Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Galatas
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVI


HieStr.CoInEpA14 26 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

367-368 Pauci admodum dies sunt, ex quo epistolam Pauli ad Philemonem interpretatus, ad Galatas transcenderam, multis retrorsum in medio praetermissis; et ecce subito litterae mihi de Urbe allatae sunt, nuntiantes et Albinam venerabilem anum praesentiae Domini redditam, et sanctam Marcellam matris contubernio destitutam, magis nunc vestrum, o Paula et Eustochium, flagitare solatium. Et quia hoc interim fieri non potest, propter grandia maris in medio spatia atque terrarum, repente vulnus impressum saltem Scripturarum vellem curare medicamine. Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam semper habeat in pectore, superare sexum, oblivisci hominis, et divinorum voluminum tympano concrepante, rubrum hujus saeculi pelagus transfretare. Certe cum Romae essem, numquam tam festina me vidit, ut non de Scripturis aliquid interrogaret. Neque vero more Pythagorico quidquid responderam, rectum putabat: nec sine ratione praejudicata apud eam valebat auctoritas; sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere, quam judicem. Itaque quod et illi absenti pergratum fore, et vobis quae in praesentiarum estis, utile existimo, aggrediar opus intentatum ante me linguae nostrae scriptoribus, et a Graecis quoque ipsis vix paucis, ut rei poscebat dignitas, usurpatum. Non quod ignorem Caium Marium 369-370 Victorinum, qui Romae, me puero, rhetoricam docuit, edidisse Commentarios in Apostolum; sed quod occupatus ille eruditione saecularium litterarum, Scripturas omnino sanctas ignoraverit: et nemo possit, quamvis eloquens, de eo bene disputare, quod nesciat. Quid igitur, ego stultus aut temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit? Minime. Quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis Commentarios sum secutus. Scripsit enim ille vir in epistolam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione ejus sermone complevit: Tractatus quoque varios, et Excerpta, quae vel sola possint [ Al. possent] sufficere, composuit. Praetermitto Didymum, videntem meum, et Laodicenum (Apollinarem) de Ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emesenum, et Theodorum Heracleoten, qui et ipsi nonnullos super hac re Commentariolos [ Al. Commentarios] reliquerunt. E quibus si vel pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum interdum, nec sensuum memoriam retentans. Jam Domini tantum misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos. Argumentum itaque Epistolae hujus breviter comprehendens, hac praefatione commoneo, ut sciatis eamdem esse materiam et Epistolae Pauli ad Galatas, et quae ad Romanos scripta est. Sed hoc differre inter utramque, quod in illa altiori sensu et profundioribus usus est argumentis, hic quasi ad eos scribens, de quibus in consequentibus ait: O insensati Galatae: Et: Sic insipientes estis, tali se sermone moderatus est, quod increparet potius, quam doceret: et quem possent stulti intelligere, ut communes sententias, communi oratione vestiret, et quos ratio suadere non poterat, revocaret auctoritas. Nullus quidem Apostoli sermo est, vel per Epistolam, vel praesentis, in quo non laboret docere antiquae Legis onera deposita, et omnia illa quae in typis et imaginibus praecesserunt, id est, otium sabbati, circumcisionis injuriam, Kalendarum et trium per annum solemnitatum recursus, scrupulositatem ciborum, et per dies singulos lavacra iterum sordidanda, 371-372 gratia Evangelii subrepente cessasse, quam non sanguis victimarum, sed fides animae credentis impleret. Verum alibi pro parte, et ut se aliud agenti haec quaestio obtulerat, ex latere disputatum est, et pene perstrictum. In his autem duabus, ut dixi, Epistolis, specialiter antiquae legis cessatio, et novae introductio continetur. Sed ad Galatas hoc proprium habet, quod non scribit ad eos qui ex Judaeis in Christum crediderant, et paternas putabant caeremonias observandas: sed ad eos qui ex gentibus fidem Evangelii receperant, et rursum retro lapsi, quorumdam fuerant auctoritate deterriti, asserentium Petrum quoque et Jacobum, et totas Judaeae Ecclesias, Evangelium Christi cum lege veteri miscuisse. Ipsum etiam Paulum aliud in Judaea facere, aliud nationibus praedicare: et frustra eos in Crucifixum credere, si id negligendum putarent quod Apostolorum principes observarent. Quamobrem ita caute inter utrumque et medius incedit, ut nec Evangelii prodat gratiam, pressus pondere et auctoritate majorum, nec praecessoribus faciat injuriam, dum assertor est gratiae: oblique vero et quasi per cuniculos latenter incedens: ut [ Al. et] Petrum doceat pro commissa sibi circumcisionis plebe facere, ne ab antiquo repente vivendi more desciscens, in crucem scandalizata non crederet, et sibi praedicatione gentium credita, aequum esse id pro veritate defendere, quod alius pro dispensatione simularet. Quod nequaquam intelligens Bataneotes et sceleratus ille Porphyrius, in primo operis sui adversum nos libro, Petrum a Paulo objecit esse reprehensum, quod non recto pede incederet ad evangelizandum: volens et illi maculam erroris inurere, et huic procacitatis, et in commune ficti dogmatis accusare mendacium, dum inter se Ecclesiarum principes discrepent [ Al. discreparent]. Quae quidem et nunc, orantibus vobis, leviter quo sensu sint dicta, contingimus, et in suis locis plenius exsequemur. Sed jam tempus est, ut ipsius Apostoli verba ponentes, singula quaeque pandamus.

LIBER PRIMUS.

(Cap. I.--Vers. 1.) 373 Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem: sed per Jesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Non superbe, ut quidam putant, sed necessarie, neque ab hominibus, neque per hominem, se Apostolum esse proponit: sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, ut eos qui Paulum extra duodecim apostolos ventilabant, et nescio unde subito prorupisse, vel a majoribus ordinatum astruebant, hac auctoritate confunderet. Potest autem et oblique in Petrum et in caeteros dictum accipi, quod non ab apostolis ei sit traditum Evangelium: sed ab ipso Jesu Christo, qui et illos apostolos elegerat. Hoc autem totum ideo praeparatur, ut nemo sibi contra Legis onera pro Evangelii gratia disputanti, possit opponere: sed Petrus hoc dixit, sed apostoli hoc statuerunt, sed praecessores tui aliud decreverunt. Quod quidem in sequentibus, nunc quasi occulto sermone praeludens, manifestius facit; dum ab eis qui videntur esse aliquid, nihil in se collatum refert, et ipsi Petro in faciem restitisse se scribit, nulla se dicens necessitate compulsum, ut hypocrisi cederet Judaeorum. Quod si temerarium quibusdam videtur, eum contra apostolos, quamvis occulte, locutum; qui Jerosolymam idcirco perrexerit [ Al. perrexerat], ut cum eis conferret Evangelium, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset, illo intelligentiam transferamus: Usque hodie a patriarchis Judaeorum apostolos mitti, a quibus etiam tunc reor Galatas depravatos Legem observare coepisse, vel certe alios de Judaeis credentibus in Christum perrexisse Galatiam, qui assererent Petrum quoque apostolorum principem, et Jacobum fratrem Domini, Legis caeremonias custodire. Ad distinctionem itaque eorum qui mittuntur ab hominibus, et sui, 374 qui sit missus a Christo, tale sumpsit exordium: Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem. Apostolus autem, hoc est, missus, Hebraeorum proprie vocabulum est, quod Silas [Al. Silai ], quoque sonat, cui a mittendo missi, nomen impositum est. Aiunt Hebraei inter ipsos quoque prophetas, et sanctos viros esse quosdam, qui et prophetae et apostoli sint, alios vero qui tantum prophetae. Denique Moysen, cui dicitur: Et ego mittam te ad Pharaonem (Exod. III, 10, 11); et ipse respondeat: Provide alium quem mittas: Et Isaiam, cui loquitur Deus: Quem mittam et quis ibit ad populum istum (Isai. VI, 8)? esse et apostolos et prophetas. Unde et nos possumus intelligere Joannem quoque Baptistam et prophetam et apostolum appellandum, siquidem ait Scriptura: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6). Et in Epistola ad Hebraeos (Hebr. III) propterea Paulum solita consuetudine nec nomen suum, nec apostoli vocabulum praeposuisse, quia de Christo erat dicturus: Habentes ergo principem sacerdotum, et apostolum confessionis nostrae Jesum; nec fuisse congruum, ut ubi Christus apostolus dicendus erat, ibi etiam Paulus apostolus poneretur. Quatuor autem genera apostolorum sunt. Unum, quod neque ab hominibus est, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem; aliud, quod a Deo quidem est; sed per hominem; tertium, quod ab homine, non a Deo; quartum, quod neque a Deo, neque per hominem, neque ab homine, sed a semetipso. De primo genere potest esse Isaias, caeterique prophetae, et ipse apostolus Paulus, qui neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo Patre et Christo missus est. De secundo, Jesus filius Nave, qui a Deo quidem est apostolus constitutus, sed per hominem, Moysen. Tertium genus est, cum hominum 375 favore et studio aliquis ordinatur. Ut nunc videmus plurimos non Dei judicio, sed redempto favore vulgi in sacerdotium subrogari. Quartum est pseudoprophetarum et pseudoapostolorum, de quibus apostolus: Istiusmodi, inquit, pseudoapostoli, operarii iniquitatis, transfigurantes se in apostolos Christi, qui dicunt: Haec dicit Dominus: et Dominus non misit eos (II Cor. X, 13). Verum non talis apostolus Paulus, qui neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo Patre per Jesum Christum missus est. Ex quo approbatur, Ebionis et Photini etiam hinc haeresis retundenda, quod Dominus noster Jesus Christus, Deus sit: dum Apostolus quia a Christo ad praedicationem Evangelii missus est, negat se missum esse ab homine. Subrepunt hoc loco caeterae haereses, quae putativam Christi carnem vendicantes, Deum aiunt Christum esse, non hominem. Necnon et nova haeresis, quae dimidiatam Christi asserit dispensationem. Atque ita Ecclesiae fides inter tanta falsorum dogmatum naufragia constituta, si Christum fateatur [ Al. fateretur] hominem, Ebion Photinusque subrepunt: si Deum esse contenderit, Manichaeus, et Marcion, novelli dogmatis auctor ebulliunt. In commun itaque audiant, Christum et Deum esse et hominem. Non quod alius Deus sit, et alius homo: sed qui Deus semper erat, homo ob nostram salutem esse dignatus est. Sciendum quoque in Marcionis Apostolo non esse scriptum, et per Deum Patrem, volentis exponere Christum non a Deo Patre, sed per semetipsum suscitatum, ut est illud: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Necnon et alibi: Nemo tollit animam meam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et rursum potestatem habeo sumendi illam (Ibid., X, 18).

(Vers. 2.) Et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis [Al. Ecclesiae] Galatiae. In aliis Epistolis, Sosthenes, et Silvanus, interdum et Timothaeus in exordio praeponuntur: in hac tantum, quia necessaria erat auctoritas plurimorum, omnium fratrum nomen assumitur. Qui et ipsi forsitan ex circumcisione erant, et a Galatis non 376 contemptui ducebantur. Plurimum quippe facit ad populum corrigendum, multorum in una re sententia atque consensus. Quod autem ait, Ecclesiis Galatiae; et hoc notandum quia hic tantum generaliter non ad unam Ecclesiam unius urbis, sed ad totius provinciae scribat Ecclesias, et Ecclesias vocet, quas postea errore arguat depravatas. Ex quo noscendum dupliciter Ecclesiam posse dici, et eam quae non habeat maculam aut rugam, et vere corpus Christi sit, et eam quae in Christi nomine absque plenis perfectisque virtutibus congregetur (Ephes. V). Quomodo sapientes bifariam nuncupantur, tam hi qui sunt plenae perfectaeque virtutis, quam illi qui incipiunt, et in profectu positi sunt. De perfectis dicitur: Mittam in vos sapientes (Luc. XI, 49). De insipientibus: Argue sapientem, et diliget te (Prov. VIII, 9). Qui enim plenae consummataeque virtutis est, correptione non indiget. Juxta hunc sensum de caeteris quoque virtutibus intelligendum: quod scilicet fortis et prudens, pius, castus, justus, et temperans, interdum plene, interdum abusive accipiantur.

(Vers. 3.) Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo. Non ut in caeteris Epistolis, Dei Patris et Domini nostri Jesu Christi gratiam ponit, et pacem, per quas absque operum merito, et peccata nobis concessa sunt pristina, et pax indulta post veniam: sed prudenter jam causam agit adversum eos qui fuerant a Lege praeventi, et putabant se posse ex operibus justificari, ut scirent se salvos gratia, in eo perseverare debere quod coeperant.

(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo malo, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Neque Filius se dedit pro peccatis nostris absque voluntate Patris, neque Pater tradidit Filium sine Filii voluntate; sed haec est voluntas Filii, voluntatem Patris implere ut ipse loquitur in psalmo: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9). Dedit se autem Filius, ut injustitiam quae erat in nobis, justitia ipse subverteret. 377 Tradidit se sapientia, ut insipientiam expugnaret. Sanctitas et fortitudo se obtulit, ut spurcitiam, infirmitatemque deleret. Atque ita non solum in futuro saeculo juxta promissam spem qua credimus, sed etiam hic de praesenti saeculo nos liberavit: dum commortui Christo, transfiguramur in novitatem sensus, et non sumus de hoc mundo, a quo merito nec amamur. Quaeritur quomodo praesens saeculum malum dictum sit. Solent quippe haeretici hinc capere occasiones, ut alium lucis et futuri saeculi, alium tenebrarum et praesentis asserant conditorem. Nos autem dicimus, non tam saeculum ipsum, quod die ac nocte, annis currit et mensibus, appellari malum, quam ὁμωνύμως, ea quae in saeculo fiant: quomodo sufficere dicitur diei malitia sua (Matth. VI): et dies Jacob modici esse scribuntur et pessimi (Genes. XLVII). Non quo spatium temporis, in quo vixit Jacob, malum fuerit, sed quo ea quae sustinuit, per varia eum exercuerint tentamenta. Denique eo tempore quo ille pro conjugibus serviebat, et multis conflictabatur angustiis (Gen. XXIX), Esau in requie erat, atque ita idem temporis spatium, alii bonum, alii malum fuit; nec scriptum esset in Ecclesiaste: Ne dixeris quia dies mei priores [Al. pejores] erant boni super istos (Eccles. VII, 11), nisi ad discrimen malorum. Unde Joannes ait: Mundus omnis in maligno positus est (I Joan. V, 19). Non quod mundus ipse sit malus, sed quod mala in mundo fiant ab hominibus, Manducemus et bibamus, dicentibus, cras enim moriemur (Isai. XXII, 17). Et ipse Apostolus: 378 Redimentes, inquit, tempus: quia dies mali sunt (Ephes. V, 16). Infamantur et saltus, cum latrociniis pleni sunt, non quo terra peccet et silvae, sed quo infamiam homicidii loca quoque traxerint. Detestamur et gladium, quo humanus effusus est cruor, et calicem in quo venenum temperatum est, non gladii, calicisque peccato; sed quod odium mereantur illi qui his male usi sunt. Ita et saeculum, quod est spatium temporum, non per semetipsum, aut bonum, aut malum est, sed per eos qui in illo sunt, aut bonum appellatur aut malum. Quapropter Valentini deliramenta et fabulae contemnendae sunt, qui triginta αἰῶνας suos, ex eo quod in Scripturis saecula legantur, affinxit, dicens eos esse animalia, et per quadradas et ogdoadas, decadas quoque et duodecadas, tot edidisse numeros saeculorum, quot Aeneia fetus scropha generavit. Quaerendum quoque quid sit inter saeculum, et saeculum saeculi, sive saecula saeculorum, et ubi pro brevi temporis spatio, ubi pro aeternitate ponatur: quia in Hebraeo saeculum, id est, OLAM ( ), ubi VAV litteram positam habuerit, aeternitatem significat, ubi vero sine VAV scribitur annum quinquagesimum, quem illi Jubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus qui propter uxorem et liberos amans Dominum suum aure pertunsa servitio subjugatur, servire jubetur in saeculum (Exod. XXI), hoc est, usque ad annum quinquagesimum. Et Moabitae et Ammonitae (Deut XXIII), non ingrediuntur Ecclesiam 379 Domini, usque ad quintam et decimam generationem, et usque in saeculum: Quia omnis dura conditio Jubilaei solvebatur adventu. Quidam dicunt eumdem esse sensum in saeculis saeculorum, quem in sanctis sanctorum, in coelis coelorum, in operibus operum, in Canticis canticorum: et quam habent differentiam coeli ad eos, quorum coelissunt, et sancta, quae sanctorum comparatione sunt sanctiora, et opera, quae operum praelatione meliora sunt, et Cantica, quae inter Cantica universa praecellunt: eamdam habere et saeculum, quae saeculorum collatione sunt saecula. Praesens itaque saeculum ita edisserunt, ut dicant ex eo tempore illud esse numerandum, ex quo coelum et terra sunt condita, et currere usque ad consummationem mundi, quo Christus judicaturus est omnia. Revocant quoque ultra, et in 380 priora promovent gradum, de praeteritis et futuris saeculis disputantes, bona an mala fuerint, seu futura sint: et in tam profundas incidunt quaestiones, ut libros quoque et infinita volumina super hac dissertione condiderint. Quod autem prologus Pauli, AMEN, Hebraeo sermone concluditur: AMEN ( ), Septuaginta transtulerunt, γένοιτο, id est, fiat: Aquila πεπιστωμένος, vere, sive fideliter. Quod etiam in Evangelio a Salvatore semper assumitur, sua per AMEN verba firmante.

