Commentaria in Epistolam ad Philemonem (Ambrosiaster)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Philemonem
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

Ambros.CoInEpA6 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

251 PROLOGUS.

Philippensibus verbum fidei Apostolus tradidit; somnio enim monitus est, sicut continetur in Actis apostolorum (Act. XVI, 9), ut accederet ad eos, et aperiret aures eorum ad recipiendum sermonem Domini. Multis ergo diebus commoratus apud eos, instruxit eosdem in doctrina Domini. Et quia post discessum ejus non sunt translati ad aliud, sicut Galatae: sed permanserunt in fide, non recipientes pseudoapostolos; per epistolam collaudat eos, gaudens in proposito cordis eorum. In horum laude aliorum vituperatio continetur: Corinthii enim multo tempore audientes Apostolum, recedente eo, a diversis pseudoapostolis fuerant eversi: unde isti jure laudantur.

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1.) Paulus et Timotheus servi Jesu Christi. Apostolum se tacet, quia iis scribit, qui de illo recta sentirent; ideo dignitatem suam supprimit, erat enim his manifesta: conditionem vero fatetur; quia qui Christum confitetur dominum, his magis liber est, et habet salutem. Omnibus sanctis in Christo Jesu. Sanctis scribit more suo, sed qui in Christo Jesu sancti sunt, id est, qui Deum et hominem Christum fatentur; Photinus enim Christum Deum negat, et Manichaeus hominem: ideoque immundi sunt. Non ergo iis scribit, qui mendaciis propriis supprimunt veritatem. Qui sunt Philippis. Quibus scribat, significat. Cum episcopis et diaconibus: hoc est, cum Paulo et Timotheo, qui utique episcopi erant; simul significavit et diaconos, qui ministrabant ei. Ad plebem enim scribit; nam si episcopis scriberet, et diaconibus, ad personas eorum scriberet, et loci ipsius episcopo scribendum erat, non duobus, vel tribus, sicut et ad Titum et Timotheum.

(Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Manifestum est Deum patrem esse, Christum vero Jesum Dominum nostrum. Numquid non videtur plus dominus esse, quam pater? Sed inter homines in mundo: apud Deum vero Patrem, et apud Christum dominum concordia est. Hic enim, hoc est, in mundo, ideo plus est dominus, quam pater; quia aut et ipsius patris dominus est, aut pater filium non suae conditionis generat, sed alienae: Deus autem sic genuit, ut in potestate ejus sint, quos genuit; ut nati ingenui, servi tamen ejus sint: cum hos tradit proprio Filio, facit illos etiam servos Filii sui; ut sit dominus eorum, sicut dicit: Pater, quos dedisti mihi, tui erant, et mihi eos dedisti; ut in Patre et Filio servi sint Dei unius (Joan. XVII, 9).

(Vers. 3, 4, 5.) Ego quidem gratias ago Domino super omni memoria vestri, semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio orationem faciens, super communicatione vestra in Evangelio. Primum quidem Domino gratias agit, cujus nutu prospera omnia cedunt fidelibus. In omni oratione sua memor eorum cum exsultatione, quod participes facti sint Evangelii, sicut Petrus apostolus, inter caetera dicens: Ut sitis, inquit, consortes divinae naturae (II Petr. I, 4).

A prima die usque nunc. Praevidit enim Apostolus devotionem illorum, et fidem ratam ex ipsis principiis, et gavisus est in eis, semper sciens eos multis exemplo esse futuros.

252 (Vers. 6, 7.) Confidens in hoc ipsum, quod qui inchoavit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu, sicut est justum mihi haec sentire pro omnibus vobis; eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii; quoniam omnes mihi participes gaudii estis. Securus de bonitate et justitia Dei, et de horum fide non ambigens, contidit quod Dei auxiliis adjuti, perseveraturi sint in fide usque ad diem Domini, in quo remunerandi sunt persistentes in fide. Nec aliud debuit de his sentire, quos semper inflexibiles in devotione Dei expertus est, tam directum et infatigabilem cursum eorum videns; ut cogitaret dignos hos sibi participes gaudii esse. Unius enim fidei homines congaudere oportet de spe futurae immortalitatis et gloriae.

(Vers. 8.) Testis enim mihi est Deus, quemadmodum desiderem omnes vos in visceribus Jesu Christi. Deum testatur, ut affectum commendet justi; qui enim multum de aliquo sentit, ut credibile hoc faciat, testificatur: per quod et provocat desiderium illorum erga se, ut desiderati desiderent. Desiderat ergo omnes hos non humana cupiditate, sed in amore Christi: non carnis affectu, sed spiritus; ut participes hos habeat et in sensu mysterii divinitatis, et incarnationis Domini nostri Jesu Christi.

(Vers. 9, 10, 11.) Et hoc oro ut charitas vestra magis magisque abundet in agnitione et omni sensu, ut probetis quae sunt utilia; ut sitis sinceri et inoffensi in diem Christi, repleti fructu justitiae per Jesum Christum in gloriam et laudem Dei. Deo adjutore, ordinem disciplinae christianae vult eos imbuere; ut quia firmati in fide sunt, non sint nescii sacramenti credulitatis suae: et scientes discernere utilia a contrariis, justitiae operibus ornent doctrinam Domini, fructum facientes immortalitatis ad abundantiam omnium bonorum, ut gloriosus in his apparet magister gentium.

