Commentaria in Epistolam ad Timotheum Secundam (Ambrosiaster)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Timotheum Secundam
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

Ambros.CoInEpA11 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Aliam epistolam scribit ad Timotheum, ut jam eruditum ecclesiastica disciplina, et quae spes sit promissionis, suo exemplo ad martyrium provocet: et quia futurum est, ut quidam a sana doctrina, eo quod dura illis videatur, ad fabulas convertantur, id est, ad humana commenta.

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1, 2.) Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu, Timotheo dilecto filio. Hujus rei gratia apostolum se Christi Jesu, Dei voluntate appellatum significat; ut quae et quanta promissio in futuro in fide Christi sit, edoceret; ut praedicatione ejus incrementum faciat in salvandis disciplina Dominica. Idonei enim servi sunt, qui instantia sua et fide negotia dominorum suorum exaggerant. Quod ideo huic quasi charissimo filio scribit, ut hujus rei imitator exsistat, eadem caeteris tradens; ut per traducem successionum indeficiens sit idoneus doctor, per quem asserta veritas multos acquirat ad vitam promissam. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. Gratiam huic Patris in miseratione exoptat, ut adsit ei: et Christi Jesu Domini nostri, quia Deus gratiam suam per Christum largitur; ut una gratia sit utriusque.

(Vers. 3, 4, 5.) Gratias ago Deo meo, cui servio a proavis in conscientia pura, quod indeficientem habeam tui memoriam in precibus meis, nocte dieque multum desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum; ut ego gaudio replear, recordationem accipiens ejus, quae est in te sincerae fidei, quae habitavit primum 305 in avia tua Loide, et matre tua Eunice: certum autem habeo quod et in te. Quoniam dignum est meminisse bonorum, idcirco Deo gratias agit, quia memor erat Timothei viri mirabilis, ut etiam hoc ipsum Dei donum sit; non enim sine merito est, qui cogitat de bonis viris. Et quia idem Deus christianorum est, qui erat Judaeorum, ei se Deo gratias referre testatur, cui a proavis famulatus est. Quando enim hoc sperabant progenitores ejus, quod hic coeperat praedicare, una eorum fides est. Et quia in parentum successit servitia, et quia in his erat adhuc, cum illi Deo servirent, recte ait: Cui a proavis servio. Quomodo? In conscientia pura, inquit; sic enim aliquando persecutus est Ecclesiam, ut Dei amore hoc ageret, non malevolentia. Nam simili modo et in epistola ad Hebraeos scriptum est quia Levi, qui decimas accepit, decimas dedit Melchisedech; quia in Abrahae, inquit, lumbis erat Levi, quando decimas obtulit Melchisedech (Hebr. VII, 9, 10): ita et hic a proavis Deo se dicit servisse, quia et Levi in proavo decimas dicitur obtulisse. Est enim Levi pater Jacob, avus Isaac, proavus Abraham. Multum ergo se memorem Timothei profitetur, et avide illum desiderare propter lacrymarum ejus recordationem, quas amore fuderat Apostoli, sicut intelligitur, recedentis a se. Non immerito ergo amantem se desiderat, ut gaudio impleatur ex communi laetitia, causa fidei sincerae, quam et in avia ejus, et in matre fuisse significat, certissime et in eo. Omnis itaque hic affectus propter fidem est, quae erat in eis inviolata.

(Vers. 6, 7.) Qua de causa admoneo te, ut recrees donum Dei, quod est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. Propterea se parentum ejus sinceritatem fidei significat memorasse, ut fortiorem hunc faceret. Quis enim laudem illorum audiens, quorum in eo ipso particeps est, non crescat, addens animum hujusmodi viribus. Sic ergo recreat in se donum gratiae Dei acceptum per ordinationem presbyterii, dum animum suum confovet mentis alacritate, gaudens in semet ipso, sicut in novitate ordinationis gaudetur. Denique subjecit: Nec enim, inquit, dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis. Innovatus enim homo exit de timore, accipiens spiritum laetitiae propter justificationem; quia omnis injustus in timore est, non fortis, sed infirmus: non in dilectione, sed in odio: nec in mentis sobrietate, sed errore saucius. Si autem his caruerit, per fidem et fortis, et dilectus, et sobrius erit.