(Vers. 6.) Miror, quod tam cito tranferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi Jesu, in aliud Evangelium quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Verbum translationis in Genesi primum legimus (Genes. V), ubi Enoch transtulit Deus, et non inveniebatur. Et in Regnorum postea libris (III Reg. XXI), quando Achab a cultu Dei 381 ad idolorum venerationem transtulit uxor sua Jezabel, ut faceret juxta omnia quae fecit Amorrhaeus, quem disperdidit Dominus a facie filiorum Israel. Sed cum sit utraque translatio, illa Dei est, haec diaboli. Qui transfertur a Deo, non invenitur ab inimicis suis: nec ei potest insidiator obrepere. Hoc quippe significare aestimo, et non inveniebatur. Qui vero transfertur a diabolo, in hoc transfertur quod videtur esse, sed non est. Sapientes quoque saeculi eos qui de dogmate transferuntur ad dogma, translatos vocant, ut Dionysius ille (cujus fuit ante sententia, dolorem non esse malum: postquam oppressus calamitatibus et dolore cruciatus, coepit affirmare quod dolor esset summum omnium malorum) ab his appellatus est Transpositus, sive Translatus, quod scilicet a priori decreto recedens, in contrarium recidisset. Miratur itaque Paulus: primum quod translati sunt ab Evangelii libertate, in legalium operum servitutem. Deinde quod tam cito translati: quia non ejusdem reatus est transferri ab aliquo difficulter, et cito transferri; ut in Martyrio non eadem poena plectitur, qui absque colluctatione et tormentis statim prosiluit ad negandum, et ille qui inter equuleos, fidiculas, ignesque distortus, compulsus est quod credebat, negare. Recens adhuc erat Evangelii praedicatio, non grande tempus in medio, quo Galatas Apostolus ab idolis ad Christum traduxerat. Miratur itaque quomodo tam cito recesserint ab eo, ad cujus nomen dudum facti fuerant Christiani. Habet autem et locus ipse ὐπέρβατον, quod ita suo ordine legi potest. Miror quod tam [ Al. addit sic] cito transferimini a Christo Jesu, qui vos vocavit in gratiam, dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Marc. II, 17). Gratia quippe salvi facti sumus, et non per legem (Ephes. II, 8). Translati autem, inquit, estis in aliud Evangelium, quod non est aliud: quia omne quod falsum est, non subsistit, et quod veritati contrarium est, 382 non est, ut illud: Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt (Esther. XIV, 12). Et ea quae non erant, vocavit Deus, ut faceret esse quod non erat. Si autem hoc de his qui in eumdem credebant Deum, et easdem Scripturas habebant, dicitur, quod translati sint in aliud Evangelium, quod non est Evangelium, quid de Marcione et caeteris haereticis, qui Conditorem respuunt, et alterius Dei Christum simulant, aestimare debemus? Qui non interpretatione legis et litterae, vel pugna carnis et spiritus labuntur et corruunt, sed de toto Ecclesiae jure discordant. Pulchre autem ait: Nisi sunt aliqui qui vos conturbent, et volunt convertere Evangelium Christi. Volunt, inquit, Evangelium Christi mutare, convertere, turbare: sed non valent. Quia hujus naturae est, ut non possit aliud esse, quam verum est. Omnis qui Evangelium alio interpretatur spiritu et mente quam scriptum est, credentes turbat, et convertit Evangelium Christi, ut id quod in facie est, post tergum faciat, et ea quae post tergum sunt, vertat in faciem. Si quis tantum litteram sequitur, posteriora ponit in faciem. Si quis Judaeorum interpretationibus acquiescit, post tergum mittit ea quae ex natura sua in faciem constituta sunt. Necnon et illud congrue, quod translationis verbum Galatis coaptatum est: Galatia enim translationem in nostra lingua sonat.

(Vers. 8.) Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Potest et hyperbolice dictum accipi, non quo aut apostolus, aut angelus aliter potuerint praedicare quam semel dixerant: sed etiamsi hoc posset fieri, ut et apostoli et angeli mutarentur: tamen non esse [ Al. esset] ab eo quod semel acceptum fuerat, recedendum: maxime cum ipse apostolus in 383 alio loco firmitatem fidei suae ostendat dicens: Scio quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura, poterit nos separare a dilectione Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 38). Veritatem dico, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea (Rom. IX, 1). Haec quippe dicta non sunt ejus qui possit a Christi fide et dilectione aliquando discedere. Qui autem nolunt καθ' ὑπόθεσιν hoc dictum esse, sed vere: quod scilicet possint et apostoli et angeli ad pejora converti, illud opponunt, quod et ipse Paulus scierit posse se labi, si segnius ageret, dicens: Subjicio autem corpus meum, et in servitutem redigo, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27). Angelos quoque esse mutabiles, qui non servaverint principatum suum; sed relinquentes proprium domicilium, in judicio magni diei vinculis aeternis sub caligine reservantur (Judae, VI). ||Dei solius naturam esse immutabilem, de quo scribitur: Tu vero ipse es (Ps. CI, 28). Et ipse de se: Ego Deus vester, et non mutor (Malach. III, 6). Cecidisse luciferum, qui mane oriebatur; et eum qui mittebat quondam ad omnes gentes, in terra esse contritum. Eleganter in hoc loco vir doctissimus Tertullianus, adversus Apellem, et ejus virginem Philumenem, quam angelus quidam diabolici spiritus et perversus impleverat, hunc esse scribit angelum, cui multo antequam Apelles nasceretur, Spiritus sancti vaticinio sit anathema per Apostolum prophetatum. Porro ἀνάθεμα, verbum proprie Judaeorum est, et positum [ Al. proprium] tam in Jesu Nave (Jos. VI, 7), quam in Numeris (Num. XXI), quando omnia quae erant in Jericho et Madianitarum detestationi et anathemati habenda Dominus imperavit. Interrogemus eos, qui Christum et apostolum Paulum, boni Dei et usque ad illud tempus ignorati, vel filium asserunt esse, vel servum, qui maledicere nesciat, nec noverit aliquem condemnare: quomodo nunc Apostolus ejus, verbo Judaeorum, id est, Creatoris 384 utatur: et perire vel angelum vel apostolum velit, cum ipse non soleat ulcisci. Quod autem addidit, sicut praediximus, et nunc iterum dico, ostendit se et in principio hoc ipsum caventem, denuntiasse anathema eis qui aliter praedicaturi erant, et nunc postquam praedicatum est, id anathema decernere quod ante praedixerat. Propterea autem et sibi, quem aliud in Judaea facere, aliud docere ingentibus criminabantur, et angelo quem majorem etiam praecessoribus suis apostolis esse constabat, anathema denuntiavit: ut non magna Petri et Joannis putaretur auctoritas, cum nec sibi liceret qui eos ante docuerat, nec angelo aliter praedicare, quam semel didicerant. Se itaque et angelum nominatim posuit; alios vero absque nomine. Si quis, inquit, vobis evangelizaverit, ut in generali vocabulo, nec praecessoribus faceret injuriam; et tamen nomina eorum latenter ostenderet.

(Vers. 10.) Modo enim hominibus suadeo an Deo: aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Non putemus ab Apostolo nos doceri, ut exemplo suo hominum judicia contemnamus, qui in alio loco dixerit: Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus: Deo autem manifesti sumus (II Cor. V, 11); et illud: Sine offensione estote, Judaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei: sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur (I Cor. 10). Sed si fieri potest, ut pariter Deo et hominibus placeamus, placendum est et hominibus. Sin autem aliter non placemus hominibus, nisi Deo displiceamus: Deo magis quam hominibus placere debemus. Alioquin et ipse infert, cur omnibus per omnia placeat: Non quaerens, inquiens, quod mihi utile est: sed quod multis, ut salventur. Qui autem ex ea charitate, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae aliena sunt, placet omnibus ut salventur: utique Deo primum placet, cui salus hominum curae est. Habet autem et verbum, quod 385 hic specialiter additum est, modo, vel placendum esse pro tempore hominibus, vel displicendum: ut qui modo non placet propter Evangelii veritatem, placuerit quondam ob salutem plurimorum. Placuerat Paulus aliquando Judaeis, cum aemulator existens paternarum traditionum, sine querela ante in lege versatus est: et tantum habuit in majorum caeremoniis ardoris et fidei, ut in Stephani nece particeps fuerit [ Al. fieret], et Damascum perrexerit ad eos, qui a lege desciverant, vinciendos (Actor. IX). Sed postquam in vas electionis de persecutore translatus est, et coepit praedicare fidem, quam quondam expugnaverat, coepit pariter displicere Judaeis, quibus ante placuerat. Hoc est ergo quod ait: Numquid quaero Judaeis placere, quibus displicendo, Deo placui? Si enim illis placerem, adhuc Christi servus non essem. Assererem quippe legem, et Evangelii gratiam destruerem. Nunc autem propterea nec in simulationem quidem observandae legis adducor: quia non queo [ Al. quaero] et Deo placere pariter et Judaeis; quibus quicumque verbum, suadere, de humano usu sumptum est, cum quis id quod ipse habet, et semel imbibit, etiam caeteris conatur inserere: et in plurimis Scripturarum locis legitur, ex quibus illud est: Suasio non est ex eo qui vocavit vos (Gal. V, 8). Necnon et in Actibus apostolorum: Venerunt ergo ad eum Judaei in hospitium multi: quibus exponebat, contestans eis regnum Dei, suadensque eis de Jesu, ex Lege Moysi et Prophetis usque ad vesperum. Hoc autem totum ideo, quia disseminatum [ Al. diffamatum] de eo fuerat, occulte illum custodire Legem, et in Jerosolymis cum his qui judaizabant, consortium miscuisse.

(Vers. 11, 12.) Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me: quia non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici; sed per revelationem Jesu Christi. Ex hoc loco Ebionis et Photini dogma conteritur: quod Deus sit Christus, et non tantum homo. Si enim Evangelium Pauli non est secundum hominem, neque ab homine accepit illud, aut didicit, sed per revelationem Jesu Christi; 386 non est utique homo Jesus Christus, qui Paulo Evangelium revelavit. Quod si non est homo, consequenter Deus est. Non quo hominem negemus assumptum; sed quo tantum hominem renuamus. Quaeritur utrum totius orbis Ecclesiae Dei acceperint Evangelium, an hominis: quotus enim quisque nostrum per revelationem Christi didicit, et non homine praedicante cognovit? Ad quod respondebimus, eos qui possunt dicere: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20), non tam ipsos docere, quam in ipsis Deum, qui ad sanctos loquatur: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Ps. LXXXI, 6); et statim de peccatoribus: Vos autem ut homines moriemini, et tamquam unus de principibus cadetis. Cum igitur Paulus loquitur et Petrus, qui non moriuntur ut homines neque ut unus de principibus corruunt, deos eos esse, manifestum est. Qui autem dii sunt, tradunt Dei Evangelium, et non hominis. Marcion et Basilides et caeterae haereticorum pestes, non habent Dei Evangelium; quia non habent Spiritum sanctum, sine quo humanum fit Evangelium, quod docetur. Nec putemus in verbis Scripturarum esse Evangelium, sed in sensu: non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Dicitur in propheta de Deo: Sermones ejus boni sunt cum eo (Mich. II, 7). Tunc Scriptura utilis est audientibus, cum absque Christo non dicitur, cum absque patre non profertur, cum sine Spiritu non eam insinuat ille qui praedicat. Alioquin et diabolus qui loquitur de Scripturis, et omnes haereses secundum Ezechielem (Cap. XIII) inde sibi consuunt cervicalia, quae ponant sub cubito universae aetatis. Ego quoque ipse qui loquor, si Christum in me habeo, non habeo Evangelium hominis; si autem peccator sum, dicitur mihi: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas: et assumis in labiis tuis Testamentum meum? Tu autem odisti disciplinam, et projecisti verba mea post te (Ps. XLIX, 16, 17), et caetera quae sequuntur. Grande periculum est in Ecclesia loqui, ne forte interpretatione perversa, de Evangelio Christi, hominis 387 fiat Evangelium: aut quod pejus est, diaboli. Inter accipere autem, et discere, hoc interest, quod ille accipit Evangelium, cui primum insinuatur, et ad fidem ejus adducitur, ut credat vestra esse quae scripta sunt. Discit autem is, qui ea quae in illo per aenigmata et parabolas figurata sunt, explanata et disserta cognoscit: et cognoscit, non homine revelante sed Christo, qui revelavit Paulo, aut per Paulum, in quo loquitur Christus. Verbum quoque ipsum ἀποκαλύψεως, id est, revelationis, proprie Scripturarum est, et a nullo sapientum saeculi apud Graecos usurpatum. Unde mihi videntur quemadmodum in aliis verbis, quae de Hebraeo in Graecum Septuaginta interpretes transtulerunt, ita et in hoc magnopere esse conatos, ut proprietatem peregrini sermonis exprimerent, nova novis rebus verba fingentes: et sonare, cum quid tectum et velatum, ablato desuper operimento, ostenditur et profertur in lucem. Hoc ut manifestius fiat, accipite exemplum. Moyses cum Deo revelata et aperta facie loquebatur (Exod. XXXIII, XXXIV), id est, absque velamine: ad populum autem loquens, quia in vultum ejus attendere non valebant, velamen ponebat in facie (Num. IV). Ante Arcam quoque Testamenti velum oppansum erat: quod cum fuisset reductum, ea quae ante abscondita fuerant, prodebantur: et ut ipso verbo utar, revelabantur. Si itaque hi qui disertos saeculi legere consueverunt, coeperint nobis de novitate et vilitate sermonis illudere, mittamus eos ad Ciceronis libros, qui de quaestionibus philosophiae praenotantur; et videant, quanta ibi necessitate compulsus sit, tanta verborum portenta proferre, quae numquam Latini hominis auris audivit: et hoc cum de Graeco, quae lingua vicina est, transferret in nostram. Quid patiuntur illi, qui de Hebraeis difficultatibus proprietates exprimere conantur? et tamen multo pauciora sunt in tantis voluminibus Scripturarum quae novitatem sonent, quam ea quae ille in parvo opere congessit. Potest autem, 388 sicut in principio diximus, cum exponeremus: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem: ita et in praesenti loco oblique in Petrum accipi, et in caeteros praecessores ejus: quod nullius pro Lege et auctoritate moveatur, qui Christum solum Evangelii habeat praeceptorem. Porro, revelationem illam significat, cum Damascum vadens, in itinere Christi vocem meruit audire: et caecatis oculis, verum mundi lumen intuitus est.

(Vers. 13.) Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei; et expugnabam illam: et proficiebam in Judaismo, supra multos coaetaneos in genere meo: abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Plurimum prodest Galatis ista narratio, quomodo Paulus, vastator quondam Ecclesiae et Judaismi acerrimus defensator, ad Christi fidem repente conversus sit. Et hoc eo tempore quo crucifixus primum annuntiabatur in mundo; quo novum dogma et a gentibus et a Judaeis totius orbis finibus pellebatur. Dicere enim poterant: Si ille qui a parva aetate Pharisaeorum institutus est disciplinis, qui omnes coaetaneos suos in Judaica traditione superabat, nunc defendit Ecclesiam, quam quondam validissime persequebatur; et magis Christi gratiam et novitatem vult habere cum invidia omnium, quam vetustatem Legis cum laude multorum: quid nos facere oportet, qui ex gentilitate esse coepimus Christiani? Pulchre vero adjunxit: Supra modum persequebar Ecclesiam Dei, ut et hinc quoque admiratio nasceretur, quod non unusquisque de his qui leviter persequebantur Ecclesiam: sed ille qui caeteros in persecutione vincebat, conversus ad fidem sit. Et prudenter dum aliud narrat, interserit non tam Dei se servisse Legi, quam paternis, id est, Pharisaeorum traditionibus; qui docent doctrinas et mandata hominum (Matth. XV; Marc. VII); et rejiciunt Legem Dei, ut statuant 389 traditiones suas. Quam pulchra autem observatio pondusque verborum: Auditis, inquit, conversationem meam aliquando in Judaismo, conversationem, non gratiam: aliquando, non modo: in Judaismo, non in lege Dei. Quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei; et devastabam illam. Non persequebatur ut caeteri, sed supra modum. Nec sufficiebat quamvis vehemens persecutio: sed quasi quidam grassator Ecclesiam et praedo vastabat. Nec ait, Ecclesiam Christi, ut tunc putabat [ Al. putabatur]: quem ducebat contemptui, quem persequebatur: sed ut nunc credit, Ecclesiam Dei: vel ipsum Christum Deum esse significans, vel ejusdem Dei esse Ecclesiam, qui quondam Legis dator fuit. Et proficiebam, inquit, in Judaismo supra multos coaetaneos in genere meo: abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Rursum profectum non Legis Dei, sed Judaismi vocat. Nec supra omnes, sed supra plurimos, nec supra senes, sed supra coaetaneos, ut et studium suum referret in Lege, et jactantiam declinaret. Paternas autem traditiones, non Domini mandata commemorans, et se Pharisaeum ex Pharisaeis indicavit, et habuisse quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam. Usque hodie autem qui Judaico sensu Scripturas intelligunt, persequuntur Ecclesiam Christi, et populantur illam, non studio Legis Dei, sed traditionibus hominum depravati.

(Vers. 15.) Cum autem placuit ei qui me segregarit de utero matris meae: et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizem illum ingentibus. Non solum in hoc loco, sed ad Romanos Paulus segregatum in Evangelium Dei esse se scribit. Et Jeremias antequam formaretur in utero, et conciperetur in vulva matris suae, notus Deo sanctificatusque perhibetur (Jerem. I). Et ex justi, sive, ut quidam putant, ex Salvatoris persona dicitur (Ps. XXI, 11): In te projectus sum ex vulva: ex utero matris meae, 390 Deus meus es tu. Contra de peccatoribus David canit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in delictis concepit me mater mea (Ps. L, 7). Et in alio loco: Abalienati sunt peccatores a vulva (Ps. LVII, 4). Et in utramque partem antequam parvuli nascerentur: Deus Jacob dilexit, Esau autem odio habuit (Malach. I, 1, 2). Inveniunt locum haeretici, qui diversas naturas esse praetendunt, spiritualem videlicet et animalem, et χοϊκὴν, et aliam salvari, aliam perire, aliam inter utramque consistere, quod numquam aut justus eligeretur, antequam aliquid boni faceret, aut peccator odiretur ante delictum, nisi esset pereuntium et salvandorum natura diversa. Ad quod potest simpliciter responderi, hoc ex Dei praescientia evenire, ut quem scit justum futurum, prius diligat quam oriatur ex utero: et quem peccatorem, oderit antequam peccet: non quo et in amore et in odio iniquitas Dei sit; sed quo non aliter eos habere debeat, quid scit vel peccatores futuros esse, vel justos: nos ut homines tantum de praesentibus judicare, illum cui futura jam facta sunt, de fine rerum, non de exordiis ferre sententiam. Et haec quidem simplicius dicta sunt: et absque altiori dissertione possunt utcumque placere lectori. Caeterum qui injustum Deum nituntur asserere, post illud quod dudum posuimus, abalienati sunt peccatores a vulva, inferunt etiam caetera quae sequuntur: Erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Et dicunt, quomodo statim ab utero erraverunt peccatores, et falsa locuti sunt, qui nec sermonem potuerunt habere, nec sensum? Aut quae est ista justitia praescientiae Dei, alium amare et custodire prius quam nascatur, alium detestari? Et causas hujus rei ad priorem vitam referunt, quod unusquisque pro merito suo, a primo statim ortu bonis aut malis angelis assignetur. Totumque illum locum de Jacob et Esau, cujus nunc fecimus mentionem, ita ad Romanos scriptum 391 ventilant (Rom. IX), ut non absque sudore et Chrysippi eis possit helleboro responderi. Non est autem ipsum, ut revelaret Filium suum in me, quod si [ Al. quasi] diceret, ut revelaret Filium suum mihi. Cui enim quid revelatur, huic illud potest revelari, quod ante in eo non erat. In quo vero revelatur, illud revelatur quod prius fuit in eo, et postea revelatum est. Simile est illud in Evangelio: Medius in vobis stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26). Et alibi: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum (Ibid., 9). Ex quo perspicuum fit, natura omnibus Dei inesse notitiam, nec quemquam sine Christo nasci, et non habere semina in se sapientiae, et justitiae, reliquarumque virtutum. Unde multi absque fide et Evangelio Christi, vel sapienter faciunt aliqua, vel sancte, ut parentibus obsequantur: ut inopi manum porrigant: non opprimant vicinos: non aliena diripiant: magisque judicio Dei obnoxii fiant [ Al. fiunt], quod habentes in se principia virtutum, et Dei semina, non credunt [ Al. credant] in eo sine quo esse non possunt. Potest et aliter accipi in Paulo Dei Filius revelatus: quod, praedicante illo, agnitus sit gentibus, quem antea nesciebant.

