinto decimo psalmo ex persona Domini prophetatum: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem: quod David scilicet mortuus sit et sepultus: Salvatoris autem caro non viderit corruptionem. Alii vero interpretantur quod ad comparationem coelestis beatitudinis et Verbi Dei, humanum corpus corruptio sit, quod seminatur in corruptione; et in centesimo secundo psalmo ex persona Justi significetur: Qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redemit de interitu vitam tuam. Unde et Apostolus dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et appellatur corpus mortis, vel corpus humilitatis. Hoc illi ad occasionem suae ducunt haereseos: ut sub persona Christi mentiantur antichristum: Ecclesias teneant, ut ventrem pinguissimum nutriant, et carnaliter viventes, contra carnem disputent [ Al. disputant]. Nos autem scimus de incorrupta Virgine corpus assumptum, non corruptionem Christi fuisse, sed templum. Quod si in Apostoli ad Corinthios sententiam trahimur, in qua corpus dicitur spirituale (I Cor. XV), ne contentiosi 412 videamur, dicemus idipsum quidem corpus, et eamdem carnem resurgere, quae sepulta est, quae in humo condita; sed mutare eam gloriam, non mutare naturam: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quando dicitur, hoc, quodammodo duobus digitulis comprehensum corpus ostenditur: hoc in quo nascimur, hoc in quo morimur, hoc quod timent recipere qui puniendi sunt, hoc quod virginitas exspectat ad praemium, adulterium formidat ad poenam. Super Jona autem ita intelligi potest: Quod qui in ventre ceti juxta naturam corporum corrumpi debuerat, et in cibos bestiae proficere, ac per venas artusque diffundi, sospes et integer manserit. Porro quod ait: Domine Deus meus, blandientis affectus est, quod communem Deum omnium, beneficii magnitudine suum et quasi proprium senserit Deum. (Vers. 8.) Cum angustiaretur [Al. anxiaretur] in me anima mea, Domini recordatus sum. LXX: Cum deficeret ex me anima mea, Domini recordatus sum. Cum, inquit, nullum aliud sperarem auxilium, recordatio Domini mihi saluti fuit, juxta illud: Recordatus sum Domini, et laetatus sum (Ps. LXXVI, 4). Et in alio loco: Recordatus sum dierum antiquorum, et annos aeternos in mente habui (Ps. LXXVI, 6). Ego cum desperarem salutem, et carnis fragilitas in medio ventre ceti nihil me de vita sperare permitteret, quidquid impossibile videbatur, Domini recordatione superatum est. Videbam me clausum in utero ceti, et tota spes mea Dominus erat. Ex quibus discimus juxta Septuaginta eo tempore quo deficit anima nostra, et a corporis compage divellitur, non nos debere alio cogitationem vertere, nisi ad eum, qui et in corpore et extra corpus noster est Dominus. Super Salvatoris vero persona non est difficilis interpretatio, qui dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38, 39). Et: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Et: In manus tuas commendo spiritum meum (Ps. XXX, 6): et caetera his similia. Ut veniat ad te oratio mea, ad templum 413 sanctum tuum. LXX similiter. Idcirco in tribulatione Domini recordatus sum, ut oratio mea de extremo mari, et scissuris montium conscendat ad coelos, et veniat ad templum sanctum tuum, in quo tu aeterna frueris beatitudine. Et considerandum quod novo genere, oratio fiat pro oratione, et precetur ut oratio illius conscendat ad templum Dei. Petit autem quasi pontifex, ut in corpore suo populus liberetur.

(Vers. 9.) Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquent. LXX: Qui custodiunt vana et mendacia, misericordiam suam reliquerunt. Deus natura misericors est, et paratus ut salvet clementia, quos non potest salvare justitia: nos autem vitio nostro paratam misericordiam, et ultro se offerentem perdimus et relinquimus. Et non dixit, qui faciunt vanitates (Vanitas quippe vanitatum, et omnia vanitas (Eccl. I, 2) ne damnare videretur universos, et cuncto generi humano misericordiam denegare; sed qui custodiunt vanitates, sive mendacium, qui transierunt in affectum cordis: qui non solum faciunt, sed ita custodiunt vanitates, quasi diligant, et thesaurum invenire se putent. Simulque cerne magnanimitatem prophetae, in profundo maris, in ventre tantae bestiae aeterna nocte coopertus, non cogitat de periculo suo, sed de natura rerum, generali sententia philosophatur. Misericordiam, inquit, suam derelinquent. Licet offensa sit misericordia, quam nos possumus ipsum intelligere Deum ( Misericors enim et miserator Dominus, patiens et multae miserationis (Ps. CXLIV, 8), tamen eos qui custodiunt vanitates, non relinquit, non detestatur, sed exspectat ut redeant: illi vero stantem misericordiam et ultro se offerentem sponte propria derelinquunt. Potest