(Vers. 8.) Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus. Constantiam habendam docet, nec trepidari debere in professione. Non est enim unde erubescatur in ea; quia si homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus: etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus, suscipiente eum nube, in coelum ascendit (Act. I, 9). Non est ergo infirmitatis causa, sed potestatis; quia ubi putatur imbecillitas, ibi apparet potentia. Itaque stulte infirmatus dicitur, qui vicisse probatur. Hoc modo nec in Apostolo est, quod ad ruborem pertineat; quia si pressuris et caedibus humiliatus dicitur, ex illa parte confundit obtrectatores suos, quia in signis ac prodigiis nutu mirabilis pervidetur; ut intelligatur non infirmitate humiliari, sed voluntate ad quemdam meritorum profectum. Idcirco enim Deus servos suos ab iniquis humiliari permittit, ne illis injuste praemia dare videatur.

(Vers. 9.) Sed collabora in Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos salvos fecit. Quoniam virtute Dei victa est mors, ut nos salvi esse possimus; juxta hoc convenit vicem nos ex aliqua parte reddere Redemptori. Quia enim ad omnia ejus beneficia respondere non possumus, vel legationem ejus fideliter et instanter agamus. Et vocavit vocatione sua sancta. Vocatio sancta est, cum electi sunt ad gubernandum populum sanctum Dei: ad sanctum autem senior vocatur, qui dux eligitur sanctitatis. Non secundum merita nostra. Verum est; quia si ad liquidum quaeras, nullus hominum dignus potest videri vicarius esse Christi; omnes enim quos elegit, prius fuerant peccatores. Quantum ergo ad comparationem caeterorum pertinet, hi digni inventi sunt: quantum vero ad rem ipsam, omnes indigni sunt. Sed secundum propositum suum, et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. Quoniam dignatione sua Deus olim 306 decrevit peccatores salvos facere (praescius enim fuit Deus quid futurum esset in homine, antequam faceret eum, et peccaret), quomodo redintegraretur praedestinavit, quo tempore, et per quos, et qua ratione salvari possint; ut neque merito suo qui salvantur, neque horum per quos vocantur, sed Dei gratia istud donum praestari videatur per fidem Christi.

(Vers. 10.) Nunc vero declarata per illuminationem adventus Salvatoris nostri Jesu Christi. Donum Dei quod ante tempora saecularia latebat in mysterio, incarnatione et adventu Christi declaratum testatur, quando coeperunt homines remissam peccatorum accipere.

(Vers. 11.) Qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam aeternitate per Evangelium, in quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentium. Qua ratione salvum fecit populum suum Christus, ostendit dicens quia mortem destruxit, quae erat hominis inimica, ne ab inferis posset resurgere: tum demum vitam illuminavit aeternitate; ut resurgens a mortuis, jam mori non possit. Obscura enim vita est, quae tempore definitur, dum soporatur, dum ignorat, dum male versatur. Et quomodo illuminetur vita, ostendit; quia per Evangelium credentibus datur aeternitas, magistro gentium praedicante.

(Vers. 12.) Quam ob causam et haec patior. Praedicans Dei donum, diabolum patitur inimicum; ut pressuras ei exsuscitet, quia populum de faucibus ejus eruit. Sed non confundor. In hoc securus, quia pro tribulationibus magna promissa merces est, non confunditur, sed gloriatur in pressuris. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum custodire in illa die. Hoc est quod dicit, qua spe et fiducia magnificentiae Salvatoris securus est; quia quod commendat illi, in tuto est. Quid autem illi commendat, nisi salutem suam? Ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum, cum coeperit judicare; ut puniens infideles, istum dignum aeterna vita pronuntiet.

(Vers. 13, 14.) Formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione, quae est in Christo Jesu, bonum commendatum custodire per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Praecepta sua cum gestis formam appellat salutaris doctrinae, quam istum sequi mandat; ut custodiat ea, Spiritu sancto favente.

(Vers. 15, 16.) Scis enim hoc, quod aversati sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes. Hi quos memorat, fallacia pleni erant; simulabant enim amicitias Apostoli, ut adhaerentes ei addiscerent, unde illi calumniam facerent, aut per alios immitterent. Qui posteaquam viderunt manifestatos se, recesserunt ab eo. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui; quia saepe me refrigeravit et super catenam meam non erubuit. Duplici genere refrigerium hoc intelligendum est; quia et in necessitate custodiae solatio suo refrigeravit eum: et si qua illi, sive indigentibus opus erant, ministravit. Spe enim eorum, quae promissa sunt, non puduit illum accedere, et requirere hominem positum in custodia; illi enim quos supra memorat, quia erubescebant de cruce Christi, in necessitate deseruerunt Apostolum.

