2 |
LIBER PRIMUS.
recensere1-2 Finitis in Isaiam decem et octo Explanationum voluminibus, ad Ezechiel, quod tibi, et sanctae memoriae matri tuae Paulae, o Virgo Christi Eustochium, saepe pollicitus sum, transire cupiebam, et extremam, ut dicitur, manum operi imponere prophetali: et ecce subito mors mihi Pammachii atque Marcellae, Romanae urbis obsidio, multorumque fratrum et sororum dormitio nuntiata est. Atque ita consternatus obstupui, ut nihil aliud diebus ac noctibus nisi de salute omnium cogitarem: meque in captivitate sanctorum putarem esse captivum, nec possem prius ora reserare, nisi aliquid certius discerem: dum inter spem et desperationem sollicitus pendeo, aliorumque 3-4 malis me crucio. Postquam vero clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, immo Romani imperii truncatum caput: et, ut verius dicam, in una Urbe totus orbis interiit, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis (Psal. XXXVIII, 4): nec putavi illam sententiam negligendam: Musica in luctu importuna narratio (Eccli. XXII, 6). Verum quia et tu indesinenter hoc flagitas, et magno vulneri cicatrix paulatim obducitur: Scorpiusque inter Enceladum et Porphyrionem Trinacriae humo premitur, et Hydra multorum capitum contra nos aliquando sibilare cessavit: datumque tempus, quo non haereticorum respondere insidiis, sed Scripturarum expositioni incumbere debeamus, aggrediar Ezechiel prophetam, cujus difficultatem Hebraeorum probat traditio. Nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii, id est, tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Canticum Canticorum, nec hujus voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam, et mysticos intellectus, plenum humanae naturae tempus accedat. Quod opus si per Domini misericordiam ad calcem usque perduxero, transibo ad Jeremiam, qui in Lamentationibus suis, sub typo Jerusalem quatuor plagas mundi, quadruplici plangit alphabeto.
(CAP. I) (Cap. I.--Vers. 1.) Et factum est in tricesimo anno, in quarto, in quinta mensis. Tricesimus annus non, ut plerique aestimant, aetatis prophetae dicitur, nec Jubilaei, qui est annus remissionis; sed a duodecimo anno Josiae regis Juda, quando inventus est liber Deuteronomii in templo Dei, usque ad quintum captivitatis annum Joachin cognomento Jechoniae, qui cum matre ductus est in Babylonem, et cum Daniele tribusque pueris, et Ezechiel (quae est tribus Judae prima captivitas) quando stillavit ira Dei super Jerusalem (IV Reg. XXII; II Par. XXXIV; IV Reg. XXIV). Secundum anagogen vero praefiguratur Dominus atque Salvator, qui tringinta annos natus venit ad baptismum (Luc. III), quae in homine perfecta aetas est. Unde et in Numerorum volumine juxta Hebraeos, non, ut in LXX continetur, a vicesimo quinto aetatis anno, sed a tricesimo incipiunt sacerdotes in tabernaculo ministrare (Num. IV). In quod signum praecessit et Joseph, quando in Aegypto esurienti populo frumenta largitus est (Genes. XLI), et Joannes Baptista venit ad fluenta Jordanis, praedicavitque baptismum poenitentiae (Luc. III). Quodque 5 scriptum est, in quarto, pendente sententia, subauditur mense. Statim enim sequitur, in quinta mensis. Quod ut manifestius fieret, supra addidere Septuaginta. (Vers. 2.) Cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei in quinta mensis: ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin. Captivum sedisse populum super flumina Babylonis, David prophetat in spiritu: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus (Psal. CXXXVII). Chobar autem, aut nomen est fluminis, aut certe, juxta interpretationem suam, qua in grave vertitur, Tygrim significat et Euphratem, et omnia magna et gravissima flumina quae in terra Chaldaeorum esse perhibentur. Apertosque coelos non divisione firmamenti, sed fide credentis intellige: eo quod coelestia sint illi reserata mysteria. Unde et in baptismate Salvatoris, quando Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, apertos coelos legimus (Matth. III), quibus reseratis, panduntur visiones Dei: non una visio, sed plures, dicente Domino per Prophetam: Ego visiones multiplicabo, et in manibus Prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10). Istae sunt visiones quas omnis Ezechielis prophetia contexuit. Significantiusque juxta Hebraeos et caeteros Interpretes transmigratio dicitur Joachin, et non captivitas, quod LXX transtulerunt. Non enim captus urbe superata; sed voluntate se tradens, ductus est in Babylonem. Igitur Joachin, id est, Jechoniae dicatur prima transmigratio: Sedeciae autem secunda vel extrema captivitas. (Vers. 3.) Factum est verbum Domini ad Ezechiel filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar. Et Danieli et Ezechieli, qui in Babylone erant juxta flumina, futurorum sacramenta panduntur super aquas, immo in aquis purissimis, ut baptismatis potentia monstraretur. Alioquin et apostolus Paulus quando ab Anania lotus in Domino est, tegentibus prius oculos ejus squamis, caruit caecitate (Act. IX). Et in Genesi, prima quae viverent, de aquis egressa sunt. Illud quoque intelligendum, quod in tricesimo aetatis suae anno Dominus 6 ad baptisma venerit: in quarto mense, qui apud nos vocatur Januarius, et est in anni primus exordio, praeter Nisan mensem novorum, in quo Pascha celebratur. Apud Orientales enim populos, post collectionem frugum, et torcularia, quando decimae deferebantur in templum, October erat primus mensis, et Januarius quartus. Quintam autem diem mensis adjungit, ut significet baptisma, in quo aperti sunt Christo coeli, et Epiphaniorum dies hucusque venerabilis est, non ut quidam putant Natalis in carne, tunc enim absconditus est, et non apparuit. Quod huic tempori congruit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Porro Buzi in linguam nostram vertitur, spretus atque contemptus: Ezechiel, roboratus a Deo. Quod sic Domino coaptabitur, ut dicamus Creatorem mundi, qui Pater est Salvatoris, ab omnibus haereticis sperni atque contemni, qui vetus non recipiunt Testamentum. Nec mirum robustum Dei esse Dominum: cum ipse sit Dei virtus Deique sapientia. Et facta est super eum ibi manus Domini. LXX: Et facta est super me manus Domini. Ut cernere visiones Dei et intelligere possimus, manu et fortitudine Dei super nos opus est (I Cor. I). In qua manu et brachio eductus est populus Israel de Aegypto; cujus fortitudinis partem etiam Magi intellexerunt dicentes: Digitus Dei est (Exod. VIII). Et Salvator in Evangelio: Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Pro quo in altero Evangelio scriptum est: Si ego in spiritu Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20).
(Vers. 4.) Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus. Et de medio ejus quasi species electri, id est, de medio ignis. LXX: Et vidi, et ecce spiritus auferens (sive attollens) veniebat ab Aquilone, et nubes magna in eo, et ignis micans, et splendor in circuitu ejus. Et in medio ejus quasi visio electri in medio ignis ÷ et splendor in eo **. In consolationem populi transmigrantis, et revelationem sententiae Dei, propheta videt maximam 7 visionem. In cujus interpretatione omnes synagogae Judaeorum mutae sunt, ultra hominem esse dicentium, et de hac, et de aedificatione templi, quod in ultimo prophetiae hujus scribitur, aliquid velle conari. Nos autem quae a majoribus accepimus, et juxta modum ingenioli nostri, spiritualibus spiritualia comparantes, suspicari magis possumus quam explanare, benivolis credemus fidisque [ Al. fidelibusque] lectoribus, veniam deprecantes, ut temeritati, immo fidei nescienti mensuram suam, faveant magis quam irascantur. Ac primum sciendum, spiritum auferentem, sive attollentem, quem nos juxta Aquilam interpretati sumus, ventum turbinis, et juxta Symmachum et Theodotionem flatum ac spiritum tempestatis, ab aliis in bonam, ab aliis in contrariam partem accipi. Verbum enim Hebraicum RUA pro locorum qualitate, vel spiritus, vel anima, vel ventus accipitur. Spiritus, ut ibi: Emitte spiritum tuum et creabuntur (Ps. CIII, 30). Anima: Egredietur spiritus ejus et revertetur in terram suam (Ps. CXLV, 4). Ventus: In spiritu violento conteres naves Tharsis (Ps. XLVII, 8). Et alibi: Ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum (Ps. X, 7). Qui ventum et flatum tempestatis legunt, hoc sentiunt: iram et furorem Dei venire ab Aquilone, hoc est Nabuchodonosor, et Jerusalem post sex annos hujus visionis esse capiendam. Cernitur enim visio quinto anno transmigrationis regis Joachin, qui et Sedeciae regnanti in Jerusalem quintus erat, quem legimus post sex similiter annos, id est, anno undecimo imperii sui, urbe capta, ductum in Babylonem. His ergo qui habitabant prope flumen Chobar, et sponte se regi tradiderant, revelatur quod benefecerint obedire sententiae Dei. In brevi enim et Judaeam provinciam, et urbem Jerusalem esse capiendam. Quodque nubes magna describitur, intelligamus eam imbres eversionum super Judaeam, pluviasque allisionum portare. Et involutus ignis monstrat ventura supplicia, et captivitatis mala. Splendorque in circuitu ejus significat Dei aperta judicia. Qui autem in contrariam partem sentiunt, hoc est, bonam, spiritum auferentem, sive 8 extollentem, Spiritum sanctum intelligunt, qui auferat ab hominibus vitia atque peccata, sive jacentes attollat ad sublimia, faciatque recedere ab Aquilone vento frigidissimo, a quo exardescunt mala super omnem terram (Eccles. XLIII); et in Jeremia, olla illa terribilis a facie Aquilonis accenditur (Jerem. I). Nubem quoque magnam ad personam Christi referunt, qui venit in Aegyptum hujus saeculi super nubem levem: magnamque proprie dici ad comparationem minorum, prophetarum videlicet, et apostolorum omniumque sanctorum, de quibus scriptum est: Et veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV, 6); et: Mandabo nubibus ne pluant super Israel imbrem (Isai. V, 6); et alibi: Nubes pulvis pedum ejus (Naum I, 3); et iterum: Nubes et caligo in circuitu illius (Ps. XCVI, 2). Ignem quoque micantem et splendorem in circuitu ejus, juxta illud accipi quod scriptum est: Deus ignis consumens est (Deut. IV, 24). Ad quem mittendum super terram Salvator venisse se dicit, et in nobis omnibusque credentibus ardere desiderat (Luc. XI); qui cum terrorem peccatoribus inferat atque supplicia, tamen splendore rutilet, et lumine ac fulgore sit plenus. Idcirco nos excoquens, ut puris atque purgatis tribuat laetiora. (Vers. 5.) Et in medio ejus similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis in eis. Quodque sequitur, Et splendor in eo, obelo praenotandum est. Nisi addidisset Scriptura, dicens: Id est, de medio ignis, propter ambiguitatem verbi errare poteramus, ut putaremus speciem, vel visionem electri esse in medio venti, vel spiritus. Ergo hoc sentiendum, quod in medio ignis et tormentorum Dei, electri similitudo sit, quod est auro argentoque pretiosius; ut post judicium atque tormenta, quae patientibus tristia videntur et dura, pretiosior electri fulgor appareat, dum providentia Dei omnia gubernantur, et quae putatur poena, medicina est. (Vers. 6.) Et in medio ejus similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis in eis. In medio ejus, subauditur quidem, electri: sed melius ut ignem intelligamus, qui credentibus lumen, incredulis supplicium est. In hujus ergo ignis medio erat 9 similitudo quatuor animalium, similitudo, non natura; quatuorque animalium quae postea dicuntur quadriformia, una similitudo est hominis, ut omnia in mundo rationabilia demonstrentur: Faciamus enim, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I). Imago autem et similitudo Dei non est corporis forma, sed mentis: descripta ad similitudinem verae imaginis Christi, qui est imago Dei invisibilis. Hae rationales creaturae in quatuor versantur locis, sive propter quatuor cardines mundi, quibus orbis includitur, sive propter quatuor loca, coelestium, terrestrium, et infernorum, et supercoelestium, de quibus et Paulus apostolus loquitur: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II, 10). De tribus, Pauli testimonium est. Videamus et quartum. Laudate Dominum, coeli coelorum, et aqua quae super coelos est, laudet nomen Domini (Psal. CXLVIII, 5), Rursumque ab Apostolo alia dicuntur coelestia, et alia supercoelestia (I Cor. XV). (Vers. 7.) Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillae quasi aspectus aeris candentis. Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus. LXX: Et quatuor facies uni, et quatuor alae uni, et crura eorum recta, et pennati pedes eorum. Et scintillae quasi fulgurans aeramentum, et leves pennae eorum, et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus eorum. De quatuor animalibus, quorum aspectus erat similitudo hominis (ita dumtaxat ut singula haberent quaternas facies, et quaternas alas, pedesque rectos, et plantam pedis, quasi vestigium pedis vituli, sive, ut interpretatus est Aquila, rotundam, quod LXX penitus omiserunt), de scintillis quoque aeris splendore rutilantibus, et de levibus pennis eorum, quod in Hebraico non habetur, de manu quoque hominis sub alis eorum in quatuor partes, et reliquis quae propheticus sermo describit, conabimur quid nobis videatur dicere, cum opiniones singulorum breviter strinxerimus. Quidam quatuor Evangelia, quos nos quoque in prooemio commentariorum Matthaei secuti 10 sumus, horum animalium putant nominibus designari: Matthaei, quod quasi hominem descripserit: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Leonis, ad Marcum referunt: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3). Vituli, ad Lucae Evangelium, quod a Zachariae incipit sacerdotio. Aquilae, ad Joannis exordium, qui ad excelsum evolans coepit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Super quo quid nobis videretur, in supradicto opere diximus, pleniusque in Apocalypsi Joannis (Cap. IV) horum animantium species ac nomina referuntur ad quatuor Evangelia [ Al. Evangelistas]. Quibus quomodo possit omnium animalium descriptio coaptari, tentabimus suo loco dicere. Alii vero qui philosophorum stultam sequuntur sapientiam, duo hemisphaeria in duobus templi Cherubim, nos et Antipodas, quasi supinos et cadentes homines suspicantur. Plerique, juxta Platonem, rationale animae, et irascitivum, et concupiscitivum, quod ille λογικὸν et θυμικὸν et ἐπιθυμητικὸν vocat, ad hominem, et leonem ac vitulum referunt: rationem et cognitionem, et mentem, et consilium, eamdemque virtutem atque sapientiam in cerebri arce ponentes: feritatem vero et iracundiam atque violentiam in leone, quae consistat in felle. Porro libidinem, luxuriam, et omnium voluptatum cupidinem in jecore, id est, in vitulo qui terrae operibus haereat. Quartamque ponunt quae super haec et extra haec tria est, quam Graeci vocant συντήρησιν, quae scintilla conscientiae in Cain quoque pectore, postquam ejectus est de paradiso, non extinguitur, et qua victi voluptatibus, vel furore, ipsaque interdum rationis decepti similitudine, nos peccare sentimus. Quam proprie Aquilae deputant, non se miscentem tribus, sed tria errantia corrigentem, quam in Scripturis interdum vocari legimus spiritum, qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Nemo enim scit ea quae hominis sunt, nisi spiritus qui in eo est (I Cor. II, 11). Quem et Paulus ad Thessalonicenses 11 scribens, cum anima et corpore servari integrum deprecatur (I Thess. V). Et tamen hanc quoque ipsam conscientiam, juxta illud quod in Proverbiis scriptum est: Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 13): cernimus praecipitari apud quosdam et suum locum amittere, qui ne pudorem quidem et verecundiam habent in delictis, et merentur audire: Facies meretricis facta est tibi, noluisti [Al. nescis] erubescere (Jerem. III, 3). Hanc igitur quadrigam in aurigae modum Deus regit, et incompositis currentem gradibus refrenat, docilemque facit, et suo parere cogit imperio. Quam disputationem partium animae, id est, hominis, qui minor mundus ab iisdem philosophis appellatur, etiam nos attingemus. Sunt qui simpliciter in quatuor animalibus, juxta Hippocratis sententiam, quatuor arbitrantur elementa mundi monstrari, de quibus constant omnia: ignem, aerem, aquam, terram. Quae quomodo sibi misceantur, et cum singula sint, sibi juncta videantur, invicemque se tangant, et in una persona animantium quatuor species habeant ac figuras, non est propositi operis. Quatuor quoque rotas de terrenis ad sublimia consurgentes, singulis et quadriformibus junctas animalibus, vel eorumdem elementorum commixtionem aestimant, vel quatuor temporum circulum, qui ternis conficitur mensibus, annumque vertentem, qui ab eo quod semper vertatur et in se redeat, nomen acceperit. De quibus pulchre uno versiculo dictum est: Ver, aestas, autumnus, hyems, et mensis, et annus. Quodque dicitur: Erat rota in rota, annum in anno significari putant. De quo alius poeta (Virgil. II Georg.): Atque in se sua per vestigia volvitur annus. Firmamenti etiam similitudinem crystallo comparatam, coelum hoc quod suspicimus intelligi volunt: sub quo volvuntur et transeunt quatuor animantia. Thronumque coloris sapphiri, et sedentem desuper hominem sub humana similitudine, imperium cuncta regentis omniaque habentis sub pedibus suis, omnipotentiae Dei describi autumant; dicique ad extremum: Haec visio similitudinis gloriae Dei: per quae quasi per picturam quamdam et 12 imaginem, providentiam demonstrari. Quodque pedes animantium recti esse dicantur, et planta pedis vituli, seu rotunda, terrena quaeque ad coelestia subvolare, et omnibus angulis amputatis, rotunditatem sequi, quae omnium figurarum pulcherrima est. Scintillas rutilantes, cuncta plena luminis indicare, et manus hominis sub pennis tam ipsius hominis, quam leonis, et vituli, et aquilae: ut ratio cuncta sustentet, ac de humilitate terrena ad coelestia sublevet. Haec et ad Evangelia et ad cuncta quae supra posuimus referre possumus. Audisse me memini quatuor perturbationes, de quibus plenissime Cicero in Tusculanis disputat, gaudii, aegritudinis, cupidinis et timoris, quorum duo praesentia, duo futura sunt, per quatuor significari animalia, de quibus et Virgilius breviter (Aeneid. lib. VI): Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque: quae regi debeant ratione, et potentia Dei; quibusque oppositae sint, immo impositae, virtutes quatuor, Prudentia, Justitia, Fortitudo, Temperantia, ut harum gubernentur arbitrio. Quae quomodo vultibus hominis, leonis, vitulique et aquilae coaptentur, omnino tacuerunt. Super quibus idem philosophus et orator in tribus ad filium officiorum libris disputat. Legi et cujusdam Catinae, quem Syri λεπτὸν, id est, acutum et ingeniosum, vocant, brevem disputatiunculam, putantis castrorum ordinem duodecim tribuum describi in solitudine, ad Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem, quae sibi invicem, et charitate, et consanguinitate sociantur, et hoc esse rotam in rota, quae ducantur a spiritu, et nube protegantur in eremo, et columna ignis illuminentur in nocte; nec revertantur in Aegyptum, sed semper ad terram repromissionis ire festinent. Electri autem in medio similitudinem, interpretatur Sancta sanctorum, faciemque hominis refert ad totum Israel; leonis ad regale sceptrum Judae; vituli ad sacerdotalem et leviticam tribum: extra quae sit facies aquilae, vindicta et ultio Dei de coelo cuncta prospiciens, et quae parata sit laniare peccantem, de qua et in Osee dicatur: Sicut aquila super domum 13 Dei (Ose. VIII, 12), id est, templum. Et in hoc eodem propheta (Infra XVII), aquilam magnam magnarum alarum et unguium, quae habeat ductum intrandi in Libanum, Nabuchodonosor intelligi, quem et nunc significet esse venturum, ac super hujuscemodi quadrigam instar aurigae sedere Deum, et facienda, vel non facienda praecipere. Hoc autem, inquit, populo dicitur, qui in Babylone versatur, quod si Deo colla subjecerit, ipsiusque paruerit retinaculis, rursum ejus mereatur auxilium, et terram quam amiserat, recipiat. (Vers. 8, 9.) Et facies er pennas per quatuor partes habebant: junctaeque erant pennae ejus [Vulg. eorum], alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Juncta sibi sunt Evangelia haerentque mutuo, et in toto orbe volitantia huc illucque discurrunt: nec habent finem volatus, nec aliquando superantur et recedunt, sed semper ad ulteriora procedunt. Un de et Paulus dicit: Praeteritorum obliviscens, et in futurum me extendens (Philip. III, 13). Hoc idem et de virtutibus animi possumus dicere, et de volatu temporum, commixtioneque elementorum, quod praeterita relinquentes, semper ad priora festinent. Quod autem tempora labantur et fugiant, brevi versiculo demonstratur (Virgil. III Georg.): Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. Et in carmine lyrico (Horat. Carm. od. 14): Heu, heu, fugaces, Posthume, Posthume, Labuntur anni! (Vers. 10.) Similitudo autem vultus eorum, facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor: facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor: et facies aquilae desuper [Vulg. silet desuper] ipsorum quatuor. Facies principia dicit Evangeliorum, e quibus homo et leo, hoc est, nativitas Christi, et prophetae vox tonantis in eremo dextras partes tenent. Vituli autem, id est, victimarum et sacerdoti Judaeorum, in sinistris est: quod abolitum transivit ad sacerdotium spirituale, de quo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 2); ita dumtaxat, ut omnia sibi haereant, unoque corpore censeantur. Aquila autem, quae et super nativitatem et super prophetiam est, quae Domini expletur adventu, et super sacerdotium quod praeteriit, 14 et extra haec omnia est, de nativitate referens spirituali, quomodo Pater in Filio, et Filius in Patre sit. De qua rectissime dicitur: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Ista sunt juxta Apocalypsim (Cap. IV), ut ante jam diximus, quatuor animalia plena oculis ante et retro, quorum unum animal simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium habere faciem quasi hominis, et quartum simile aquilae volantis. Ibique dicuntur in modum Seraphim senas habere alas, duabus faciem, et duabus pedes operientia, duabus autem volantia, et nec in die nec in nocte cessantia atque dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est (Apoc. IV, 8). (Vers. 11.) Et facies eorum et pennae eorum extentae desuper, duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum. Et supra diximus juncta sibi esse Evangelia et tempora, et omnes rationales creaturas, quatuorque virtutes, ita ut qui una caruerit, omnibus careat. Quodque duae extentae sunt, et in altum se elevant, praedicationem coelestem significat, et omnia ad Dei tendere majestatem. Duae autem quibus teguntur corpora, humana excluditur scientia, nec perfectus praebetur intuitus, dicente Apostolo: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur ea quae ex parte sunt (I Cor. XIII, 9). (Vers. 12.) Et unumquodque coram facie sua gradiebatur. Ubi erant impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur, cum ambularent. Qui aratri stivam tenet, non debet respicere post tergum (Luc. IX, 62), nec imitari uxorem Loth (Genes. XIX), ne incidat in plagam Deuteronomii (Cap. XIX), et pereat ὁπιστοτόνῳ insanabili, quo cecidit et Heli, quia vitio filiorum offenderat Deum (IV Reg. IV): quanto magis quatuor animalia quae plena erant lumine atque pennata, quae sequuntur Spiritum sanctum praecedentem: quae ita per orbem volitant, et se ad excelsa sustollunt, ut corpora sua protegant pennis historiae, nec nobis aspectum tribuant pleniorem? Quod autem secundo dicitur: Non revertebantur cum incederent, utriusque instrumenti indicat sacramentum, quod in quatuor istis animantibus, et Lex, et Evangelium ad futura festinent; 15 et numquam retro motum accipiant. (Vers. 13, 14.) Et similitudo animalium, et [Vulg. absque et] aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. LXX: Et in medio animalium visio, sicut carbonum ignis ardentium, sicut facies lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor ignis, et de igne egrediebatur quasi fulgur. Quodque sequitur: Et animalia currebant et revertebantur quasi species bezec, de editione Theodotionis in Septuaginta additum est: qui, ne contra priores duas sententias propheta dicere videretur, hoc quod putabant esse contrarium, id est, et animalia currebant et revertebantur, silendum putaverunt, ne legenti scandalum faceret. Melius est autem in divinis libris transferre quod dictum est, licet non intelligas quare dictum sit, quam auferre quod nescias. Alioquin et multa alia quae ineffabilia sunt, et humanus animus capere non potest, hac licentia delebuntur. Nos autem hoc dicimus, quod quomodo in Proverbiis in eodem loco scriptum est: Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne similis fias (Prov. XXVI, 4, 5); et rursum ponitur quod nobis videtur esse contrarium: Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur; et utrumque pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam; et stulta superbia alia decutitur stultitia, juxta quod et Apostolus dicit: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11): ita et in hoc loco debere nos quaerere, quare supra secundo dictum sit: Non revertebantur animalia cum incederent; et nunc semel, animalia currebant et revertebantur. Essetque quaestio nisi sequeretur, in similitudinem fulguris coruscantis: quod Hebraico sermone dicitur BEZEC, ( ), et interpretatus est Symmachus, quasi species radii fulguris. Quomodo igitur crebris micat ignibus aether; et in ictu oculi atque momento discurrunt fulgura et revertuntur, non amittentia matricem, et, ut ita dicam, fontem ignis atque materiam: ita et haec animalia cum inoffenso pergant pede, ad priora festinant. Sin autem conati 16 suo aliquid obsitum viderint, non tam revertuntur, quam contrahunt se, extendenda rursum, et praebitura lumen quod parumper absconderant, ut dent servis cibaria in tempore suo, nec tribuant sanctum canibus, nec mittant margaritas ante porcos (Matth. VII). Unde et Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, necdum enim capere poteratis (I Cor. III, 2). Electioque Judae, et Saulis unctio non arguunt Deum ignorantiae futurorum, sed praesentium monstrant esse judicem (Matth. X). Unde et Apostolis praecipitur, ut si indignam domum salutatione perspexerint, excutiant prius pedes; et pax quam domui dederant, revertatur ad eos. Carbones autem ignis ardentis et lampades in medio animalium discurrentes, de illo loco interpretatae sunt Isaiae: Et comedet ignis sicut foenum materiam, et sanctificabo eos in igne ardente (Isai. V, 24). De quibus et alibi scriptum est: Cadent super eos carbones ignis (Ps. CXXXIX, 11). Et contra labia dolosa, in alio psalmo dicitur: Quod detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 3, 4). Et in alio loco: Habes carbones ignis, sedebis supra eos: hi erunt tibi in adjutorium (Isai. XLVII, 14). Quamcumque creaturam aspexerimus, fulgurat Dei notitiam, dum ex creaturis Creator agnoscitur. De medioque animantium splendor ignis, et fulgur egreditur. Si enim Evangelia sibi colliseris, in medio litterae vilisque historiae, Spiritus sancti sacramenta reperies. (Vers. 15 seqq.) Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia habentia [Vulg. habens] quatuor facies. Et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris, et una similitudo ipsarum quatuor, et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent. Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus, et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quatuor. LXX: Et vidi, et ecce rota una super terram sequens animalia quatuor. Et aspectus rotarum, et factura earum, quasi species tharsis. Et similitudo in quatuor: et opus earum sicut solet esse rota in rota. In quatuor partes earum ambulabant, et non revertebantur, cum ambularent. Et dorsa earum, et altitudo erat eis. Et vidi eas, et dorsa earum plena oculis in circuitu ipsarum quatuor. Hucusque quatuor animantium quae 17 quaternas habebant facies, pictura describitur, sequentium spiritum, et nubem, quae erat in medio spiritus, nunc per singula animalia singulae ponuntur rotae, quae non erant junctae animantibus, sed sequebantur ea. Sive una rota apparuit super terram, quae, divisa per quatuor, tot habebat facies, quot animalia sequebatur. Tantaque similitudo erat rotarum quatuor sequentium animalia quatuor, ut una rota verissime crederetur. Opusque earum erat atque factura, quasi visio tharsis, quam nos in mare vertimus. Aquila hyacinthum posuit; qui lapis coeli habet similitudinem. Aspectusque earum erat quasi rota in rota, ut non unam rotam crederes, sed alteram alteri copulatam. Per quatuor partes ibant, et non trahebantur, nec revertebantur retrorsum. Qui enim fieri poterat, ut reverterentur, cum sequerentur animalia, quae semper ad priora se tenderent? Statura quoque rotarum et altitudo tanta erat, ut miraculum vdentibus faceret. Totumque corpus et dorsa erant plena lucis in circuitu, ut nullum membrorum aspiceres quod oculos luminis non haberet: qualemque describunt fabulae poetarum Argum fuisse centoculum sive multorum oculorum, quem Juno in pavum vertit ob negligentem custodiam, ut quod miraculum est conditoris Dei, hoc condemnatio esset inulti adulterii. Omnia coelestia, et terrestria, et quidquid sub humanam cadit intelligentiam, Solis rotis volvitur. Solis annuum circulum, per singulos menses luna decurrit. Lucifer qui ipse vesper est, dum ad Orientem, et ad Occidentem rutilus micat, et noctis tenebras parvo temperat lumine, duobus annis eumdem conficit cursum: aliaque astra quatuor quae vocantur errantia, et quidquid fulget in coelo, segetum quoque et arborum, herbarumque varietates per quatuor tempora suis currunt rotis, nihilque aspicimus quod ante non fuerit. Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non ad impletur (Eccles. I, 6, 7). Quare? quia ad fontes 18 suos de matrice abysso revertuntur. Evangeliorum autem, id est, quatuor animalium quae spirant, vivunt, intelligunt, si quis rotam cursumque consideret, in brevi tempore videbit mundum esse completum sermone Apostolico. Rota quoque in rota, vel duorum junctura Testamentorum est, quod indicat scala Jacob (Gen. XXVIII), et forceps Isaiae (Isai. VI), et gladius bis acutus: vel Evangelia sibi cohaerentia, quorum cursus et statura tendit ad coelum, paululumque quid attingit in terra, et semper properans, ad excelsa festinat. De quibus et alibi dicitur: Lapides sancti volvuntur super terrant (Zach. IX, 16); ex quibus aedificatur coelestis Jerusalem. Hoc ipsum puto significare et illud quod in psalmo canitur: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19). Et alibi: Quae inflammat rotam nativitatis (Jac. III, 6). Quae testimonia, quem sensum in suis locis habeant, non hujus est temporis. Totum autem corpus et dorsa plena oculis approbabit, qui viderit nihil esse in Evangeliis quod non luceat, et splendore suo mundum illuminet, ut etiam quae parva putantur et vilia, Spiritus sancti fulgeant majestate. (Vers. 19 seqq.) Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea. Et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter levabantur, sequentes eum; spiritus enim vitae erat in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea: quia spiritus vitae erat in rotis. Quatuor animalia spiritum sequebantur, et nubem quae erat in spiritu. Rursumque rotae cum animalia sequerentur elevantia se de terra, nequaquam animalia, sed spiritum sequebantur, ut ostenderent propriam voluntatem: quia spiritus vitae erat in rotis. Tria autem et in animalibus et in rotis pariter indicantur, cum starent, cum ambularent, cum elevarentur, quae et animalia, et rotae in commune faciebant. Neque enim stantibus animalibus rotae poterant ambulare, nec ambulantibus super terram animalibus, elevare se rotae, 19 sed quorum una erat actio, una erat et requies, et cursus, et elevatio. Secundoque dicitur, quia spiritus vitae erat in rotis: ut nequaquam vas aliquid arbitremur rotarum, quas in carpentis plaustrorum rhedarumque et curruum aspicimus, sed animantia, immo super animantia. Animalis enim homo non percipit ea quae spiritus sunt. Istae ergo rotae, in quibus erat spiritus vitae, omnia ordine faciunt atque mensura, habentque cum animalibus concordiam, sequentes ea, et per ea Spiritum sanctum; immo mediis praetermissis, sancti Spiritus societate gaudentes. Quae omnia juxta priorem intelligentiam, variae interpretationi prudens lector poterit coaptare. (Vers. 22 seqq.) Et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum. Unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei. Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonus castrorum, cumque starent, demittebantur pennae eorum. Nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper. Ubi nos posuimus, pennae eorum rectae, et quasi sonum, vel vocem sublimis Dei, LXX transtulerunt, alae eorum extentae et volantes; et quasi vocem fortis: quod in Hebraico dicitur SADDAI ( ). Multaque et in hoc, et in aliis capitulis ab eis praetermissa sunt, quae ob longitudinem ponere supersedi. Quod autem nos manifestius interpretati sumus, alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur, pro quo in Hebraeo scriptum est, mulieris ad sororem suam, vir duabus alis velabat corpus suum, et vir velabatur similiter: ideo post mulierem virum posuit in persona eadem, ne sexum in coelestibus putaremus: cum in uno atque eodem juxta proprietatem Hebraicam, idem et vir et mulier appellatur. Videtur autem super 20 quatuor animalia et rotas totidem, similitudo firmamenti, quod nos appellamus coelum, habens speciem crystalli, quod est purissimum, et ex aquis mundis atque lucentibus, nimio frigore concrescere dicitur: intantum ut etiam gelu constricta aqua, Graeco sermone κρύσταλλος nominetur. Decebat autem in superioribus esse eximiam puritatem, quae cuncta protegat, id est, rationales sapientesque virtutes, et quatuor temporum cursum, et mundi plagas, et rerum omnium ordinem, et Evangelicam praedicationem, quae ex parte intelligitur, et ex parte velatur. Voxque auditur alarum volantium, quasi vox aquarum multarum, quae juxta Apocalypsim Joannis (Cap. XVII) populos significant, paulatimque proficiens dicitur quasi vox castrorum, et quasi vox sublimis Dei, quod Hebraice appellatur SADDAI, et juxta LXX, vox verbi; ut universa quae praedicantur in mundo, vocem Filii Dei esse credamus. Stantibus autem animalibus, demittebantur alae eorum. Vocem enim Dei Omnipotentis resonantem in coelestibus ferre non poterant, sed stabant, et mirabantur; et silentio suo, Dei potentiam demonstrabant, qui sedebat super firmamentum. Quod firmamentum his qui deorsum erant, habebat similitudinem crystalli: his autem qui supra, instar lapidis sapphiri videbatur. Quae similitudo sapphiri, thronus erat ejus qui sedebat in similitudinem hominis. Ex quo intelligimus, et firmamentum, et crystallum, et sapphirum, et hominem in similitudine, non in veritate monstrari. Hominem autem Deum Patrem debere intelligi multa docent testimonia. E quibus illud est in Evangelio: Homo quidam plantavit vineam, et locavit eam agricolis (Matth. XXI, 33). Et post paulum: Misit servos, et super omnes filium suum (Ibid., 37). Rursumque: Homo quidam fecit nuptias filio suo (Matth. XXII, 2). Non quod filius excludatur a regno, de quo scripsit Isaias: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. VI, 1). Et Joannes: Haec autem, inquit, dixit Isaias, quoniam [Al. quando] vidit gloriam Filii Dei (Joan. XII, 41); sed quod in Patre regnet et Filius. Omnia enim Filii Patris sunt, qui est imago Dei Patris invisibilis (Coloss. I, 15). Nam et in Daniele Deus Pater sedens inducitur (Dan. VII), 21 et offertur ei Filius hominis, ut accipiat regnum. Et in Apocalypsi Joannis, eadem de Filio scribuntur (Apoc. III, VII). Et ad pugnam primi martyris Stephani, cernitur stans ad dexteram Patris. De quo canitur in psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, I, 2). Sicut autem crystallo purissima quaeque atque lucentia in coelestibus demonstrantur, quae nostrum oculatum corpus illuminant: sic in sapphiro, id est, in throno Dei, et super firmamentum quod coelum accipimus, abscondita atque secreta et incomprehensibilia Dei sacramenta monstrantur: Qui posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12), et in nube videtur et in caligine. Unde et in Exodo scribitur: Et sub pedibus Dei erat quasi opus lateris sapphiri, et sicut species firmamenti caeli mundissimi (Exod. XXIV, 10). Unde et sponsa pulchritudinem sponsi describit in Cantico: Venter ejus quasi tabula eburnea super lapidem sapphirum (Cant. V, 14). Et in Joannis Apocalypsi primum fundamentum jaspidis, secundum sapphiri scribitur (Apoc. XXI). Et in rationali pontificis, in versu et ordine lapidum singulorum, secundus ordo carbunculum habet, et sapphirum, et jaspidem (Exod. XXVIII). De quibus ex parte lapidibus, in Isaiae Explanationibus diximus. (Vers. 27, 28.) Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper. Et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Similitudo hominis qui sedebat super similitudinem throni, qui thronus habebat similitudinem lapidis sapphiri, a lumbis et desuper, electro comparatur. Quod electrum, et intrinsecus et extrinsecus habebat quasi ignis aspectum. A lumbis vero et deorsum ignis erat resplendens in circuitu; ut ostenderet ea, quae supra lumbos sunt, ubi sensus versatur et ratio, non indigere igne nec flammis, sed pretiosissimo metallo, et purissimo. Ea vero quae a lumbis deorsum, ubi coitus, ubi generatio, ubi incentiva vitiorum purgatione 22 indigere flammarum, ut cum purgata fuerint, habeant sicut arcus similitudinem, quae vulgo Iris dicitur, cum fuerit in nube in die pluviae. Iris enim quae in sancta Scriptura vocatur arcus, et in Apocalypsi Joannis eodem nomine Iris dicitur (Apoc. IV), nisi in pluvia, et in aquosa nube non potest apparere, diversorum colorum, et pulcherrimorum, et sensim in alios transeuntium. Unde et poeta (Virgil. IV Aeneid.): Mille rapit varios adversa luce colores. Sed et morem vulgi sequens idem poeta: Cum bibit, inquit, arcus. Ex quo significat numquam arcum apparere, nisi in nube et in aquis. Hic arcus signum est clementiae, et testamenti Dei, quod fecit cum hominibus: ut quando apparuerit in nube, sciamus nos, secundum antiquitatis exemplum, nequaquam perituros esse diluvio (Genes. IX). Ex quo ostenditur post poenas atque supplicia, et purgationem peccatorum, futuram misericordiam, dumtaxat in his qui Deum meruerint videre regnantem. Unde dicitur: Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Per gyrum Dei, vel throni, vel omnium quae perspecta sunt. Et haec visio gloriae similitudinis Dei: non quo gloriam Domini viderit, sed similitudinem gloriae ejus. Visio autem omnis haec est: Spiritus elevans, et nubes magna, et quatuor animalia, et rotae totidem sequentes animalia, et spiritum, quae sub firmamento Dei esse meruerunt. Quae postquam elevata sunt, et audierunt vocem quasi aquarum multarum, et quasi verbi sublimis Dei, vocemque castrorum et exercitus, demiserunt alas, et stuporem silentio demonstrarunt: apparuitque sedens super similitudinem sapphiri quasi similitudo hominis, qui a lumbis supra habebat speciem electri, et a lumbis deorsum speciem ignis in circuitu. Post quem terrorem datur signum misericordiae; velut aspectus arcus cum fuerit in nube in die pluviae. De hac visione prolixius diximus quia et obscura est, et a multis varie exponitur. In reliquis quantum fieri potest absque damno sensuum, propter magnitudinem voluminis brevitati studebimus. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1.) 23 Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Non est elatus visionum magnitudine, sed conscientia fragilitatis humanae procidit in faciem suam. Unde et apostolus Paulus post ascensionem coeli et paradisi, et auditionem verborum ineffabilium, datum sibi dicit angelum Satanae, qui se colaphizet, ne extolleretur (I Cor. XII). Et Abraham cecidit in faciem, postquam audivit sermones Dei. Et tamen quia non peccato, sed humilitate corruerat, a Domino sublevatur, et verba ejus jubetur audire (Gen. XVII). Sciendum quoque, quod aliud sit in faciem cadere, aliud retrorsum. Abraham, postquam audivit de nativitate Isaac, cecidit in faciem, et risit (I Reg. IV). Heli autem, qui peccaverat, retrorsum cecidit. Et de Dan in Genesi scriptum est: Fiat Dan coluber in semita, mordens plantam equi, et cadet eques retrorsum, salutem expectans Dei (Gen. XLIX, 17, 18). Quia enim ad morsum colubri ceciderat ex equo, propterea Salvatoris exspectat adventum. Et in Evangelio secundum Joannem, qui ad comprehendendum venerant Dominum, postquam ille respondit: Ego sum, ceciderunt retrorsum in terram (Joan. XVIII, 6); sermonem ejus, qui Moysi dixerat: Vade, dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14), minime sustinentes. Et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tibi [Vulg. tecum ]. Jacens sermonem Dei audire non poterat, sed audit cum Moyse: Tu vero hic sta mecum (Exod. XXXIV, 2). Quod et Daniel sibi accidisse commemorat (Dan. X).
(Vers. 2.) Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos. Et audivi loquentem ad me, et dicentem: Fili hominis. LXX: Et venit ad me spiritus, et assumpsit me, et elevavit, et statuit me super pedes meos: et audivi eum loquentem ad me, et dixit mihi: Fili hominis. Praeceperat prophetae sermo divinus et jusserat: Sta super pedes tuos (Psal XXXIX, 3); sed sine auxilio Dei et adventu Spiritus sancti stare non poterat: propterea ingreditur in eum, sive assumit et suscitat, ut firmo sit gradu, et possit dicere: Statuit supra petram pedes meos (Ephes. VI, 14). Nullumque peccatorem stantem legimus, sed ad sanctos dicitur: State ergo succincti lumbos vestros. Peccator autem illud Deuteronomii 24 meretur audire: Non erit stabile vestigium pedis tui (Deut. XXVIII, 56). Crebro ad Ezechiel dicitur: Fili hominis (Matth. VIII, 20), et ad Daniel raro: quorum uterque in persona ejus qui dixerat: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, captivum populum consolatur, et retrahit ad poenitentiam. (Vers. 3.) Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc. Nequaquam populum Dei Israel, sed gentes apostatrices vocat eos, qui a Domino recesserunt, non solum patres, sed et filii. Nec peccato patrum filii viderentur obnoxii; sed ut par et patrum et filiorum esset impietas. Porro quod LXX transtulerunt, irritantes me, sive in amaritudinem convertentes, illud significat, quod Deus benignus et dulcis natura nostris vitiis mutetur in amaritudinem. Sicut enim sanctis dicitur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9); sic peccatores eum amarum sentiunt. Unde et Apostolus bonitatem et severitatem Dei super sanctos et peccatores refert (Rom. XXI). Et de peccatoribus qui jacebant, scriptum est: Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 8). Sanctis vero stantibus praemia pollicetur. (Vers. 4.) Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Hoc in LXX non habetur. Magnaeque clementiae est ad tales Deum mittere, nec desperare eorum salutem; et confidentiae prophetalis, quod ad tales quoque ire non timeat. Indomabili autem corde, et dura facie, juxta illud debemus accipere quod peccatori dicitur: Nervus ferreus collum tuum, et frons tua aenea (Isai. XLVIII, 6). Qui et in consequentibus arguuntur cordis lapidei, quod Deus evulsurum esse se dicit, et pro illo carneum redditurum: ut mollitie sua, Dei praecepta suscipiat. (Vers. 5.) Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant: quoniam domus exasperans est, et scient quia propheta fuerit in medio eorum. Simile quid in Jeremia scriptum est: Si forte audiant et agant poenitentiam (Jer. XXVI, 3). Et in Evangelio: Forsitan filium meum verebuntur (Matth. XXI, 37). Loquitur autem haec Deus ambigentis affectu, ut liberum hominis monstret 25 arbitrium, ne praescientia futurorum mali vel boni immutabile faciat quod Deus futurum noverit. Non enim quia ille ventura cognoscit, necesse est nos facere quod ille praescivit: sed quod nos propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum quasi Deus. (Vers. 6.) Tu ergo, fili hominis, non timeas eos, neque [Vulg. ne] sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum. LXX: Et tu, fili hominis, non timeas eos, nec a facie eorum formides: quoniam insanient, et congregabuntur contra te in circuitu. Licet dura cervice sint, et corde indomabili, tamen mea sunt fortiora praecepta. Nec te putes esse deceptum, si mittaris ad eos qui te loquentem non audiant. Ecce praedico tibi quod insaniant, et congregentur adversum te, et circumdent te, nullum tibi effugium relinquentes. Hoc autem facient, quia increduli sunt, et Dei imperia contemnentes. Et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. Qui possint ferire, qui arcuato percutere vulnere, et aculeo fistulato, ut eadem plaga et cutem aperiat, et venena diffundat. Unusquisque pro moribus suis sortitur vocabulum. Scribis et Pharisaeis dicitur: Generatio viperarum (Matth. XXIII, 33). Et de Herode qui versipellis erat: Ite et dicite vulpi huic (Luc. XIII, 32). Et pseudoprophetae in hoc eodem Propheta vulpibus comparantur. Et nunc corde indomabili scorpiones esse dicuntur. Unde et in Evangelio legimus: Omnes qui ante me venerunt, fuerunt fures et latrones, et non audierunt eos oves (Joann. X, 8). Et quomodo oves perditae domus Israel audierunt adversarios? Ex quo ostenditur, eos qui audierint fures et latrones, ovium vocabulum perdidisse, et alia assumpsisse nomina, ut non quasi oves perierint, sed quasi viperae, vulpes et scorpiones.