hoc et ex persona Domini de Judaeorum perfidia prophetari, qui dum se aestimant praecepta hominum et Pharisaeorum mandata servare, quae vanitas atque mendacium sunt, Deum qui semper eorum misertus fuerat, reliquerunt. (Vers. 10.) Ego autem in voce laudis immolabo tibi: 414 quaecumque vovi reddam pro salute Domino. LXX: Ego autem cum voce laudis et confessionis immolabo tibi, quaecumque vovi reddam tibi salutare Domino. Qui custodiunt vanitates, suam misericordiam reliquerunt: ego autem qui pro multorum salute devoratus sum, in voce laudis et confessionis immolabo tibi, meipsum offerens: quia Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Et quasi verus pontifex et ovis seipsum pro nobis obtulit. Et confitebor, inquit, tibi ut ante confessus sum, dicens: Confiteor [Al. Confitebor] tibi, Pater Domine coeli et terrae (Mat. XI, 15; Joan. VI, 39); et reddam vota, quae feci pro salute omnium Domino, ut omne quod dedisti mihi non pereat in aeternum. Cernimus quid in sua passione Salvator pro nostra salute promiserit: non faciamus mendacem Jesum: ergo mundi simus, et ab universis peccatorum sordibus separati, ut nos Deo Patri offerat victimas quas voverat. (Vers. 11.) Et dixit Dominus pisci: et evomuit Jonam in aridam. LXX: Et praecepit ceto, et ejecit Jonam super siccum. Haec quae supra legimus sub persona Jonae Dominus deprecatus est in ventre ceti, de quo et Job mystice loquitur: Maledicat ei qui maledixit diei, ille qui magnum cetum capturus est (Job. III, 8). Praecipitur ergo huic magno ceto, et abyssis et inferno, ut terris restituant Salvatorem: et qui mortuus fuerat, ut liberaret eos qui mortis vinculis tenebantur, secum plurimos educat ad vitam. Quod autem scribitur evomuit, ἐμφατικώτερον debemus accipere: quod ex imis vitalibus mortis, victrix vita processerit. (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1, 2.) Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: Surge et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea juxta praedicationem priorem, quam ego loquor ad te. LXX: Et factus est sermo Domini ad Jonam secundo, dicens: Surge, et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea juxta praedicationem priorem, quam ego locutus sum ad te. Non dicitur prophetae, quare non fecisti quod tibi fuerat imperatum, sed sufficit ei naufragii et 415 devorationis sola correptio, ut qui imperantem non senserat Dominum, intelligeret liberantem. Alioquin superfluum est delinquenti servo post plagas velle imputare quod fecit, cum hujuscemodi correptio non tam emendatio sit, quam exprobratio. Dominus autem noster post resurrectionem secundo mittitur ad Niniven, ut qui prius quodammodo fugerat, dicens: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Mat. XXVI, 39), et noluerat dare panem filiorum canibus (Ibid., XV); nunc quia illi dixerant, Crucifige, crucifige talem: Nos non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15), sponte pergit ad Niniven, ut hoc praedicet post resurrectionem, quod ut praedicaret, et ante passionem ei fuerat imperatum. Totum autem quod jubetur, quod obedit, quod non vult, quod iterum velle cogitur, quod Patris secundo exsequitur voluntatem, refer ad hominem et ad formam servi, cui talia verba conveniunt. (Vers. 3.) Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna Dei [Vulg. tacet Dei], itinere trium dierum: et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius. LXX: Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven, sicut ei locutus fuerat Dominus. Erat autem Ninive civitas magna Deo, quasi itinere viae dierum trium: et coepit Jonas ingredi civitatem quasi itinere viae unius diei. Statim Jonas quod fuerat sibi imperatum opere perfecit. Ninive autem erat, ad quam pergebat propheta, civitas magna, et tanti ambitus, ut vix trium dierum posset itinere circumiri. At ille praecepti et superioris naufragii memor, viam trium dierum unius diei festinatione complevit, quamquam sint qui ita simpliciter intelligant, quod in tertia tantum parte urbis praedicaverit, et ad reliquos confestim praedicationis sermo pervenerit. Dominus autem noster proprie post inferos consurgere dicitur, et verbum Domini praedicare, quando mittit apostolos ut baptizent eos, qui erant in Ninive, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, hoc est, itinere trium dierum. Et hoc ipsum sacramentum 416 salutis humanae unius diei via, id est, unius Dei confessione perficitur, non tam apostolis, quam in apostolis praedicante Jona. Ipse enim dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mat. XXVIII, 20). Nullique dubium quare Ninive magna sit civitas Dei, cum mundus et universa per ipsum facta sint, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Notandum