(Vers. 17, 18.) Sed cum essem Romae, sollicite me quaesivit et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam apud Dominum in illa die. Romam veniens Apostolus, cum appellasset Caesarem, a militibus custodiebatur; tunc enim eum Onesiphorus charitatis causa et magisterii magna diligentia requisitum invenit. Cujus visitatio tam acceptabilis fuit Apostolo, ut eum sic Domino commendet, ut inveniat misericordiam apud Dominum in die judicii; ut sicut Apostolum requirens invenit, ita et misericordiam quaerens, inveniat apud judicem. Hoc enim orat, ut praestet ei Dominus Pater coeli et terrae invenire gratiam apud Dominum humani generis, Filium scilicet. Tale est hoc, quale et illud in Genesi: Et pluit, inquit, Dominus sulphur et ignem super Sodomam et Gomorrham a Deo de coelo (Gen. XIX, 24).

Quanta autem Ephesi ministraverit mihi, melius tu nosti. Quoniam solent quidam personis magis quam causis servire, volentes gratificari majoribus; ideo Apostolus Onesiphori bonum generale ostendit, ne videretur forte personae se commendasse, dum Apostolo ministravit; cum constaret illum magnanimum omnibus fuisse. 307

CAPUT II.

(Vers. 1, 2.) Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu, et in iis quae audivisti a me per multos testes: haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Constantem hunc et robustum esse praecipit in docendo gratiam Dei, quae data est in Christo Jesu: et non solum in gratia, sed etiam in mysteriis, quae sunt de Christo. Arcana fidelibus et dignis tradi vult, qui alios possint docere, non passim vulgaribus ac negligentibus; magna enim cura eligendus est doctor.

(Vers. 3, 4.) Labora ut bonus miles Christi Jesu; nemo enim militans Deo, obligat se negotiis saecularibus; ut placeat ei, cui se probavit. Manifestum est quod dicit; quia nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24); negotia enim saecularia avaritiae serviant necesse est: et nisi mentiti fuerint, transegisse non possunt. Est ergo, sed leve peccatum. Ecclesiasticus autem idcirco Deo se probat, ut huic devotus, officium impleat quod spopondit, in Deirebus sollicitus, a saeculari negotio alienus; non enim convenit unum duplicem professionem habere.

(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit. Dei militem tam exercitatum vult esse in Dei operibus, vel officio deputato, ut possit ad gloriae meritum pervenire: tota mente vigilantem divinis obsequiis, praesentia spernentem, coelestia diligentem; ad hoc enim se probavit, ut hic laborans remuneretur in coelis.

(Vers. 6, 7.) Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Intellige quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Tantae abstinentiae sanctus fuit Timotheus, ut etiam a licitis se temperaret; hoc enim vult intelligi, quia a participatione gazophylacii se abstinebat, cum hoc Dominus decreverit, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant (I Cor. IX, 14). Ideo Apostolus prius hunc sumere praecipit, qui primus est, et sic caeteris distribuere.

(Vers. 8, 9.) Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi latro, sed verbum Dei non est alligatum. Quoniam multi futuri erant filii diaboli, qui Filium Dei incarnatum negarent; idcirco hoc memorat, quoniam fallaciter sub nomine apostolorum hoc asseverare nituntur. Subjecit, secundum Evangelium meum, ut excluderet malae mentis falsa colloquia; non enim plus haereticis credendum est de Apostolis, quam his ipsis de praedicatione sua testantibus, quam praedicationem cum labore se agere queritur. Pressuris enim tribulabatur et carceribus, eo quod tam Judaeos quam gentiles offenderet, sicut illis videbatur, incredibilia praedicando; iratos enim habebat Judaeos propter Legem, quam cessare docebat: gentiles autem inimicos sibi faciebat; quia unum Deum praedicabat in Christo. Unde quasi latronem hunc tractabant, alligantes, claudentes si posset tacere, nescientes quia verbum Dei alligari non poterat. Denique saepe clausus non dispendium fecit, sed lucrum; neque enim defuit, cui praedicaret in carcere, ut quos libere invitare ad fidem non posset, in vinculis positus pasceret Dei verbo.

(Vers. 10.) Ideo omnia suffero propter electos; ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu cum gloria coelesti. Ut praedicatione sua salvaret homines praedestinatos ad vitam, exitiis erat subjectus, sciens profectum se habiturum quaesitae salutis illorum.