(Vers. 7, 8.) Et loqueris verba mea ad eos: si forte audiant, et timeant, vel quiescant, quoniam irritatores sunt. Tu autem, fili hominis, audi quod ego loquor [Vulg. quaecumque loquor] ad te. Non ergo cessandum, licet mali sint, quibus loquimur; quin secundum Apostolum (II Tim. IV), opportune, importune verbum Dei praedicemus, quia potest 26 fieri, ut et durus corrigatur ad mollitiem, et qui obediens est, mutata voluntate non audiat. Noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est. Semel diximus exasperationem, sive irritationem, Septuaginta amaritudinem ponere. Quod ergo dicit, hoc est: Non debes eos imitari, ad quos corrigendos mitteris, ne peccatum simile similem mereatur et poenam.
Aperi os tuum, et comede quae ego do tibi. Dignum te, inquit, praebe sermonibus meis, et cibum suscipe spiritualem, ut quomodo in Evangelio dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8); et hic dicatur: Qui habet apertum os ad comedendum, comedat. Unde et Psalmistae Dominus loquitur: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX, 11). Et ille respondit: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). Et apostolus Paulus, qui habebat in se thesauros sapientiae et scientiae, et in quo Christus Dominus loquebatur, scribit Corinthiis: Os meum apertum est ad vos, o Corinthii (II Cor. VI, 11). Et de Salvatore Matthaeus refert: Aperiens os suum, docebat discipulos (Matth. V, 2).
Et vidi, et ecce manus missa ad me. Pro manu missa, extentam Septuaginta transtulerunt. Quae mittitur et extenditur ad eos, qui beneficia consequuntur. Contrahitur autem ab his quibus loquitur per prophetam: Numquid abbreviata et contracta est manus Domini (Isa. L, 2)? Et in Psalmo: Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem (Psal. LXXIII, 11)? Denique extendit in passione pennas suas, suscepitque discipulos, et portavit illos in humeris suis, et locutus est: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem (Isa. LXV, 2), ut congregaret filios Israel, sicut gallina congregat pullos sub alas suas: et extensione manuum Moysi, Israel superat Amalec (Exod. XVII).
(Vers. 9.) In qua erat involutus liber, et expandit illum coram me, et [Vulg. qui] erat scriptus intus et foris: scriptaeque erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede. Pro involuto libro, Septuaginta capitulum libri transtulerunt. In manu Domini sedenti super thronum, quae missa est et extenta. De quo et in Psalmis dicitur: In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 8). Capitulum 27 intelligamus exordium. Iste liber involutus atque signatus, scriptusque intus et foris, vel ante et post, tantae difficultatis fuit, ut nullus potuerit neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire illum et legere, nisi solus leo de tribu Juda, radix David et Jesse, quem Joannes in Apocalypsi devorasse se dixit (Apoc. V), non totum, sed in capitulo, id est, in principio. Neque enim fieri potest, ut humana natura totos libri hujus thesauros devoret. Et expandit illum coram propheta, et legendum cognoscendumque praebuit, qui in Isaia populo non eredenti dicitur esse signatus (Isai. XXIX). Usque hodie enim velamen Judaeis in veteri positum est Testamento. Scriptusque erat ante et retro; de futuris et de praeteritis. Vel certe foris, in historiae littera, intus, intelligentia spirituali, de qua et Psalmista: Omnis, inquit, gloria filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Scriptaeque erant in eo tam intus quam foris lamentationes, et carmen, et vae. Lamentationes, de his qui ad poenitentiam provocantur, sicut Samuel et Apostolus Paulus plangebant atque lugebant Saul et Corinthios, quos salvare cupiebant (II Par. XVI; II Cor. XII). Carmen super his, qui Dei digni sunt testimonio, et quibus Psalmista praecipit: Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV et XCVII, 1). Porro vae super illis qui penitus desperantur, et cum venerint in profundum peccatorum, contemnunt (Prov. XVIII). (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1.) Comede volumen istud, et vade [Vulg. vadens], loquere filiis [Vulg. ad filios] Israel. Nisi ante comederimus apertum volumen, docere non possumus filios Israel. Denique et David postquam ipse misericordiam consecutus est: Docebo, inquit, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15). (Vers. 2.) Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo. Et dixit ad me: Fili hominis. Ego, inquit, aperui os meum, quia mihi dictum est: Aperi os tuum, et comede. Et, aperto ore, Dominus largitus est cibos; ut initia voluntatis in nobis sint, et perfectionem beatitudinis a Domino consequamur. Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Attamen et velle et currere, nostri arbitrii est. Pro aperui, Septuaginta transtulerunt, aperuit, ut 28 subaudiatur Deus: quia ipse et aperuit os prophetae, et cibavit eum. (Vers 3.) Venter tuus comedet; et viscera tua complebuntur volumine illo, quod ego do tibi. LXX: Os tuum comedet, et venter tuus implebitur capitulo isto tibi dato. Principia lectionis, et simplicis historiae, esus voluminis est. Quando vero assidua meditatione in memoriae thesauro librum Domini condiderimus, impletur spiritualiter venter noster, et saturantur viscera, ut habeamus cum apostolo Paulo viscera misericordiae (Coloss. III), et impleatur ille venter, de quo Jeremias loquitur: Ventrem meum, ventrem meum ego doleo: et sensus cordis mei conturbant me (Jerem. IV, 19). Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. Loquitur et David: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo (Psal. CXVIII, 103). Et alibi: Judicia Domini vera, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 10, 11). Et Samson favum mellis in ore leonis invenit (Judic. XIV); et Dominus post resurrectionem partem assi piscis comedit et favum (Luc. II). Et in Proverbiis de ape dicitur, quamquam hoc Hebraea non habeant exemplaria: Vade ad apem, et disce quomodo operatrix sit, et opus suum castum faciat: cujus laboribus reges et imperiti pro sanitate abutuntur (Prov. VI, 8, sec. LXX): quod operati sunt Moyses et prophetae, et evangelistae, et apostoli; ut quicumque rex fieret, cujus cor in manu Dei est, dulcibus fruatur cibis. Qui vero simplex et absque serpentis astutia habet innocentiam columbarum, simplici fide credat atque salvetur: quia ubique insidiae sunt, et saepe diabolus transfigurat se in angelum lucis (II Cor. II): melque distillat de labiis mulieris meretricis, dulcia repromittens ut venena interserat (Prov. V).
(Vers. 5.) Et dixit ad me: Fili hominis, vade et ingredere [in Vulg. non est et ingredere] ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos. Cui dicitur: Vade et ingredere ad domum Israel, ostenditur non fuisse cum populo peccatore; licet in eisdem videretur super flumen Chobar finibus commorari. Scriptum est enim: Et ego eram in medio transmigrationis juxta flumen Chobar. Separata enim erat prophetae conversatio, et iniquorum offendebatur aspectu. Hoc idem faciebat et Moyses (Exod. XXXIII), procul a castris multitudinis figens tabernaculum: 29 quod cum fuisset ingressus, descendebat columna nubis, et stabat ante ostium tabernaculi. (Vers. 5, 6.) Non enim ad populum profundi sermonis, et difficilis [Vulg. ignotae] linguae tu mitteris, ad domum Israel, neque ad populos multos, et ignoti sermonis, quorum non possis audire sermonem. Et si ad illos mitterem te, ipsi audirent te. Quoniam illi ad te nolunt venire, tu perge ad eos. Non enim habent sani opus medico, sed male habentes (Luc. V, 31). Neque potes dicere: Non possum loqui ad eos, quia linguae alterius sunt, et invicem nobis barbari sumus, nec mutuum possumus audire sermonem. Quid loquar de uno populo? Si ad diversas te mitterem nationes, tamen auctoritas et potentia mea omnem difficultatem vinceret. Atque utinam tempus instaret, quod ad omnes missurus sum nationes, quo et linguarum daturus sum gratias, ut praedicent apostoli mei, et totum mundum a diversitate linguarum, una fide meo subdant jugo; facilius illi audirent, qui profundi sunt altique sermonis, et nihil habent de levitate Judaica, sed gravi et solido ingrediuntur pede, et cum ignotae sint linguae, notae fidei sunt. Unde sequitur: Et si ad illos mitterem te, ipsi audirent te. Denique postea misit, et omnes pariter crediderunt. Unde Paulus et Barnabas loquuntur ad Judaeos [ Al. eos]: Vobis quidem oportuerat praedicari verbum Dei: sed quia noluistis suscipere sermonem, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Et de centurione dicitur: Neque in Israel tantam fidem inveni (Matth. VIII, 10). (Vers. 7.) Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde. Ne contristeris, ait, si te audire noluerint. Idcirco te non audient: quia me audire contemnent: juxta quod et Salvator aiebat: Qui vos non recipit, me non recipit (Ibid., X, 40). In quo aperte liberum monstratur arbitrium. Et duae redduntur causae, quare non audiant: quia perversae, inquit, sunt voluntatis, et attrita fronte, sive, ut Septuaginta verterunt, contentiosi sunt: et subauditur, quod saepe ad salutem provocati, noluerunt audire. (Vers. 8, 9.) Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem 30 frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. Et dixit ad me. Domus Israel attritae frontis est, et procacis audaciae, et duro sic corde, ut scorpionibus comparetur. Ideo dedi tibi vultum durissimum, et frontem quae nullo pudore superetur. Ex quo discimus, interdum gratiae esse Dei impudentiae resistere, et cum res poposcerit, frontem fronte concutere. Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum. (Vers. 10.) Fili hominis, omnes sermones meos quos loquar ad te, assume in cor tuum, et auribus audi. Iste est cibus voluminis, et haec sunt verba quibus pro diversitate audientium, vel lamenta, vel carmen, vel vae hominibus loquitur [ Al. loquimur]. Et tamen notandum, quod ante sermones Dei in nostro corde condendi sunt audiendique et intelligendi diligentius; et sic ad populum proferendi. (Vers. 11.) Vade, ingredere ad transmigrationem (sive captivitatem), ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant: Et Dominus noster venit ad populum Judaeorum, mittente Patre, ut praedicaret captivis remissionem, et impleretur in eo quod scriptum est: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). (Vers. 12.) Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo. Deus de quo scriptum est: Assumens mansuetos Dominus (Psal. CXLVI, 6), ipse assumpsit et prophetam, qui non erat in carne, sed in spiritu, et ambulans in spiritu, carnis opera non implebat: spiritus enim Dei erat in eo. Quamobrem et terrena contemnens rapitur a spiritu, et audit post se vocem commotionis magnae, praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens, ut inimicorum insidias post tergum relinqueret. Tale quid et in Exodo legimus (Exod. XXIV), quando Pharao et omnis exercitus ejus persequebatur Israel, et angelus in columna nubis deseruit priora castrorum; venitque post tergum, et tota nocte stetit inter Israel et Aegyptios: 31 ut, perterritis adversariis, audiret Israel: Benedicta gloria Domini de loco suo. Locus autem Domini est omnis in quibus hospitium invenit. Aut certe Filius locus est Patris, sicut et Pater locus est filii, dicente Domino Salvatore: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11). Hoc idem significat et Michaeas: Ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet super excelsa terrae, et commovebuntur montes subter eum, et valles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua quae defertur in praeceps (Mich. I, 3, 4). Descendente enim Domino Salvatore, et proficiscente de Patre, excelsa terrae montesque commoti sunt, et inferiora vallium liquefacta. Potest locus esse gloria Domini, et lux inaccessibilis, de qua Apostolus loquitur: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Quando praeterita judicia Domini animo revolvimus, audimus vocem post tergum commotionis magnae. Quando futura corde meditamur, auditur vox de prioribus, et ex his quae ante sunt. (Vers. 13.) Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. Pro eo quod subauditur, ἀπὸ κοινοῦ juxta Hebraicum: audivi post me vocem commotionis magnae, et audivi vocem alarum animantium, et vocem rotarum, addidere LXX: Et vidi vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et reliqua juxta illud quod in Exodo legitur: Et videbat omnis populus vocem Dei (Exod. XX, 18): ut vocem quae veniebat post tergum, audierit propheta: quae autem ante se erat, viderit. Sed melius et verius est, auditam vocem intellexisse, quam visam, tam alarum percutientium se mutuo, quam rotarum, de quibus supra diximus, et commotionis magnae quae Dei iram super Israel populum venturam esse monstrabat. Vers. 14. Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me, et abii amarus in indignatione spiritus mei. LXX: Et spiritus elevavit me, et suscepit me, et abii sublimis in impetu spiritus mei. Postquam elevatus a spiritu est, et assumptus ab eo, tunc in indignatione et in amaritudine spiritus sui abiit quo ferebatur, intelligens indignationem Dei, et quid significaret visio, mente pertractans. 32 Sive sublimis ipso spiritus sui impetu ferebatur, cupiens ire quo Dominus imperabat. Spiritum autem ejus, non Spiritum sanctum, sed spiritum hominis intelligamus, de quo in multis locis dicitur, ut in Isaia: De nocte consurgit spiritus meus ad te, Deus (Isai. XXVI, 9). Transferturque propheta (non ut quidam aestimant) in spiritu, sed in ipso corpore, quod et de Abacuc juxta Theodotionem legimus (Dan. XIV).