(Vers. 12-17.) Scire autem vos volo, fratres, quod quae ad me pertinent, ad profectum Evangelii venerunt; ita ut vincula mea manifesta in Christo facta sint in omni praetorio, et in caeteris omnibus: utque plures ex fratribus in Domino confidentes vinculis meis, coeperint magis audere sine timore verbum Dei loqui. Alii quidem et propter invidiam et contentionem: quidam vero et propter bonam voluntatem Christum praedicant. Alii quidem ex charitate, scientes quod in defensionem Evangelii positus sum: aliqui vero ex contentione Christum annuntiant, non simpliciter existimantes quod pressuram suscitent vinculis meis. Haec explanatione non indigent; tamen, propter sollicitudinem nostram, ne qua in dubium veniant, per ordinem ea apertius prosequamur. Quoniam superius participes hos gaudii sui pronuntiavit, ideo quid profecerit praedicatio ejus insinuat, quasi charis; ita ut omnibus innotuerint passiones ejus pro Christo. Per hanc humilitatem gloriosum se indicat, ut habeant occasionem gaudendi amatores ejus; quia cujus vincula in Christo manifestantur, dignitas ejus crebrescit. In omni praetorio, et in caeteris omnibus, id est, in omni Judaismo, et per universas Ecclesias gentium; praeest enim Judaismus, quia ipsi facta promissio est, sicut dicitur: Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22). Ideoque plures ex fratribus exemplum suum secutos, ausos dicit fuisse loqui verbum Dei cum fiducia; constantia enim ejus multos animavit, ut non praeterirent 253 evangelizare, comperto exemplo Apostoli, quod Deus adest, ut tueatur diligentes se; sed et alios falsos fratres, non fiducia, neque dilectione Dei, sed contentione zeli incitatos, Dei verbum dicit praedicare, quasi invidos. Plures ergo e fratribus sincera quidem, sed diversa voluntate Christum annuntiabant; alii enim bona voluntate hoc agebant ad gloriam Dei solius; alii vero charitate incitati apostoli, certi de tuitione Dei. Sic iterum e contra alia duo genera ponit, quae non sincero animo praedicabant; quidam enim invidentes Apostolo, contentione hoc agebant: alii vero astutia simulationis Christum annuntiabant; ut possent seditiones excitare Apostolo, quasi auctori hujus sectae, qui multos aggregaverat suae conspirationi. Major enim invidia crescebat Apostolo, quando ex latere ejus multi videbantur docere.

(Vers. 18-21.) Quid enim? Dum tamen quovis modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed etiam et gaudebo. Scio enim quod hoc mihi procedet ad salutem per vestram precem, et subministrationem spiritus Jesu Christi secundum contemplationem et spem meam; quia in nullo confundar, sed in omni exerta fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem; mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Primum gaudium ejus est in fratribus, qui bona voluntate Christum annuntiant: deinde etiam in eo se dicit gaudere, quod fallacia hominum adversus eum compositum erat, ut ad invidiam et pressuram ejus Christus praedicaretur. Hoc enim dicit sibi ad vitam proficere, quod illi paraverant ad mortem; hanc enim vitam suam dicit esse, si Christus omnibus praedicetur, et se etiam mori paratum, ut hoc possit impleri, sciens magnam sibi pro hoc voto et efficacia dari posse mercedem: imperita enim malitia adversum se semper machinatur, dum nescit. Ad calcandam ergo horum malevolentiam, qui recti fallacia insidias vitae ejus tendebant, Dei praesidiis se muniri testatur, iis quos utique socios gaudii sui dicit, adjuvantibus oratione propter communem alacritatem, et sancti Spiritus subministrationem, qui contra voluntatem illorum et vias aperiret praedicanti, dans gratiam et fiduciam verbis ejus, ut ortas seditiones compesceret. In nullo ergo se dicit confundi in doctrina Christi; quia et spes magna promissionis est, et quia nihil in ea turpe, inhonestum, aut fallax est, sicut apud paganos, sed aperta simplicitas. Hinc est enim unde cum omni constantia non cedit adversis, ut magnificetur Christus in corpore ejus, sive occidatur, sive caesus evadat. Ex eo enim quae et quanta spes in Christo est, consideratur; quando non solum caedi et affligi pro eo, sed et mori paratus est. Vitam enim suam sive in praesenti, sive in futuro Christum esse dicit, sicut et evangelista Joannes testatur, dicens: Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum (Joan. I, 3, 4). Pro hac vita mortale corpus tradit, ut id recipiat in aeternum: ac per hoc lucrum cumputat mori pro Christo.

(Vers. 22-26.) Si ergo vivere in carne, hic mihi fructus est operis: et quid eligam ignoro. Coarctor autem in his duobus, desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse, multo enim melius: remanere autem in carne valde necessarium propter vos. Et hoc certum habens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis in vestrum profectum et gaudium fidei; ut gloria vestra abundet per Christum Jesum in me, per meum adventum iterum ad vos. Manifestum est quod dicit, quia si in carne positus non otiosum est, quod vivit; habet enim fructum operis sui. Quid eligam, inquit, ignoro. Duabus enim ex causis urgetur; habet enim desiderium excedere, et cum Christo esse multo melius aestimans; ut jam praesens sit apud Deum, ut exoptatis et promissis fruatur; in carne vero ut sit adhuc, necessarium dicit propter instructionem credentium. Et cum dissolvi et cum Christo esse multo melius ducat; certum tamen hoc scire se protestatur, quia manebit in carne ad profectum fidelium; ut gloria eorum abundet in Domino, proficiens ad laudem Apostoli, cum iterum viderint eum. Crementum enim faciunt scientiae, et plenius fundantur in fide. Quantum affectum habuit circa credentes, ut hoc quod multo melius sibi esse dicit, non eligat: sed hoc velit, quod expediat multis, certus etiam Domino hoc placere, quod pro multorum salute proficiat. Quis non tertii coeli cupidus sperneret omnem 254 curam praesentem? quis non paradisi superioris desiderio omnia haec postponeret? quis non verborum arcanorum memor humana eloquia devitaret? quis non post tanta exitia eligeret requiem? Sed quia charitatem omnibus anteposuit, hoc secutus est, quod proficeret fratribus.

(Vers. 27, 28.) Tantum digne Evangelio Christi conversamini. Dignam conversationem vult eos exhibere disciplinae Dominicae; ut non poeniteat eum voluisse remanere in carne. Ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quod stetis in uno spiritu, unanimes, pariter cum fide Evangelii certantes, et non pavescentes in quoquam ab adversariis, quae est illis ostentatio interitus, vobis autem salutis. Unanimes vult eos esse in fide et devotione contra adversarios, ut eadem audiat de illis absens, quae vidit et praesens; ut in nullo paventes minas aut terrores adversariorum, custodiant fidem, scientes quia eis qui pro Christo tribulantur, ad salutem proficit: illis vero qui tribulant, ad perditionem.