(Vers. 11, 12.) Fidelis sermo; si enim commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus. Sic posse ad immortalitatem et gloriam Christi perveniri significat, si in forma baptismatis manserimus, ubi omnia delicta moriuntur; ut innovati omnia vitia vetera et crimina fugiamus, ut auctoris secuti vestigia, peccatis mortui videamur. Si vero additum fuerit ad causam, ut et tribulationes ac pressuras non aegre pro nomine Domini patiamur, sustinentes haec, simul cum illo regnabimus; dignum est enim ut qui pro illo opprobria patitur et exitia, in regno ejus gloriosus appareat. Si negamus, et ille negabit nos. Verum est, quia si minime confessi illum fuerimus coram hominibus, tunc dicet et ipse nobis in illa necessitate futuri judicii: Nescio vos (Matth. XXV, 12). Haec est punitionis significatio.

(Vers. 13.) Si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest. Nemo potest Domino auferre, quod habet. Quis enim illo fortior est, per quem omnia exstiterunt? Nec 308 addi potest perfecto; quia non illi aliquid praestat, qui credit illum: quomodo nihil aufert ei, qui non credit in illum. Quidquid ergo agitur, ad profectum nostrum pertinet, ne in ignorantia maneamus. Nec enim a nobis firmatur, cum ipse ex se et apud se firmus sit.

(Vers. 14.) Haec admone, contestans coram Domino. Noli verbis pugnare; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Contentiones vitandas monet, praecepta autem danda sub Dei timore et terrore; quia contentio potest adhuc minus stabilitis generare scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae ferro, ut moveant animos incipientium fratrum.

(Vers. 15.) Sollicite cura temetipsum, ut probabilem te exhibeas Deo, operarium non impudoratum, recte tractantem verbum veritatis. Quoniam sunt aliqui, qui dicant contentionem audientibus prodesse: Apostolus autem sciens magis obesse, hoc mandat, ut unusquisque hoc curet, ut spreta altercatione, semetipsum probabilem faciat, impudoratos appellans eos, qui contentionibus nituntur. Necesse est enim ut contentio extorqueat aliquid, immo multa quae dicuntur contra conscientiam; ut intus in animo perdat, foris victor abscedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera, quae audit: recte autem tractat, et bona conscientia, qui volentibus loquitur et pacificis. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.

(Vers. 16, 17.) Profanas autem vocum novitates devita; plurimum enim proficiunt ad inanitatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Hoc idem adhuc prosequitur, ut contentiones vitentur; nec enim congruit unius fidei viros habere contentionem, sed in tractatu patiantur se invicem, et consentiant bonis dictis: si quid autem improbabile videtur, cum pace dissimuletur. Adversarii enim et dissidentes solent se invicem provocare, ex quibus unus catholicus est, et alter profanus. Hic ergo catholicus est, cui Apostolus mandat, ut spernat et declinet a fabulis inanibus: quietus debet esse; ut semper de conscientia verba emittat, nec patiatur se coram impia verba depromi. Dant enim quibusdam occasionem, ut in pejus proficiant; non enim desunt, quia audientes profana, concipiant cogitatum malum: ideoque obest contentio.

(Vers. 18.) Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui deerraverunt a veritate, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt. Nunc ipsorum quorum causa vitandas contentiones monet, prodidit nomina, quos et profanos et impios designavit, errantes a veritate; hoc enim negabant, quod palmare est christianorum, ut credant se in futurum a mortuis resurgere. Hi autem, sicut ex alia Scriptura docemur, in filiis fieri resurrectionem dicebant, quibus non deerat, qui assensum praestaret perversum contra fidem, quam in primordio fuerat consecutus.

(Vers. 19.) Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc; cognovit enim Dominus, qui sunt ipsius: et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. Fundamentum Dei fides est, quae continet quae promisit Deus, quae fides non poterit infringi perfidorum et haereticorum commentis; quamvis enim hi negent futura quae credimus; Deus tamen dabit quae credimus daturum illum, teste promissione ejus. Signaculum itaque promissionis Dei, fides nostra est, quae firmat Dei verba. In die judicii cognoscet Deus, qui habent signum ejus, dissentientes a perfidorum et haereticorum iniquitate, quae Dei promissionem infirmare se putat; nihil enim tam iniquum, quam Dei fidei contraire. Et sic Dathan, et Abiron, et Core dictum est a Moyse, cum contra Dei praeceptum offerre sacrificia praesumerent (Num. XVI, 35): Cognovit, inquit, Dominus, qui sunt ejus. Quo dicto ostendit quae pernicies maneret eos, qui Dei verba inverterent.