quoque quod non dixerit, tribus diebus et noctibus, vel, uno die et nocte, sed absolute, diebus et die, ut ostenderet in mysterio Trinitatis, et unius Dei confessione nihil esse tenebrosum. (Vers. 4.) Et clamavit et dixit: adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. LXX: Et praedicavit et dixit: adhuc tres dies, et Ninive subvertetur. Trinus numerus qui ponitur a Septuaginta, non convenit poenitentiae: et satis miror cur ita translatum sit, cum in Hebraeo nec litterarum, nec syllabarum, nec accentuum, nec verbi sit ulla communitas. Tres enim dicuntur SALOS ( ), et quadraginta ARBAIM ( ). Alioquin et de Judaea tanto itinere missus propheta in Assyrios, dignam suae praedicationis poenitentiam flagitabat, ut antiqua et putrida vulnera diu apposito curarentur emplastro. Porro quadragenarius numerus convenit peccatoribus et jejunio, et orationi, et sacco, et lacrymis, et perseverantiae deprecandi: ob quod et Moyses quadraginta diebus jejunavit in monte Sina (Exod. XXXIV), et Elias fugiens Jezabel, indicta fame terrae Israel, et Dei desuper ira pendente, quadraginta dies jejunasse describitur (III Reg. XXXIV). Ipse quoque Dominus verus Jona missus ad praedicationem mundi, jejunat quadraginta dies: et haereditatem nobis jejunii derelinquens, ad esum corporis sui sub hoc numero nostras animas praeparat. Quod autem clamavit, Evangelicum illud expletur: Stans clamabat in templo, dicens: Qui sitit, veniat ad me et bibat. Omnis enim sermo Salvatoris, quia de magnis praedicabat, clamor appellatur. (Vers. 5.) Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, 417 et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem. LXX similiter. Credidit Ninive, et Israel incredulus perseverat. Credidit praeputium, et circumcisio permanet infidelis. Et primum credunt viri de Ninive, qui ad aetatem Christi pervenerant: praedicantque jejunium, et vestiuntur saccis a majore usque ad minorem. Dignus et victus et habitus poenitentiae, ut qui offenderant Deum luxu et ambitione, eorum damnatione placent, per quae prius offenderant. Saccus et jejunium arma sunt poenitentiae, auxilia peccatorum: ante jejunium, et sic saccus; ante quod occultum est, et postea quod palam: hoc semper Deo, illud interdum exhibetur et hominibus. Et si e duobus necessariis unum est subtrahendum, magis jejunium absque sacco, quam saccum eligam absque jejunio. Major aetas incipit, et usque ad minorem pervenit (Job XXV, 5, 6): nullus enim absque peccato, et si unius quidem diei fuerit vita ejus, et numerabiles anni vitae illius (Job XIV). Si enim stellae non sunt mundae in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo, et hi qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii? Sed et ordo pulcherrimus: Praecipit Deus prophetae. Propheta praedicat civitati: prius viri credunt, et illis jejunium praedicantibus, omnis aetas sacco induitur. Viri non praedicant saccum, sed tantum jejunium: At vero hi [ Al. his] quibus poenitentia praecipitur, consequenter ad jejunium saccum copulant, ut inanis venter, et habitus luctuosus ambitiosius Dominum deprecentur. (Vers. 6 seq.) Et pervenit verbum ad regem Ninive, et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere, et clamavit et dixit in Ninive, ex ore regis et principum ejus dicens: Homines et jumenta, et boves et pecora non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant, et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum (Vulg. Deum) in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur 418 et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae et non peribimus? LXX: Et appropinquavit sermo ad regem Ninive et surrexit de throno suo, et abstulit stolam suam a se, et coopertus est sacco, et sedit in cinere, et praedicatum est Ninive a rege, et ab omnibus (Al. hominibus) majoribus ejus, dicentibus: Homines et jumenta et boves et oves non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant: et cooperti sunt saccis homines et jumenta, et clamaverunt ad Dominum vehementer, et reversus est unusquisque de via sua mala, et ab iniquitate quae erat in manibus eorum dicentium: Quis scit si convertatur Deus et exhortetur, et avertatur ab ira furoris sui, et non pereamus? Scio plerosque regem Ninive (qui extremus audiat praedicationem, et descendat de solio suo, et pristinum abjiciat ornatum, vestitusque sacco, sedeat in cinere: nec sua conversione contentus, caeteris quoque conducibus suis praedicet poenitentiam, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora crucientur fame, operiantur saccis, et damnatis pristinis vitiis, totos se conferant ad poenitentiam) super diabolo interpretari, qui in fine mundi (quia nulla