(Vers. 29, 30.) Et hoc a Deo donatum est vobis pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini, idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc auditis de me. Quamquam Dei gratiam extollat in omnibus, ad laudem tamen illorum proficit, quod dicit quia Deus illis concessit pati pro Christo; non enim concedit vel donat nisi amatoribus Christi. Ideo dicit: Pro Christo donatum est vobis; ut a Patre Deo donatum sit diligentibus Christum, ut ad argumentum meritorum suorum patiantur pro Christo, et sequentes exempla doctoris sui, omni confidentia certent ad triumphandos, infideles.

CAPUT II. (Vers. 1-4.) Si qua ergo exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua participatio spiritus, si qua sunt viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapientes, eamdem charitatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil fiat secundum irritationem, neque secundum inanem gloriam, sed in humilitate mentis alius alium existimantes superiorem sibi: non quae sua sunt unusquisque contemplantes, sed quae aliorum sunt. Hoc dicit, quia si est vera exhortatio spei in Christo apud vos, qua vos invicem consolamur, si solatium charitatis communis, si participatio Spiritus sancti, per quam jungimur in uno corpore novo, si qua sunt viscera, id est, si in animo vestro sum, sicut et vos in meo, si miserationes, hoc est, si affectus pietatis in amore est, implete gaudium meum. Haec quae enumerat, tunc vera probanda significat, si ista quae subter mandat, fuerint servata; ut unanimes sint, et spiritu humiles, non se invicem provocantes, sed in charitate gaudentes; ut gaudium Apostoli plenum sit in eis. Sic ergo eos constringit, ut si haec non custodierint, nec in caeteris probati videantur; ut quia in aliis nolunt se improbatos videri, ista quoque servent, ut perfecti sint. Sine dubio enim erant inter eos dissentientes et inquieti, et qui inani gloriae studerent, contendere et vincere volentes cum animi atrocitate, ubi praemium non est: sed parit lites, et rumpit charitatem. Quae enim potest esse plebs, in qua vasa aurea est argentea tantum sint, non et lignea et fictilia? Sed possunt exercitio boni immutata fieri aurea et argentea; quia non naturae vitium est, sed voluntatis.

(Vers. 5, 6.) Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem Deo. Christus semper in forma Dei erat, quia imago est invisibilis Dei. Sed Apostolus de Dei Filio, cum incarnatus homo factus est, tractat dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, id est, Deo et homine. Qui cum in forma Dei esset, inter homines utique conversatus, verbis et operibus apparebat esse Deus. Forma enim Dei nihil differt a Deo; ideo enim forma et imago Dei appellatus est, ut intelligeretur non ipse Pater esse Deus: sed hoc esse, quod Deus est. Hic ergo non rapinam arbitratus est esse se parem Deo; sciens enim in forma Dei se esse, non furatus est, ut diceret: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et alibi in Joannis Evangelio: Propterea, inquit, persequebantur Judaei Jesum, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem sibi proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Jure ergo exaequavit se Deo; ille enim arbitratur rapinam facere, qui se parem facit ei quo inferior est.

Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo. 255 Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Christum igitur sciens in forma Dei se esse, aequalem se ostendit Deo: sed ut humilitatis legem doceret, Judaeis se comprehendentibus non solum non repugnavit: Sed semetipsum exinanivit; hoc est, potestatem suam ab opere retraxit; ut humiliatus otiosa virtute infirmari videretur. Formam servi accipiens, dum tenetur et ligatur, et verberibus agitur, usque ad crucem factus obediens Patri, cui se aequalem sciebat, non sibi defendit aequalitatem, sed subjecit se. Hanc patientiam et humilitatem imitari nos docet, ut non solum coaequalibus non nos anteponamus; verumetiam inclinemus nos, auctoris nostri secuti exemplum. Formam tamen Dei non accepisse dicitur, sed esse in forma Dei: servi autem formam accepisse, dum quasi peccator humiliatur. Servi autem ex peccato fiunt, sicut Cham filius Noe, qui primus merito nomen servi accepit (Gen. IX, 25). Non enim mihi, sicut quibusdam, videtur sic formam servi accepisse, dum homo natus est. Vide enim quid dicat: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, id est, Deo et homine. Ante incarnationem enim aut Christus potest dici, aut Jesus; quia simul ambo nomina et hominis filium, et Dei Filium significant. Nam ante nativitatem quid dicit inter caetera? Petra autem erat Christus, et non tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt (I Cor. X, 4). Ubi ergo aut Deum, aut hominem vult significare Scriptura, unum e duobus ponit: aut Jesum, aut Christum. Dei enim Filius cum homo natus sit, in forma Dei erat; quia cum homo videretur, opera Dei faciebat; ut in gestis rebus appareret Deus esse, qui tantum homo esse putabatur. Opera enim formam significabant, ut quia opera ejus, non utique hominis opera sunt, hic qui in opere vel forma Dei erat, Deus intelligeretur. Forma enim Dei quid est, nisi exemplum quo Deus apparet, dum mortuos excitat, surdis reddit auditum, leprosos mundat, et alia? Quomodo autem homini similis factus dicitur, si homo tantum erat: et qua ratione habitu repertus ut homo est, si non esset et Deus; nisi quia cum antequam se inclinari permitteret, semper in Dei virtute visus sit, postea infirmatus in habitu hominis repertus est? Nam in monte utique, quasi Deus apparuit (Matth. XVII, 2): et in mari pedibus ambulans, non solum homo, sed et Deus visus et intellectus est. Denique qui erant in navi, quid dicunt? Vere Filius Dei est hic (Matth. XIV, 33). Ista ergo virtute cessante, velut homo visus est; ideo enim dicit quasi ut illud significet, quia et Deus est. Infirmitatis enim causa Deum dicit similem factum hominibus. Quod in subjectis aperit, dicens: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Hinc est unde habitu repertus ut homo est; retinens enim virtutem suam, ne appareret in eo, ut homo visus est et occisus, qui mori nescit.

