Commentaria in Epistolam ad Titum (Ambrosiaster)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Titum
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

Ambros.CoInEpA12 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

313 PROLOGUS.

Titum Apostolus creavit episcopum; et ideo commonet cum, ut sit sollicitus in ecclesiastica ordinatione: id est, ad quosdam qui simulatione quadam dignos se ostentant, ut sublimem ordinem teneant; simulque et haereticos ex circumcisione corripiendos.

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1-4.) Paulus servus Dei, apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis ejus, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae quam promisit Deus verax ante tempora saecularia: manifestavit autem temporibus suis in praedicatione verbum suum, quod creditum est mihi, secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei; Tito germano filio secundum communem fidem. Gratia et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo Salvatore nostro. Decretum donum a Deo, quod ante saecula promiserat, tempore Salvatoris in praedicatione apostolorum manifestatum declarat; sic enim promiserat. Quod etiam sibi creditum dicit, ut gentibus insinuaret praedestinatam misericordiam Dei; ut et Titus verus ejus filius, id est, secundum Evangelium (hoc est enim verum, quod aeternum est) hanc Dei voluntatem et sollicite suspiciens praedicaret gratiam Dei et pacem, ut accepto dono pacifici fiant cum Deo et Patre; quia omnia ex ipso sunt, et Christo Jesu Salvatore nostro, quia et ipse liberavit nos a morte.

(Vers. 5-11.) Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Si quis est sine crimine, unius mulieris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut inobsequentes. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non protervum, non iracundum, non vino deditum, non percussorem, non turpia lucra appetentem: sed hospitalem, benignum, prudentem, justum, sanctum, continentem, tenacem ejus sermonis, qui secundum doctrinam fidelis est; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Sunt enim multi non obedientes, vaniloqui et seductores, maxime ii qui sunt ex circumcisione, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia. Manifesta sunt, quae lecta sunt; episcopum enim et sanctum in operibus, et verbis prudentem ordinari vult; ut et fratres exhortari possit, et contradicentes convincere, maxime eos qui erant ex Judaeis, qui sub nomine Christi judaizare docebant (Galat. II, 4), quos alibi falsos fratres appellat. Renati enim in Christo, non puri erant christiani; partim enim Legem, partim Christum venerari volebant. Hos dicit, qui domos subvertebant prava ista doctrina. Duplici enim genere turpibus lucris studebant; quia ideo haec magis agebant, ut placerent Judaeis, a quibus sumptus sperabant, ut pecuniam lucrifacerent et praeputium. Hi erant quaestus eorum, sicut Dominus dicit Judaeis: Ambulatis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum (Matth. XXIII, 15). Haec duo turpia lucra appellat; quia qui sub nomine Dei docet, et non devotionis causa, sed quaestus, turpis lucri captator est: similiter et qui per circumcisionem aliquem vult acquirere. Unde alibi ait: Et gloria in pudendis eorum (Philip. III, 19).

(Vers. 12, 13.) Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta: Cretenses semper mandaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quidam ex Cretensibus melioratus per disciplinam Dominicam, quid sentiendum esset de Cretensibus indoctis expressit, quod et mali essent, et otiosi vellent comedere, malitia enim pasci volebant, qui cum nihil prosint, gestiunt et nocere. Duplex ergo malum est. Tales erant Cretenses; unde istum prophetam appellat, sed in causa 314 Cretensium. Tam vera enim hunc illis asserit locutum, ut prophetam; falli enim prophetam impossibile est.