(Vers. 20.) In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, verum et lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam vero in contumeliam. Hoc dicto significavit in Ecclesia diversos esse homines: quosdam bonos et summos viros, quos in auro intelligi vult: quosdam bonos tantum, quos in argento designat: alios vero non bonos, quos vasa lignea et fictilia appellat. Quod nulli ambiguum puto; nam in Corinthiorum hoc Ecclesia probat frequens sermo objurgantis Apostoli. Nunc autem in Ecclesia nostra 309 palam est, et in templo Hierosolymis, in quo typus erat Ecclesiae, manifestis lectionibus approbatur. Erant enim ibi Sadducaei, ex quorum radice erant Hymenaeus et Philetus: de quorum prava sententia cum Apostolus esset locutus, statim hoc subjecit, non esse mirabile in Ecclesia videri homines dissentientes. Nam et in Corinthiorum Ecclesia, de qua dixi, quidam erant qui dissentientes, resurrectionem negabant. Insanus tamen Novatianus ut errori suo blandiatur, aliter hoc intelligendum tradit; ut domus magna totus mundus significari credatur, qui habet hominum diversitatem; cum constet Apostolum exemplo usum domus divitis et opulenti, quae quamvis copiosa sit, habeat tamen vasa lignea et fictilia: hoc modo et Ecclesia, quamquam sancta dicatur, habet tamen et vitiosos et prava sentientes, sicut superius memoravi. Quos contumelia dignos ostendit, non tamen perituros, sed purgandos per ignem; quia domui ex aliqua parte necessarii sunt. Novatianus autem elatus superbia, ut Ecclesiae suae veritatem et sanctitatem generalem defenderet, hoc modo intelligendum esse decrevit, quasi Ecclesia penes ipsum sit, et cunctos habeat purificatos, propter illas causas quibus nos innocentes accusat. Sed quid opus erat hoc loco de mundo aliquid dicere, aut ut quid affirmaret mundum domum magnam significare? Nam dicit Dominus apostolis: Non estis de mundo, ego autem elegi vos de mundo (Joan. XV, 19). Quomodo igitur intra mundum concludendi sunt, qui negantur de mundo esse? Et idem Apostolus: Quo, inquit, mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V, 12). Nam in una domo omnes sub uno sunt nomine; uno enim Domini sui nomine censentur omnes: mundus autem diversae professionis continet homines; ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. Non ergo domum magnam mundum dicit, sed Ecclesiam, in qua omnes sub unius Domini sunt nomine.

(Vers. 21.) Si quis ergo purgaverit seipsum ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum praeparatum. Nunc alia haeresis fraude sua convincitur, quae asserit animas quasdam natura esse malas, quae ad bonum cogi non possint; cum hic dicat posse malos immutari in bonum, et sordidos purificari. Potuerant enim Hymenaeus et Philetus mundare sensum suum, si voluissent; ut fierent vas sanctificatum, praeparatum in honorem.

(Vers. 22.) Juvenilia autem desideria fuge. Juvenilia desideria adversa sunt; sunt enim voluptates mundanae, quae omnibus illecebris mancipatae sunt; ac per hoc a Dei servo fugiendae sunt. Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem, cum iis qui invocant Dominum de puro corde. Haec sectanda jubet, quae juvenili aetati devia videntur et aspera. Qui enim justitiam eligit, ei nihil facit contrarium; et qui fidem diligit, servat mandata: qui autem charitatem sequitur, omnibus humilis est; pacis vero custos nullum lacessit ad jurgium.

(Vers. 23.) Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quia generant lites. Insensatae quaestiones partim infidelium, partim haereticorum sunt: ex parte infidelium, quae modestos homines cogunt ad litem; immutantur enim nimia contradictione impietatis eorum, et irati dicunt aliquid contra praepositum suum. Nam solent quidam haereticorum patientiam fingere (quamvis a catholico non possint audire aliquid asperum) ut commendent prava sua colloquia; idcirco dissimulandum ab his est.

(Vers. 24, 25, 26.) Servum autem Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, modestum, corrigentem eos, qui diversa sentiunt: si quando det illis Deus poenitentiam ad agnitionem veritatis, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo tenentur capti ab eo ad ipsius voluntatem. Haec nulla indigent interpretatione; sunt enim manifesta. Quantum tamen prosit modestia, declaravit; si enim hoc in quibusdam haereticis placitum est, quia humiles videantur: quanto magis laudabile et fructuosum erit in catholico, si fuerit mitis, in quo et sensus utilis, et gravitas imitanda perspicitur!