(Vers. 10, 11, 12.) Propter quod et Deus superexaltavit eum, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Quid et quantum humilitas mereatur, ostendit; ut magis hanc appeteremus, calcata jactantia. Unde dicit Salomon: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Prov. III, 34). Quare et Dominus: Qui se, inquit, exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Haec est ergo humilitas, si sibi quis nec quod deberi novit, defendat. Denique Pharisaeus ille (Luc. XVIII, 11 et seq.), vera de se dicens, exaltasse se dictus est; ac per hoc humiliatus est: Christus autem plus fecit, qui cum Deus sit, caro factus hominibus se inclinavit. Nunc videamus quomodo donatum est Christo nomen, quod est super omne nomen, quasi eguerit Filius Dei, aut imperfectus fuerit; qui enim eget, imperfectus est. Si enim in forma Dei erat, erat par et aequalis Deo; quomodo donatum est illi? Et enim donatum dicit, qui se humiliavit, et quasi homo apparuit, exinaniens se, factus obediens usque ad mortem. Si ergo perfectus natus est, quomodo eguit? Perfectum Dei Filium natum de Deo Patre qui negat, Arianus est; nam ante passionem, aequalem se Deo Patri ostendit, sicut et supra memoravi. Unde constat hunc natum esse perfectum; in nativitate enim sua omnia consecutus videtur. In plenitudine enim divinitatis est natus ad omnia agenda, quae gessit; ut prius 256 donum accepisset, quam gereret, ad quae agenda natus est. Videtur ergo donum Patris, hoc est, esse Filium, et nomen ejus super omne nomen sit, hoc est, esse Deum; nomen enim Dei sed per naturam, non per solam appellationem, super omne nomen est. Hinc est, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; sicut ad Romanos significat, inter caetera dicens: Et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quae sint autem haec omnia in epistola ista aperit dicens, coelestia et terrestria et inferna: alia enim nulla sunt. Quibusdam tamen videtur homini donatum esse nomen, quod est super omne nomen, quod nullo genere, nulla ratione convenit. Si enim Christus Dei Filius idem ipse et homo est, non poterat Deus homo factus, sed manens Deus, his egere quae habebat: aut si secundum quod homo erat, his egebat, quae Dei sunt, ipse sibi Dei Filius Deus dedisset, quae deerant ei juxta quod homo erat. Quod quidem ab insipientia dicitur. Et quare Pater dicitur dedisse, cum ipse qui homo factus erat, nihil dehaberet? aut non poterat Filii divinitas corpori suo et animae praestare, quae deerant? Sed forte quia a Deo Patre sunt omnia, ideo ipse dicitur dedisse. Si ergo a Patre omnia, quare non dicatur cuncta Filio suo per generationem dedisse? Et quamvis aequalem sibi genuerit Filium, ordo tamen exigit ut in nomine Patris agantur omnia. Hoc Pater concessit Filio post crucem, ut omnia in nomine Filii salventur. Denique dicit Dominus de discipulis ad Patrem: Pater, quos dedisti mihi, custodivi; tui enim erant, et mihi eos dedisti (Joan. XVII, 12). Et ad discipulos ait: Usque modo nihil petistis in nomine meo; petite, et accipietis (Joan. XVI, 24). Hoc ergo natus accepit, ut post crucem manifestaretur, quid a Patre dum generaretur, acceperit. Nomen enim tunc accepit a Patre, cum a creatura coepit sciri; cognoscitur enim quid propter haec quae gessit, antequam gereret, acceperit. Denique ante crucem dixit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27). Quomodo ergo hoc ad corpus potest referri, ut Dei nomen corpori sit donatum; cum constet Christum hominem esse et Deum; quia nec dignum est, ut Deus immutetur in carnem, neque caro hoc possit effici, quod est Deus? Sed forte ut adoptione Deus esset, et hic color est; incipiet enim ex parte Deus verus esse Christus, et ex parte adoptivus, aut duo dii. Sed aliud Scriptura significat: illi enim donatum significat, qui se exinanivit, qui formam servi accepit, qui in similitudinem hominis factus est homo, qui Patri obedivit. Si homo Deo Patri obedivit, quid magnum est, quod dixit Apostolus? Sed hoc magnum est, quia cum aequalis esset, obedivit. Et quid laudis est, si in similitudinem hominis factus est homo; ut homini similis homo factus dicatur? Sed non potest fieri; nemo enim in similitudinem fit alicujus, nisi alius sit, antequam fiat in similitudinem cujus vult; per causam enim similis factus est, non per substantiam. Et quis est, qui se exinanivit? Homo. Ergo habebat. Et quomodo accepit? Sed quid poterat se exinanire homo res infirma? Et in forma Dei numquid homo erat? Sed forte homo in forma Dei Filius erat. Age, Filius Dei in cujus forma erat? Et si jam homo in forma Dei, hoc est, Filius Dei erat, jam ante passionem perfectus erat. Non ergo post passionem aliquid accepit. Sed videamus, quid de eo scriptum sit: Propter quod superexaltavit eum Deus, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Consideremus nunc dicta, et sic advertamus vim locutionis. Certe nomen, quod super omne nomen est, Dei nomen est. Sed si per naturam non constat hoc nomen non est super omne nomen; appellativum enim nomen in solo vocabulo est, non in nobilitate naturae: et adoptivo Deo non flectit creatura genu, sed vero, non concreaturae. Et quomodo fieri potest, ut homo sit in gloria Dei Patris? Etiamsi adoptivus Deus sit homo, in gloria Dei Patris non potest esse; nam ei hoc competit, qui natus est de Deo. In gloria enim Dei Patris esse, nihil differre a Deo est; ut una gloria sit Patris et Filii per communem substantiam et virtutem; est enim haec unitas naturae. Quid, rogo, contrarium est, si Filius donum a Patre accepisse dicatur; cum omnia 257 Filii a Patre sint, a quo et cuncta esse creduntur? Substantiam autem Dei idcirco naturam dicimus; quia natus de illa Christus est.