rationabilis, et quae a Deo facta sit, creatura pereat) descendens de sua superbia, acturus sit poenitentiam, et in locum pristinum restituendus. Ad cujus sensus comprobationem etiam illud de Daniele exemplum proferunt: ubi Nabuchodonosor, acta per septem annos poenitentia, in regnum pristinum restituitur (Dan. IV). Sed hoc quia sancta Scriptura non dicit, et evertit penitus timorem Dei, dum facile homines labuntur ad vitia, putantes etiam diabolum, qui auctor malorum est, et omnium peccatorum fons, acta poenitentia, posse salvari, de nostris mentibus abjiciamus. Et sciamus peccatores in Evangelio mitti in ignem aeternum, qui praeparatus sit diabolo et angelis ejus (Matth. XXV), et de his dici: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Scimus quidem clementem esse Deum, nec qui peccatores sumus, crudelitate illius delectamur; sed legimus: Misericors et justus 419 Dominus, et Deus noster miseretur. Justitia Dei vallatur misericordia, et tali ad judicium ambitione procedit: sic parcit, ut judicet: sic judicat, ut misereatur. Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatae sunt se (Psal. XLVIII, 8). Alioquin si omnes rationabiles creaturae aequales sunt, et vel ex virtutibus, vel ex vitiis sponte propria aut sursum eriguntur, aut in ima merguntur, et longo post circuitu atque infinitis saeculis, omnium rerum restitutio fiet, et una dignitas militantium, quae distantia erit inter virginem et prostibulum? Quae differentia erit inter matrem Domini, et (quod dictu quoque scelus est) victimas libidinum publicarum? Idemne erit Gabriel et diabolus? Idem apostoli et daemones? Idem prophetae et pseudo-prophetae? Idem martyres et persecutores? Finge quod libet, annos et tempora duplica, et infinitas aetates congere cruciatibus: si finis omnium similis est, praeteritum omne pro nihilo est, quia non quaerimus quid aliquando fuerimus; sed quid semper futuri simus. Nec ignoro quae adversum haec soleant dicere, et spem sibi ac salutem cum diabolo praeparare. Verum non est istius temporis contra dogma perversum, et σύμφραγμα diabolicum docentium in angulis, et in publico denegantium, latius scribere. Sufficit nobis indicasse, quod de hoc testimonio senserimus, et quasi in commentariis breviter intimare, quis sit rex Ninive, ad quem extremum Dei sermo perveniat. [Quid valeat apud homines saeculi eloquentia et sapientia saecularis, testes sunt Demosthenes, Tullius, Plato, Xenophon, Theophrastus, Aristoteles, et caeteri oratores ac philosophi, qui velut reges habentur hominum, et praecepta eorum non ut praecepta mortalium, sed quasi oracula accipiuntur deorum. Unde et Plato dicit: Felices fore respublicas, si aut philosophi regnent, aut reges philosophentur. 420 Quam autem difficile istiusmodi homines credant in Deum, ut quotidiana exempla praeteream, et sileam de veteribus historiis ethnicorum, sufficit nobis Apostoli testimonium, qui ad Corinthios scribens, ait: Videte, fratres, vocationem vestram, quia non sunt multi sapientes secundum carnem non multi potentes, non multi nobiles: sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, et ea quae erant contemptibilia elegit Deus (I Cor. I, 26), et caetera. Unde rursum dicit: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo (Ibid., XIX). Et: Videte, ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem seductionem (Col. II, 8). Ex quo perspicuum est, praedicationem Christi reges mundi audire novissimos, et deposito fulgore eloquentiae et ornamentis ac decore verborum, totos se simplicitati et rusticitati tradere, et in plebeium cultum redactos sedere in sordibus, et destruere quod ante praedicaverant. Proponamus nobis beatum Cyprianum (qui prius idololatriae assertor fuit, et in tantam gloriam venit eloquentiae, ut oratoriam quoque doceret Carthagini) audisse tandem sermonem Jonae, et ad poenitentiam conversum, in tantam venisse virtutem, ut Christum publice praedicaret, et pro illo cervicem gladio flecteret. Profecto intelligimus regem Ninive descendisse de solio suo, et purpuram sacco, unguenta luto, munditias sordibus commutasse: non sordibus sensuum, sed verborum. Unde et de Babylone in Jeremia dicitur: Calix aureus Babylon inebrians omnem terram (Jerem. LI, 7). Quem non inebriavit eloquentia saecularis? cujus non animos compositione verborum et disertitudinis suae fulgore perstrinxit? Difficile homines potentes et nobiles et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo: obcaecatur enim mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati 421 vitiis, non possunt videre virtutes simplicitatemque Scripturae sanctae, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant vilitate. Cum autem ipsi qui prius mala