CAPUT III.

(Vers. 1-5.) Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; erunt enim homines sui tantum amatores, avari, insolentes, superbi, blasphemi, parentibus non obsequentes, ingrati, impii, sine fide, sine dilectione, criminatores, incontinentes, immites, bonorum inimici, proditores, protervi, tumidi, amatores voluptatum magis quam Dei, habentes 310 formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; et hos devita. Prophetia est haec sancti Apostoli, in qua praevidit quanta mala futura essent haereticorum et Judaeorum; in his enim omnia ista, quae inimica fidei sunt, denotantur. Ipse enim Apostolus dixit: Quo enim mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V 12)? Qui enim male de Deo sentiunt, et non timent, quod ad injuriam ejus pertinet, profiteri; quomodo in conversatione humana possunt esse benevoli? Ideo enim dixit: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; quia profitentur quidem semetipsos christianos, cum sint et nequissimi operis, et sensu perversi. Non enim in professione magis, quam in gestis laus Dei et virtus est.

(Vers. 6, 7.) Ex his enim sunt, qui irrepunt in domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur a variis desideriis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quamvis omnibus haereticis hoc conveniat, ut subintrantes domos, mulieres subdolis et versutis verbis capiant, ut per eas viros decipiant more patris sui diaboli, qui per Evam Adam circumvenit; Manichaeis tamen prae caeteris congruit. Nulli enim tam importuni, tam fallaces, tam captiosi sunt, quam ipsi quos constat aliud colere, et aliud profiteri; aliud intus gerere, et foris aliud vindicare. Nam sanctimonium defendunt, et lege sua favente, turpiter vivunt: misericordiam laudant, cum inter se injusti deprehendantur: mundum spernendum asserunt, et semper accurati procedunt; jejuniis insistere se jactanter praedicant, cum omnes saginati videantur; tantum quod arte quadam pallidi cernuntur, ut fallant. Haec ergo Apostolus maxime de his prophetavit, quos constat apostolorum tempore non fuisse, sicut nec Arianos; quippe cum Diocletianus imperator constitutione sua designet, dicens: Sordidam hanc et impuram haeresim, quae nuper, inquit, egressa est de Perside (Vide Collect. Leg. Mosaic. et Roman.). Hi inveniunt mulieres prae vanitate novum aliquid desiderantes audire, et per ea quae placita sunt, suadent illis foeda et illicita; cupidae enim sunt discendi, cum judicium non habeant probandi: hoc est semper discere, et veritatis scientiam non habere.

(Vers. 8, 9.) Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi; ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Sed non proficient amplius; ignorantia enim eorum evidens erit omnibus, sicut et illorum fuit. Exemplum hoc de apocryphis est (Exod. VII, 1 et seq.); Jannes enim et Mambres fratres erant magi vel venefici Aegyptiorum, qui arte magiae suae virtutibus Dei, quae per Moysen agebantur, aemulatione commentitia resistere se putabant. Sed cum Moysis virtus in operibus cresceret, humiles facti, confessi sunt cum dolore vulnerum Deum in Moyse operatum. Unde similiter et hos non amplius proficere in impietate assertionis suae dicit; quia imperitia eorum palam fiet et seductio: et licet inviti, confitebuntur tamen suam imperitiam in ultimo.

(Vers. 10, 11.) Tu vero assecutus es doctrinam meam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones. Eorum vult esse aemulum, quae enumerat; haec enim in ultimo non ad poenitentiam, sed ad laetitiam proficient.

(Vers. 12, 13.) Qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, et Lystris, quales persecutiones sustinui: et ex omnibus liberavit me Dominus. Sed omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Nequam autem homines et deceptores proficient in pejus: ipsi errantes atque alios erroribus involventes. Ideo quae et quanta passus sit, memorat; ut auxilia Dei ostendat, quibus defendit et tutos praestat servos suos ab impudentia Satanae: ut securos illos faciat, et erigat, ne timeant quae irrogari possunt a perfidis: sed in persecutione alacres sint, certi quia omnes qui in Christo recte conversantur, odio habentur etiam a corporis sui membris. Mali autem in deterius proficiunt, dum vident multos sibi dare assensum, ita ut caeteros in errorem mittant. Dum enim sciuntur esse mali et deceptores, et nihilominus florere et prosperari in mundo, attrahunt quosdam, ut imitatores eorum efficiantur, non solum in propriis erroribus puniendi; verum etiam in horum, quos exemplo suo deperdunt.