(Vers. 12, 13.) Itaque, dilectissimi mihi, sicut semper obedistis, non in praesentia mei tantummodo, sed multo magis nunc in absentia, cum timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem; Deus est enim, qui operatur in vobis, et velle et operari pro bona voluntate. Deum bonos conatus adjuvare testatur; omnem enim gratiam semper reportat ad Deum; ut nostrum sit velle, perficere vero Dei. Nam quis vinceret Principes ac Potestates, rectores tenebrarum harum, spiritalia nequitiae in coelestibus, nisi solus Deus, quos causa invidiae inimicos habemus? Indignantur enim nos dici filios Dei. Non ergo novum est, quod hortatur: sed ut more solito subditi sint Evangelio, curam propriae conversationis habentes; bona enim conversatio salutem operatur.

(Vers. 14-18.) Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei, immaculati in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes ad gloriam mihi in die Christi; quia non in vacuum cucurri, nec in irritum laboravi. Sed etsi immolor super sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo et gratulor omnibus vobis. Ob idipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi. Ut fidei et operum suorum fructus possint habere, commonet ut omnia, quae ad disciplinam pertinent christianam, sine haesitationibus faciant et murmurationibus; quia si negligenter et indevote aliquid agitur, ad effectum non pervenit, quia in reprehensionem cadit: sed ut omni simplicitate operentur, quasi filii Dei immaculati, ut memores professionis suae respondeant; ut inter diffidentes tam clari appareant vita, conversatione, moribus, quemadmodum sol et luna inter stellas splendore sublimes sunt. Sicut enim stellae, apparente sole, obscurantur; ita injusti et infidi praesentibus fidelibus et justis, turpes et deformati videntur; ut gloria sit Apostoli in adventu Filii Dei, cujus plantatio tales edidit fructus. Labor enim et efficacia ejus tunc probabitur non esse inanis. Itaque etsi immolor, ait, super sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo. Si enim oppressus fuerit a perfidis, cur eos aggregaverit suae conspirationi, gratulandum sibi significat; scit enim effectum habere mortem suam. Magna enim moestitia est, si patitur quis pro eis, in quibus nihil proficit. Quamobrem gaudere se in illis, et eos congratulari sibi debere testatur; ut invicem participes sint gaudii communis et plebs et magister idoneus.

(Vers. 19-24.) Spero autem in Domino Jesu Timotheum in brevi me mittere ad vos; ut et ego bono animo sim, certior de vobis factus. Neminem enim habeo tam unanimem, et qui sinceram circa vos sollicitudinem gerat; nam omnes quae sua sunt, quaerunt, non quae Jesu Christi. Probationem autem ejus nostis, quod ut filius cum patre mecum servivit in Evangelio. Hunc ergo spero me missurum confestim, ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quod et ipse cito ad vos veniam. Absoluta sunt haec, nec interpretatione egent; post epistolam enim istam Timotheum se missurum significat, per quem ad fidem agnoscat, quae circa hos agantur. Erat enim Apostolo unanimis; quare et circa eos sollicitior signatur, non sicut quidam, qui dum semetipsos commendare volebant, negligentes erant de disciplina et conversatione fratrum. Non enim devoto animo praedicabant, sed propter propria lucra. Et quia Timotheus vir erat egregius, dicit quia probatum hunc habebat; qui erat cum eo ut filius charissimus, deserviens Evangelio Christi. Ideo hunc Filium dicit, quia ab ipso fuerat ordinatus: hunc se praemittere, se quoque in brevi iturum ad eos.

(Vers. 25, 26, 27.) Necessarium vero arbitratus sum Epaphroditum fratrem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum operis mei, mittere ad vos; quandoquidem desiderabat vos omnes, et impatienter sollicitus erat, eo quod audieratis illum infirmatum fuisse. Etenim infirmatus est prope mortem: sed Deus misertus est illius, non solum autem ejus, sed et mei; ne tristitiam super tristitiam haberem. Omnia haec manifesta sunt; Epaphroditum enim significat se missurum cum ista epistola ad eos. Invicem enim desiderio sui moesti erant infirmitatis ejus causa, et populus et Epaphroditus; ut viso 258 eo, recrearentur de recuperata salute ejus, et ille careret sollicitudine, quam videndi eos gerebat. Erat enim eorum apostolus ab Apostolo factus, dum illum ad exhortationem eorum mittebat ad eos: et quia vir erat bonus, desiderabatur a plebe. Quid ergo est ut praesente Apostolo, qui mortuos suscitabat, hic Epaphroditus infirmaretur usque ad mortem? Numquid non oravit pro illo Apostolus, et non impetravit, ut citius sanaretur? Sed signa infidelium causa fiunt; nam huic non ad detrimentum contigit aegritudo, sed ad augmentum. Probationes enim diversae sunt credentium; alius enim per aegritudinem, alius amissione charorum, alius per damnum pecuniae, alius per tribulationes probatur, si in necessitate stabilis inveniatur, auxilium a diversa parte non quaerens, ut augmentum faciat meritorum. Non ergo contempta est postulatio Apostoli, sed melius provisum ei, pro quo petebat. Quid autem illud est, ut cum de excessu fratrum in alia epistola non contristari debere admoneat: in hac autem contristandum se, si exisset Epaphroditus a corpore, significat? Tristitiam se, si exisset, habiturum dixerat super tristitiam, quam habebat de infirmitate ejus; erat enim necessarius Ecclesiis. Nam ad Thessalonicenses: Videte, ait, ne contristemini de dormientibus, sicut et caeteri qui non habent spem (I Thess. IV, 12). Se autem sic tristem futurum dixerat de excessu Epaphroditi, quia solatium ejus et auxilium requirebat; non tamen ut quasi perditum lugeret.

(Vers. 28.) Sollicitus itaque misi eum, ut cum illum videritis, iterum gaudeatis, et ego meliore animo sim. Affectionem mutuam habuisse Epaphroditum et plebem Philippensium significat, quem videntes iterum in laetitiam se excitarent, et Apostoli animus laetaretur; quia meliori animo fit, qui ad charos suos mittit revisendos.