(Vers. 14.) Quam ob causam argue illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate. Insistendum praecipit in correptione illorum, ut converti possint, et illa sectari quae justa sunt, et lege Dei condigna, avertentes se a judaicis fabulis; quia in Lege nemo justificatur apud Deum, quanto magis in mandatis hominum! Quidquid enim adversum veritatem opponitur, humana inventio est; nescientes enim vim Scripturarum, et interiora verborum Legis, colorem sequuntur, non saporem. Ideo fabulas dicuntur narrare, non veritatem; putant enim numquam recedendum ab iis, quae Moyses tradidit, ut puta de escis, aut conjugiis, aut neomeniis, aut sanguine mustelae, vel domo immunda diebus septem; cum sciant primores suos Abraham, Isaac et Jacob sine his justificatos, et Dei amicos appellatos; et Ezechiele propheta contestante, quia propter quod legem Dei et justificationes ejus profanaverint, praecepta acceperunt et mandata non bona, in quibus justificari non possent. Unde et Dominus ait Judaeis: Quia haec ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses (Marc. X, 5). Hinc est unde et Petrus apostolus: Quid imponitis, inquit, jugum supra cervices fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10)? Nam si utilia fuissent, tunc data essent, quando et Lex in tabulis data est: sed quia post tanta signa prodigiorum, et Legem editam irreverentes et diffidentes et cervicosi inventi sunt, talia ac tanta acceperunt mandata, in quibus respirare non possent. Hinc factum est, ut et boni laborarent cum malis, accepturi mercedem. Haec ergo pro vindicta data sunt, ita ut tempore quo promissum advenit donum Dei, misericordia Dei relaxaret omnia, quae prius interdixerat. Quod non intelligentes Judaei, sub jugo permanent, et quorumdam libertatem his volunt vinculis obligare; ideoque hos objurgandos admonet, ut ab his avertantur.

(Vers. 15.) Omnia quidem munda mundis: his vero qui contaminati sunt et sine fide, nihil mundum, sed inquinata est eorum et mens et conscientia. Istos mundos esse significat, qui et qua causa interdicta sunt, norunt, et qua causa concessa sunt postea. Nam si in Genesi legitur quia omnia quae fecit Deus, bona sunt (Genes. I, 31), dubium non est quia et munda sunt: qui vero non intelligunt, immundi sunt; accusatores enim Scripturae sunt. Si enim bona facta leguntur, cur interdicuntur quasi exsecrabilia? Si exsecrabilia non sunt, quia bona sunt; propter duritiam cordis interdicta noscuntur, quia indigni habiti sunt tota uti Dei creatura. Nam qui a melioribus prohibiti videntur, horum mens et conscientia inquinata est; quia creaturam Dei accusant, ut excusent semetipsos.

(Vers. 16.) Deum profitentur se nosse, factis autem negant; quoniam sunt exsecrabiles, inobedientes, et ad omne opus bonum reprobi. Quamvis ad omnes haereticos pertineat dictum, hoc tamen de Judaeis intelligitur locutus, qui se Abrahae Deum solos dicunt scire, operibus vero abnegant, sicut dicit Dominus: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII, 39). Quomodo ergo possunt Deum Abrahae scire, qui mysterium et fidem ejus ignorant, non Evangelii opera sectantes, sed legis factorum in neomeniis, et circumcisione, et caeteris, perturbatores, impii et irreverentes? Haec sunt opera, quae Deum nesciunt.

CAPUT II.

(Vers. 1). Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Haec scit Deum, quae appellatur sana doctrina; Dei enim doctrina salutaris est.

315 (Vers. 2.) Seniores sobrios esse, graves, prudentes, sanos fide, dilectione, patientia. Qui sint sanae doctrinae, ostendit; ut minus sobrios, minus graves, infideles, sine charitate, impatientes, insanae doctrinae discipulos significaret. His enim operibus nescitur Deus, neque justitia ejus.

(Vers. 3, 4, 5.) Anus pari modo in statu religione digno, non criminatrices, non vino multo servientes, bona docentes; ut instituant adolescentulas viros suos diligere, amare filios, prudentes, pudicas esse, castas, domus curam habentes, subditas propriis viris: ne verbum Dei blasphemetur. Tales praecipit esse seniores, ut exemplo sint bonae conversationis junioribus; ut si infideles viros habeant, congaudeant eis magis, quam blasphement nomen Dei, dum vident quia propter Dei timorem propensius obsequuntur suis viris.