(Vers. 16). Continuo non acquievi carni et sanguini. Sive ut in Graeco melius habet: Non contuli cum carne et sanguine. Scio, plerosque de apostolis hoc dictum arbitrari. Nam et Porphyrius objicit, quod post revelationem Christi non fuerit dignatus ire ad homines, et cum eis conferre sermonem: ne post doctrinam videlicet Dei, a carne et sanguine instrueretur. Sed absit ut ego, Petrum, Joannem et Jacobum carnem et sanguinem putem; quae regnum Dei possidere non possunt (I Cor. I). Si spirituales apostoli, caro et sanguis sunt, quid de χοϊκοῖς arbitramur? Non contulit plane Paulus post revelationem Christi cum carne et sanguine, quia noluit margaritas projicere ante porcos, nec dare sanctum canibus (Matth. VII). Vide quid de peccatoribus scriptum sit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro [Al. carnes] sunt (Genes. VI, 3). Cum talibus qui caro et sanguis erant, quae 392 Petro quoque non revelaverunt Filium Dei (Matth. XVI), non contulit Apostolus Evangelium quod ei fuerat revelatum, sed paulatim eos de carne et sanguine vertit in spiritum: et tunc demum eis occulta Evangelii sacramenta commisit. Dicat quispiam: Si statim non contulit cum carne et sanguine Evangelium, tamen subintelligitur, quod postmodum cum sanguine et carne contulerit: et sensus hic, quo apostoli excusantur, ne caro et sanguis sint, stare non poterit: dum nihilominus qui in principio cum carne et sanguine non contulit, postmodum, ut dixi, cum carne et sanguine contulerit. Quae praepositio nos coarctat, ut sic distinguamus, ne statim, sive continuo, cum carne jungamus et sanguine; sed cum superioribus haerere faciamus, et legatur: Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae. Ac deinde: Ut revelaret Filium suum in me. Et ad extremum: Ut evangelizarem illum in gentibus continuo: ut a proprio incipiat exordio: Non contuli cum carne et sanguine; magisque arbitrandum est sic stare sensum: quia qui statim missus sit, post revelationem Christi Evangelium gentibus annuntiare, non steterit: nec moris quibusdam tempus produxerit eundo ad apostolos, et revelationem Domini cum hominibus conferendo: sed abierit in Arabiam, et rursus reversus Damascum, post tres annos Evangelium praedicaverit: et tunc demum Jerosolymam veniens, Petrum, Joannem et Jacobum viderit.

(Vers. 17.) Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos apostolos. Si de apostolis dixerat, non contuli cum carne et sanguine, quid necesse fuerat idipsum iterare dicendo: Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos apostolos? Is itaque sensus tenendus, quem supra exposuimus.

Sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum. Non sibi videtur historiae ordo concinere, referente Luca in Actibus apostolorum (Act. IX), quod cum Paulus post fidem Christi per dies multos Evangelium Damasci loqueretur audenter, factae fuerint ei insidiae, et 393 in sporta per murum nocte demissus sit, et venerit Jerosolymam tentans se jungere discipulis. A quibus cum vitaretur, et timerent ad eum accedere, a Barnaba ad apostolos illum esse perductum: et ibi narrasse quomodo Dominum viderit in itinere, et Damasci fiducialiter egerit in nomine Domini [ Al. addit Jesu]. Erat, inquit, cum illis, intrans et exiens in Jerusalem, fiducialiter agens [Al. agentes] in nomine Domini. Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum (Act. XXVIII). Hic autem dicit se primum isse in Arabiam; et iterum reversum Damascum post triennium venisse Jerosolymam, vidisse Petrum, et cum eo mansisse diebus quindecim, nec praeter Jacobum, fratrem Domini, alterum convenisse. Quae ut vera credantur (dubia quippe videri absentibus poterant), sub testatione confirmat, dicens: Quae autem dico vobis, ecce coram Deo quia non mentior. Possumus igitur aestimare esse quidem Paulum, secundum Lucae historiam, Jerosolymam, non quasi ad antecessores apostolos, ut aliquid ab illis disceret: sed ut persecutionis impetum declinaret, qui sibi Damasci propter Evangelium Christi fuerat concitatus: et sic venisse Jerosolymam quasi ad quamcumque aliam civitatem. Inde cum statim propter insidias recessisse, et venisse Arabiam, sive Damascum: atque inde post triennium ad videndum Petrum Jerosolymam revertisse. Vel certe ita: Statim ut baptizatus sit, et accepto cibo confortatus, fuisse eum cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot: et stupentibus cunctis in synagogis Judaeorum, praedicasse continuo quod Jesus esset Filius Dei; et tunc isse in Arabiam, et de Arabia Damascum revertisse, et ibi fecisse triennium: quos dies multos Scriptura testatur, dicens: Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Judaei ut eum interficerent (Actor. IX, 23). Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum: et custodiebant portas die ac nocte, ut eum interficerent. Accipientes ergo discipuli ejus nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Cum autem venisset Jerusalem, tentabat jungere se discipulis. Lucam vero 394 idcirco de Arabia praeterisse, quia forsitan nihil dignum apostolatu in Arabia perpetrarat: et ea potius compendiosa narratione dixisse, quae digna Christi Evangelio videbantur. Nec hoc segnitiae Apostoli deputandum, si frustra in Arabia fuerit [ Al. commoratus sit]: sed quod aliqua dispensatio et Dei praeceptum fuerit ut taceret. Nam et postea legimus Paulum cum Sila egressum, prohibitum esse a Spiritu sancto verbum in Asia loqui (Actor. XVI). Aliter: Sed abii in Arabiam; et iterum reversus sum Damascum. Quid mihi prodest ista relatio, si legam quod Paulus post revelationem Christi statim ierit in Arabiam; et de Arabia statim Damascum fuerit reversus: nec sciam quid ibi gesserit, quidve utilitatis habuerit itus ac reditus? Dat mihi occasionem altioris intelligentiae in hac eadem Epistola ipse Apostolus, cum de Abraham, Agar, et Sara disputans: Quae quidem sunt, inquit, per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta: unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui junctus est ei, quae nunc est Jerusalem (Gal. IV, 24, 25). Et docet vetus Testamentum, hoc est, ancillae [ Al. in ancillae] filium, in Arabia (quae interpretatur humilis et occidua ) constitutum. Statim itaque ut credidit Paulus, ad Legem, ad Prophetas, ad veteris Testamenti jam in occiduo positi sacramenta conversus, quaesivit in eis Christum, quem jussus fuerat in gentibus praedicare: et reperto illo, non est ibi diutius commoratus; sed reversus est Damascum, hoc est, ad sanguinem et passionem Christi: et inde prophetica lectione firmatus pergit Jerosolymam, locum visionis et pacis: non tam disciturus aliquid ab apostolis, quam cum eis Evangelium quod docuerat, collaturus.

(Vers. 18.) Deinde post annos tres, veni Jerosolymam videre Petrum. Non ut oculos, genas, vultumque ejus aspiceret, utrum macilentus, an pinguis; adunco naso esset, an recto: et utrum frontem vestiret coma: an (ut Clemens in Periodis ejus refert) calvitiem haberet in capite. Nec puto Apostolicae fuisse gravitatis, ut post tantam triennii praeparationem, aliquid humanum in Petro voluerit aspicere. Sed his oculis aspexit eum, quibus et modo in 395 Epistolis suis videtur. His oculis Paulus vidit Cepham, quibus nunc a prudentibus quibusque Paulus ipse conspicitur. Quod si cui non videtur, cum superiori sensu jungat [ Al. junget] haec omnia: quod nihil sibi apostoli contulerint. Nam et quod visus [ Al. jussus] sit ire Jerosolymam, ad hoc isse ut videret apostolum, non discendi studio, quia et ipse eumdem praedicationis haberet auctorem; sed honoris priori apostolo deferendi.

Et mansi apud eum diebus quindecim. Non grandi indiguit magisterio qui tanto se ad videndum Petrum tempore praeparavit. Et licet quibusdam superfluum videatur, numeros quoque qui in Scripturis sunt observare: tamen non abs re arbitror quindecim dies, quibus apud Petrum Paulus habitavit, plenam significare scientiam, consummatamque doctrinam. Siquidem quindecim sunt carmina in Psalterio, et quindecim gradus per quos ad canendum ascendunt Deo, et in atriis ejus consistendum justus ascendit. Ezechias quoque quindecim annorum spatio sibi ad vitam dato, signum accipere meretur in gradibus (Isa. XXXVIII): et solemnitates Dei a quinto decimo die incipiunt (Exod. XII). Necnon (quia duplicem intelligentiam sequamur) propterea quindecim ponit dies, ut ostendat non fuisse grande tempus, quo potuerit aliquid a Petro discere; ut ad illum sensum a quo coepit, cuncta referantur: se non ab homine doctum esse, sed a Deo.

(Vers. 19.) Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Memini me dum Romae essem, impulsu fratrum librum de sanctae Mariae virginitate edidisse perpetua. In quo mihi necesse fuit de his qui fratres Domini dicti sunt, diutius disputare. Unde qualiacumque sunt illa quae scripsimus, his contenti esse debemus. Nunc hoc sufficiat, ut propter egregios mores, et incomparabilem fidem sapientiamque non mediam frater dictus sit Domini: et quod primus ei Ecclesiae praefuerit, quae prima in 396 Christum credens ex Judaeis fuerat congregata. Dicuntur quidem et caeteri apostoli fratres Domini, sicut in Evangelio: Vade, dic fratribus meis: vado ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum: et ad Deum meum, et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Et in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae cantabo te (Ps. XXI, 22). Sed praecipue hic frater dicitur, cui filios matris suae ad Patrem vadens Dominus commendaverat. Et quomodo Job et caeteri patriarchae dicti sunt quidem famuli Dei, sed quasi egregium quiddam Moyses habuit, ut scriberetur de eo, Sed non sicut Moyses famulus meus (Hebr. III, 5): sic et beatus Jacobus specialiter frater Domini (ut ante diximus) appellatus est. Quod autem exceptis duodecim, quidam vocentur apostoli, illud in causa est: omnes qui Dominum viderant, et eum postea praedicabant, fuisse apostolos appellatos, ut ad Corinthios scribitur: Quia visus est Cephae, post haec illis undecim: deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc: quidam autem dormierunt: deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus (I Cor. XV, 5 seqq.). Paulatim vero tempore procedente; et alibi ab his quos Dominus elegerat, ordinati sunt apostoli; sicut ille ad Philippenses sermo declarat dicens: Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae mittere ad vos (Philip. II, 25). Et ad Corinthios de talibus scribitur: Sive apostoli Ecclesiarum, gloriae [Al. in gloria] Dei (II Cor. VIII, 23). Silas quoque et Judas ab apostolis, apostoli nominati sunt. Unde vehementer erravit, qui arbitratus est Jacobum hunc de Evangelio, esse apostolum fratrem Joannis: quem constat post Stephanum juxta fidem Actuum apostolorum sanguinem fudisse pro Christo (Actor. XII). Hic autem Jacobus episcopus Jerosolymorum primus fuit, cognomento Justus: vir tantae sanctitatis et rumoris in populo, ut fimbriam vestimenti ejus certatim 397 cuperent attingere. Qui et ipse postea de templo a Judaeis praecipitatus, successorem habuit Simonem, quem et ipsum tradunt pro Domino crucifixum. Negat se itaque praeter hos quemquam apostolorum convenisse, ne occulta contradictio nasceretur: etiamsi a Petro non es doctus, alios habuisti apostolos praeceptores. Non vidit autem eos: non quod contemptui duceret, sed quod illi ad Evangelium praedicandum toto fuerant orbe dispersi.

(Vers. 20.) Quae autem scribo vobis: ecce coram Deo, quia non mentior. Sive simpliciter accipiendum, ut sit: Quae scribo vobis, vera sunt, et Deo teste confirmo, quia nulla arte verborum, nullo sunt fucata mendacio. Sive altius, ut legatur: Quae scribo vobis, coram Deo sunt, id est, Dei digna conspectu. Quare autem Dei digna conspectu? Quia scilicet, non mentior. Et quomodo oculi Domini super justos (Psal. XXXIII); avertit autem faciem suam a conspectu impiorum: ita nunc ea quae scribuntur, coram Domino sunt, me non mentiente qui scribo: quae non essent coram Domino, si mentirer. Hoc autem non solum de his quae nunc scribit ad Galatas, potest accipi; sed et generaliter de his omnibus Epistolis: quia non sunt falsa quae scribat et cor ejus verbaque non discrepent.

(Vers. 21.) Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. Post Jerosolymae visionem venit ad Syriam, quae nobiscum dicitur excelsa atque sublimis. Et inde transiit ad Ciliciam, quam in fide Christi cupiebat assumere, evangelizans ei vocationem poenitentiae: Cilicia quippe interpretatur assumpti, sive vocatio lamentabilis.

(Vers. 22-24.) Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo Jesu. Tantum autem auditum habebant: quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem quam quondam expugnabat: et in me glorificabant Deum. Ecclesiae quae erant in Judaea, Paulum tantum rumore cognoverant. Ex quibus pleraeque eum magis persecutorem, quam apostolum viderant. Syria vero et partes Ciliciae, Arabia et Damascus, ex vultu quoque eum forsitan noverant: quia Doctor gentium Evangelium Christi non Judaeis, sed gentibus 398 praedicabat. Totum autem quod agit, illud est: ut doceat se numquam de persecutore apud eos ipsos quos prius persecutus fuerat, potuisse existere gloriosum, nisi praedicatio ejus, eorum quoque qui ante eum malum noverant, esset judicio comprobata. Et ad propositum occulte redit, tam breve tempus se in Judaea fecisse confirmans ut etiam vultu credentibus esset ignotus. Ex quo ostendit, non Petrum, non Jacobum, non Joannem se habuisse doctores, sed Christum, qui sibi Evangelium revelasset. Simul autem notandum quod supra dicatur Ecclesiam expugnasse, hic fidem: ibi homines, hic rem; ut nunc [ Al. tunc] opportunius inferretur: Evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat. De Ecclesia enim similiter sonare non poterant.

(Cap. II.--Vers. 1, 2.) Deinde post annos quatuordecim, rursum ascendi Jerosolymam, cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum eis Evangelium, quod praedico in gentibus: seorsum autem his qui videbantur, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Id quod supra Latinus interpres, acquievi, dixerat in eo loco ubi scriptum est: Continuo non acquievi carni et sanguini, in praesenti loco, contuli, magis quam acquievi, interpretatus est. Et ut verius dicam, sermo Graecus ἀνεθέμην aliud quiddam quam apud nos intelligitur, cum scilicet ea quae novimus, conferimus cum amico; et quasi in sinum ejus et conscientiam reponimus, ut pari consilio vel probanda sint, vel improbanda, quae novimus. Ascendit igitur post quatuordecim annos Jerosolymam, et qui prius tantum ad videndum perrexerat Petrum, et diebus quindecim manserat apud eum, nunc se dicit ideo perrexisse, ut conferret cum apostolis Evangelium; assumpto Barnaba circumciso, et Tito ex gentibus habente praeputium: ut sub ore duorum et trium testium, staret omne verbum (Deut. XIX, 15). Aliud est autem conferre, aliud discere. Inter conferentes aequalitas est; inter docentem et discentem, minor est ille qui discit. In principio fidei, in transitu apostolos vidit [ Al. videt]. Post annos (ut ipse ait) decem et septem, plene cum eis loquitur, et se humiliat: et ne 399 forte in vacuum aut curreret, aut cucurrisset, inquirit. Duplicem ob causam, quo et humilitas ostenderetur Pauli, qui doctor in toto orbe jam gentium, ad praecessores apostolos cucurrisset: et Galatae discerent [ Al. dicerent] non reprobasse Evangelium ejus, eos quoque qui in Judaea Ecclesiis praesidebant. Simul autem et illud docet, quod pro Christi fide et Evangelii libertate, ad eos ipsos qui de eo plura cognoverant, quod Legem infringeret, Moysen destrueret, circumcisionem penitus auferret, ausus sit ducere Titum, hominem incircumcisum. Et inter tantam multitudinem Judaeorum et inimicos suos, qui quasi ob zelum Legis sanguinem ejus haurire cupiebant, nec ipse, nec Titus aliquo sint terrore superati necessitati cedere. Quae potuit habere veniam, vel pro loco, vel pro auctoritate majorum, vel pro numero Ecclesiarum, quae de Judaeis in Christo credebant, vel pro tempore, ne tantam simul invidiam sustinerent. Quidam post quatuordecim annos eum Jerosolymam ascendisse tunc dicunt, quando in Actibus apostolorum de quaestionibus observandae, vel praetermittendae Legis, inter credentes Antiochiae orta dissensio est; et placuit ire Jerosolymam, et sententiam majorum praestolari, quando ipse quoque Paulus et Barnabas missi sunt: et hoc esse quod in codicibus legatur Latinis: Quibus ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii perseveraret apud vos. Quod scilicet propterea Paulus et Barnabas de re manifesta, quasi dubia se mitti passi sunt [ Al. sint] Jerosolymam: ut majorum quoque judicio Evangelii gratia confirmata, credentibus probaretur, et nulli resideret ultra dubitatio circumcisionis omissae: cum apostolorum esset litteris imperatum, jugum Legis ab his qui in Christum crediderant ex gentibus, auferendum. Potest autem hoc quod ait: Contuli cum eis Evangelium, quod praedico in gentibus: scorsum autem his qui videbantur: ne forte in vacuum currerem, vel cucurrissem, et sic intelligi, ut abscondite cum apostolis gratiam Evangelicae libertatis, 400 et Legis abolitae vetustatem contulerit, propter multitudinem credentium Judaeorum, qui necdum poterant Christum adimpletionem et finem Legis audire, qui et absente Paulo, Jerosolymae jactaverant [ Al. jactitaverant], frustra eum currere aut cucurrisse, qui putaret Legem veterem non sequendam. Non quod Paulus timuerit, ne per decem et septem annos falsum in gentibus Evangelium praedicasset; sed ut ostenderet praecessoribus suis non se in vacuum currere aut cucurrisse, sicut putaverant ignorantes.