(Vers. 29, 30.) Excipite ergo illum in Domino cum omni gaudio, et hujusmodi in honore habete; quia propter opus Christi usque ad mortem accessit, in interitum tradens animam suam; ut suppleret id quod vobis deerat circa meum officium. Quamquam individua esset charitas Epaphroditi et plebis; tamen etiam ab Apostolo commendatur, ut amplius chariorem illum faciat: maxime propter hos, qui forte tam chari non essent circa ejus affectum; in omni enim plebe diversitas est. Hinc est unde et praelium ejus memorat, quod non dubitavit propter opus Evangelii emori: hoc est, non deterritus est minis et pressuris infidelium, sed perstitit in exhortatione fidelium; ut impleret quod deerat plebi in traditione juxta dispensationem Apostoli. Qui ergo a morte non retrahit animam suam in interitum, hanc tradit juxta vitam praesentem, sicut et Dominus dicit: Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam (Matth. XVI, 2). Perditio haec interitus est; quia secundum mundum qui animam suam tradit pro Christo, amittit eam; in futurum tamen conservabit eam.

CAPUT III. (Vers. 1.) De reliquo, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem scribere vobis mihi quidem non est pigrum, vobis autem necessarium. Ostendit sollicitudinem suam, quam gerit circa profectum illorum; quia impiger est ad scribendum eis, quae necessaria sunt utilitati illorum.

(Vers. 2.) Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Hos designat, qui invidentes gentibus pravitate colloquiorum suorum everterant Galatas, suadentes eis ut circumciderentur. Quos omni genere vitandos et spernendos, docet, quasi canes qui primum oblatrant, dehinc morsu saevo male operantur in carnem.

(Vers. 3, 4.) Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus: et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habemus; quamquam ego habeam fiduciam et in carne. Manifestum est quia credentes ipsi circumcidunt cor suum; ut amputata erroris nebula, aspiciant et agnoscant Dominum creaturae. Hoc est spiritu Deo servire, et gloriari in Domino Jesu Christo, qui legem spiritus dedit, ut carnis gloria exinaniretur; Apostolus tamen etiam hanc fiduciam habebat, ut si, vellet, gloriaretur de carnis circumcisione: sed sciens vacuam esse hanc gloriam, repudiavit eam.

(Vers. 5, 6, 7.) Si quis videtur confidere in carne, ego magis, circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam quae ex Lege est, conversatus sine querela. Sed quae mihi lucra fuerant, 259 haec arbitratus sum propter Christum damna. Quantum ad Legis culturam pertinet, et ad ejus justitiam servandam, et ad studium haeresis Pharisaeorum, et juxta zelum traditionis paternae in persequendo Ecclesiam, hic parem non habuit; in caeteris enim erant consortes ejus, qui similiter essent natura Judaei. Sed quae lucra videbantur juxta humanum sensum, comparatione Christi inventa sunt damna. Quare damna, nisi quia jam tempus non erat, ut Lex servaretur? inania enim erant haec omnia, et impedimenta, ne accederetur ad gratiam; et quia haec sunt carnalia, nostra vero spiritalia. Ideo autem de tribu se dicit Benjamin, ut genus suum extolleret super hos, qui de patriarchis concubinarum Jacob filiis ducunt originem, aut propter illos, qui erant proselyti. Unde dicit: Ego magis, circumcisione octavi diei, ex genere Israel; ut ostenderet primum se esse inter Judaeos: sed hoc se contemnere propter spem promissam a Christo. Hebraei tamen propter Abraham dicti sunt; immutata est enim littera propter sonum, ut non vocarentur Abraei, sed Hebraei: ut apud veteres cum diceretur medidie, et esset absurdum, immutata est littera, ut diceretur meridie. Si enim origo ex Abraham est, ex ipso trahi debet et nomen, non ex Heber, qui sexta generatione est super Abraham (Gen. XI, 14). Si enim in Abraham reformari coepit genus hominum, et ipse est pater fidei, ex ipso et nomen et lingua Hebraea. Prima enim lingua, quae erat sine nomine, cum huic redditur, ex eo nomen accipit. Nam nulla causa est, ut ex Heber trahat nomen; Abraham enim Chaldaeus fuit, non tamen Hebraei Chaldaeam linguam habent.

(Vers. 8-11.) Verum quidem omnia arbitror damna esse propter eminentiam scientiae Christi Jesu Domini mei, propter quem omnia damna duxi, et arbitror stercora; ut Christum lucrifaciam, et ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex Lege est: sed eam quae est per fidem Christi, quae ex Deo est, justitiam super fidem ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus, conformans me morti ipsius; si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. Cum superius de genere Abrahae, et de Lege, et de justitiis ejus, et meritis observantium loqueretur, haec omnia detrimentum deputans ad comparationem promissionum Salvatoris, nunc addit non solum haec: Sed et omnia damnum esse propter eminentiam, inquit, scientiae Christi Jesu Domini mei. Post legem et justitias ejus, quae erunt haec omnia; nisi ut ipsi vitae corporis animaeque anteponatur agnitio Christi? Si enim, ut dicit ad Colossenses, in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3); cuncta quaecumque sunt, nullius momenti ducenda sunt, ut ad excellentiam sapientiae et scientiae hujus pervenire contingat. Sufficit ergo, immo exuberat justitia, quae ex fide est, non ex Lege ad salutem, quae ex cognitione Christi gratia Dei indulta est. Cognitio enim mysterii incarnationis, et passionis, et resurrectionis ejus perfectio vitae est, et thesaurus sapientiae; ubi enim sapientia, ibi est et vita; quia vita non est, ubi stultitia est. Denique Salomon: Stultus, ait, per risum agit mala (Prov. X, 23). Qui enim intelligit sui causa Christum hominem factum et passum, et victa morte resurrexisse, contemptis et spretis omnibus, hunc sequitur, cujus praesidio videt se a morte liberatum, quaerens causas ad promerendum eum; ut vel in aliquo illi vicem possit reddere, ut adhuc majora consequi mereatur promissa in resurrectione.