docuerant, versi ad poenitentiam, docere coeperint bona, tunc videbimus Niniviticos populos una praedicatione converti, et fieri illud quod in Isaia legimus: Si nata est gens semel. Homines quoque et jumenta operta saccis, et clamantia ad Dominum, eodem sensu intellige: quod et rationabiles, et irrationabiles, et prudentes ac simplices ad praedicationem Jonae agant poenitentiam juxta illud, quod et alibi dicitur: Homines et jumenta salvabis, Domine (Ps. XXXV, 7). Possumus autem jumenta operta saccis et aliter interpretari, de his maxime testimoniis, in quibus legimus: Sol et lunainduentur sacco (Ezech. XXXII, 7). Et in alio loco: Induam coelum sacco (Is. L, 3), pro lugubri scilicet habitu, et moerore atque moestitia, quae μεταφορικῶς saccus nominantur. Illud quoque quod dicitur: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus? Ideo ambiguum ponitur et incertum: ut dum homines dubii sunt de salute, fortius agant poenitentiam, et magis ad misericordiam provocent Deum. (Vers. 10.) Et vidit Deus opera eorum; quia conversi sunt de via sua mala, et misertus est Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. LXX: Et vidit Deus opera eorum, quoniam reversi sunt de viis suis malis, et egit poenitentiam Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Secundum utramque intelligentiam sive tunc urbi Assyriae, sive quotidie mundi Deus populis comminatur ut agant poenitentiam: qui si conversi fuerint, ipse quoque vertet [ Al. vertit] sententiam suam, et populi conversione mutabitur [ Al. mutatur]. Quod et Jeremias et Ezechiel manifestius explicant, nec bona videlicet implere Dominum quae promiserit, si boni vertantur ad vitia; nec mala quae pessimis comminatur, si illi reversi fuerint ad salutem. Ita igitur et nunc vidit Deus opera, quia conversi sunt a via sua pessima: non verba audivit quae solebat Israel saepe promittere: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus (Exod. XXIV, 3); 422 sed opera conspexit: et quia mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XVIII), libenter mutavit sententiam, quia vidit opera commutata. Quin potius Deus perseveravit in proposito suo misereri volens ab initio: nemo enim punire desiderans, quod facturus est comminatur. Malitiam autem, ut supra diximus, pro suppliciis et tormentis accipe: non quod Deus mali facere quidquam cogitaret [ Al. cogitet]. (CAP. IV) (Cap. IV.--Vers. 1.) Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est: et oravit ad Dominum et dixit. LXX: Et contristatus est Jonas tristitia grandi, et confusus est: oravitque ad Dominum, et ait. Videns subintrare gentium plenitudinem, et illud impleri quod in Deuteronomio dicitur: Ipsi me irritaverunt in his, qui non sunt dii, et ego eos irritabo super gente, quae non est: super natione stulta eis ad iracundiam concitabo (Deut. XXXII, 31), desperat de salute Israelis, et magno dolore concutitur, qui erumpit in vocem, et causas moeroris exponit, et quodammodo loquitur: Ego solus electus sum de tanto numero prophetarum, qui per aliorum salutem ruinam meo populo nuntiarem. Non igitur contristatur, ut quidam putant, quod gentium multitudo salvetur; sed quod pereat Israel. Unde et Dominus noster flevit super Jerusalem (Luc. XIX), et noluit tollere panem filiorum, et dare eum canibus (Marc. VII). Et Apostoli primum praedicant Israeli (Act. XIII). Et Paulus cupit esse anathema pro fratribus suis, qui sunt Israelitae, et quorum adoptio et gloria, et Testamentum, et repromissiones, et legislatio, ex quibus patres, et ex quibus Christus est secundum carnem (Rom. IX). Pulchre autem dolens (quod interpretatur Jonas ) affligitur dolore, et tristis est anima ejus usque ad mortem; quia ne periret populus Judaeorum, quantum in se fuit, multa perpessus est. Historiae quoque magis dolentis convenit nomen, significans laboriosum prophetam, et peregrinationis atque naufragii miseriis praegravatum. (Vers. 2, 3.) Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem 423 in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors [Vulg. addit es], patiens, et multae miserationis, ignoscens super malitia, et nunc, Domine, tolle quaeso animam meam a me, quia melior est mihi mors, quam vita. LXX: O Domine, nonne isti sunt sermones mei, cum adhuc essem in terra mea? propterea praeoccupavi fugere in Tharsis. Scio enim quod tu misericors et miserator, patiens et multae miserationis, et agens poenitentiam super malitiis, et nunc, dominator Domine, tolle animam meam a me, quia melius est mihi mori, quam vivere. Hoc quod nos interpretati sumus, obsecro, et Septuaginta transtulerunt ὦ δὴ, in Hebraico legitur ANNA ( ), quae mihi videtur interjectio deprecantis significare blandientis affectum. Quia