(Vers. 3-5.) Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset ex gentibus, compulsus est circumcidi. Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent: quibus neque ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Si Titus, cum esset ex gentibus, nullo potuit terrore compelli, ut circumcideretur Jerosolymis, in Judaeorum metropoli civitate, in qua tanta Paulus blasphemiae in Moysen flagrabat invidia: ut postea pene a Judaeis interfectus sit, quando a tribuno liberatur, et Romam vinctus ad Caesarem mittitur: quomodo quidam putant legendum esse, quibus ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos, et intelligendum quod Titus ipse qui compelli ante non potuit ad circumcisionem, rursum circumcisus sit, atque subjectus? Aut, quae est ista veritas Evangelii, hypocrisi cedere Judaeorum; et ea quae prius scybala aestimaveris, et quasi damna contempseris, observare, et esse aliquid aestimare, cum nihil sint? Sed et ipsius Epistolae sensui valde repugnat, Galatas ad circumcisionem revocare. Hoc toto sermonis sui textu agit, ut doceat se Hebraeum ex Hebraeis, omnia quondam Legis opera servantem, circumcisum octava die secundum Legem Pharisaeorum: nihilominus tamen ob Christi gratiam universa contemnere. Nam cum isset Jerosolymam, et falsi fratres qui ex circumcisione crediderant eum vellent impellere 401 ut circumcideret Titum: nec Titum, nec se cessisse violentiae, quo minus custodirent Evangelii veritatem. Quod si dicit se necessitate superatum ut circumcideret Titum: quomodo Galatas revocat a circumcisione, a qua nec Titum, qui secum fuerat ex gentibus, Jerosolymis potuit excusare? Itaque aut juxta Graecos codices est legendum, Quibus neque ad horam cessimus subjectioni; ut consequenter possit intelligi: ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Aut si Latini exemplaris alicui fides placet, secundum superiorem sensum accipere debemus: ut ad horam cessio non circumcidendi Titi, sed eundi Jerosolymam fuerit. Quo scilicet idcirco subjectioni cesserint Paulus et Barnabas eundi Jerosolymam, seditione ob Legem Antiochiae concitata: ut per Epistolam apostolorum, sua sententia firmaretur, et maneret apud Galatas Evangelii veritas, quae non esset in littera, sed in spiritu; non in carnali sensu, sed in intelligentia spirituali; nec in manifesto Judaismo, sed in occulto. Sciendum vero, quod, autem, conjunctio quae in praesenti loco ponitur: Propter subintroductos autem falsos fratres, superflua sit: et si legatur, non habeat quod ei respondeat, illamque concludat; sed esse ordinem lectionis et sensus: Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset ex gentibus, compulsus est circumcidi. Statimque subjungat quae causa fuerit, ut ad circumcisionem impelleretur invitus: Propter subintroductos, inquit, falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Qui cum minis terrerent, et multitudine vellent nos a libertate Christi in Legis traducere servitutem, ne ad tempus quidem eis cessimus, ut circumcideremus Titum: maxime cum et aliqua ob Ecclesiasticam pacem potuerit nos necessitas excusare: et hoc totum fecimus, ut vobis nulla fieret occasio ab Evangelii gratia recedendi. Si igitur nos Jerosolymis inter tantos Judaeos imminentibus hinc inde falsis fratribus, et his qui majores erant aliqua ex parte cohibentibus, nulla potuimus vi ac ratione compelli, ut observaremus circumcisionem quam sciebamus esse finitam: vos ex gentibus, 402 vos in Galatia, vos quibus vis nulla inferri potest, ultro a gratia recedentes, ad Legis jam abolitae transcendistis vetustatem.

(Vers. 6.) Ab his autem qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit. Licet, inquit, Petrum et Joannem Dominus secum apostolos habuerit, et transfiguratum eum in monte viderint (Matt. XII; Marc. IX), et super ipsos Ecclesiae sit positum fundamentum: mihi tamen nihil refert, quia non adversum eos loquor qui eo tempore Dominum sequebantur, sed adversum eos loquor qui nunc legem praeponunt gratiae: nec detraho praecessoribus, nec in aliqua parte accuso majores, sed hoc dico, quia Deus personam hominis non accipit. Non enim accepit Moysi, non accepit David, non accepit aliorum: nec eorum ergo accipiet, qui cedere quibusdam videntur ad tempus, tametsi ipsi mecum sentiant, Petro quoque dicente: In veritate cognosco, quia non est acceptor personarum Deus: sed in omni loco qui timet eum, et operatur justitiam acceptabilis ei est (Act. X, 34, 35). Quo itaque argumento ipse sanctus apostolus Petrus adversum eos qui in Cornelio ex gentibus baptizato, nec circumciso, scandalum sustinebant, utitur, et placat eos se non potuisse negare aquam his qui Spiritum sanctum acceperant: eodem nunc sanctus apostolus Paulus adversum ipsum Petrum disputat, quod personarum non sit acceptor Deus, sed unumquemque pro veritate judicet. Et ita caute et pedetentim inter laudem et objurgationem Petri medius incedit, ut et praecessori apostolo deferat, et nihilominus audacter ei resistat in faciem, veritate compulsus.

Mihi enim qui videbantur, nihil contulerunt. Ipse superius cum illis contulit, et multa ad eos retulit, quae in gentibus perpetraret: illi nihil contulerunt ei, sed tantummodo quae ab eo dicta sunt comprobantes, dexteras dederunt consortii, et unum suum Paulique Evangelium firmaverunt. Rursum notandum, quod contulerunt, verbum ipsum sit in Graeco, de quo ante tractavimus.

(Vers. 7, 8.) Sed contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut 403 Petro circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam quae data est mihi, Petrus et Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae, societatis: ut nos in gentes; ipsi autem in circumcisionem. Ὑπέρβατον est, et multis quae in medio sunt interjecta sublatis, sic breviter legi potest: Mihi enim qui videbantur esse nihil contulerunt: sed econtra dexteras dederunt mihi et Barnabae, societatis. Aut certe ille absque jactatione sui, occultus est sensus: Mihi qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt; sed econtra a me eis collatum est, dum fiunt in Evangelii gratia firmiores. Totum autem quod dicit, hoc est: unus atque idem mihi Evangelium praeputii, et Petro circumcisionis credidit. Me misit ad gentes, illum posuit in Judaea. Nec gentes poterant adulta jam aetate non profuturo circumcisionis dolore cruciari, et abstinere se ab escis, quibus semper assueverant, et quas Deus creaverat ad utendum: nec hi qui ex Judaeis crediderant et circumcisi erant, et ex consuetudine quasi secunda natura, putabant se a caeteris gentibus plus habere, facile contemnere poterant ea in quibus gloriabantur. Providentia itaque Dei, alius apostolus circumcisis datus est, qui Legis umbris videretur acquiescere, alius in praeputio constitutis, qui Evangelii gratiam non putaret esse servitium, sed liberam fidem. Ne sub aliqua occasione impedimentum fidei nasceretur: et propter circumcisionem sive praeputium, non crederetur in Christum. Nec hoc dicimus quod Petrus, qui et ipse in Actibus apostolorum nullum hominem communem esse testatus est (Actor. X), et in illo vase, quod quatuor angulis de coelo missum viderat, edocetur nihil interesse, Judaeus sit aliquis, an gentilis, quasi oblitus priorum, super Evangelii gratia, Legem putaverit observandam: sed ut ipse quoque Legem custodire se simulans, paulatim Judaeos ab antiquo vivendi more deduceret. Non enim poterant tantum observationis laborem, et veteris vitae cautissimam 404 conversationem, quasi purgamenta subito et damna contemnere. Ex quo perspicimus, propterea dexteras datas Paulo et Barnabae societatis, a Petro, Jacobo et Joanne: ne observatione varia, diversum Christi Evangelium putaretur; sed et circumcisorum et habentium praeputium esset una communio. Pulchre autem praestruxit, dicens: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis: ne quis eum putaret detrahere Petro, sed ut laudibus ejus ante praemissis, intelligeretur Petrus ideo circumcisionem aliqua ex parte suscipere, ut eos qui sibi ex Judaeis crediti fuerant lucrifaceret, et in Christi fide et Evangelio custodiret. Subintelligit etiam quod si ille absque culpa faceret, et ad tempus observando, quod non licet, ne sibi creditos perderet, se magis pro Evangelii veritate facere debere quod sibi creditum est in praeputio, ne gentes Legis onere et difficultate deterritae, a Christi fide et credulitate discederent. Occulta hic oritur quaestio: Quid igitur? Petrus si invenisset ex gentibus, non eos adducebat ad fidem? Aut Paulus si ex circumcisione aliquos reperisset, non eos ad Christi baptismum provocabat? Quae ita solvitur, ut dicamus principale singulis in Judaeos et gentes fuisse mandatum, ut qui defendebant Legem, haberent quem sequerentur; qui Legi gratiam praeferebant, non deesset eis doctor et praevius. In commune vero hoc eos habuisse propositi, ut Christo ex cunctis gentibus Ecclesiam congregarent. Legimus enim et a sancto Petro gentilem baptizatum fuisse Cornelium, et a Paulo in synagogis Judaeorum, Christum saepissime praedicatum. Petrus, et Joannes, et Jacobus, qui videbantur columnae esse (Actor. X, XIII, XVII). Ter supradictum de apostolis legimus: Seorsum autem his qui videbantur. Et: Ab his qui videbantur esse aliquid. Et: Mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. Sollicitus itaque requirebam, quidnam esset quod diceret, qui videbantur: sed nunc me omni scrupulo liberavit, adjiciens, qui videbantur columnae esse. Columnae igitur sunt Ecclesiae apostoli, et maxime Petrus, Jacobus, et Joannes, ex quibus duo cum Domino ascendere merentur 405 in montem, quorum unus in Apocalypsi Salvatorem introducit loquentem: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei (Apoc. III, 12), docens omnes credentes qui adversarium vicerint, posse columnas Ecclesiae fieri. Ad Timotheum vero Paulus scribens ait: Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna autem et firmamentum veritatis (I Tim. II, 15). His et caeteris instruimur, tam apostolos omnesque credentes, quam ipsam quoque Ecclesiam columnam in Scripturis appellari, et nihil interesse de corpore quid dicatur, an membris, cum et corpus dividatur in membra, et membra sint corporis. Dederunt itaque Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras Paulo et Barnabae, societatis; sed Tito qui cum eis erat, dextras non dederunt. Necdum quippe ad eam mensuram pervenerat, ut possent [ Al. possint] ei Christi mercimonia ex aequo cum majoribus credi, et eumdem tenere negotiationis locum quem Barnabas tenebat, et Paulus.

(Vers. 10.) Tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Sancti pauperes, quorum praecipue ab apostolis Paulo et Barnabae cura mandatur, hi sunt, qui ex Judaeis credentes, pretia possessionum suarum ad pedes apostolorum deferebant egentibus largienda, vel quia contribulibus, cognatis et parentibus suis, quasi desertores Legis, et in crucifixum hominem credentes, detestationi et piaculo ducebantur. In horum ministerio sanctus apostolus Paulus quanto labore sudaverit, Epistolae ejus testes sunt, scribentis ad Corinthios, et ad Thessalonicenses, ad omnes gentium Ecclesias, ut praepararent munus hoc per se vel per alios qui eis placuissent, Jerosolymam deferendum. Unde nunc confidenter dicit, quod etiam sollicitus fui facere hoc ipsum. Possunt autem et alio genere pauperes accipi, de quibus in Evangelio dicitur: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Merentur quippe tales in memoria esse apostolorum. Necnon et illi pauperes, de quibus in Salomone scribitur: Redemptio viri animae, propriae divitiae (Prov. XIII, 8). 406 Pauper vero non sustinet comminationem. Non enim potest futurum [ Al. futurarum] poenarum audire terrorem, pauper in fide, pauper in gratia, non habens divitias spirituales, nec scientiam Scripturarum, quae auro et argento, et pretioso lapidi comparantur. Quoniam igitur non egent sani medico, sed hi qui male habent, propterea et apostolis in dexterarum communicatione convenit, ne spernerent pauperes, ne despicerent peccatores; sed semper meminissent eorum, sicut Paulus Corinthii illius meminit, quem cum in priore Epistola contristasset ad tempus, ut corpore per poenitentiam laborante, spiritu salvus fieret (I Cor. V): in secunda, ne majori tristitia absorberetur, revocat ad Ecclesiam. Petitque cunctos, ut confirment in eum charitatem, et donent fratri sicut ipse unicuique eorum in facie Christi donaverit, implens pactum quod Jerosolymis fecerat, ut semper pauperum recordaretur.

(Vers. 11 seq.) Cum autem venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti: quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat. Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant, et simulationi ejus consenserunt, et caeteri Judaei: ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione. Ex eo quod Petrus antequam quidam de Jerosolymis Antiochiam venirent, edebat cum gentibus, ostenditur non eum oblitum fuisse praecepti: nullum hominem communem et immundum dicere; sed quia propter eos, qui adhuc Legem observandam putabant, paululum se a convictu subtraxerat gentium (ita ut etiam caeteri qui ex Judaeis erant, similiter facerent, et Barnabas qui cum Paulo in gentibus Evangelium praedicabat, hoc facere cogeretur), hi qui Antiochiae crediderant ex gentibus, nec fuerant circumcisi, compellebantur ad Legis onera transcendere: non intelligentes dispensationem Petri, qua Judaeos salvari cuperet: sed putantes ita se Evangelii habere rationem. Cum itaque vidisset apostolus Paulus periclitari gratiam Christi, nova bellator vetus usus est arte pugnandi, ut dispensationem 407 Petri, qua Judaeos salvari cupiebat, nova ipse contradictionis dispensatione corrigeret, et resisteret ei in faciem: non arguens propositum; sed quasi in publico contradicens, ut ex eo quod Paulus eum arguens, resistebat, hi qui crediderant ex gentibus, servarentur. Quod si putat aliquis, vere Paulum Petro apostolo restitisse, et pro veritate Evangelii intrepide fecisse injuriam praecessori, non ei stabit illud quod et ipse Paulus Judaeis Judaeus factus est, ut Judaeos lucrifaceret, et ejusdem simulationis tenebitur reus, quando caput totondit in Ceneris, et facto calvitio, oblationem obtulit in Jerusalem (Actor. XVIII), et Timotheum circumcidit (Ibid., XVI), et nudipedalia exercuit, quae utique manifestissime de caeremoniis Judaeorum sunt. Si itaque ipse qui ad praedicationem gentium missus erat, non putavit abs re dicere: Sine offendiculo estote Judaeis et Ecclesiae Dei (I Cor. XIII, 31); quomodo et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur; et fecit aliqua quae contraria essent Evangelii libertati, ne scandalizaret Judaeos: qua auctoritate, qua fronte audet hoc in Petro reprehendere, qui circumcisionis apostolus erat, quod ipse apostolus gentium arguitur commisisse? Sed ut ante jam diximus, restitit secundum faciem publicam Petro et caeteris, ut hypocrisis observandae Legis, quae nocebat eis qui ex gentibus crediderant, correptionis hypocrisi emendaretur, et uterque populus salvus fieret, dum et qui circumcisionem laudant, Petrum sequuntur; et qui circumcidi nolunt, Pauli praedicant libertatem. Quod autem ait, reprehensibilis erat, propterea inediae temperavit; ut intelligamus non tam Paulo eum fuisse reprehensibilem, quam his fratribus cum quibus ante edens, se ab eis postea separabat. Utilem vero simulationem, et assumendam in tempore, Jeliu regis Israel nos doceat exemplum, qui non potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi se finxisset velle idolum colere, dicens: Congregate [Al. congrega] mihi omnes sacerdotes 408 Baal: si enim Achab servivit Baal in paucis: ego serviam in multis (IV Reg. X, 18). Et David quando mutavit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit (I Reg. XXI). Nec mirum, quamvis justos homines, tamen aliqua simulare pro tempore, ob suam et aliorum salutem, cum et ipse Dominus noster non habens peccatum, nec carnem peccati, simulationem peccatricis carnis assumpserit, ut condemnans in carne peccatum, nos in se faceret justitiam Dei. Legerat utique Paulus in Evangelio Dominum praecipientem: Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucrifeceris fratrem tuum (Luc. XVII, 3). Et quomodo cum etiam de minimis fratribus hoc faciendum jusserit, ausus est apostolorum maximum in publica facie tam procaciter, tam constanter arguere; nisi et Petro sic placuisset argui, et Paulus non ei faceret injuriam de quo ante dixerat: Veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: alium autem apostolorum vidi neminem. Et rursum: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis. Et infra: Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, et caetera quae in ejus laudes perorat. Aliquoties cum adolescentulus Romae controversias declamarem, et ad vera certamina fictis me litibus exercerem, currebam ad tribunalia judicum, et disertissimos oratorum tanta inter se videbam acerbitate contendere, ut omissis saepe negotiis, in proprias contumelias verterentur, et joculari se invicem dente morderent. Si hoc illi faciunt, ut apud reos nullam suspicionem praevaricationis incurrant, et fallunt populum circumstantem: quid putamus tantas Ecclesiae columnas, Petrum et Paulum, tanta vasa sapientiae inter dissidentes Judaeos atque gentiles facere debuisse? nisi ut eorum simulata contentio, pax credentium fieret, et Ecclesiae fides sancto inter eos [ Al. se] jurgio concordaret. Sunt qui Cephan, cui hic in faciem Paulus restitisse se scribit, non putant apostolum Petrum, sed alium de septuaginta 409 discipulis isto vocabulo nuncupatum. Et dicunt nequaquam Petrum a convictu gentium se potuisse subtrahere, qui et centurionem Cornelium baptizarat. Et cum ascendisset Jerosolymam, disceptantibus adversus se qui erant ex Circumcisione, et dicentibus: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis (Act. XI, 3)? post narrationem visionis, tali responsionem suam fine concluserit: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram qui possem prohibere Deum? Quibus auditis, tacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit; maxime cum Lucas scriptor historiae, nullam hujus dissensionis faciat mentionem; nec dicat umquam Petrum Antiochiae fuisse cum Paulo, et locum dari Porphyrio blasphemanti; si autem Petrus errasse, aut Paulus procaciter apostolorum principem confutasse credatur. Quibus primum respondendum, alterius nescio cujus Cephae nescire nos nomen, nisi ejus qui et in Evangelio, et in aliis Pauli Epistolis, et in hac quoque ipsa modo Cephas, modo Petrus, scribitur. Non quod aliud significet Petrus, aliud Cephas: sed quod quam nos Latine et Graece petram vocemus, hanc Hebraei et Syri propter linguae inter se viciniam, Cephan nuncupent. Deinde totum argumentum epistolae quod oblique de Petro, Jacobo, et Joanne dicitur, huic intelligentiae repugnare. Nec mirum esse si Lucas hanc rem tacuerit, cum et alia multa quae 410 Paulus sustinuisse se replicat, historiographi licentia praetermiserit: et non statim esse contrarium, si quod alius ob causam dignum putavit relatu, alius inter caetera dereliquit. Denique primum episcopum Antiochenae Ecclesiae Petrum fuisse accepimus, et Romam exinde translatum, quod Lucas penitus omisit. Ad extremum si propter Porphyrii blasphemiam, alius nobis fingendus est Cephas, ne Petrus putetur errasse, infinita de Scripturis erunt radenda divinis, quae ille, quia non intelligit, criminatur. Sed et adversum Porphyrium, in alio, si Christus jusserit, opere pugnabimus: nunc reliqua prosequamur.

(Vers. 14.) Sed cum vidissem quod non recto pede incedunt ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus. Sicut hi qui sanis gressibus claudicare se simulant, non vitium habent in pedibus, sed est aliqua causa cur claudicent, ita et Petrus sciens circumcisionem et praeputium nihil esse, sed observationem mandatorum Dei, edebat quidem ante cum gentibus, sed pro tempore ab eis se, ne Judaeos a fide Christi perderet, subtrahebat. Unde et Paulus eadem arte qua ille simulabat, ei restitit in faciem, et loquitur coram omnibus; non tam ut Petrum arguat, quam ut hi, quorum causa Petrus simulaverat, corrigantur, vel ut etiam Judaeis superbia, gentibus desperatio tolleretur. Quod si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse majorem, debet exponere qua consequentia 411 hoc Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit.

Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter, et non Judaice vivis: quomodo gentes cogis judaizare? Indissolubili argumento constringit Petrum, immo per Petrum, eos qui pugnantia illum inter se facere cogebant: Si, inquit, o Petre, tu natura Judaeus es, circumcisus a parva aetate, et universa Legis praecepta custodiens, nunc ob gratiam Christi scis ea nihil per se habere utilitatis, sed exemplaria esse et imagines futurorum, et cum his qui ex gentibus sunt, cibum capis, nequaquam ut ante superstitiose, sed libere et indifferenter victitans: quomodo eos qui ex gentibus crediderunt, nunc recedens ab eis, et quasi a contaminatis te separans et secernens, compellis judaizare? Si enim immundi sunt a quibus recedis, idcirco autem recedis, quia non habent circumcisionem, compellis eos circumcidi et Judaeos fieri: cum tu ipse natus Judaeus, gentiliter vixeris. Et laetanter ostendit causam quare adversum eum disputaverit: quia scilicet gentes simulatione sua judaizare compelleret, dum eum cupiunt aemulari.