(Vers. 14, 15.) Tu vero persevera in his, quae didicisti, et quae tibi credita sunt, sciens a quibus didiceris, et quia ab infantia sacras litteras 311 nosti, quae possunt te erudire ad salutem. Multum prodesse significat veteris Testamenti habere notitiam; ipsas enim sacras litteras dicit, quae Christi personam insinuant, et incarnationem ejus ad salutem hominum redimendam declarant. Hortatur autem eum, ut in his proficiat; antiquitas enim haec robur est novitatis, sciens quia a quo didicit, firma est auctoritas; signa enim et prodigia vidit facta per eum, quibus omnis sermo succumbit,

(Vers. 16, 17.) Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad correptionem, ad redintegrationem, ad redargutionem, ad eruditionem, quae est in ipsa justitia, ut paratus sit homo Dei, ad omne opus bonum comsummatus. Manifestum est quia omnis scriptura, cujus Deus auctor ostenditur, utilis est; ad hoc enim data est, ut proficiat imperitis, et instauret deformes, attrahens iniquos ad justitiam, ut homo Dei in omni opere bono perfectus sit; in novo enim homine gradatim proficiens, constituit illum hominem Dei.

CAPUT IV.

(Vers. 1, 2. ) Testor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus; praedica verbum, insta opportune, importune: argue, hortare, increpa in omni magnanimitate et doctrina. Tam sollicite mandat inviolate praedicandum Dei donum, ut cum testatione Dei Patris et Christi Filii ejus hoc moneat curandum, instandumque in eo; ut assidua praedicatione et crebra objurgatione cum opportunitate provocet ad meliorem profectum: et ut facilius arguenti assentiant, sine amaritudine hoc agendum hortatur.

( Vers. 3, 4. ) Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt; sed ad sua desideria magistros sibi aggerent, prurientes auribus: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas vero convertentur. Et haec simili modo prophetia est sancti Apostoli, qui praescius futurorum, instandum in doctrina sollicite praecipit; ut formati in fide et bonis operibus, eruditi in disciplina sana, robusti maneant, ut postremo tempore cum quidam a veritate ad errorem converti coeperint immobiles perseverent. Tales enim futuros dicit, qui pro desideriis suis doceri se velint; ut a magistris constantibus atque veracibus ad hos convertantur, qui haec illos doceant, quae libenter audiant; quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta sua doctrina, fabulis vacent. Nolunt enim argui maligna opera sua: quare tales volunt magistros, qui serviant moribus eorum; pruriunt enim aures eorum, ut audiant fabulas vanitatum compositas sub nomine doctrinae, quibus delectentur. Quod nullis tam proprium est, quam Manichaeis, qui nescio quae habent diversa commenta inflatis nominibus nuncupata; cum sint res frivolae et quaedam deliramenta.

( Vers. 5, 6.) Tu vero sobrius esto, in omnibus patiens, opus fac evangelistae, ministerium tuum exple; ego enim jam delibor, et tempus solutionis meae instat. Admonet et hortatur ut vigilet in disciplina ecclesiastica, viriliter agat, Scripturas explanet, ut prudentes et eruditi inanes fabulas vitent. Apostolus enim sciens passionem suam imminere, exemplum piae conversationis et sanae doctrinae in sancto Timotheo vult relinquere; ut per traducem numquam deessent doctores idonei: passionem tamen suam delibationem appellat; Deo enim immolatur, qui pro ejus justitia patitur.

(Vers. 6, 7.) Certamen bonum decertavi, cursum consummavi, fidem servavi. Quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus. Omnia quae sibi et caeteris utilia essent et prospera, servasse se memorat; non solum enim in verbis, sed et in operibus formam se praebuit audientibus; ut et auctori suo veritate praedicationis fidelis dispensator existeret, et contra mundi principes et potestates omni sollicitudine et peritia colluctatus, exemplum quomodo vincerentur, relinqueret; ut inviolata doctrina, et agonis legitimum certamen dignos illos faceret coronari; quia Deus justus judex dabit amplissima praemia diligentibus se, et exspectantibus Filium ejus de coelis.

(Vers. 9-12.) Sollicitus esto venire ad me quamprimum; Demas enim me dereliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam, Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum; est enim mihi utilis in ministerio: Tychicum vero misi Ephesum. Cum constet 312 omnem instructionem viri ecclesiastici in epistola contineri, propter multam tamen charitatem praesentiam ejus desiderat: Marco autem idcirco testimonium perhibet, quia memor est praeteritorum ejus laborum.