(Vers. 6, 7, 8.) Juniores similiter hortare continentes esse, per omnia temetipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile; ut is qui e diverso est, revereatur, nihil habens dicere de nobis dignum reprehensione. Quoniam juventus solet modum egredi, immo promptior esse ad lapsum, idcirco salubribus retinaculis contineri jubetur, ut infrenata divinis legibus gubernetur. Quod ut effici non sit arduum aut difficile, magistrum formam esse praecipit; ut ea quae docet, quomodo fiant, ostendat; ut ii qui profani sunt, et inimici fidei, erubescant, videntes quia quae verbis docet, vera esse probat factis.

(Vers. 9, 10,) Servos dominis suis subditos esse in omnibus, optimos, non responsatores, non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes; ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Bonis operibus et fide doctrinam dicit ornari Dominicam; tunc enim placita est doctrina, si hic qui eam profitetur, non illam exosam faciat, abnegans factis, sed amabilem et veram; non potest enim indecorum esse, quod verum est. Cum ergo dicta sequentibus factis implentur, ostenduntur vera, ac per hoc decora. Tunc possunt domini servos suos non tantum a fide non prohibere, verum etiam gaudere; quia fidem eorum etiam sibi vident proficere. Nemo enim fidem Dei custodiens, infidelis potest esse hominibus.

(Vers. 11, 12.) Illuxit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegata impietate et saecularibus desideriis, temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Donum Dei illuxisse hominibus dicit per Christum, id est, veritatem unius Dei manifestatam in Christo: ut pia professione Creatorem praedicemus in Trinitatis unitate: quod prius latuit humanum genus, nunc autem misericordia Dei eluxit; ut erroris tenebras evitantes, id est, ignorantiam et impietatem mundanorum fugientes, pii inveniamur in parentem omnium Deum, profitentes eum in veritate, quam tradit Evangelium Filii ejus: et ut hujus rei mercedem habere possimus, bona opera faciamus. Quomodo enim illi qui solum Patrem praedicat, spes nulla est, si non profiteatur in eadem veritate et Filium: ita et hujus spes frustra est, qui solam professionem fidei habet sine bonis operibus.

(Vers. 13, 14, 15.) Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae beati Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis; ut redimeret nos ab omni iniquitate, et emundaret sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. Hanc esse dicit beatam spem credentium; quia exspectant adventum gloriae magni Dei, quod revelari habet, judice Christo, in quo Dei Patris videbitur potestas et gloria; ut fidei suae praemium consequantur. Ad hoc enim redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes, repleti operibus bonis, regni Dei haeredes esse possimus. Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

CAPUT III.

(Vers. 1, 2.) Admone illos principatibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Quae salus credentium sit, admonet; ut manifestet, cum arguuntur, ut sciant cui bono aptentur: ut non aspere accipiant, certi quia pro salute sua corripiuntur: et ut ad malum tardi sint, ad bonum vero parati, non nescii quid singulis persolvi oporteat.

(Vers. 2.) Neminem blasphemare, non litigiosos esse; sed modestos, 316 ostendentes omnem mansuetudinem ad omnes homines. Christianos omnibus hominibus humiles vult videri; sic enim possunt perfidi ad futuram spem vocari.

(Vers. 3.) Nam eramus quondam et nos inconsulti, inobsequentes, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odio nos invicem habentes. Haec bona quae incredulitas non habet, christianis data memorat; ut in omni justitia lucentes, manifesti fiant quod Dei cultores sint. Cum enim quondam inconsulti, nunc videntur per omnia sani esse consilii, laudatur in his Deus.