(Vers. 15.) Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Subrepunt hoc loco Haeretici, qui ridicula quaedam et inepta fingentes, aiunt, nec spiritualem peccare posse naturam: nec juste aliquid facere terrenam. Quos interrogemus quare de bona oliva rami fracti sunt, et cur de oleastro in radicem bonae olivae inserti sint, si nec de bono cadere quidquam potest, nec de malo surgere? Aut quomodo vel Paulus persecutus sit ante Ecclesiam, si de natura spirituali fuit: aut postea Apostolus factus, si de terrena faece generatus est. Quod si terrenum eum non fuisse contenderint, ipsius verba ponamus: Eramus filii natura irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Natura Judaeus est qui de genere est Abraham, et a parentibus die octavo circumcisus est. Non natura Judaeus, qui postea est factus ex gentibus. Ut autem totum argumentum brevi sermone comprehendam, sensus est iste qui texitur: Nos, id est, ego et tu, Petre (miscuit enim personam suam, ne illi facere videretur 412 injuriam), cum essemus, inquit, natura Judaei, ea facientes quae lege praecepta sunt, et non ex gentibus peccatores, qui vel generaliter, quia idolis serviunt, peccatores sunt, vel quos nunc putamus immundos, scientes quod non possimus ex Legis opere, sed ex Christi salvari fide, credidimus in Christum, ut quod Lex nobis non dederat, fides tribueret quam habebamus [ Al. habemus] in Christo. Quod si recedentes a Lege, in qua salvari non potuimus, transcendimus ad fidem, in qua non carnis quaeritur circumcisio, sed cordis puri devotio: et nunc a gentibus recedendo hoc agimus, ut quicumque non sit circumcisus, immundus sit: ergo fides in Christum, in qua nos putabamus ante salvari, magis peccati est ministra, quam justitiae, quae aufert circumcisionem, quam qui non habuerit, immundus est. Sed absit, ut quod semel destruxi, et scivi mihi non profuisse, rursum vindicem. Semel a Lege discedens, Legi sum mortuus, ut in Christo viverem, crucique ejus affixus, et in novum renatus hominem, fide magis quam carne subsisterem, et cum Christo egrederer e mundo. Quod semel adorsus sum, teneo. Non mihi gratis Christus est mortuus: in quo frustra credidi, si potui absque fide ejus in veteri Lege salvari.

(Vers. 16). Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credidimus, ut justificemur in fide Christi, et non ex operibus Legis. Aiunt quidam: si verum hoc sit quod Paulus affirmat, ex operibus Legis neminem justificari, sed ex fide Jesu Christi, patriarchas et prophetas, et sanctos, qui ante Christi adventum fuerunt, imperfectos fuisse. Quos admonere debemus eos hic dici justitiam non consecutos, qui tantum ex operibus justificari posse se credunt. Sanctos autem, qui antiquitus fuerint, ex fide Christi justificatos. Siquidem Abraham vidit diem Christi, et laetatus est. Et Moyses majores divitias aestimavit thesauro Aegyptiorum, improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Et Isaias vidit gloriam Christi (Isai. VI), ut Joannes evangelista commemorat, et Judas de omnibus generaliter: Commonere, inquit, vos volo, 413 scientes semel omnia: quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans: secundo eos qui non crediderunt, perdidit (Jud. V). Unde non tam Legis opera damnantur, quam hi qui tantum ex operibus justificari se posse confidunt, Salvatore quoque ad discipulos loquente, Nisi superabundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Congregandum [ Al. considerandum] hoc in loco quanta in Lege praecepta sint, quae explere nullus queat. Et econtrario dicendum, quaedam Legis etiam ab his fieri qui ignorent eam. Sed ideo non justificari operatores ejus, quia absque fide Christi fiant: verbi gratia, non dormire cum viro dormitatione mulieris, non adulterari, non rapere, sed magis honorare patrem et matrem, et caetera, quae imperata sunt, facere. Quod si de sanctis viris nobis exempla protulerint: quod in Lege versati, ea quae Legis fuerant, perpetrarint, dicemus: Quia justo Lex non est posita, sed iniquis et non subditis, impiis et peccatoribus, contaminatis et immundis (I Tim. I). Qui autem a Deo doctus sit, non habere eum necesse, ut vel de charitate doceatur, Paulo dicente: De charitate autem non necesse habeo scribere vobis: ipsi enim vos a Deo docti estis, ut diligatis invicem (IV Thess. IV, 9).

(Vers. 17, 18.) Propter quod ex operibus Legis non justificabitur omnis caro. Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores: numquid Christus peccati minister est? Absit. Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Non justificabitur [ Al. justificatur] ex operibus Legis caro illa, de qua scribitur: Omnis caro fenum; et omnis gloria ejus, quasi flos agri (Isai. XL, 6). Justificatur autem ex fide Jesu Christi caro illa, de qua in resurrectionis dicitur sacramento: Omnis caro videbit salutare Dei (Luc. III, 6). Sed et juxta humiliorem intellectum, justificabatur quondam ex Lege non omnis caro, sed tantum hi homines qui in Palaestina erant. Nunc autem ex fide Jesu Christi justificatur omnis caro, dum Ecclesia ejus in toto orbe fundatur.

(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, 414 ut Deo vivam. Aliud est per Legem mori, aliud Legi mori. Qui Legi moritur, vivebat ei antequam moreretur, observans sabbata et neomenias, et dies festos, et victimarum typicam curiositatem, et fabulas Judaicas, et genealogias. Postquam autem venit Christus et Lex, de qua scriptum est: Scimus autem quia Lex spiritualis est (Rom. VII, 14), per Evangelicam legem, Legi pristinae mortuus est: et anima, quae secundum id quod scribitur ad Romanos: Viro vivente, si nupsisset, adultera vocabatur: mortuo viro suo, id est, lege veteri, nupsit Legi Spirituali, ut fructificaret Deo. Unde et in Osce ad eam dicitur: Ex me fructus tuus inventus est (Osee XIV, 9). Cui pulchre mysticum illud infertur: Quis sapiens, et intelliget ista: intelligens, et cognoscet ea? Qui per legem igitur spiritualem, Legi litterae moritur, Deo vivit, cum non sit sine lege Dei, sed in lege sit Christi. Qui vero legi moritur ob peccata, mortuus quidem est; sed non potest de eo dici quod sequitur, ut vivat Deo. Esse autem legem aliam spiritualem extra Legem litterae, et alibi Apostolus docet, dicens: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12). Et Ezechiel ex persona Dei: Eduxi, inquit, eos, id est, populum Judaeorum, de terra Aegypti: et adduxi eos in desertum: et dedi eis praecepta mea, et justificationes meas ostendi illis: quas faciet homo, et vivet in eis (Ezech. XX, 10). De ea vero lege quae iram operatur, cui et Apostolus mortuus est, postea infert: Et ego dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivent in eis (Ibid., 25). Idipsum significatur et in Psalterio: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in fortitudinem Domini (Ps. LXX, 51).

Christo confixus sum cruci. Quia dixerat se per legem legi mortuum, quomodo mortuus fuerit, ostendit: Christo confixus sum cruci, tollens crucem suam, et Christum sequens, et in ipsa obsecrans passione: Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42, 43). Statimque audiens: Hodie mecum eris in paradiso. Si quis mortificatis membris super terram, et mundo mortuus, configuratus 415 fuerit morti Jesu Christi, crucifigitur cum Jesu, et tropaeum mortificationis suae, in ligno Dominicae passionis affigit.

(Vers. 20.) Vivo autem jam non ego: vivit autem in me Christus. Non vivit ille qui quondam vivebat in Lege, quippe qui persequebatur Ecclesiam. Vivit autem in eo Christus, sapientia, fortitudo, sermo, pax, gaudium, caeteraeque virtutes; quas qui non habet, non potest dicere: Vivit autem in me Christus, hoc autem totum sub sua persona adversum Petrum de Petro disputat.

Quod autem nunc vivo in carne. Aliud est in carne esse, et in carne vivere. Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8, 9). Unde ad bene viventes dicitur: Vos autem non estis in carne.

In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Ad Romanos de Deo loquitur, quod Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradiderit eum. Nunc vero de Christo, quod se ipse tradidit: Qui dilexit me, inquit, et tradidit semetipsum pro me. In Evangelio vero ubi Apostoli enumerantur, infertur: Et Judas Iscariotis [Al. Scarioth] qui et tradidit eum (Luc. VI, 16). Rursum in eodem: Ecce appropinquavit qui tradet me (Matt. XXVI, 46). De principibus vero sacerdotum, et senioribus populi Scriptura commemorat, quod condemnaverint Jesum morti, et ligantes eum, duxerint et tradiderint Pilato praesidi (Ibid., XXVII, et Marc. XV). Et deinceps de Pilato: Dimisit eis Barrabam, Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigerent illum (Joan. XIX). Igitur et Pater tradidit Filium: et Filius ipse se tradidit: et Judas et sacerdotes eum principibus tradiderunt, et ad extremum traditum sibi, tradidit ipse Pilatus. Sed Pater tradidit, ut salvaret perditum mundum: Jesus ipse se tradidit, ut Patris suamque faceret voluntatem: Judas autem et sacerdotes et seniores populi, et Pilatus, vitam morti nescii tradiderunt. Quae cum ipsa quoque se pro nostra salute tradiderit, beatus multumque felix, qui vivente in se Christo, per singulas cogitationes et opera potest dicere: In fide vivo Filii 416 Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

(Vers. 21.) Non abjicio gratiam Dei: si enim per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est. Abjicit gratiam Dei, tam ille qui post Evangelium vivit in Lege, quam is qui peccatis post baptismum sordidatur. Qui autem potest juxta Apostolum dicere: Gratia ejus in me non fuit vacua (I Cor. XV, 10), iste et hoc loquitur confidenter: Non abjicio gratiam Dei. Quod autem sequitur, valde necessarium est adversum eos qui post fidem Christi putant Legis praecepta servanda. Dicendum quippe eis: Si per legem justitia est, ergo [ Al. quod] Christus gratis mortuus est [ Al. sit]. Aut certe doceant, quomodo non Christus gratis mortuus sit, si opera justificant [ Al. justificent]. Sed quamvis sint hebetes, dicere non audebunt Christum sine causa mortuum. Ad particulam itaque syllogismi, quae hic proponitur, id est: Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est, debemus illud assumere quod consequenter infertur, et negari non potest: Christus autem non est gratis mortuus; et concludere: Non igitur per Legem justitia. Hucusque contra Petrum, nunc ad Galatas revertitur.

(Cap. III.--Vers. 1.) O Insensati Galatae, quis vos fascinavit? Dupliciter hic locus intelligi potest. Vel ideo insensatos Galatas appellatos, a majoribus ad minora venientes, quia coeperint spiritu, et carne consummentur: vel ob id, quod unaquaeque provincia suas habeat proprietates. Cretenses semper mendaces, malas bestias, ventres pigros, vere ab Epimenide poeta dictos, Apostolus comprobat. Vanos Mauros, et feroces Dalmatas, Latinus pulsat historicus. Timidos Phrygas, omnes poetae lacerant. Athenis expeditiora nasci ingenia, philosophi gloriantur. Graecos leves, apud C. Caesarem suggillat Tullius, dicens: Aut levium Graecorum, aut immanium barbarorum. Et pro Flacco: Ingenita, inquit, levitas, et erudita vanitas. Ipsum Israel, gravi corde, et dura cervice, omnes Scripturae arguunt. In hunc ergo modum arbitror et Apostolum 417 Galatas regionis suae proprietate pulsasse. Licet quidam profundis se quaestionibus inserentes, quasi sub obtentu vitandae haereseos, quae diversas naturas infert, dicant, Tyrios quoque et Sidonios, Moabitas et Ammonitas, et Idumaeos, Babylonios et Aegyptios, omnesque Gentes, quae in Scripturis nominantur, habere quaedam idiomata ex causis praecedentibus, et merito operum pristinorum, ne justitia Dei veniat in dubium: cum unaquaeque gens vel bonum, vel malum habere asseratur, quod alia non habeat. Nos istas altitudines declinantes, superiora sectabimur: aut stultitiae eos argui, dicentes, per quam spiritum Legis et litteram dijudicare non possint: aut vitio [ Al. via] gentis corripi, quod indociles sint et vecordes, et ad sapientiam tardiores. Quod autem sequitur: Quis vos fascinavit (I Cor. XI), digne Paulo (qui etsi imperitus est sermone, non tamen scientia) debemus exponere: non quo scierit esse fascinum, qui vulgo putatur nocere; sed usus sermone sit trivii [ Al. trito], et ut in caeteris, ita et in hoc quoque loco, verbum quotidianae sermocinationis assumpserit. Legimus in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos. Qui apud nos invidus, in Graeco significantius ponitur, fascinator: et in Sapientia quae Salomonis scribitur: Fascinatio malignitatis obscurat bona (Sap. IV, 22). Quibus docemur exemplis, quod vel invidus aliena felicitate crucietur: vel is in quo bona sint aliqua, alio fascinante, id est, invidente noceatur. Dicitur fascinus proprie infantibus nocere, et aetati parvulae, et his qui necdum firmo vestigio figant gradum. Unde et quidam e Gentibus: Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. (Virgil. Eclog. 3.) Hoc utrum verum, necne sit, Deus viderit: quia potest fieri, ut et daemones huic peccato serviant; et quoscumque in Dei opere vel coepisse, vel profecisse cognoverint, eos a bonis operibus avertant. Nunc illud in causa est, quod ex opinione vulgi sumptum putamus exemplum: ut quomodo tenera aetas noceri dicitur fascino: sic etiam Galatae in Christi fide nuper nati, et nutriti lacte, et non solido cibo (I Cor. III), veluti quodam fascinante 418 sint nociti: et stomacho fidei nauseante [ Al. nauseantes], Spiritus sancti cibum evomuerint. Quod si aliquis contradicit, exponat quomodo de communi opinione sit sumptum, vallis Titanorum, in Regnorum libris (IV Reg. XXIII), Sirenae et Onocentauri in Isaia (Cap. XXXIV), Arcturus et Orion, et Pleiades in Job (Cap. IX), et caetera his similia, quae utique vocabula, Gentilium fabularum et causas et origines habet. Interrogemus ergo hoc loco Marcionem, qui prophetas repudiat, quomodo interpretetur id quod sequitur.

Ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, in vobis crucifixus est. Nobis enim recte praescriptus est Christus, de cujus patibulo et passione, alapis et flagellis, omnis prophetarum praedicit chorus: ut crucem ipsius non de Evangelio tantum, in quo crucifixus refertur; sed multo antequam descendere dignaretur ad terras, et hominem qui est crucifixus assumeret, noverimus. Nec parva laus Galatarum est, quod ita crediderint in crucifixum, ut ante fuerat eis praescriptus: quo scilicet lectitantes prophetas, et omnia veteris Legis sacramenta noscentes, via et ordine venerint ad credendum. Legitur in quibusdam codicibus: Quis vos fascinavit non credere veritati? Sed hoc quia in exemplaribus Adamantii non habetur, omisimus.

(Vers. 2.) Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus Legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sunt quidem, ait, multa quae possunt interrogatione vos cogere, Legi Evangelium praeferendum: sed quoniam insensati estis, et nequaquam ea potestis audire, simplici vobiscum sermone loquor, et de eo quod promptum est, sciscitor: Spiritum sanctum quem accepistis, utrum vobis Legis opera, sabbati observatio, circumcisionis, et neomeniarum superstitio dederint, an auditus fidei, per quam ex gentibus credidistis? Quod si negari non potest, Spiritum sanctum et virtutes, quae in principio fidei acceptum Spiritum sequebantur, non ex operibus Legis, sed ex fide Christi datas, manifestum est, vos a melioribus exorsos [ Al. exosos], in pejora corruere. Consideremus autem diligenter, quia non dixerit: Volo a vobis discere utrum ex operibus Spiritum accepistis; sed adjecerit, ex 419 operibus Legis. Sciebat enim et Cornelium centurionem Spiritum ex operibus accepisse (Actor. X); sed non ex operibus Legis, quam nesciebat. Si autem econtrario dicitur: ergo et sine auditione fidei accipi Spiritus potest. Nos respondebimus, accepisse quidem eum Spiritum, sed ex auditu fidei, et naturali lege, quae loquitur in cordibus nostris, bona quaeque facienda, et vitanda mala: per quam dudum quoque Abraham, Moysen, et caeteros sanctos justificatos retulimus, quam augere deinceps potest operum observatio, Legisque [ Al. Legis quoque] justitia: non tamen carnalis legis, quae praeteriit, sed spiritualis, quia Lex spiritualis est. Neque vero, quia fidem praeferimus, Legis opera destruimus (Rom. III), nec dicimus secundum quosdam: Faciamus mala, donec veniant bona (quorum damnatio justa est), sed servituti gratiam anteponimus. Dicimusque, quod Judaei propter metum faciunt, id nos facere propter charitatem. Illos servos esse, nos filios: illos cogi ad bonum, nos bonum sponte suscipere. Non igitur ex fide Christi licentia nascitur delinquendi; sed ex dilectione fidei voluntas boni operis augetur, dum bona ideo facimus, non quia judicem formidamus, sed quia scimus ea ei placere in quem credimus. Quaerat quispiam, si fides non est nisi ex auditu, quomodo qui surdi nati sunt, possunt fieri Christiani. Deum quippe Patrem ex magnitudine et pulchritudine creaturarum potest quis intelligere, et a conditionibus conditor consequenter agnoscitur. Christi autem nativitas, crux, mors, resurrectio, nisi ex auditu sciri non potest. Aut surdi igitur Christiani non sunt: aut si surdi sunt Christiani, falsum est quod alibi ab apostolo dicitur: Itaque fides ex auditu: auditus autem per verbum Dei. Ad quod qui simplici responsione contentus est, dicit, non eum generaliter dixisse, fides omnium ex auditu est; sed fides ex auditu, quod et in parte, et in toto accipi potest: eorum scilicet fides ex auditu, qui audiunt, qui credunt. Qui autem huic scrupulo satisfacere conatur, prius illud tentabit asserere, quod nutibus 420 quoque et quotidiana conversatione, et ut ita dixerim, totius corporis loquente gestu, surdi possunt Evangelium discere: deinde etiam hoc, quod Dei sermo cui nihil surdum est, ad eas magis loquatur aures, de quibus et ipse ait in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Et in Apocalypsi: Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 11). Et Isaias: Dominus addidit mihi auriculam (Isai. VI, 33 et 35). Iste est alius homo, cui Deus loquitur in occulto, qui clamat in corde credentis: Abba, Pater (Rom. VIII, 15): et (ut frequenter exposuimus) quomodo corpus omnia membra, et sensus habet: ita animam quoque universos et sensus, et membra habere, et inter caetera aures etiam: quas qui habuerit, non magnopere indigebit his auribus corporis ad Christi Evangelium cognoscendum. Simul autem etiam illud attendite, quod hic Spiritus absque ullo additamento Sanctus intelligatur, quem ex dono Dei consequimur, et non hominis: de quo alibi scribitur: Incorruptus Spiritus est in omnibus (Sap. XII, 1). Et: Ipse Spiritus testimonium reddit [Al. reddet] spiritui nostro (Rom. VIII, 16). Et in alio loco: Nemo scit ea quae in homine sunt, nisi spiritus hominis qui est in eo (I Cor. II, 11). Et in Daniele: Benedicite, spiritus et animae justorum, Dominum (Dan. III, 86).