(Vers. 13.) Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. Apostolus natura Judaeus fuit, nec quidquam habuit alienum. Unde ergo illi penula? Sed quia erat a Tharso, quos constat in societatem Romanorum receptos, ut de caetero appellarentur cives Romani; idcirco necesse est eos et curiam habere, in quam more Romanorum penulati conveniant. Quicumque enim illo tempore cum muneribus obviam exissent Romanis, immunitate perpetua donati, cives Romani et fratres eorum nuncupabantur, teste eodem Apostolo. Potest ergo fieri, ut si non suam, quia totum se Legi dederat, patris sui haberet penulam.

(Vers. 14, 15.) Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera sua. Quem et tu devita; valde enim restitit verbis nostris. Alexander iste et Demas supradictus collegae fuerunt. Hi prius cum Apostolo erant, simulantes illi amicitiam: et quia fallaces tempore probantur, ambo ab eo recesserunt. Hic autem aerarius, qui audacior erat in malis; sic ab eo recessit, ut et contradictor verborum ejus exsisteret. Qui ergo Apostolo ausus erat contradicere, non immerito evitandum hunc admonet, Dei judicio istum dimittens.

(Vers. 16.) In prima mea defensione nemo mihi adfuit; sed omnes me dereliquerunt, non illis imputetur. Pressuras et tribulationes sibi illatas defensionem suam nuncupat; passio enim christianis vita est, et persecutio defensio: pressura enim illata pro justitia defendit illum in die judicii, reos constituens perfidos. Inter ipsa ergo initia illatae pressurae derelictum se conqueritur: et quia scit hanc esse consuetudinem, non illis vult imputari; quia et Dominum a Judaeis apprehensum discipuli reliquerunt; quippe cum scriptum sit in propheta: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7).

(Vers. 17.) Dominus autem mihi astitit, et confortavit me; ut per me praedicatio impleretur, et audirent omnes gentes. Propter quod Domini nostri auxiliis munitum se dicit, et auctum virtute, ut praedicationem impleret in omnibus gentibus: idcirco ignosci petit eis, a quibus derelictus est in necessitate; ut bene acceptus a Deo, vindictam non quaerat. Hac enim causa amplius adjutum se credit a Deo, quia derelictus est ab hominibus.

(Vers. 18.) Et liberatus sum de ore leonis. Liberabit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum coeleste: cui gloria in aeternum, amen. Similiter dicit et Petrus coapostolus ejus: Quia adversarius noster diabolus circuit, fremens sicut leo, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Sed quia in Apostolo occasionem non inveniebat, qua illum deciperet, per filios suos pressuram illi excitabat et poenas; ut si non quasi peccator, vel quasi justus de hac tamen tolleretur vita, ne multos hortaretur ad fidem. Quod cum prope impleret, Dei providentia liberatus Apostolus, insultat illi, infirmum illum testificans, quia de ore ejus ereptus est; quia quod cupivit, implere non potuit. Igitur Dei auxiliis morti se ereptum gratulatur, et de providentia Dei tam securus est, ut de futuris tentationibus liberari se credat: et non solum liberari ad praesens, verum etiam salvum se futurum in die judicii, et regnaturum cum Domino Christo in aeterna saecula.

(Vers. 19, 20, 21.) Saluta Priscillam, et Aquilam, et Onesiphori domum. Erastus remansit Corinthi: Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Sollicitus esto ante hyemem venire. Aquila et Priscilla hi sunt, apud quos hospitatus operabatur manibus (Act. XVIII, 3). Onesiphorus autem hic est, cui testis est in secunda epistola (II Tim. I, 16). Quid est tamen, ut praesente Apostolo, qui mortuos excitabat, Trophimus infirmaretur? Sed signa propter incredulos facta sunt: et quia ex diversis causis meritum collocatur apud Deum; ut sive in tribulatione, sive in aegritudine, qui Deo gratias agit, nec ab adversa parte suffragium quaerit, ut proficiat meritis apud Deum. Propter imbres autem et frigora commonuit, ut autumno ad se veniret. Salutat te Eubolus et Pudens, Linus et Claudia, et omnes fratres. More consueto completa est epistola salutatione fratrum.

Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Haec subscriptio Apostoli est, quod signum esse dicit in omni epistola. Et quia Filius Dei idem filius hominis est, et Jesus dicitur et Christus: ut et homo significetur et Deus, duobus nominibus nuncupatur. Utroque tamen nomine dignitas designatur, qua ratione sunt posita nomina.