(Vers. 15.) Manus enim Domini erat mecum confortans me. Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar. Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum. LXX: Et manus Domini facta est super me fortis, et intravi ad captivitatem sublimis. Et circuivi habitantes super fluvium Chobar, qui erant ibi: Et sedi ibi septem diebus conversans in medio eorum. Pro eo quod nos vertimus, acervum novarum frugum, Aquila, Symmachus, et Theodotio ipsa verba posuere Hebraica THEL ABIB ( ): quod Septuaginta transtulerunt, sublimis et circuivi; melius esse credentes aliquid dicere, quam imponere quod lectori faceret quaestionem. Nos autem ab Hebraeis didicimus, Thel abib significare, quando nova frumenta, vel hordea congregantur, et post famem et penuriam, antequam terantur in area, spem ciborum aliquam repromittunt. Ita et Israel parvus et tenuis, qui habitabat in ripis Chobar fluminis, quasi reviviscens, ortusque de terra, sementem Judaici populi promittebat. Manus autem Domini fit super prophetam, confortans eum, ut possit nomen speculatoris accipere, et docere quod didicit. Septemque prius diebus versatur inter eos, videns cuncta quae gererent, ut postea sciret quae corriperet. Moeret autem, sive conversatur in medio eorum, videns scelera, et justam Dei pro peccatorum iniquitate sententiam. Pro eo quod nos diximus, maerens, et in Hebraeo scriptum est MASMIM ( ), Theodotio transtulit, admirans, ut stuporem Prophetae iniquitates eorum cernentis exprimeret. Aquilae vero secunda editio, quam Hebraei κατὰ ἀκρίβειαν nominant, transtulit: ἠρεμάζων, id est, quiescens, et seorsum positus, ut fuisse quidem in medio 33 captivorum, sed ab eis separatum mente, monstraret. (Vers. 16, 17.) Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Qui speculator futurus est, et Dei verba populo narraturus, multo tempore debet quiescere, et dolere ad ea quae videat: nihilque habere eorum in conscientia, quae in aliis correpturus est. (Vers. 18, 19.) Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate, et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Duo sunt impii, sive iniqui, ut LXX transtulerunt. Unus qui nihil audit a speculatore, et in sua impietate moritur; cujus sanguis de speculatoris quaeritur manibus. Alter, cui speculator annuntiat, et ille audire contemnens, suo vitio moritur: ita dumtaxat, ut speculator a culpa alienus sit. Ex quo intelligimus ideo Dominum impio comminari, et dicere: Morte morieris, ut avertatur a via sua impia, et vivat. Comminatio enim non in homines, sed in peccata [ Al peccatores] est, nec in eos qui convertuntur a vitiis, sed qui in peccato permanent. Magnumque discrimen est, Dei tacere sermones, ob triplicem causam: vel propter timorem, vel propter pigritiam, vel propter adulationem. Unde et Isaias: Vae, inquit, mihi misero, quia tacui (Isa VI, 5). Quodque sequitur: Tu autem animam tuam liberasti, illud Apostolicum sonat: Si cujus opus arserit, damnum patietur, ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 14); ut probet utrum speculator externus a causa sit mortis ejus qui periit, an reus. Opus enim magistri, salus discipuli est. (Vers. 20, 21.) Sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. Ipse morietur, quia non annuntiasti ei; in peccato suo morietur, et 34 non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Sin autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet justus, et ille non peccaverit: vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. Sicut impios, vel iniquos duos legimus: Unum, qui non audivit, et periit; alterum, qui audivit, et perseveravit in nequitia: sic duo justi sunt, unus qui non audivit, et periit; alter qui audivit, et conversus ad poenitentiam, salvavit animam suam. Notandumque quod possit justus cadere; et si habuerit magistrum, ad meliora converti. Et bona igitur opera indigent assiduo praeceptore, ne lapsus ab optimo cursu, retrahat pedem. Et impius quidem, vel iniquus si conversus non fuerit, in impietate et iniquitate sua morietur. Justus autem si fecerit impietatem atque peccatum, non statim moritur; sed ponitur offendiculum coram eo, sive tormentum; et ut Theodotio dixit, infirmitas: ut torqueatur, et planam viam non inveniat, et intelligat se languidum, de quibus et Apostolus dicit: Ideo infirmantur multi apud vos, et dormiunt multi (Ibid; XI, 30. Prodest enim justo intelligere delictum suum, conscientiaeque tormentum, et dicere cum Psalmista: Conversus sum in aerumna mea, dum mihi infigitur spina (Ps. XXXI, 4). Et quomodo impio non sunt obviae iniquitates, si avertatur a via sua impia et vivat: sic justo non prosunt antiquae justitiae, si novis facinoribus opprimatur. Quod autem intulit: Ipse morietur, quia non annuntiasti ei, subauditur, potuisse eum vivere, si speculator magisterque docuisset. (Vers. 22.) Et facta est ibi [Vulg. tacet ibi] super me manus Domini, et dixit ad me: surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. Quod ex Hebraeo transtulimus, ibi, et in LXX non habetur, significanter positum est, nec dubium quin locum significet. Supra enim legimus: Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta fluvium Chobar (Supra, III, 15). Recteque ei cui dixerat, sedi, jubetur ut surgat. Et qui ingressus fuerat ad transmigrationem, audit, egredere: 35 non in confragosas valles, non in praeruptas rupes, sed in campi latitudinem quae possit capere gloriam Domini. Unde et Corinthiis dicitur: Dilatamini (I Cor. VI, 13). Quando ingreditur ad captivos, de quibus dictum est, quod insaniant et persequantur eum, forti manu indiget, ut possit resistere, et furorem persequentium sustinere. Quando autem egreditur in campum, fit quidem super eum manus Domini: quia absque illius adjutorio exire non poterat, sed non additur fortis. Ad videndam enim gloriam Dei, non ad pugnandum egreditur. Et hoc animadvertendum, quod in medio captivorum sedentium, ipse sedens Propheta gloriam Domini non viderit. (Vers. 23.) Et surrexi [Vulg. surgens] et egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar. Jubente Domino, ingreditur, et jubente egreditur, sedetque cum sedentibus; quia stantem illum numerus captivorum audire non poterat. Egressusque in campi latitudinem, vidit stantem gloriam Domini, quam prius viderat ambulantem, et elevantem se, et interdum stantem. Quia juxta fluvium saeculi hujus Chobar, qui interpretari potest [ Al. interpretatur] gravissimus, gloria cernebatur: quod significat, omnem mundi hujus gloriam praeterfluere, et gradum stabilem non habere. Gloria autem Domini stans, et perseverans, cum stante Propheta videtur in campo: quae in medio captivorum, nec stare poterat, nec videri. (Vers. 24.) Et cecidi in faciem meam, et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos: et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae. Stantem gloriam Domini ferre non sustinens, cecidit in faciem suam, ut ab ingrediente in eum spiritu levaretur. Qui spiritus statuit eum super pedes suos, et locutus est ei, dicens: Intra et includere in medio domus tuae. Et est sensus: Quia corroboratus es aspectu Dominicae majestatis, nullum timeas, nec aliquem pertimescas; sed revertere in domum tuam: vel ad necessitates corporis, ut quidam putant, vel in signum futurae obsidionis. Et quomodo Isaias discalciatus et nudus (Isai. XX), trium annorum captivitatem, et nuditatem 36 populi nuntiavit, ita et tu clausus domo, opere ipso propheta vicinam obsidionem urbis Jerusalem. (Vers. 25, 26.) Et tu, fili hominis: ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te eis, et non egredieris de [Vulg. in] medio eorum, et linguam tuam adhaerere faciam palato (vel gutturi) tuo, et eris mutus, nec ut vir objurgans eos [A Vulg. abest eos]: quia domus exasperans est. Quod in domo clauditur, quod vinculis alligatur, quod non egreditur ad eos, inter quos habitat, sed inter multitudinem captivorum, solitudinem carceris patitur (ut supra dixi) obsidionis indicium est, quod clausa Jerusalem atque circumdata ab exercitu Chaldaeorum, nullum habitantium foras exire permittet. Haec est olla de qua Jeremias loquitur (Jerem. I), et ipse hic Propheta in consequentibus; in qua carnes populi consumuntur. Quod autem lingua Prophetae palato vel gutturi cohaeret et mutus effectus, auctoritatem non habet increpantis, causa perspicua est: quia inquit, domus exasperans est. Et est sensus: Tantae sunt amaritudinis, et tantae adversus Deum contentionis, ut objurgantem non mereantur audire. Ex quo perspicuum est, ubi multitudo fuerit peccatorum, indignos esse peccantes, qui a Domino corrigantur. (Vers. 27.) Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat: et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. Illud quod in Ecclesiaste legimus: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccles. III), etiam in sermone prophetico comprobatur: quod ejusdem sit sapientiae et tacere et loqui pro tempore, et dare conservis suis in tempore suo cibaria. Unde et Isaias ad populum non credentem: Tacui, numquid semper tacebo? dicit Dominus (Isai. LXV). Qui igitur ob multitudinem peccatorum diu clausum os tenuit: quia vidit aliquos posse converti, de quibus dictum est: Qui audit audiat, et qui a malis quiescit quiescat, et desinat: idcirco aperto ore, et non propria voluntate, sed Domini jussione loquitur ad populum. Id autem quod nos posuimus: Qui audit audiat: et qui quiescit, quiescat: pro quo LXX interpretati sunt: Qui audit audiat: et qui incredulus est, incredulus sit: secunda Aquilae editio ita transtulit: Qui audit 37 audietur: et qui relinquit, relinquetur. Et est sensus: Qui habet dabitur ei: qui autem non habet, etiam id quod videtur habere auferetur ab eo (Marc. IV, 25). (CAP. IV) (Cap. IV.