(Vers. 3.) Sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Si sanctum Spiritum acceperant Galatae, quomodo stulti erant? Verum statim solvitur, coepisse quidem cos Spiritum, sed cum carne consummarentur, Spiritum ab eis fuisse sublatum. Unde sine causa passi sunt tanta quae passi sunt. Quod ne sibi post peccatum eveniret, David precatur, dicens: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L, 13). Diligenter attendite quod qui Scripturas juxta litteram sequitur, consummari carne dicatur. Quamobrem illud quod ad Corinthios scriptum est: In carne viventes, non juxta carnem militamus (II Cor. X, 3), melius sic intelligi potest, ut hi militare dicantur in carne, qui vetus Testamentum humiliter edisserunt. Qui vero sequuntur intelligentiam spiritualem, sint quidem in carne, quia eamdem habeant litteram 421 quam Judaei, sed non juxta carnem militent, a carne ad spiritum transcendentes. Quando videritis eum qui primum credit ex Gentibus, et ad Christi aratrum mittit manum, praevio aliquo doctore prudente, sic per Legis iter ad Evangelium pergere, ut omnia illa quae ibi scripta sunt, de sabbato, de azymis, de circumcisione, de victimis, digne Deo intelligat, et deinceps post Evangelii lectionem a Judaeo aliquo, aut Judaeorum socio persuaderi, ut umbras et allegoriae nubila derelinquens, sic Scripturas interpretetur, ut scriptae sunt: de hoc potestis dicere: Sic stultus es, ut cum spiritu coeperis, nunc carne consummeris?

(Vers. 4.) Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Consideremus infelices Judaeos, quanta superstitione et observationis labore vivant inter caeteras nationes, dicentes, ne tetigeris, ne gustaveris, ne attrectaveris, et probabimus verum esse quod dicitur: Tanta passi estis sine causa; sed non statim ad eos sententia temperatur, et dubia fit, si tamen sine causa: quia de his dicitur, qui possunt post Legem ad Evangelium reverti. Melius autem sic intelligi potest, quod primum credentes Galatae in Crucifixum, et a Judaeis, et a gentibus opprobria multa perpessi sint, persecutiones non minimas sustinuerint. Quas frustra arguuntur fuisse perpessi, si a gratia Christi recedant, propter quam tanta perpessi sunt. Simul et illa spes, quod quicumque ob Christi fidem laboraverit, et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causa dicitur passus fuisse dum peccat, sic rursum non perdat ea, si ad pristinam fidem et ad antiquum studium revertatur. Aliter: Si circumcisionem, inquit, putatis sequendam esse post gratiam: ergo usque ad praesens tempus sine circumcisione viventes, omnia quae passi estis, in irritum sunt deducta. Quae quidem mihi videmini non frustra sustinuisse, qui scio Legem post Evangelium non valere. Vel certe sic: Non leve erat damnum, si circumcisionem sequentes, tantum pristinum fidei perdidissetis laborem: nunc vero ad hoc detrimentum etiam praevaricationis poena sociatur, ut et praeterita sine causa perpessi sitis, et in 422 futuro cruciemini. Quidam coactius ita intelligunt: Considerate pristinam gratiae libertatem et praesentis onera observationis in Lege, et videbitis quam multa casso studio feceritis: licet non penitus fructus erroris istius desperandus sit, dum zelo Dei ad hoc ipsum estis adducti. Ignorantibus enim concedi venia potest, si ad meliora conversi, scientiam in vobis doceatis fluctuasse, non studium.

(Vers. 5.) Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis, ex operibus Legis, an ex auditu fidei? Tribuit, hoc est, administrat, praesentis temporis est legendum; ut ostendatur per singulas horas atque momenta semper dignis sanctum Spiritum ministrari; et quanto quis in Dei opere et amore profecerit, tanto magis sancti Spiritus in se habere virtutes, quas auditus fidei, et non Legis opera consummant. Non quo Legis opera contemnenda sint, et absque eis simplex fides appetenda; sed quo ipsa opera fide Christi adornentur. Scita est enim sapientis viri illa sententia, « Non fidelem vivere ex justitia, sed justum ex fide. » Simul ostenditur Galatas, accepto post fidem sancto Spiritu, dona habuisse virtutum, id est, prophetiam, genera linguarum, morborum curationes, et caetera, quae ad Corinthios in donis spiritualibus enumerantur (I Cor. VII). Et tamen post tanta (quia forsitan gratiam discernendorum spirituum non habebant) a falsis doctoribus irretiti sunt. Observandum etiam, quod operari virtutes dicantur in his, qui non tenent Evangelii veritatem: sicut in illis qui Dominum non sequentes, in nomine ejus signa faciebant, Joanne vel maxime conquerente: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum (Marc. IX, 37). Hoc adversum haereticos, qui probationem fidei suae ex eo si signum aliquod fecerint, arbitrantur. Qui cum manducaverint et biberint in nomine Domini (habent quippe et ipsi altare sacrilegum), et signa multa, invocato Salvatore, fecisse se jactent, in die judicii merebuntur audire: Non novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23).

(Vers. 6.) Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Ab hoc loco usque ad eum ubi scribitur: Qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham, Marcion de suo Apostolo erasit. 423 Sed quid profuit hoc tulisse, cum caetera quae reliquit, insaniae ejus adversa sint? Credidit autem Abraham Deo, exiens de patria sua in terram quam nesciebat (Gen. XII seqq.): Sara nonagenariam, et sterilem confidens esse parituram; et audita repromissione Dei, quod in Isaac vocaretur semen ejus, ipsum Isaac offerens victimam, et tamen de Domini repromissione non dubitans. Recte tali reputatur fides ad justitiam, qui Legis opera supergressus, Deum non metu, sed dilectione promeruerit [ Al. promeruit].

(Vers. 7.) Cognoscitis ergo, quia qui ex fide sunt, hi filii sunt Abraham. Plenius de hoc in epistola ad Romanos disputat, quod fides reputata sit Abrahae ad justitiam, non in circumcisione, sed in praeputio (Rom. IV). Et diligenter observans, docet eos filios esse Abrahae, quicumque hac mente crediderunt, qua incircumcisus credidit Abraham, qui exsultavit ut videret diem Domini, et vidit, et laetatus est (Joan. VIII). Unde et ad infideles Judaeos dicitur: Si filii essetis Abrahae, opera Abrahae faceretis (Ibid. 39). Quae autem alia (illo in tempore cum haec dicebantur) ab eis opera Dominus expetebat, nisi credulitatem in Filium Dei, quem Pater miserat loquentem: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. XII, 44)? Unde et in alio loco de generis sibi antiquitate, et nobilitate plaudentibus respondetur: Et ne dixeritis, quia patrem habemus Abraham. Potest enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham (Matth. III, 9). Lapides ibi nemo ambigit dura significari corda Gentilium, quae mollita sunt postea, et fidei recepere signaculum. Virtutes Abraham in quibus ante circumcisionem Deo placuit, diligens lector enumera, et quoscumque in simili opere repereris, dicito filios esse Abraham, justificati in praeputio, qui circumcisionem non ob meritum operum, sed in signum fidei prioris accepit. Quia enim ex semine ejus erat Christus oriundus (in quo universarum Gentium fuerat benedictio repromissa, et ab Abraham usque ad Christum multa erant saecula transitura), providens Deus, ne soboles dilecti Abrahae caeteris nationibus miscerentur, et paulatim familia ejus 424 fieret incerta, gregem Israeliticum quodam circumcisionis cauterio denotavit, ut viventes inter Aegyptios, inter Assyrios, Babylonios atque Chaldeos, hoc signaculo distinguerentur. Denique per quadraginta annos in eremo nullus est circumcisus: soli quippe sine Gentis alterius admixtione vivebant: statim ut Jordanis ripam transgressus est populus, et in Palaestinae terram Judaeum se examen infudit, circumcisio necessaria futuro ex commixtione Gentium providit errori. Quod autem a Jesu duce, secundo scribitur populus circumcisus (Jos. V), significat et in eremo cessasse circumcisionem, quae in Aegypto rationabiliter exercebatur; et a Domino Jesu Christo spirituali circumcisione credentes esse mundandos.

(Vers. 8, 9.) Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deum, praenuntiavit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Non quo ipsa Scriptura, atramentum videlicet et membranae, quae insensibiles sunt, possint futura praenoscere; sed quo Spiritus sanctus, et sensus, qui in littera latet, multis post saeculis ventura praedixerint. Porro exemplum quod de Genesi sumptum est, ita in proprio volumine continetur: Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Gen. XXVI, 4). Quod apostolus super Christo interpretatus, ait: Non est scriptum ex seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno, et semine tuo, qui est Christus. Hoc autem in omnibus [ Al. novis] pene testimoniis, quae de veteribus libris in novo assumpta sunt Testamento, observare debemus, quod memoriae crediderint evangelistae vel apostoli; et tantum sensu explicato, saepe ordinem commutaverunt, nonnumquam vel detraxerint verba vel addiderint. Nulli vero dubium quod in Isaac et Jacob, sive in duodecim patriarchis, et caeteris qui de Abraham stirpe descendunt, non fuerint benedictae universae nationes; sed in Christo Jesu, per quem omnes gentes laudant Deum, et benedicitur novum nomen super terram. Potest autem intelligi apostolus et de alio Geneseos loco exemplum seminis usurpasse, ubi scribitur: Eduxit autem foras 425 (haud dubium quin Abraham) Deus, et dixit ei: Aspice in coelum et numera stellas, si poteris dinumerare eas. Et ait illi: Sic erit semen tuum; et credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 5, 6). Quicumque igitur credunt, benedicentur cum fideli Abraham, qui ob egregiam in Deum fidem prius in eum credidisse narratur. 426 Sicut Enos ob principalem in Deum spem, et inter caeteros eminentem, sperasse scribitur in vocare Dominum Deum (Gen. IV, 26). Non quo et Abel de quo Dominus ait: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Ibid. IV, 10); et caeteri deinceps, Deum non speraverint invocare; sed quo ex ea parte unusquisque appelletur, quam vel maxime habet.

LIBER SECUNDUS. 425-426 Quod in primo Commentariorum ad Galatas libro, cum de Gentium proprietatibus disputarem, intactum reliqueram, nunc in secundo reddendum videtur: qui sint Galatae, vel quo, et unde transierint. Utrum indigenas eos fuderit, an advenas quam nunc incolunt, terra susceperit: et utrum linguam connubio perdiderint, an et novam didicerint, et non amiserint suam. Marcus Varro, cunctarum antiquitatum diligentissimus perscrutator, et caeteri qui eum imitati sunt, multa super hac gente, et digna memoria tradiderunt. Sed quia nobis propositum est, incircumcisos homines non introducere in templum Dei (et ut simpliciter fatear, multi jam anni sunt quod haec legere desivimus), Lactantii nostri quae in tertio ad Probum volumine de hac gente opinatus sit, verba ponemus: « Galli, inquit, antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur; et Sibylla sic eos appellat. Quod significare voluit poeta, cum ait: Tum lactea colla--Auro innectuntur (Virg. lib. VIII Aeneid.): Cum posset dicere, candida. Hinc utique Galatia provincia, in quam Galli aliquando venientes, cum Graecis se miscuerunt. Unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est. » Nec mirum si hoc ille de Galatis dixerit, et Occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis praetermissis, in Orientis plaga consedisse memorarit: cum constet Orientis contra et Graeciae examina, ad Occidentis ultima pervenisse. Massiliam Phocaei condiderunt: quos ait Varro trilingues esse, quod et Graece loquantur, et Latine, et Gallice. Oppidum Rhoda, coloni Rhodiorum locaverunt: unde amnis Rhodanus nomen accepit. Praetermitto Carthaginis conditores Tyrios, et Agenoris urbem; praetereo 427-428 Thebas Liberi, quas in Africa condidit: quae civitas nunc Thebestis dicitur. Relinquo eam partem Libyae, quae Graecis urbibus plena est. Ad Hispanias transgredior: nonne Saguntum Graecis ex insula Zacintho profecti condiderunt: et oppidum Tartesson, quod nunc vocatur Carteia, lones Graeci homines locasse referuntur? Montes quoque Hispaniarum, Calpe, Idrus, Pyrene: item insulae Aphrodisiades, et Gymnesiae, quae vocantur Baleares, nonne Graeci sermonis indicia demonstrant? Ipsa Italia a Graecis populis occupata, Major quondam Graecia vocabatur. Certe quod negari non potest, Romani de Aeneae Asiani hominis stirpe generati sunt. Ex quo evenit, ut et in Occidente Graeci saepe acuminis reperiantur ingenia, et in Oriente stoliditatem barbaram redoleant. Nec hoc dicimus, quod non e regione utrobique diversa nascantur: sed quod ex magna parte etiam caetera quae non sunt similia, nuncupentur. Itaque non mirum est stultos, et ad intelligentiam tardiores Galatas appellatos; cum et Hilarius Latinae eloquentiae Rhodanus, Gallus ipse et Pictavis genitus, in Hymnorum Carmine Gallos indociles vocet. Et quod nunc oratorum fertiles sunt, non tam ad regionis diligentiam, quam ad rhetoricorum [ Al. rhetoricum] clamorem pertinet: maxime cum Aquitania [ Al. Aquitanica] Graeca se jactet origine: et Galatae non de illa parte terrarum, sed de ferocioribus Gallis sint profecti. Vultis scire, o Paula et Eustochium, quomodo Apostolus unamquamque provinciam suis proprietatibus denotarit? Usque hodie eadem vel virtutum vestigia permanent, vel errorum. Romanae plebis laudatur fides (Rom. I). Ubi alibi tanto studio et frequentia, ad Ecclesias et ad Martyrum sepulcra concurritur? ubi sic ad similitudinem coelestis tonitrui Amen reboat, et vacua idolorum templa quatiuntur? Non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi Ecclesiae: sed quod devotio in eis major sit, et simplicitas ad credendum. Rursum facilitatis et superbiae arguuntur. Facilitatis, ut ibi: Rogo vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis: hujusmodi enim Christo Domino [Al. addit nostro] non serviunt, sed suo ventri; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omnem locum pervulgata est. Gaudeo igitur in vobis: et volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo (Rom. XVI, 17 seqq.). Superbiae vero: Noli altum sapere, sed time (Rom. II, 20 et 25). Et: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis ipsi vobis sapientes. Et in sequentibus: Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Et apertius: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes; sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Ibid., XV, 16). Corinthios quoque notat quod mulieres eorum intecto capite sint, et viri comam nutriant (I Cor. X): et indifferenter vescantur in templis [ Al. tempus] (II Cor. X, 20); et inflati sapientia saeculari, resurrectionem carnis negent. Haec ex parte usque hodie permanere, non potest dubitare, qui Achaiam 429-430 viderit (I Cor. IV). Macedones in charitate laudantur, et hospitalitate ac susceptione fratrum. Unde ad eos scribitur: De charitate autem fraternitatis, non necesse habemus scribere vobis. Ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia (I Thess. IV, 9). Sed reprehenduntur quod otiosi domos circumeant: et alienum exspectantes cibum, dum singulis placere desiderant, et huc illucque discurrant, quid apud singulos agatur, enuntient. Sequitur enim: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis: ut et vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis: ut et honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (Ibid., X, 11). Quod ne quis putet officio magis docentis, quam vitio gentis admonitum, in secunda ad eosdem inculcat ac replicat, dicens: Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis operari non vult, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent (II Thess. III, 10 seqq.). Longum est si velim de Apostolo, et de Scripturis omnibus singularum gentium, vel virtutes observare, vel vitia: cum ad haec ipsa quae diximus, inde devoluti simus quod Galatae stulti et vecordes pronuntiati sint. Scit mecum qui vidit Ancyram [ Al. Anchiram] metropolim Galatiae civitatem, quot [ Al. quod] nunc usque schismatibus dilacerata sit, quot [ Al. quod] dogmatum varietatibus constuprata. Omitto Cataphrygas, Ophitas, Borboritas, et Manichaeos; nota enim jam haec humanae calamitatis vocabula sunt. Quis umquam Passaloryncitas, et Ascodrobos, et Artotyritas, et caetera magis portenta quam nomina [ Al. numina] in aliqua parte Romani orbis audivit? Antiquae stultitiae usque hodie manent vestigia. Unum est quod inferimus, et promissum in exordio reddimus, Galatas excepto sermone Graeco, quo omnis Oriens loquitur, propriam linguam eamdem pene habere quam Treviros, nec referre, si aliqua exinde corruperint, cum et Aphri Phoenicum linguam nonnulla ex parte mutaverint, et ipsa Latinitas et regionibus quotidie mutetur et tempore. Sed jam ad propositum revertamur.

Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Hunc morem habeo, ut quotiescumque ab Apostolis de veteri Instrumento aliquid sumitur, recurram ad originales libros, et diligenter inspiciam, quomodo in suis locis scripta sint. Inveni 431 itaque in Deuteronomio hoc ipsum apud Septuaginta interpretes ita positum: Maledictus omnis homo qui non permanserit in omnibus sermonibus Legis hujus, ut faciat illos: et dicet [Al. dicit] omnis populus, fiat (Deut. XXVII, 26). Apud Aquilam vero sic: Maledictus qui non statuerit verba Legis hujus, ut faciat ea: et dicet omnis populus, vere. Symmachus: Maledictus qui non firmaverit sermones [Al. addit istos] Legis istius, ut faciat eos, et dicet omnis populus, amen. Porro Theodotio sic transtulit: Maledictus qui non suscitaverit sermones Legis hujus, facere eos, et dicet omnis populus, Amen. Ex quo intelligimus, Apostolum, ut in caeteris, sensum magis testimonii posuisse quam verba: et incertum habemus, utrum Septuaginta Interpretes addiderint, omnis homo, et, in omnibus, an in veteri Hebraico ita fuerit, et postea a Judaeis deletum sit. In hanc me autem suspicionem illa res stimulat, quod verbum, omnis, et in omnibus, quasi sensui suo necessarium, ad probandum illud, quod quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sint, Apostolus vir Hebraeae peritiae, et in Lege doctissimus, numquam protulisset nisi in Hebraeis voluminibus haberetur. Quam ob causam Samaritanorum Hebraea volumina relegens, inveni CHOL, quod interpretatur, omnis, sive, omnibus, scriptum esse, et cum Septuaginta interpretibus concordare. Frustra igitur illud tulerunt Judaei, ne viderentur esse sub maledicto, si non possent omnia complere quae scripta sunt: cum antiquiores alterius quoque gentis litterae id positam fuisse testentur. Quoniam autem nemo possit implere Legem, et cuncta facere quae jussa sunt, et alibi testatur Apostolus, dicens: Quod enim erat impossibile Legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato condemnavit peccatum in carne (Rom. VIII). Quod si verum est, potest nobis objici: Ergo et Moyses, et Isaias, et caeteri prophetae, qui sub operibus Legis fuerunt, sub maledicto sunt? Quod non timebit annuere, qui dicentem Apostolum legerit: Quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; 432 et respondere unumquemque sanctorum suo tempore maledictionem factum esse pro populo. Nec statim hoc tribuens et justis viris, videbitur detrahere Salvatori, quasi nihil praecipuum et excellens habuerit, factus pro nobis maledictum, cum et caeteri pro aliis maledictum facti sint. Nemo enim illorum quamvis factus fuerit ipse maledictio, de maledicto quempiam liberavit, absque solo Domino Jesu Christo, qui pretioso sanguine suo, et nos omnes, et ipsos, Moysen dico et Aaron, prophetasque cunctos et patriarchas, de maledicto Legis redemit. Nec hoc ex meo sensu dictum putetis, Scriptura testis est: quia Christus gratia Dei, sive ut in quibusdam exemplaribus legitur, absque Deo, pro omnibus mortuus est (II Cor. V). Si autem pro omnibus, et pro Moyse, et pro universis prophetis, e quibus nullus potuit delere chirographum vetus, quod adversum nos scriptum erat, et affigere illud cruci (Colos. II): Omnes peccaverunt, et indigent gloria [id est, gratia] Dei (Rom. III, 23). Ecclesiaste quoque hanc firmante sententiam: Homo non est justus in terra, qui [Al. qua] faciat bonum et non peccet (Eccles. VII, 21). Denique et inferius Apostoli dictum manifeste docet, nec Moysen, nec illustrem aliquem de antiquis virum, apud Deum justificari potuisse per Legem. Sequitur enim:

(Vers. 11, 12.) Quoniam autem in Lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est, quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis. Exemplum quo probatur justus ex fide vivere, et non ex operibus, de Abacuc tulit, quod ita Septuaginta interpretes ediderunt: Justus autem ex fide mea vivit (Abac. II, 4). Aquila et Theodotio: Justus autem ex fide ejus vivit, id est, Dei. Considerandum itaque quia non dixerit, homo aut vir ex fide vivit, ne occasionem tribueret ad virtutum opera contemnenda; sed, justus ex fide vivit: ut quicumque fidelis esset, et per fidem victurus, non aliter posset [ Al. possit] ad fidem venire, vel in ea vivere, nisi prius justus fuisset, et puritate vitae quasi quibusdam ad fidem gradibus 433 ascendisset. Potest ergo fieri, ut sit aliquis justus, et tamen non vivat absque fide Christi. Si legenti scrupulus commovetur, Pauli verba suscipiat, in quibus de se ait: Secundum justitiam, quae in Lege est, sine reprehensione (Philip. III, 6). Erat igitur Paulus tunc justus in Lege, sed necdum vivere poterat, quia non habebat in se Christum loquentem: Ego sum vita (Joan. XI, 25). In quem credens postea coepit et vivere. Faciamus et nos aliquid simile huic quod dicitur, justus ex fide vivit; et dicamus: castus ex fide vivit, sapiens ex fide vivit, fortis ex fide vivit, et a caeteris virtutum partibus vicinam sententiam proferamus adversum eos, qui in Christum non credentes, fortes et sapientes, temperantes se putant esse, vel justos: ut sciant nullum absque Christo vivere, sine quo omnis virtus in vitio est. Potest praesens testimonium et sic legi: quia justus ex fide, ut deinceps inferatur, vivit [Al. vivet ]. Quod autem ait: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis, manifestissime demonstratur non simplicem dici vitam, sed eam quae referatur ad aliquid. Justus quippe ex fide vivit: et non additur, in his, sive in illis. Vivens autem in Lege qui fecerit ea, vivit in illis, hoc est, in his quae fecit, quae putavit bona: mercedem laboris sui habens ea tantum opera quae fecit, sive longitudinem vitae (ut Judaei putant) sive declinationem, poenae per quam transgressor Legis occiditur. Vivere autem in illis, non putemus Apostoli verba esse, sed Ezechielis prophetae, qui ait: Et eduxi eos in desertum, et dedi eis praecepta mea et justificationes meas demonstravi eis, quas faciet homo, et vivet in eis (Ezech. XX, 10, 11). Qui cum illos qui in praeceptis et justificationibus ambulassent, vivere dixisset, adjecit: Et dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non viverent in eis (Ibid., 25). Quanta in verbis consideratio! ubi dixit: Dedi eis praecepta et justificationes in quibus viverent in eis, non adjunxit bona. Ubi vero posuit, in quibus non viverent in eis, addidit: Et ego dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivent in eis. Sed haec plenius in Ezechiele: nunc ad ordinem Epistolae revertamur.

(Vers. 13.) 434 Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Subrepit in hoc loco Marcion de potestate Creatoris, quem sanguinarium, crudelem infamat et vindicem [ Al. judicem], asserens nos redemptos esse per Christum, qui alterius boni Dei Filius sit. Qui si intelligeret quo differunt [ Al. differrent] emere, et redimere (quia qui emit, alienum emit; qui autem redimit, id emit proprie quod suum fuit, et suum esse desivit) numquam Scripturarum verba simplicia in calumniam sui dogmatis detorqueret. Redemit ergo nos Christus de maledicto Legis, quod peccantibus constitutum est, quos ipse increpat per prophetam, dicens: Ecce peccatis vestris venditi estis, et in iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram (Isai. L, 1). Et apostolus hoc ipsum replicat, dicens: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato (Rom. VII, 14). Maledicta quoque Legis quae in Levitico et Deuteronomio scripta sunt, non Deo auctore complentur, sed prophetico spiritu his qui peccaturi erant, ea quae eis ventura sunt, nuntiantur. Quod si apostoli voluerit nos testimonio coarctare dicentis: Quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt: scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea (Deut. XXVII, 26), et asserere omnes qui sub Lege fuerint, fuisse maledictos, interrogemus eum, utrum hi qui sub Evangelio Christi sunt, et ejus praecepta non faciunt, maledicti sint, an non. Si maledictos dixerit, id habebit in Evangelio, quod nos habemus in Lege. Si maledictos negaverit, frustra ergo Evangelii praecepta sint posita, et absque mercede erunt hi qui illa compleverint. Solvitur itaque utrumque hoc modo: quomodo Christus Jesus ex maledicto nos Legis liberavit, factus pro nobis maledictum: ita de maledicto quoque Evangelii quod statutum est super eos qui ejus praecepta non fecerint, eruit nos, factus pro nobis ipse maledictum, sciens talenti quoque minimam non dimittere portionem, et novissimum exigere quadrantem (Matth. V, et Marc XII).

(Vers. 14.) Quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem 435 spiritus accipiamus per fidem. Antequam de sensu et verbis Apostoli disputemus, justum videtur Deuteronomii testimonium, de quo et apostolus haec sumpsit (Deut. XXI, 22, 23), paucis replicare, et componere illud caeteris editionibus. Septuaginta ergo interpretes ita hunc locum transtulere: Si autem fuerit in aliquo peccatum et judicium mortis, et mortuus fuerit, suspenderitis eum in ligno, non dormiet corpus illius super lignum, sed sepelientes sepelietis eum in die illa; quia maledictus a Deo omnis qui pendet in ligno: et non contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi in haereditatem. Aquila: Et cum fuerit in viro peccatum in [Al. et] judicium mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum super lignum, non commorabitur morticinium ejus super lignum, sed sepeliens sepelies eum in die illa, quia maledictio Dei est, qui suspensus est: et non contaminabis humum tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi haereditatem. Symmachus: Si autem fuerit homini peccatum ad judicium mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum super lignum: non pernoctabit cadaver ipsius super lignum, sed sepultura sepelies eum [Al. illud] in die ipsa, quia propter blasphemiam Dei suspensus est: et non contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi ad haereditatem. Theodotio: Et quia erit in viro peccatum in [Al. tacet in] judicium mortis, et morietur, et suspendes eum in ligno, non dormiet morticinium ejus super lignum, quia sepultura sepelies eum in die ipsa, quia maledictio Dei est suspensus: et non contaminabis adama [Al. adamam] tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi haereditatem. Porro ADAMA ( ), terra sive humus, lingua Hebraea appellatur. In eo autem loco ubi Aquila et Theodotio similiter transtulerunt, dicentes: quia maledictio Dei est suspensus, in Hebraeo ita ponitur CHI CALALATH ELOIM THALUI. Haec verba Ebion ille haeresiarches Semichristianus, et Semijudaeus 436 ita interpretatus est, ὅτι ὕβρις Θεοῦ ὁ κρεμάμενος, id est, quia injuria Dei est suspensus. Memini me in Altercatione Jasonis et Papisci, quae Graeco sermone conscripta est, ita reperisse: λοιδορία Θεοῦ ὁ κρεμάμενος, id est, maledictio Dei qui appensus est. Dicebat mihi Hebraeus qui me in Scripturis aliqua ex parte instituit, quod possit et ita legi: quia contumeliose Deus suspensus est. Haec idcirco congessimus, quia famosissima quaestio est, et nobis soleat a Judaeis pro infamia objici, quod Salvator noster et Dominus sub Dei fuerit maledicto. Primum igitur intuendum est, quod non quicumque in ligno pependerit maledictus sit apud Deum, sed qui peccaverit, et propter scelus morti fuerit adjudicatus sublatusque in crucem: non ideo maledictus quia crucifixus est, sed quia in talem inciderit reatum, ut meruerit crucifigi. Deinde illud opponendum, quod inferius causa patibuli plenius exponatur, Scriptura referente, ob maledictum et blasphemiam Dei eum esse crucifixum. Quod apertius Symmachus transtulit, dicens: quia propter blasphemiam Dei suspensus est. Ad extremum interrogemus eos, si Ananias et Azarias et Misael, nolentes adorare idolum Nabuchodonosor, fuissent in ligno suspensi (Dan. III); Eleazarus quoque nonagenarius sub Antiocho rege Syriae, et cum septem filiis gloriosa mater, utrum maledictos eos aestimaturi fuerint (II Mach. VII), an omni benedictione dignissimos? Certe si crucem quam Aman paraverat Mardochaeo (Esther VII), non ipse pro suo merito conscendisset, puto Mardochaeus in eam, non ut maledictus, sed ut vir sanctus ascenderet [ Al. ascenderat]. His et caeteris similibus comprobantur illum esse maledictum, qui dignum facinus patibulo perpetrarit: non cum qui iniquitate judicum, et inimicorum potentia, vel clamore vulgi, aut virtutum invidia, aut regis 437 ira fuerit crucifixus. Et Naboth [ Al. Nabutham] quondam, ad Jezabel litteras, tota Jezrael civitas morte damnavit (III Reg. XXI); sed sanguis ejus in typo Christi, multa post saecula vindicatur, dicente Domino ad Osec: Voca nomen ejus Jezrael, quia adhuc modicum, et ulciscar sanguinem Jezrael super domum Jeu. (Osee I, 4). Haec adversum Judaeos. Caeterum ut ad nos redeat disputatio, scire non possum quare Apostolus in eo quod scriptum est: Maledictus a Deo omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 2), vel subtraxerit aliquid vel addiderit. Si enim semel auctoritatem Septuaginta interpretum sequebatur, debuit, sicut ab illis editum est, et Dei nomen adjungere. Sin vero ut Hebraeus ex Hebraeis, id quod in sua lingua legerat, putabat esse verissimum, nec omnis, nec in ligno, quae in Hebraeo non habentur, assumere [ Al. assumeret]. Ex quo mihi videtur, aut veteres Hebraeorum libros aliter habuisse, quam nunc habent: aut Apostolum (ut ante jam dixi) sensum Scripturarum posuisse, non verba: aut quod magis est aestimandum, post passionem Christi, et in Hebraeis, et in nostris codicibus ab aliquo Dei nomen appositum, ut infamiam nobis inureret, qui in Christum maledictum a Deo credimus. Audaci itaque pede ad hoc procedo certamen, ut ad libros provocem, nullo loco scriptum, a Deo quemquam esse maledictum, et ubicumque maledictio ponitur, numquam Dei nomen adjunctum. Maledictus tu ab omnibus bestiis (Genes. III, 14), dicitur ad serpentem. Et ad Adam: Maledicta terra in operibus tuis (Ibid., 17). Et ad Cain: Maledictus tu super terram (Gen. IV, 11). Et alibi: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis (Gen. IX, 25). Necnon et in alio loco: Maledictus furor eorum, quia audax, et ira eorum, quia dura (Gen. XLIX, 7). Longum est si universas maledictiones, quae in Levitico, et in Deuteronomio, et in Jesu Nave scribuntur, enumerem; et tamen in nulla earum, Dei nomen est additum: intantum ut etiam ipse Satanas, cum de Job polliceretur, quod si grandibus pressus fuisset angustiis, blasphemaret, a meliori parte hoc significaverit, dicens: Nisi te benedixerit in faciem (Job I, 11). Et in Regnorum libris, Naboth [ Al. Nabutham] propterea lapidatus refertur: quia benedixerit Deum et regem (III Reg. XXI). Nullum autem debet movere quod Christus pro nobis maledictum factus sit, quia et Deus qui eum dicitur fecisse 438 maledictum, ipse (cum nesciret Christus peccatum) pro nobis eum peccatum fecit, et Salvator de plenitudine Patris exinanivit se, formam servi accipiens (Philip. II): vita mortua [ Al. mortuus] est, et sapientia Dei fatuitas est appellata, ut quod stultum erat Dei sapientius fieret hominibus (I Cor. I). Et in sexagesimo octavo psalmo de se loquitur: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 7). Injuria itaque Domini, nostra gloria est. Ille mortuus est, ut nos viveremus. Ille descendit ad inferos, ut nos ascenderemus ad coelum. Ille factus est stultitia, ut nos sapientia fieremus. Ille se de plenitudine et de forma Dei evacuavit, formam servi accipiens, ut in nobis habitaret plenitudo divinitatis, et Domini fieremus e servis. Ille pependit in ligno, ut peccatum quod commiseramus in ligno scientiae boni et mali, ligno deleret appensus. Crux ejus amaras aquas vertit in dulcem saporem, et securim perditam, in profundumque demersam, missa in fluenta Jordanis levavit (IV Reg. VI). Ad postremum factus est ille maledictio, factus, inquam, non natus: ut benedictiones quae promissae fuerant Abrahae, ipso auctore et praevio transferrentur ad gentes, et spiritus repromissio per fidem illius compleretur in nobis: quam dupliciter debemus accipere, aut in virtutum spiritualibus donis, aut in Scripturarum intelligentia spirituali (I Cor. IX).

(Vers. 15 seqq.) Fratres, secundum hominem dico: tamen hominis testamentum confirmatum nemo spernit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam repromissionem, quia si ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per promissionem donavit Deus. Apostolus, qui omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, debitor Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus, Galatis quoque quos paulo ante stultos dixerat, factus est stultus. Non enim ad eos his usus est argumentis quibus ad Romanos, sed simplicioribus; et quae stulti possent intelligere, et pene de trivio. Quod ne videretur imperitia et non arte fecisse, prudentem placat ante lectorem, et quae dicturus est, 439 temperat praefatione praemissa: Fratres, secundum hominem dico. Quod enim dicturus sum, non dico secundum Deum: non dico secundum reconditam sapientiam, et eos qui solido possunt vesci cibo, sed secundum eos qui ob teneritudinem stomachi lacteo rore pascuntur, et nequaquam valent audire quae grandia sunt (I Cor. V). Unde et ad Corinthios in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae ne inter gentes quidem, ait: Ego dico, et non Dominus (I Cor. VII, 12). Et ad eosdem in secunda: Quod loquor, non secundum Dominum loquor, sed quasi in insipientia (II Cor. XI, 17). Putant aliqui quod de testamento hominis, et de testatoris morte, et caeteris humanae similitudinis disputaturus exemplis, dixerit: Fratres, secundum hominem dico: mihi autem videtur, et propter hoc quidem quod illi arbitrantur, sed maxime propter illud quod sequitur esse praemissum [ Al. promissum], id est: Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Omnes Scripturas sensu ac memoria peragrans, numquam plurali numero semina scripta reperi, sed sive in bonam partem, sive in malam, semper in singulari numero. Necnon et illud quod infert: Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, si quis diligenter Hebraea volumina, et caeteras editiones cum Septuaginta interpretum translatione contulerit, inveniet ubi testamentum scriptum est, non testamentum sonare, sed pactum, quod Hebraeo sermone dicitur BERITH ( ). Unde manifestum est, id fecisse Apostolum quod promisit, nec reconditis ad Galatas usum esse sensibus, sed quotidianis, et vilibus, et quae possent (nisi praemisisset, secundum hominem dico ) prudentibus displicere. Supputandi in hoc loco anni ab eo tempore quo Dominus ad Abraham locutus est, dicens: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XXII, 18), usque ad legislatorem Moysen: utrum quadringenti triginta sint, vel quomodo in Genesi ipsi Abrahae Dominus polliceatur, quod post quadringentos annos de terra servitutis filii ejus exituri sint. Non enim parva res est, et a multis quaesita, nescio an ab aliquo 440 sit inventa. Illud etiam quod in eodem libro de Thamar et duobus ejus parvulis legitur (Genes. XXXVIII), quod scilicet primus qui dicitur Zara, miserit manum suam, et obstetrix ligaverit ei coccinum, et dehinc illo manum intrinsecus retrahente, manum posterior, qui Phares vocatur, porrexerit, praesenti loco congruit, quod ostenderit Israel in Legis opere manum suam, et eam prophetarum, et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero proruperit populus Gentium, propter quem dicitur saepius esse destructa, et medius paries qui inter Judaeos et Gentiles fuerat dissipatus, ut fieret unus grex et unus pastor, et esset gloria, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Simplex autem sensus qui in hoc loco texitur, hanc vim habet, ut doceat Apostolus, non posse per Legem, quae postea data est, repromissiones quae ante factae sunt ad Abraham destrui, et posteriora prioribus praejudicare, cum repromissiones ad Abraham ante quadringentos triginta annos datae sint, quod benedicerentur in illo universae nationes. Legis autem observatio, quod qui fecisset eam, viveret in ea, post quadringentos triginta annos Moysi data sit in monte Sina. Econtrario hic dici poterat: Quid ergo necesse fuit Legem post tantum tempus repromissionis dari, cum et data Lege, suspicio destructae sponsionis potuerit [ Al. putaverit] oboriri, et manente repromissione non profutura Lex data sit? Quam praevidens Apostolus quaestionem, in sequentibus ipse sibi proponit et explicat, dicens:

(Vers. 19, 20.) Quid igitur? Lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promissum erat: ordinata per angelos in manu mediatoris, Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Quia manente repromissione, quae facta fuerat ad Abraham, Lex postea data per Moysen frustra videbatur illata, cur data sit explicat: propter transgressiones, inquit. Post offensam enim in eremo populi, post adoratum vitulum, et murmur in Dominum, Lex transgressiones prohibitura successit. Justo quippe lex non 441 est posita, iniquis autem et non subjectis, impiis et peccatoribus (I Tim. II, 9): et ut altius repetam, post idololatriam, cui in Aegypto fuerant mancipati, ita ut Deum patrum suorum obliviscerentur, et deinceps dicerent: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti, ritus colendi Deum et delinquentium poena sancita est in manu mediatoris Christi Jesu, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: non solum coelum, terra, mare et universa quae cernimus, sed etiam illa quae per Moysen duro populo quasi jugum Legis imposita sunt (Joan. I). Scribitur et ad Timotheum: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Postquam ob nostram salutem de Virginis utero dignatus est nasci mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sequester est dictus. Antequam vero humanum corpus assumeret, et esset apud Patrem in principio Deus Verbum, ad omnes sanctos ad quos factus est sermo Dei, Enoch videlicet, Noe, Abraham, Isaac, et Jacob, et postea Moysen et cunctos Prophetas, quos Scriptura commemorat, sine additamento hominis, quem necdum assumpserat, mediator tantummodo nuncupatur. Quod autem ait: Lex ordinata per angelos, hoc vult intelligi, quod in omni veteri Testamento, ubi angelus primum visus refertur, et postea quasi Deus loquens inducitur: Angelus quidem vere ex ministris pluribus quicumque sit visus, sed in illo mediator loquatur qui dicat: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Nec mirum si Deus loquatur in angelis, cum etiam per angelos qui in hominibus sunt, loquatur Deus in 442 prophetis, dicente Zacharia. Et ait angelus qui loquebatur in me (Zach. II, 3); ac deinceps inferente: Haec dicit Dominus omnipotens. Neque enim angelus qui esse dictus fuerat in propheta, ex sua persona audebat loqui: Haec dicit Dominus omnipotens. Manum mediatoris, potentiam et virtutem ejus debemus accipere. Qui cum secundum Deum, unum sit ipse cum Patre, secundum mediatoris officium alius ab eo intelligitur. Quia vero lectionis ordo confusus est, et hyperbato perturbatur, sic nobis reddendus videtur: Lex posita est per angelos in manu mediatoris, propter transgressiones ordinata per angelos, donec veniret semen cui repromissum erat. Semen autem haud dubium quin Christum significet, qui ex Matthaei quoque principio comprobatur esse filius Abraham, Scriptura referente: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.