(Vers. 4-7.) Cum vero bonitas et humanitas illuxit salutaris Dei nostri, non ex operibus justitiae, quae nos fecimus: sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum; ut justificati gratia illius, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Hoc bonum quod in christianis florere videtur, de radice pietatis divinae oritur; Deus enim misericordia sua salvos nos fecit per Christum, cujus gratia renati, Spiritum sanctum accepimus abunde; ut bonis operibus inniti possimus, ipso nos in omnibus adjuvante, ut per haec haereditatem regni coelorum assequi possimus. Quamobrem omni devotione huic obsequi debemus, et praeceptis ejus parere; quia quidquid in nobis pulchrum est, spiritualibus lineamentis ipse depingit.

(Vers. 8.) Fidelis sermo: et de his volo te confirmare; ut solliciti sint ad effectum bonorum operum ii, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Nihil tam apertum, quia misericordia atque humanitas bona est ad praesens, et utilis in futurum; et hic enim habet laudem, et in judicii die coronam. Omnis enim Deo credens, misericordiae debet studere, per quam vivit. Ut in haec ergo esset sollicitus rector populi, admonetur.

(Vers. 9.) Stultas autem quaestiones, et originum enumerationes, et contentiones, et pugnas Legis devita; sunt enim inutiles et vanae. Stultas has quaestiones appellat, quae salutis effectum non habent, neque aliquam tribuunt scientiae peritiam ad utilitatem. His verbis multorum haereticorum denotat dogmata. Quamvis omnia, quae vera non sunt, stulta dicenda sint; alius tamen est, qui res fabulosas inducit, et alius qui calliditate tergiversationis rem veneno plenam proponit, ut est Arius et Photinus. Fabulosa autem non Lex, sed haeresis est, quantum ad tempus pertinet illud Judaeorum, dum quidam eorum sibi vindicarent praerogativam originum patriarcharum, quae de matrimoniis ortae sunt, cum ex hoc nullum meritum sit apud Deum. Quidam vero urceorum et caeterorum vasorum baptisma, et sanguinem mustelae magna cura expiandum (Levit. XI, 29): et quia ideo Moysis sepultura abscondita est, ne a magis excitaretur, quod si verum esset, et caeterorum sanctorum abscondenda fuerat sepultura: et quia Salomon adjutorio daemoniorum templum aedificavit, in quo opere ingens multitudo laboravit, quid tam fabulosum?

(Vers. 10, 11.) Haereticum hominem post primam correptionem devita, sciens quod perversus est hujusmodi, et delinquit a semetipso damnatus. Haeretici hi sunt, qui per verba Legis Legem impugnant; proprium enim sensum verbis astruunt Legis, ut pravitatem mentis suae Legis auctoritate commendent. Sciens enim impietas auctoritatem Legis multum valere, fallaciam sub nomine ejus componit; ut quia res mala per semetipsam acceptabilis esse non potest, bono nominis commendetur. Idcirco hujusmodi homines ut inexcusabiles sint, semel corripi oportere dicit: frequentius enim correpti, exercitatiores fient in malo. Cogere autem illos videtur, qui saepe corripit; ut sollicitiores fiant ad perditionem multorum: ideo dimittendos, ut negligentiores effecti, soli forte depereant.

(Vers. 12.) Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hyemare. Post epistolam datam etiam ipsum videre vult affectus causa, et ut plenius illum firmaret in ecclesiastica disciplina.

(Vers. 13, 14.) Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte; ut nihil illis desit: discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Uterque nobilis vir est sapientia et operibus; et idcirco jubet sumptus illis necessarios dari ab iis, qui crediderant, ut refrigerarent; quia dignum erat ut qui spiritalia tradebant, non illis deessent carnalia. Quamvis enim Zenam legisperitum vocitet; Apollo tamen perfectus erat in Scripturis: Sed quia Zenas hujus professionis fuerat in Synagoga, sic illum appellat.

(Vers. 15.) Salutant te omnes, qui mecum sunt. Propter compendium simul omnes consalutare significat. Saluta eos, qui nos amant in fide. Illos salutatione sua dignos videri vult, qui fideliter illum diligunt affectu Christi Domini nostri. Gratia Dei cum omnibus vobis. Nunc generaliter omnes salutat fratres et domesticos Titi.