--Vers. 1, 2.) Et tu, fili hominis, sume, tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in giro. Sicut prius diximus: Intra et includere in medio domus tuae, et ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te, et non egredieris, typum esse prophetam futurae obsidionis urbis Jerusalem: ita nunc Geometrica jubetur in latere arte describere, ipsumque laterem poni in conspectu prophetae, ut postquam descripserit in pulvere Jerusalem, omnem adversum eam pingat obsidionem; adumbrans munitiones, et comportatos aggeres, et coronam vallantis exercitus, et arietes in circuitu, per quae omnia urbes capi solent. Munitiones dicuntur, quibus urbs clauditur, ne quis obsessorum possit effugere: comportati aggeres, quibus vallum fossaeque complentur: castra, militum custodiae per circuitum: arietes quibus murorum fundamenta quatiuntur, et lapidum junctura dissolvitur. Hoc autem dicitur, ut significetur urbis Jerusalem sub Sedecia vicina captivitas: cujus anno undecimo et rex, et civitas capta est. Pro latere, qui Graece dicitur genere feminino ἡ πλίνθος Symmachus manifestius interpretatus est πλίνθιον quem nos laterculum et abacum appellare possumus. In cujus pulvere solent geometrae γραμμὰς id est, lineas, radios que describere. Ex quo quidam volunt, non absurdum esse etiam hujus doctrinae habere scientiam (illa exempla replicantes, quod Jesus filius Nave exploratores miserit, qui terram describerent (Jos. II) quae proprie vocatur Geometria: et Angelus in Zacharia habuerit funiculum Geometricum ad Jerusalem metiendam (Zach. II). Et quod nunc jubetur Propheta Jerusalem in pulvere describere (quae apud eos proprie appellatur σκηνογραφία) possumus laterem et in sugillationem Israelis accipere, quod in luto, et latere servierit Pharaoni (Exod. I). Sive ut urbs, quam putabant esse firmam et inexpugnabilem, fragilissimo lateri comparetur, qui ad tactum aquae illico solvitur, ut de qua prius dictum est: numquid petra 38 durissima, vel [Al. quia] deserti mons est filiae Sion, vertatur in laterem, qui inundatione Babylonia corrumpatur; juxta illud quod scriptum est: Propterea adducet Dominus super vos aquas multas et fortes, regem Assyriorum (Isa. VIII, 7). (Vers. 3.) Et tu sume tibi sartaginem ferream: et pones eam murum [Vulg. in murum] ferreum inter te, et inter civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam. Signum domui Israel est. Quod supra diximus, et ipsum prophetam, et descriptionem lateris, munitionibus, aggere, arietibusque circumdantem [ Al. circumdatis], in signum praecedere obsidendae Jerusalem, hoc nunc manifestius dicitur, post multa quae media sunt: Signum est domui Israel, sartago ferrea, quae instar muri inter prophetam et urbem ponitur, grandem iram demonstrat Dei, quae nullis precibus fatigetur, nec flectatur ad misericordiam. Sicut enim omnia metalla ferrum domat, nihilque eo durius est, sic incredibilia scelera Jerusalem, Deum natura mollem suo vitio fecerunt esse durissimum. Sartago quoque dicitur medius inter populum et Deum murus oppositus, ut ostendat omnem multitudinem in brevi esse frangendam, redigendamque ad nihilum. Obfirmatio autem vultus contra urbem, severitatis indicium est: juxta illud quod alibi scriptum legimus: Facies Domini super facientes mala; ut disperdat de terra memoriam eorum (Ps. XXXIII, 17). (Vers. 4 seqq.) Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos, et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dextrum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus. Diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Quaeramus qui sint anni trecenti nonaginta, qui pro diebus totidem supputentur, quibus in sinistro latere propheta dormierit vinctus atque constrictus; ita ut in latus se alterum non moveret, captivitatem et miserias decem tribuum, id est, Israelis ostendens. Et qui alii quadraginta anni, quibus pro Juda et iniquitatibus ejus in dextro jacuerit latere, sive ut narrat sancta Scriptura, dormierit, de Israel hoc dicendum est, 39 quod sub rege Phacee filio Romeliae, qui undevicesimus regnavit in Israel annis viginti, venit Teglatphalasar rex Assur (IV Reg. XV), et cepit Ajon, et Abel, domum Maacham, et Janoe, et Cedes, Azor et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthalim, et transtulit eos in Assyrios. Post quem regnavit in Israel Osee filius Ela annis novem, captusque est cum omni Samaria a Salmanassar rege Assyriorum, et translatus est in Elam, et Abor fluvios Gozam in civitatibus Medorum. Sexto autem Ezechiae regis anno, ut sancta Regum narrat historia (Ibid., XVII), captus est Osee: a quo si per ordinem supputemus, quot annis Israel fuerit in angustia et jugo pressus captivitatis, sic invenire poterimus. A sexto anno usque ad vicesimum nonum (tot enim Ezechias regnavit annis) supputantur anni viginti quatuor: cui successit Manasses, regnavitque annis quinquaginta quinque. Post hunc Amon regnavit annis duobus. Post quem Josias annis triginta et duobus. Cui successit Joacim, qui et Eliacim cognominatus est, et regnavit annis undecim. Post quem Joachin cognomento Jechonias, qui statim ductus est in captivitatem, regnavitque pro eo Sedecias annis undecim, sub quo capta est Jerusalem templumque destructum. Fiunt itaque a prima captivitate Israel, quae facta est sub rege Phacee usque ad undecimum annum Sedeciae, quo Templum desolatum est, anni centum sexaginta [ Al. septuaginta] quatuor. A secunda, quando captus est Osee, et omnis subversa Samaria, anni centum triginta quinque [ Al. octoginta]. Fueruntque desolationis templi anni septuaginta, qui additi primae captivitati, faciunt annos ducentos triginta quatuor. In secundo enim Darii regis Persarum anno templum exstructum est a Zorobabel filio Salathiel, et Jesu filio Josedec, prophetantibus Aggaeo et Zacharia, qui regnavit annis triginta sex: unoque sublato, adduntur anni ejus triginta quinque. Post quem regnavit Xerxes filius Darii, annis viginti. 40 Post quem Artabanus mensibus septem. Et Xerxes, qui cognominabatur Μακρόχειρ, annis quadraginta. Post quem Xerxes mensibus duobus, et Sogdianus mensibus septem [ Al. quatuor]. Cui successit Darius cognomento Νόθος, qui regnavit annis decem et novem. Post quem Artaxerxes cognomento Μνήμων [ Al. Memnon], Darii et Parisatidis filius, regnavit annis quadraginta, qui ab Hebraeis Assuerus appellatur; sub quo Mardochei et Esther narratur historia (Esther VIII): quando omnis populus Judaeorum de mortis periculo liberatus, recepit pristinam libertatem. Fiuntque a secundo anno Darii usque ad extremum annum Assueri, anni centum quinquaginta quinque, menses quatuor. Qui additi superioribus annis ducentis triginta quatuor, faciunt annos trecentos octoginta novem, et menses quatuor. Dextri autem lateris dormitio, id est annorum quadraginta, facile supputantur. Post Eliacim enim qui cognominatus est Joacim, regnavit filius ejus Joachin cognomento Jechonias mensibus tribus. Quo regnante, « ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis, in Jerusalem, et circumdata est munitionibus: venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi ejus oppugnarent eam. Et egressus est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui, et protulit omnes inde thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae. » Et post paululum: « Transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae (Ibid.). » Quo capto cum infinita populi multitudine, et cunctis opibus Jerusalem, regnavit Sedecias annis undecim: sub quo capta urbs, templumque destructum est. Cujus solitudo usque ad secundum Darii annum, permansit annis septuaginta. 41 Tricesimo autem desolationis templi anno, Cyrus regnavit in Persis, subverso Astyage rege Medorum: qui juxta prophetiam Isaiae (Isai. XLV), quinquaginta ferme hominum millia de tribu Juda remisit in Jerusalem, et vasa templi quae Nabuchodonosor asportaverat, et caetera quae Ezrae narrat historia (III Esdrae I). Sicut igitur in Israel, hoc est, decem tribubus a Phacee rege Israel, sub quo Salmanasar Israelitici populi multa vastavit, usque ad quadragesimum annum Assueri, supputamus annos trecentos nonaginta, quando universi Judaici populi persecutio mitigata est: sic a primo anno Jechoniae, quando magna pars Jerusalem translata est in Babylonem, usque ad primum Cyri regis Persarum annum, qui desolationis templi erat annus tricesimus, supputantur anni quadraginta, sub quo Judaeorum laxata captivitas est, et libertas populo reddita. Quidam trecentos nonaginta annos Israelis, et quadraginta Judae jungentes, faciunt annos quadringentos triginta, et volunt eos impleri a baptismate Salvatoris, usque ad consummationem mundi. Alii vero, et maxime Judaei, a secundo anno Vespasiani, quando Jerusalem a Romanis capta, templumque subversum est, supputari volunt in tribulatione, et angustia, et captivitatis jugo populi constituti, annos quadringentos triginta; et sic redire populum ad pristinum statum: ut quomodo filii Israel quadringentis triginta annis fuerunt in Aegypto, sic et in eodem numero finiatur extrema captivitas: scriptumque esse in Exodo: Habitatio autem filiorum Israel, qua habitaverunt in terra Aegypti, anni quadringenti triginta. Et iterum: Factum est post annos quadringentos triginta, egressus est omnis exercitus Domini nocte. Satisque miror cur Vulgata exemplaria centum nonaginta annos habeant, et in quibusdam scriptum sit, centum quinquaginta: cum perspicue et Hebraicum, et Aquila, Symmachusque et Theodotio, trecentos nonaginta annos teneant; et apud ipsos LXX, qui tamen non sunt scriptorum vitio depravati, idem numerus reperiatur. Difficillimam quaestionem, et ne dicam superbe, a nullo 42 explanatam, non tam nostri scientia, quam Domini gratia exposuisse nos credimus, impleto illo, quod ipse pollicitus est: Quaerite, et invenietis: petite et accipietis: pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Qui autem voluerit supputare a prima captivitate quae facta est sub Manahen filio Gaddi rege Israel, qui regnavit in Samaria annis decem (IV Reg. XV): quando venit Phul rex Assyriorum in terram Israel, et mille talenta accepit argenti; et post eum alios duos annos Phacce, quos [ Al. qui] regnavit in Israel, inveniet, vicesimo octavo anno regis Assueri compleri trecentos nonaginta annos, quando Esther fertur historia: quod et credibilius est. Neque enim finito imperio Assueri, sed adhuc regnante eo, Israel jugum gravissimae servitutis abjecit. (Vers. 7.) Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit exertum [Vulg. extentum], et prophetabis adversum eam. LXX: Et ad conclusionem Jerusalem parabis faciem tuam, et brachium tuum roborabis, et prophetabis super eam. Praeparatione vultus opus est ac robore, et confirmatione exerti brachii atque nudati, ut non solum voce, sed et gestu, et habitu prophetantis, urbis obsidio demonstretur. (Vers. 8.) Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes de latere tuo in latus alterum, donec compleas dies obsidionis (vel conclusionis) tuae. Sinistrae partes, quia sine templo, et notitia Dei fuerant in Samaria, delegantur Israeli; dextrae, Judae, in quo [ Al. qua] Dei cultus et religio. Et notandum quod in altero sit poena peccantium, in altero virtutis exercitatio. Nec convertit se de altero in alterum latus, ut nulla cruciatuum requies indicetur; donec impleatur supradictorum dierum perfecta conclusio. Quod dies prophetae, hoc annus est patientibus (Genes. XXIX). Et quos annos putabat Laban, Jacob erant quasi pauci dies. Non solum autem in suppliciis varietas est pro diversitate meritorum; sed in bonorum quoque retributione, agni in dextra, et haedi stant in sinistra. Unde et in alio loco scriptum est: Cor sapientis in dextra ejus, cor autem stulti in sinistra ejus (Eccli. X, 1). Alia sunt Domini vincula, quibus in salutem ligamur; 43 alia diaboli, quibus decem et octo annis ligaverat mulierem in Evangelio (Luc. XIII). Unde et funibus peccatorum uorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Quae solvit Dominus per typum Lazari suscitati, qui fasciolis, et institis vinctus jacuerat in sepulcro (Joan. XI). (Vers. 9 seqq.) Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et vitiam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. Cibus autem tuus quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. Et aquam in mensura bibes sextam partem Hin, a tempore usque ad tempus bibes illud. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore humano operies illud in oculis eorum. Quam nos vitiam interpretati sumus, pro quo in Hebraeo dicitur CHASAMIM ( ): Septuaginta Theodotioque posuerunt ὄλυραν, quam alii avenam, alii sigalam putant. Aquilae autem prima editio et Symmachus ζέας, sive ζείας interpretati sunt: quas nos vel far, vel gentili Italiae Pannoniaeque sermone, spicam, speltam que dicimus. In vase quoque Septuaginta addidere fictili, jubetur autem propheta famem futuram, et inopiam populi Israel opere demonstrare. Sicut enim in rerum omnium penuria, non quaeruntur ciborum diversitates et deliciae; sed quomodo venter impleatur: sic nunc propheta frumentum, et hordeum, fabam, lentem, et milium, avenamque mittit in unum vas, facitque trecentos nonaginta panes, quos per singulos dies comedat: qui panes habent vicenos siclos, id est, stateres. Siclus autem, id est, stater, habet drachmas quatuor. Drachmae autem octo, Latinam unciam faciunt: ita ut unus panis decem uncias habere dicatur, quo trahitur magis anima quam sustentatur. Sterilitatem cibi, aquae auget sterilitas. Sextam enim partem mensurae Hebraicae, quae appellatur HIN, jubetur per singulos dies bibere. Porro HIN duos χόας Atticos facit: 44 quos nos appellare possumus duos sextarios Italicos, ita ut HIN mensura sit Judaici sextarii, nostrique castrensis, cujus sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici. Qui cibus et potus juxta inclytum Oratorem non vires tribuit, sed mortem prohibet. Quod autem dicit: A tempore usque ad tempus comedes, vel bibes, illud, a vespere usque ad vesperam significat: licet quidam male ab anno usque ad annum intelligi putent. Ipsique panes instar hordeacii panis subcinericii fiunt. Diciturque ei, ut humano stercore operiat eos, non ignorantibus his qui comessuri sunt (solet quippe inscitia miserias temperare) sed videntibus, et in oculis eorum, ut ante aspectus horrorem, quam gustus nauseam sustineat. Notandum quoque, quod juxta numerum dierum sinistri lateris, trecenti nonaginta subcinericii panes jubeantur fieri, et per singulos dies comedi; et de quadraginta dierum dextri lateris panibus omnino taceatur: ut occulte sancta Scriptura insinuet, non eamdem poenam populi esse peccatoris, si tamen notitiam habeat Dei, et ejus qui a religione veri Dei omnino discesserit. Possumus autem et hoc dicere juxta intelligentiam spiritualem, quod Judaicus populus post offensam Dei usque hodie subcinericios panes comedat mixtos frumento, hordeo, faba, lente, milio, et avena; quorum alter hominum, alter jumentorum cibus est. In eo enim quod videntur in unum Deum credere, habent aliquid et frumenti. Quod autem Filium negant, hordeo jumentorum pascuntur et fabis, quibus comedentium venter inflatur, et mens opprimi dicitur: intantum ut Pythagoraeis quoque cibus detestabilis sit. Propter lentem Esau primogenita perdidit (Genes. XXV). Milium rusticorum, et agrestium, et altilium cibus est. Avena, sive vitia et olyra, bruta pascuntur animalia. Quod autem scribitur, juxta LXX, Elias fugiens Jezabel invenisse panem ὀλυρίτην, subcinericium (III Reg. XIX), persecutionis et penuriae signum est. Unde et a corvis pascitur, ut quia 45 cibum non invenerat in Israel, nationum quae immundae erant, pasceretur alimentis. Lex quoque ipsa quam legunt, et non intelligunt, subcinericius panis est, et opertus humano stercore. Quamobrem et Paulus apostolus lucra Legis, et pristinarum caeremoniarum observantiam dicit se habuisse sicut stercora, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III). (Vers. 13 seqq.) Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos. Et dixi, ah, ah, ah, Domine Deus: Ecce anima mea non est polluta, et morticinium, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum, boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo. Prophetas juxta Zachariam (Zach. III) viros esse portentosos, qui suis operibus futura portendant, et de quibus loquitur Deus: In manibus Prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10), in multis locis creberrime legimus. Sicut igitur Ezechiel panem comedit in stercore: sic et filii Israel, vel omnis populus Judaeorum, sive ut alii putant, decem tribus comedent [ Al. comedebant] panem pollutum in nationibus: licet ad eos non sit comminatio, qui jam ejecti sunt; sed ad eos qui ejiciendi sunt de terra repromissionis. Quod cum Propheta didicisset, juxta Aquilam tertio detestatus est, ah, ah, ah. Juxta Symmachum vero et LXX, respondit μηδαμῶς, quod Latine dicitur nequaquam. Pro quo Theodotio transtulit: O Domine Deus. Ne putemus eum contradicere Domini imperio; sed causas reddere, immo deprecari, cur hoc facere non possit. Denique impetrat quod rogavit, et sententiae austeritas mitiori imperio temperata est. Quaeritur cur Ezechiel faciliora renuerit: et Osee scorto statim fuerit copulatus (Ibid., I), nec contradixerit, immo nec responderit, castum habere se corpus, neque commixtione meretricis debere maculari, dicente Apostolo: Qui adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur (I Cor. VI, 16). Ex quo ostenditur figuram fuisse Synagogae, vel Ecclesiae, non vere juxta litteram perpetratum: quod ipsum exponentes prophetam plenius disseruimus. Morticinium dicitur, quod absque effusione sanguinis amittit vitam, et in quo moritur anima, laceratum a bestiis, quod Graece appellatur 46 θηριάλωτον. Quod autem pro humano stercore, boum conceditur fimus, leviora significantur mala: dum jubentur quidem coctum in bubulo stercore comedere panem; sed ab humani stercoris longe esse immunditia: et usque hodie in populo Judaeorum servatur ista sententia, ut non comedant panem suum in humano stercore. Neque enim idolis serviunt, nec varia daemonum portenta venerantur; sed in fimo bubulo: dum omnia propter carnem et ventrem, et terrae hujus bona operantur, secundum quod dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis (Levit. XVIII, 5; Deut. IV). Nos autem terrena contemnimus, et non solum humani stercoris calcamus cibos, ac terrenas delicias putamus esse pro nihilo, sed comedimus panem qui de coelo descendit (Joan. VI), et fruimur illo cibo, de quo Psalmista decantat: Panem Angelorum comedit homo (Psal. LXXVII, 25); nequaquam Aegyptiis carnibus, sed mannae tenuitate viventes. (Vers. 16, 17.) Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere, et in sollicitudine, et aquam in mensura et angustia bibent; ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis. Verbum Hebraicum MATE ( ), prima Aquilae editio baculum, secunda et Symmachus Theodotioque στερέωμα, id est, firmamentum interpretati sunt. Quod autem opere futurum esse monstraverat, et sermone demonstrat, omnisque sinistri et dextri lateris dormitio, et subcinericii panis, sexque specierum varietate commixti, mundi mala significans, illo tendit, ut inediam ciborum in Jerusalem, et aquae penuriam incredibilem protestetur: ita ut unusquisque corruat ad fratrem suum, ab alio auxilium sperans, quod in se esse non pervidet [ Al. praevidet]. Natura enim hominum est, ut prementibus malis et angustiarum pondere, in proximo magis quam in se habeant fiduciam: contabescuntque in iniquitatibus suis, dum pro iniquitatibus cuncta patiuntur. Vereorque ne ista panis contritio etiam in nostra inveniatur Jerusalem, in qua visio pacis cernitur, quem conterit Dominus quando irascitur, et indignos nos suo judicat pane. Atque utinam saltem in pondere eum et sollicitudine mereamur accipere, et arentem linguam nimia siccitate, extremus Lazari 47 digitus irroret (Luc. XVI). Deficiente autem pane et aqua Ecclesiae, corruet vir contra fratrem suum, et ubique discordia est, scindentibus nobis Christi tunicam, quam nec milites in passione Salvatoris scindere ausi sunt (Joan. XIX); et contabescentibus in iniquitatibus nostris, dum Dei justitiam non habemus. Scriptum est in Jeremia quod parvuli, id est, vulgus Ecclesiae petierint panem, et non fuerit qui eis frangeret (Thren. IV, 4). Paulus vero qui vir 48 Ecclesiae erat, et sciebat Christum panes fregisse legales, ac dedisse discipulis erogandos, loquitur confidenter: Panem quem frangimus, nonne communicatio est Corporis Christi? (I Cor. X, 16.) Baculumque vel fortitudinem panis comedere non possunt, qui lacte infantiae indigent, nec valent accipere solidum cibum. Nihilque ita vescentis animum roborat, quomodo panis vitae, de quo scriptum est: Et panis confirmat cor hominis (Psal. CLXXXIII, 15).