(Vers. 12.) Non quod jam acceperim, aut jam justificatus sim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Quoniam in tota epistola gaudere se testatur in eis, et laudat obedientiam eorum et fidem; ne forte quasi homines inflatione, eo quod jam digni essent, extollerentur: nunc per suam personam adhuc deesse sibi ad justificationem implendam aperta voce declarat, ut contendant addere in operibus bonis. Si enim hic qui tanta praeditus dignitate est, adhuc deesse sibi perfectionem confitetur; quanto magis hi intelligerent elaborandum sibi esse, ut justificationum merita adipiscerentur! Ideo subjecit: Sequor autem, inquit, ut comprehendam, in quo et ut comprehensus sum a Christo. Dum enim errore et aestu mentis fluctuaret, 260 de via Domini diffidens, misericordia Dei quasi fugientem gratiam Christi comprehendit eum in via, euntem ad conturbandam et affligendam Ecclesiam, ad hoc ut donum Dei addisceret, et gratiam quam refutabat, et sciret pro hac etiam mori lucrum esse: ideoque non se posse obesse credentibus, sed sibi, si non crederet, qui rem salutarem per ignorantiam insequebatur. Ad hoc ergo comprehensus est, id est, a praescientia Dei requisitus inventus est, et didicit mysterium Christi; ut in omni vita sua augmentum faciens meritorum, comprehendat destinatum praemium, promeritus eum, quem didicit sui causa occisum.

(Vers. 13, 14.) Fratres, ego me non arbitror adhuc comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea autem quae ante sunt, extendens me, secundum destinatum insequor ad palmam supernae Dei vocationis. Hoc est quod supra dixit, quia ideo laborare se significat, ut quotidie in melius proficiat, semper extendens se ad potiora; ut illa quae retroacta sunt obliviscens, meliora sectetur: non quia mala sunt, sed quia parva sunt ad meritum collocandum: in melius autem proficiendum, ut ad destinatum coeleste praemium occurratur; causa enim tam admirabilis et invisibilis praemii non leviter utique certandum esse pronuntiat.

(Vers. 15.) Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Superius perfectum esse se negat, sed juxta promissum, ut adhuc addatur ad meritum: ad comparationem autem caeterorum, qui res divinas negligentius curant, perfecti dicendi sunt, qui adhibita solertia, perfectionis iter ambulant. Hoc ergo sentiendum est, ut in melius proficiant. Et si quid aliter sentitis, id quoque vobis Deus revelabit. Hoc dicit, ut si quid amplius ad culturam melioratae conversationis excogitaverint, Dei existiment donum esse, ne per hoc inflarentur.

(Vers. 16.) Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eo ambulemus. Ne qua hinc oriretur praesumptio, et putaretur quod a Deo non erat revelatum; ideo subjecit dicens: Ad quod pervenimus, ut idem sapiamus; hoc est, non extra regulam disciplinae sapere in conversatione fidei: sed hoc sapere, quod commune sit et modestum in evangelica veritate.

(Vers. 17, 18, 19.) Imitatores mihi estote, fratres, et considerate eos, qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. Vult illos sollicitos esse, ne pravorum hominum subtillitate capiantur, et notare unumquemque qualiter et conversetur et doceat; ut his jungantur, in quibus sensum magistri sui agnoverint. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc vero et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis est interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione illorum, qui terrena sapiunt. Hi quos significat, e numero eorum sunt, qui Galatas everterant. Cum dolo enim ambulantes, Ecclesias Dei subvertebant, sub nomine Christi judaismum colendum praedicantes, quasi sibi Christus promissus sit. Quos cum dolore et lacrymis memorat; quia saluti credentium obsistebant, de cibis edendis, et non edendis quaestiones moventes, quasi salus in esca sit, aut venter Deus, quem juxta legem mundis escis delectari putabant, gloriantes in pudendis circumcisis; hoc est, terrena sapere: qui autem spiritalia sapit, in fide, in spe, in charitate gloriatur. Ad locum autem hunc non pertinet, ut quaestus causa aut gulae dixerit: Quorum Deus venter est.

(Vers. 20, 21.) Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae, secundum operationem suam, qua possit etiam subjicere sibi omnia. Spiritalia curantes in coelis agere dicuntur, cum ipsi adhuc sint in terris; quomodo mali Principes et Potestates, cum sint adhuc ipsi in firmamento, conversatione tamen in terris sunt. Christianorum ergo actus in coelis sunt, ubi et spes salutis eorum est, qui est Christus, quem omnis fidus exspectat ad transfigurationem corporis carnis; ut quod ex humo est, indutum spiritali veste, conforme efficiat adventu majestatis suae corpori gloriae suae, juxta operationem suam, id est secundum virtutem suam, qua possit subjicere sibi omnia: hoc est, quia per resurrectionem mortuorum et immutationem in gloria apparebit virtus Domini 261 manifestata, comprimens omnes Principes et Potestates; ut manifestetur ipse Deus et Dominus esse omnium.

CAPUT IV. (Vers. 1.) Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona, sic state in Domino, dilectissimi. Commonet ut in eadem fide perseverent; gaudium enim ejus ad praesens constantia illorum est, et in futurum corona. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.

(Vers. 2, 3.) Evodiam rogo, et Syntychen obsecro idem sapere in Domino. Et te rogo etiam, germane compar, adjuva illas, quae laboraverunt mecum in Evangelio cum Clemente, et caeteris, qui sunt mihi participes operum, quorum nomina sunt in libro vitae. Evodiam et Syntychen ad prudentiam amplificandam hortatur, adjuvantibus quos memorat, ut sicut in operibus Evangelii profecerant, proficerent et in scientia et sapientia Dei, quos omnes merito fidei in libro vitae haberi pronuntiat.

(Vers. 4.) Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Laetus Apostolus in operibus et fide eorum, ad cumulandam alacritatem suam exoptat illos in hoc studio proficientes, in Domino semper gaudere; hoc est enim quod iterat, ut se vera affectione gaudere in illis ostendat.