igitur oratio ejus, dum se dicit juste fugere voluisse, quodammodo injustitiae arguit Dominum, querelas suas obsecrationis exordio temperat. Numquid, ait, non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Scivi te hoc esse facturum: non ignorabam misericordem, propterea severum et truculentum nuntiare nolebam: ideo fugere volui in Tharsis, vacare contemplationi rerum, et in mari istius saeculi quiete potius et otio perfrui. Dimisi domum meam, reliqui haereditatem meam, egressus sum de sinu tuo, et veni. Si misericordem dicerem atque clementem et ignoscentem malitiae, nullus ageret poenitentiam: si crudelem, et tantum judicem [ Al. judicium] nuntiarem, sciebam hoc tuae non esse naturae. In hoc ergo ambiguo positus, malui fugere potius, quam aut poenitentes lenitate decipere, aut de te praedicare quod non eras. Tolle igitur, Domine, animam meam: quia melior mihi est mors, quam vita. Tolle animam meam, quae tristis fuit usque ad mortem. Tolle animam meam: In manus enim tuas commendo spiritum meum (Luc. XV), melior quippe mihi est mors, quam vita. Vivens unam Israel gentem salvare non potui: moriar, et mundus salvabitur. Historia manifesta est, et super persona prophetae sic potest intelligi, ut crebro jam diximus, quod propterea 424 contristetur et mori velit, ne conversa multitudine gentium, in aeternum pereat Israel. (Vers. 4.) Et dixit Dominus: putasne bene irasceris tu? LXX: Et dixit Dominus ad Jonam: Si vehementer contristatus es tu? Verbum Hebraicum ARA LAC ( ), et iratus es tu, et contristatus es tu, transferri potest: quod utrumque et prophetae, et Domini personae convenit, quod vel iratus sit, ne videretur apud Ninivitas fuisse mentitus, vel contristatus, intelligens Israel esse periturum. Et rationabiliter non ei dicit, male iratus es, vel contristatus es, ne videretur reprehendere contristatum. Nec rursum, bene iratus es, aut contristatus: ne suae sententiae contrairet; sed interrogat ipsum, qui iratus est et contristatus, ut vel causas irae respondeat, vel moeroris: aut si ille tacuerit, verum Dei judicium ex ejus silentio comprobetur. (Vers. 5.) Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis, et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. LXX similiter. Primus Cain fratricida, et homicida cruentum mundum germani sanguine dedicans, aedificavit civitatem, et vocavit eam ex nomine filii sui Enoch (Genes. IV). Unde et Osee propheta dicit, Deus ego et non homo, in medio tui sanctus: et non ingrediar civitatem (Osee XI, 9). Domini enim, Psalmista dicente, sunt exitus mortis (Ps. LXVII). Quamobrem et una fugitivorum civitas appellatur Ramoth ( ), quod interpretatur visio mortis. Et recte quicumque fugitivus est, et propter peccata non meretur habitare Jerusalem, habitat in urbe mortis, et est trans fluentas Jordanis, qui descensus exprimitur. Egreditur ergo columba, vel dolens, de istiusmodi civitate, et habitat contra Orientem, unde sol oritur: et est ibi in tabernaculo suo, ubi labentia quaeque tempora contemplatus, exspectat quid supradictae eveniat civitati: antequam Ninive salvaretur, et aresceret [ Al. accresceret] cucurbita: antequam Christi Evangelium coruscaret; et compleretur Zachariae prophetia: Ecce vir 425 Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12), Jonas sub umbraculo erat. Nec dum quippe veritas venerat, de qua idem evangelista et apostolus loquitur. Deus veritas est. Et eleganter additur Et fecit sibimet umbraculum ibi (I Joan. IV, 8), juxta Niniven. Sibimet fecit, nullus enim de Ninivitis tunc temporis habitare poterat cum propheta: et sedebat sub umbra, vel judicis habitu, vel de sua majestate contractus, et accinctus lumbos in fortitudine, ut non tota ad pedes, et ad nos, qui deorsum sumus, vestimenta defluerent, sed in se arctiori [ Al. altiori] baltheo contraherentur. Porro quod dicit ut videret quid accideret civitati, solita consuetudine utitur Scripturarum, ut humanos Deo jungat affectus. (Vers. 6.) Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum, laboraverat enim: et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna. LXX: Et praecepit Dominus Deus cucurbitae, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbraculum super caput ejus, et protegeret eum a suis malis: laetatusque est Jonas super cucurbita gaudio magno. In hoc loco quidam Cantherius de antiquissimo genere Corneliorum, sive (ut ipse jactat) de stirpe Asinii Pollionis, dudum Romae dicitur me accusasse sacrilegii, quod pro cucurbita, hederam transtulerim: timuit videlicet, ne si pro cucurbitis hederae nascerentur, unde occulte et tenebrose biberet, non haberet. Et revera in ipsis cucurbitis vasculorum, quas vulgo Saucomarias vocant, solent