(Vers. 5, 6, 7.) Modestia vestra nola sit omnibus hominibus, Dominus prope est. In nullo solliciti sitis: sed per omnia oratione et prece, cum gratiarum actione postulationes vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda vestra, et sensus vestros in Christo Jesu. Nunc exemplo eorum alios vult lucrari; cum enim modestia eorum manifestata fuerit, id est, rationabilis conversatio, lucebunt opera eorum, et non deerunt, qui imitentur bonum illorum; ut non solum propriorum gestorum, sed et aliorum augmentum consequantur; ut sicut dictum est (Psal. CXXVII, 2), labores fructuum suorum edant. Quando enim fructus operum suorum alios acquirit ad opus bonum, labores eorum qui acquisiti sunt, proficient eis, quorum exemplo bona opera imitari coeperunt. Dominus, ait, prope est. In nullo solliciti sitis: hoc est, praeparatos esse debere, et vigilare in oratione et prece, Deo gratias agentes, seposita mundi sollicitudine, illud sperare, et ante oculos habere, quod Dominus repromisit, unde et gratias ei agendas docet; Domino enim imminente, sollicitudo saeculi cessat. Ut quid enim solliciti sint de re cito peritura? Ac per hoc, postulationes vestrae notae, inquit, fiant apud Deum. Quae notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum munitionibus pacis suae, quae omnem exsuperat mentem, custodiat corda vestra in Christo Jesu. Hoc ideo dixit, quia cum Deo qui habet pacem, non timet omnem mentem adversam; tutus enim est pace Dei omnis diligens Deum in Christo Jesu. Quis enim non metuat eum, quem scit Dei esse amicum?

(Vers. 8, 9.) Quod reliquum est, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque magnifica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque laudabilia, si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me; haec agite, et Deus pacis erit vobiscum. In conclusione, quae reliqua erant, ad imitationem perfectionis exponit; ut ea quae non solum in vituperationem non cadunt, verum etiam laude digna sunt, et cogitantes et agentes, secuti formam Apostoli, Deum pacis habeant secum. Deus noster vere Deus pacis est, qui non rogatus quasi potens, non timidus quasi infirmus ad pacem hortatur, in tantum ut et peccata in se commissa concedat; cum possit utique terrore manifestatae potentiae, et ineffabilis magnitudinis suae etiam invitos non ad pacem cogere, sed ad subjectionem. Sed hujusmodi pax mundi est, non Dei, cujus ipsa natura pax est.

(Vers. 10.) Gavisus sum autem in Domino magnifice, quod tamdem 262 aliquando refloruistis ad hoc, ut pro me sentiatis, in quo et sentiebatis; occupati enim eratis. Nunc alacritatem suam propensiorem factum ostendit; quia in quo negligentiores facti fuerant, adhibita solertia, opus pristinum iterarunt, memores facti Apostoli sui; ut fructus suos ad eum mitterent condendos in horreo coelesti, ubi neque tinea, neque rubigo exterminant (Matth. VI, 19).

(Vers. 11, 12, 13.) Non quasi propter penuriam dico; ego enim cognovi in quibus sum sufficiens esse. Scio et abundare, scio et humiliari (ubique et in omnibus imbutus sum) et saturari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat. Non se sui causa in hoc eorum opere gaudere, sed in profectu eorum ipsorum se ante omnia contentum, Deo adjuvante, testatur; ut neque de penuria contristaretur, neque de abundantia exsultaret, sciens quia et abundantia frequenter extollit, et tolerata penuria divitias coelestes acquirit. Horum tamen opera in se benigna declarat; multorum enim necessitatibus profuit.

(Vers. 15, 16, 17.) Scitis autem et vos, Philippenses, quia in principio Evangelii, cum profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicaverit in ratione dandi et accipiendi, nisi vos soli; quia in Thessalonica cum essem, semel et iterum usibus meis misistis: non quia munus quaeram, sed requiro fructum crescentem in rationem vestram. Haec idcirco commemorat, ut audientes in memoria et laude esse opera sua, non dubitent illa accepto ferri apud Deum, sed magis studium fidei adhibeant.

(Vers. 18.) Percepi tamen omnia, et abundo: repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae a vobis missa sunt in odorem bonae suavitatis, hostiam acceptabilem, placentem Deo. Non otiose commonet debere fieri, nec aliunde hortatur, quod factum profitetur; nisi quia aut negligentius, aut minus copiose, sicut solitum erat ab eis fieri, factum videbatur; ut reminiscentes priorum operum, scirent se minus fecisse, quam coeperant. Licet enim non improbet factum, sed significet devotiores illos ante in opere hoc fuisse; tamen gratum esse, et accepto ferre Deum, quasi sacrificium placitum. Denique Dominus ait: Facite eleemosynam, et ecce omnia munda vobis sunt (Luc. XI, 41). Quam gratum ergo opus est, ut omnem maculam hominis et sordes emundet!

(Vers. 19.) Deus vero meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Ideo discrevit, dicens: Deus meus; ut secundum ea quae praestabat meritis ejus, auxilia adessent, et desideriis eorum, in copia magnitudinis bonitatis suae in gloria Christi Jesu. Gloria est Christi Jesu, cum Dei nutu christianorum implentur desideria secundum evangelicam disciplinam.

(Vers. 20.) Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum, amen. Hic non discrevit, sed generaliter ait: Deo et Patri nostro gloria. Deus est propter timorem, Pater autem honoris causa, et quia ab ipso est omnis origo; ipse enim dixit in Malachia propheta: Si Deus ego sum, ubi est timor meus? et si Pater ego sum, ubi est honor meus (Malach. I, 6)?

(Vers. 21.) Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Hunc salutate in Christo Jesu, qui se sanctificat; ut Christo dignus habeatur, qui dixit: Sancti estote; quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2).

(Vers. 22.) Salutant vos qui mecum sunt fratres. Salutatio fratrum solatium invicem praestat, quasi imagines enim exhibet divulsorum. Salutant vos omnes sancti, maxime qui de Caesaris domo sunt. Hos significat propensiorem affectum habere circa eos, qui de domo Caesaris sunt, istos et potiores supra memoratis ostendit fratribus; quia hos et sanctos appellat.

(Vers. 23.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen. Quoniam de Salvatoris persona quaestiones oriuntur, hic ut soliditatem in eo divinitatis approbet, tuitionem gratiae ejus spiritui nostro exoptat.