apostolorum imagines adumbrare: e quibus et ille sibi non suum nomen assumpsit. Quod si tam facile vocabula commutantur, ut pro Corneliis seditiosis tribunis, Aemilii consules appellentur, miror cur mihi non liceat hederam transferre pro cucurbita. Sed veniamus ad seria. Pro cucurbita, sive hedera in Hebraeo legimus CICEION ( ), quae etiam lingua Syra et Punica CICEIA dicitur. Est autem genus virgulti, vel arbusculae, lata habens [ Al. habentis] folia in modum pampini, et umbram densissimam, suo trunco se sustinens, quae in Palaestina creberrime 426 nascitur, et maxime in arenosis locis: mirumque in modum, si sementem in terram jeceris, cito confota consurgit in arborem, et intra paucos dies quam herbam videras, arbusculam suspicis. Unde et nos eodem tempore quo interpretabamur prophetas, voluimus idipsum Hebraeae linguae nomen exprimere, quia sermo Latinus hanc speciem arboris non habebat; sed timuimus grammaticos, ne invenirent licentiam commentandi: et vel bestias Indiae, vel montes Boeotiae, aut istius modi quaedam portenta confingerent, secutique sumus veteres translatores, qui et ipsi hederam interpretati sunt, quae Graece appellatur κισσὸς, aliud enim quod dicerent, non habebant. Discutiamus ergo historiam, et ante mysticos intellectus, solam litteram ventilemus. Cucurbita et hedera hujus naturae sunt, ut per terram reptent, et absque furcis vel adminiculis, quibus innituntur, altiora non appetant. Quomodo igitur, ignorante propheta, cucurbita in una nocte consurgens umbraculum praebuit, quae naturam non habet sine pergulis [ Al. perculis] et calamis vel hastilibus in sublime consurgere? Ciceion autem cum in ortu subito miraculum praebuerit, et potentiam ostenderit Dei in protectione virentis umbraculi, et naturam suam secuta est. Ad personam vero Domini Salvatoris, ne penitus propter φιλοκολύκηνθον, cucurbitam relinquamus, sic referri potest, ut illud commemoremus Isaiae: Relinquetur filia Sion sicut tabernaculum in vinea, et velut casula in cucumerario, quasi civitas quae expugnatur (Isai. VIII). Et dicamus quia in alio Scripturae loco cucurbitam non invenimus, quod ubi cucumis nascitur, ibi nasci soleat et cucurbita. Et Israel huic generi comparatum, quod quondam protexerit Jonam sub umbra sua conversionem gentium praestolantem, et non parvam laetitiam tribuerit ei faciens umbraculum et tabernaculum, potius quam domum, habens tectorum imaginem, domorum non habens fundamenta. Porro CICEION nostra arbuscula modica, cito consurgens, 427 et cito arescens ordine et vita [ Al. via] comparabitur Israeli, radices parvas mittenti in terram, et conanti quidem in excelsa sustolli; sed altitudinem cedrorum Dei et abietum non aequanti. Quod mihi videntur et locustae significare, quibus vescebatur Joannes, qui dicit sub typo Israelis: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30): animal parvum, infirmas habens alas, de terra quidem consurgens, sed altius non valens avolare, ut plus sit quam reptile, et tamen avibus non aequetur. (Vers. 7 et 8.) Et paravit Dominus vermem ascensione diluculi in crastinum, et percussit hederam, et exaruit: et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti; et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat: et petiit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere. LXX: Et praecepit Deus vermi mane in crastinum, et percussit cucurbitam, et arefacta est: statimque ut ortus est sol, praecepit Dominus spiritui ardoris urenti, et percussit sol super caput Jonae, et angustiatus est, et taeduit eum animae suae, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere. Antequam oriretur sol justitiae, virens erat umbraculum, et non arebat Israel: postquam ille surrexit, et tenebrae Niniviticae ejus luce discussae sunt, paratus vermis in crastinum ascensione diluculi (de quo vicesimus primus psalmus inscribitur: Pro assumptione matutina; et qui absque ullo semine de terra oritur, et dicit: Ego sum vermis et non homo (Ps. XXI, 7) percussit umbraculum, quod desertum auxilio Dei omnem virorem perdidit. Praecepitque Dominus vento calido et urenti, de quo prophetatur in Osee: Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus (Osee XIII, 15). Et aestuare coepit Jonas, et iterum velle mori in baptismate cum Israele, ut in lavacro recipiat humorem, quem in negatione perdiderat. Unde et Petrus arentibus loquitur Judaeis: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 38). Sunt qui vermem et urentem ventum, Romanos intelligant duces, qui post resurrectionem Christi, Israel penitus deleverunt. 428 (Vers. 9.) Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hederam? Et dixit: bene irascor ego usque ad mortem. LXX: Et dixit Dominus Deus ad Jonam, valde contristaris tu super cucurbita? Et ait: valde contristor ego usque ad mortem. Supra Ninivitis agentibus poenitentiam et gentium urbe salvata, interrogatus idipsum propheta: Putasne bene irasceris tu? nihil respondit, sed interrogationem Dei silentio comprobavit, sciens enim clementem esse Deum, et misericordem, et patientem, et multae miserationis, et ignoscentem malitiis, super salute gentium non dolebat: hic autem postquam siccata [ Al. insiccata] cucurbita aruit Israel, et cum distinctione interrogatus: Bene irasceris tu super hedera? confidenter respondit et dicit: Bene irascor ego, vel contristor usque ad mortem: non enim sic volui salvare alios, ut perirent alii, non sic alienos lucrifacere, ut meos perderem. Et revera usque ad praesentem diem Christus plangit Israel: et Jerusalem plangit usque ad mortem, non suam, sed Judaeorum, ut moriantur negantes, et resurgant Dei Filium confitentes.

(Vers. 10 et 11.) Et dixit Dominus: Tu doles super hedera, in qua non laborasti: neque fecisti ut cresceret: quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dextram et sinistram suam, et jumenta multa? LXX: Et dixit Dominus: Tu pepercisti super cucurbita, pro qua non laborasti, neque nutristi eam, quae nata est in nocte, et in nocte periit: ego autem non parcam Ninivae civitati magnae, in qua habitant plusquam duodecim myriades [Al. millia] virorum qui ignorant dexteram et sinistram suam, et pecora multa? Nimiae difficultatis est exponere quomodo juxta tropologiam dicatur ad Filium: tu doles super hedera, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, cum omnia per ipsum facta sint, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Unde quidam locum istum interpretans, ut imminentem solveret quaestionem, incurrit blasphemiam. Assumens enim illud de Evangelio: Quid me dicis bonum? Nemo bonus est nisi unus Deus (Marc. X, 18), Patrem interpretatus est bonum. 429 Filium vero ad comparationem ejus qui perfecte et vere bonus sit, in minori gradu positum. Et non consideravit haec dicens, quod in Marcionis potius incurrerit haeresim (qui alterum Deum tantum bonum, alterum infert judicem et conditorem) quam Arii, qui cum majorem Patrem et minorem Filium praedicet: tamen Filium non negat conditorem. Ergo cum venia audienda sunt, quae dicturi sumus, et conatus nostri favore potius et orationibus adjuvandi, quam spernendi aure malevola, quia carpere et detrahere vel imperiti possunt; doctorum autem est, et qui laborantium novere sudorem, vel lassis manum porrigere, vel errantibus iter ostendere. Dominus noster atque Salvator non ita laboravit in Israel, quomodo laboravit in gentium populo. Denique Israel loquitur confidenter: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer: sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum (Luc. XV): nec tamen confutatur a patre, sed clementer ei dicitur: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: epulari et gaudere te oportebat, quia hic frater tuus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Pro gentium populo immolatus est vitulus saginatus, et pretiosus sanguis effusus, de quo Paulus ad Hebraeos plenissime disputat (Hebr. X). Et David in psalmo: Frater, inquit, non redimit, redimet homo (Ps. XLVIII, 8). 430 Decrevit Christus, ut ille cresceret: iste mortuus est, ut ille viveret: hic descendit ad inferos, ut ille coelos ascenderet. In Israel vero nullus tantus labor fuit. Unde et invidet juniori fratri, quod post substantiam cum meretricibus lenonibusque prodactam, recipiat annulum et stolam, et polleat pristina dignitate. Quod autem ait, quae sub una nocte nata est, significat tempus ante adventum Christi, qui mundi lumen fuit, de quo dicitur: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Et una nocte periit, quando occubuit eis sol justitiae, et Dei perdidere sermonem. Civitas vero Ninive magna atque pulcherrima, praefigurat Ecclesiam, in qua major est numerus quam decem ( Al. duodecim) tribuum Israel: quod et fragmenta in solitudine significant duodecim cophinorum (Marc. VI). Ignorant autem quid sit inter dextram et sinistram, vel propter innocentiam et simplicitatem, ut lactentem monstret aetatem, et relinquat intellectui, quantus sit numerus aetatis alterius, cum tantus sit parvulorum. Vel certe (quia magna erat urbs, et in domo magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. II) ) erat in ea plurima multitudo, quae ignorabat ante actam poenitentiam quid esset inter bonum et malum, inter dextram et sinistram. Sed et jumenta multa: multus est enim Ninive numerus jumentorum et irrationabilium hominum, qui comparantur jumentis insipientibus, et assimilantur eis (Ps. XLVIII).