(Vers. 21 seqq.) Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset Lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Sicut mediator Dei et hominum, inter dantem et accipientem Legem medius fuit: ita Lex ipsa, quae post repromissionem data est, inter repromissionem et completionem ejus media subrepsit. Quae non idcirco arbitranda est promissionem excludere, quia postea subsecuta eam, quae prius fuit, videtur abolere; sed ex eo quod non potuit vivificare, nec id tribuere quod repromissio prima pollicita est, manifestum est 443 in custodiam eam repromissionis, non in subversionem datam. Si enim data esset Lex quae posset praestare vitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, vere promissio per Legem putaretur exclusa. Nunc autem propter transgressiones, ut supra diximus, posita, magis arguit eos peccatores, quibus post repromissionem in custodiam, et, ut ita dicam, in carcerem data est, ut quia per arbitrii libertatem noluerant innocentes exspectare promissum, legalibus vinculis praepediti, et in servitutem mandatorum redacti, custodirentur in adventum futurae in Christo fidei, quae finem repromissionis afferret. Nec vero aestimandum Scripturam auctorem esse peccati, quia omnia sub peccato conclusisse dicatur, cum mandatum quod ex jure praecipitur, ostendat potius arguatque peccatum, quam sit causa peccati. Quomodo et judex non est auctor sceleris, nequam homines vinciendo: sed concludit eos, et nocentes sententiae suae auctoritate pronuntiat, ut debitos poenae indulgentia postea si voluerit, principalis absolvat.

(Vers. 24 seqq.) Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificaremur. At ubi venit fides, jam non sub paedagogo sumus. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. Paedagogus parvulis assignatur, ut lasciviens refrenetur aetas, et prona in vitia corda teneantur, dum tenera studiis eruditur infantia, et ad majores philosophiae ac regendae reipublicae disciplinas, metu poenae coercita praeparatur. Non tamen paedagogus magister et pater est, nec haereditatem et scientiam paedagogi is qui eruditur, exspectat; sed alienum custodit filium paedagogus, ab eo postquam ille ad legitimum capiendae haereditatis tempus advenerit, recessurus. Denique et nomen paedagogi hoc ipsum sonat, et est compositum ab eo quod pueros agat, id est, ductet. Itaque et Moysi lex, populo lascivienti, ad instar paedagogi severioris apposita est, ut custodiret eos, et futurae fidei praepararet, quae postquam venit, et credidimus in Christum, jam non sumus sub paedagogo, tutor a nobis curatorque discedunt, 444 et legitimum aetatis tempus ineuntes, veri Dei filii nominamur, cui nos generat non Lex abolita, sed mater Fides, quae est in Christo Jesu. Quod si quis post consummatum aetatis suae tempus, quando jam haeres et liber et filius appellatur, voluerit esse sub paedagogo, sciat se non posse legibus parvuli vivere. Ubi enim nunc compleri potest illud: Ter in anno apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui (Exod. XXIII, 17), subversa Jerusalem, et templo usque ad cineres dissipato? Ubi salutares et pro peccato hostiae? Ubi ad simulacrum coelestium siderum, holocaustorum aeternus ignis, altari omnino destructo? Noxiis vero quae poterit poena decerni, Scriptura dicente: Aufere is malum de medio vestrum (Deut. XIII, 5), servientibus Judaeis, et Romanis regnantibus? Atque ita fiet, ut nec sub patre nec sub paedagogo vivant: dum et Lex impleri non potest post successionem fidei, et fides dum paedagoga Lex appetitur, non tenetur.

(Vers. 27, 28.) Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus. Non est servus, neque liber. Non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Quomodo Filii Dei per fidem, quae est in Christo Jesu, nascamur, ostendit dicens: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quod autem Christus sit indumentum, non solum de praesenti loco, verum etiam de alio comprobatur, Paulo eodem cohortante: Induite vos Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 14). Si igitur qui in Christo baptizati sunt, Christum induerunt, manifestum est eos qui non sunt induti Christum, non fuisse baptizatos in Christo. Ad eos enim qui fideles et baptisma Christi consecuti putabantur, dictum est: Induite vos Dominum Jesum Christum. Si quis hoc corporeum et quod oculis carnis aspicitur, aquae tantum accipit lavacrum, non est indutus Dominum Jesum Christum. Nam et Simon ille de Actibus apostolorum, acceperat lavacrum aquae; verum quia sanctum Spiritum non habebat, indutus non erat Christum (Actor. VIII). Et haeretici vel hypocritae, et hi qui sordide victitant, 445 videntur quidem accipere baptismum, sed nescio an Christi habeant indumentum. Itaque consideremus ne forte et in nobis aliquis deprehendatur, qui ex eo quod Christi non habet indumentum, arguatur non baptizatus in Christo. Cum autem quis semel Christum indutus fuerit, et missus in flammam, Spiritus sancti ardore canduerit, non intelligitur aurum sit an argentum. Quamdiu calor massam sic possidet, unus igneus color est, et omnis diversitas generis, conditionis et corporum aufertur istiusmodi vestimento. Non est enim Judaeus, neque Graecus. Pro Graeco Gentilem accipere debemus, quia Ἕλλην, et Graecum et Ethnicum utrumque significat. Nec Judaeus idcirco melior est, quia circumcisus est; nec Gentilis ideo deterior, quia praeputium habet; sed pro qualitate fidei, vel Judaeus, vel Graecus melior,sive deterior est. Servus quoque et liber, non conditione separantur, sed fide, quia potest et servus libero esse melior, et liber servum in fidei qualitate praevertere. Masculus similiter et femina, fortitudine et imbecillitate corporum separantur. Caeterum fides pro mentis devotione censetur, et saepe evenit ut et mulier viro causa salutis fiat, et mulierem vir in religione praecedat. Cum autem ita se res habeat, et tota diversitas generis, conditionis et corporum, Christi baptismate, et indumento illius auferatur, omnes unum sumus in Christo Jesu: ut quomodo Pater et Filius in se unum sunt, ita et nos in ipsis unum simus.

(Vers 29.) Si autem vos Christi: ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Quia repromissiones ad Abraham et ad semen ejus factae sunt, quod est Christus Jesus, consequenter hi qui Christi filii, id est, semen ejus sunt, semen quoque dicuntur Abraham, cujus sunt semen ex semine. Verum quotiescumque Dominus noster Jesus semen Abrahae nominatur, corporaliter sentiendum est, quod ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos, qui Salvatoris sermone suscepto, credidimus in eum, et nobilitatem generis Abrahae, ad quem est promissio facta, suscepimus: tunc spiritualiter semen fidei et praedicationis accipere debemus. Deinde etiam 446 hoc considerandum, quod quando de Domino loquitur: Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini ejus, hoc est, Christo Jesu, repromissiones pluraliter ponat. Quando vero de his qui per Christum semen sunt Abrahae, singulariter repromissio nuncupetur, ut in praesenti loco: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Decens quippe erat ut quod in Christo uno pluraliter dicebatur, id in multis hominibus singulariter poneretur. Sequitur:

(Cap. IV.--Vers. 1, 2.) Dico autem, quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium, sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. Haeres iste parvulus, qui nihil differt a servo cum sit Dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre, totum humanum genus usque ad adventum Christi, et, ut amplius dicam, usque ad mundi consummationem significat. Quomodo enim omnes in protoplasto Adam, necdum nati moriuntur: ita et omnes etiam hi, qui ante adventum Christi nati sunt, in secundo Adam vivificantur. Atque ita fit, ut et nos Legi servierimus in patribus: et illi gratia salventur in filiis. Iste intellectus Ecclesiae catholicae convenit, quae et veteris et novi Testamenti unam asserit providentiam: nec distinguit in tempore, quos conditione sociavit. Omnes aedificati sumus super fundamentum apostolorum et prophetarum, continente nos angulari lapide Jesu Christo Domino nostro, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissipans, inimicitiam utriusque populi in sua carne destruxit, et antiquae Legis difficultatem, Evangelicorum dogmatum integritate mutavit (Ephes. II, 20). Vere in Christo omnes unus panis sumus, et duo consensimus super terram. Et quomodo nos super prophetas fundati sumus: ita et patriarchae in apostolorum fundamine constiterunt. Tutores autem et actores, possunt et prophetae accipi, quorum verbis quotidie in adventum Salvatoris erudiebamur: sicut paedagoga Moysi Lex supra disserta est; et angeli parvulorum qui quotidie vident faciem Patris, et interpellant pro eis. De quibus dictum est: Immittet 447 angelos Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos (Ps. XXXIII, 8). Possunt intelligi et sacerdotes et principes, qui tum populo dominati, nunc formam praebere censentur. Et recte hi sub tutoribus et actoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris, necdum meruere spiritum libertatis et adoptionis accipere. Aetas enim infantiae ad peccata formidat, paedagogum metuit, non confidit esse se liberam, licet per naturam domina sit. Et secundum utramque intelligentiam qua tutores et actores, vel prophetas, vel angelos diximus, parvulus iste tamdiu sub actoribus est atque tutoribus, donec legitimum perfecti viri tempus impleverit. Legitimum autem tempus, sicut Romanis legibus, viginti quinque annorum spatio terminatur, ita ad humani generis perfectionem Christi reputatur adventus. Statim ut ille venerit, et omnes in virum perfectum creverimus, paedagogus a nobis tutorque discedunt. Tunc auctoritate Domini et haereditatis possessione perfruemur, in qua prius nati quodammodo putabamur alieni.

(Vers 3.) Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus servientes. Elementa mundi, eosdem quos supra tutores et actores dixerat, appellavit: quod sub ipsis primum praesidibus constituti, quia necdum Dei Filii capere ad nos poteramus adventum, erudiebamur in medio. Nonnulli eos esse angelos arbitrantur, qui quatuor mundi elementis praesideant: terrae videlicet, aquae, igni, et aeri: et necesse esse, ut priusquam quis credat in Christo, illis arbitris gubernetur. Elementa mundi coelum et terram, et ea quae intra haec sunt, plerique appellata putant: quod videlicet solem, lunam, maria, silvarum, et montium deos, et sapientes Graeciae, et Barbarae nationes, Romanique, omnium superstitionum sentina, venerentur: quibus cum Christus venerit, liberamur, intelligentes ea creaturas esse, non numina. Alii elementa mundi, Legem interpretantur Moysi et eloquia prophetarum: quod per haec quasi initia et exordia litterarum, Dei timorem, qui sapientiae principium est, suscipiamus. Denique ad eos qui jam deberent esse perfecti, et veritate neglecta, 448 adhuc disciplinarum principiis inhaerebant, scribit in Epistola ad Hebraeos Apostolus: Etenim cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum necesse habetis ut doceamini quae sint elementa principii sermonum Dei (Hebr. V, 12). Econtrario nobis objici potest, quod ad Colossenses Paulus apostolus scribens, elementa mundi alia nuncuparit: Videte, dicens, ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum: secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8). Sed ex eo quod addidit, secundum traditionem hominum, et inanem deceptionem, ostendit non eadem elementa ad Colossenses et ad Galatas nominari. Ab his quippe elementis postquam venerit temporis plenitudo redimimur, et ad majora gradientes adoptionem recipimus filiorum. Ab illis vero nihil tale dicitur quid sequatur; sed simpliciter elementa pro litteris accipiuntur. Potest igitur, ut diximus, Moysi Lex et prophetae pro elementis accipi litterarum, quod per eas syllabae jungantur et nomina, et non tam sui, quam alterius rei utilitate discantur: ut possimus orationem legere contextam, in qua sensus magis et ordo verborum quam litterarum principia considerantur. Quod autem Legem et prophetas, elementa mundi interpretati sumus, mundus pro his qui in mundo sunt, accipi solet, eodem Paulo dicente: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 9). Et in Evangelio: Et mundus per eum factus est, et mundus eum non recipit (Joan. X). Quidam etiam in illa liberius evagantur: ut quia Lex umbram habet futurorum bonorum, requirant utrum in alio mundo, de quo Salvator ait: Ego non sum de mundo isto (Joan. VIII, 23), primum parvuli simus, et sub elementis initiorum constituti, paulatim procedamus ad summum, et recipiamus adoptionis locum quem quondam amisimus.

(Vers. 4.) At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege: ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Diligenter attendite quod non dixerit, factum per mulierem: quod Marcion et caeterae haereses volunt, quae putativam Christi carnem simulant: sed ex muliere, ut non per illam, 449 sed ex illa natus esse credatur. Quod autem sanctam et beatam Matrem Domini, mulierem, non Virginem nominavit, hoc idem et in Evangelio κατὰ Ματθαῖον scriptum est: quando uxor appellatur Joseph (Luc. II), et ab ipso Domino quasi mulier increpatur (Joan. II). Non enim necesse erat semper quasi caute et timide Virginem dicere, cum mulier sexum magis significet quam copulam viri: et secundum intelligentiam Graecitatis, γυνὴ tam uxor, quam mulier valeat interpretari. Sed ut cuncta praeteream: quomodo sub lege factus est, ut eos qui sub lege erant, redimeret: sic propter illos qui nati erant ex muliere, ex muliere nasci voluit. Nam et baptismum in Jordanis fluento idcirco quasi poenitens, cum esset a peccatis liber, accepit: ut caeteros edoceret mundandos esse per baptismum, et in filios nova Spiritus adoptione generari. Quod nequaquam intelligens Joannes Baptista, eum ad lavacrum prohibebat accedere, dicens: Ego a te debeo baptizari (Matt. III, 14). Et statim sacramentum [ Al. sacramento] docetur: Sine modo: sic enim decet nos adimplere omnem justitiam, ne qui ob hominum salutem venerat, aliquid de conversatione hominum praeteriret. Quaerat quispiam, et dicat: Si ideo sub Lege factus est, ut eos qui sub Lege erant, redimeret: quod videlicet impossibile fuerit redimi eos qui erant sub Lege, nisi factus fuisset ipse sub Lege: aut sine Lege factus est, ut redimeret eos, qui sub Lege non erant: aut si non est factus ipse sine Lege, non redimit eos qui sub Lege non fuerant. Quod si possibile erat eos qui sine Lege erant, redimi; ita ut sine Lege ipse non fieret: ergo superflue sub Lege factus est; ut redimeret eos qui sub Lege erant. Breviter solvet hanc quaestionem, si quis illo utatur exemplo: et cum his qui sine Lege erant, reputatus est. Nam licet in Latinis codicibus propter simplicitatem interpretum male editum sit: Et cum iniquis reputatus est (Luc. XXII, 37); tamen sciendum aliud apud Graecos significare ἄνομον, quod hic scriptum est; aliud ἄδικον, quod in Latinis voluminibus habetur. Ἄνομος enim dicitur ille, qui sine lege est, et nullo 450 jure constringitur. Ἄδικος vero iniquus, sive injustus. Unde et ipse Apostolus in alio loco: cum non essem, ait, sine Lege Dei; sed in Lege essem Christi (I Cor. IX): et certe in hoc quoque testimonio ἄνομος in Graeco scriptum est; et qui hic bene interpretatus est, potuit idem verbum et ibi similiter interpretari: nisi eum ambiguitas fefellisset. Alius vero ipsum verbum, redimeret, acutius intuebitur; et dicet eos significari redemptos, qui primum de Dei parte fuerint, et postea esse cessaverint: illos vero qui sub Lege non fuerint, non tam redimi, quam emi. Unde et ad Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae ne inter Gentes quidem (Ibid. V), scribitur: Pretio empti estis, non redempti: sub Lege quippe non fuerant. Recipimus igitur adoptionem filiorum Dei: et redempti a Christo, sub servitute elementorum mundi et tutorum potestate esse desistimus. Quomodo autem inter redimere et emere quid interesset, ostendimus, sic quid sit inter accipere, et recipere adoptionem filiorum, consideremus.

(Vers. 6.) Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater. Manifeste apostolus Paulus tres spiritus nominat, Spiritum Filii Dei, ut in praesenti loco, Misit Deus Spiritum Filii in corda nostra (Rom. VIII, 14). Et Spiritum Dei, ut in illo: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Et Spiritum sanctum ut ibi: Corpora vestra templum sancti Spiritus sunt, qui est in vobis (I Cor. VI, 19). Alium autem sanctum Spiritum esse quam Filium Dei, manifeste et in Evangelio comprobatur: Qui dixerit verbum contra Filium hominis, dimittetur ei. Quicumque autem dixerit contra Spiritum sanctum, nec hic, nec in futuro dimittetur et (Luc. XII, 10). Hoc ideo: quia multi per imperitiam Scripturarum (quod et Firmianus in octavo ad Demetrianum Epistolarum libro facit) asserunt Spiritum sanctum saepe Patrem, saepe Filium nominari. Et cum perspicue in Trinitate credamus, tertiam personam auferentes, non substantiam ejus volunt esse, sed nomen. Ne autem longum faciam (non enim dialogus, sed 451 commentarius scribitur), de quinquagesimo psalmo tres spiritus nominatos breviter ostendam, propheta dicente: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua: et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Principalem spiritum, Patrem appellat: quia Filius ex Patre, et non Pater ex Filio. Spiritum autem rectum, veritatis atque justitiae, Christum Dominum significat: Quia Pater omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22), ut David ait: Deus, judicium tuum regi da, et potentiam tuam filio regis (Ps. LXXI, 1). Porro Spiritum sanctum aperto nomine vocat. Quae quidem cum vocabulis personisque dissentiant, substantia naturaque sociata sunt: et indifferenter idem Spiritus ob naturae societatem, nunc Patris dicitur esse, nunc Filii. Argumentum autem quo asserere conatur, nos jam non esse sub Lege, sed sub gratia Domini Jesu, tali fine concludit. Superius dixerat, ut adoptionem filiorum reciperemus: nunc Dei esse nos filios, ex spiritu probat quem habemus in nobis. Numquam enim, inquit, auderemus dicere: Pater noster qui es in coelis: Sanctificetur nomen tuum, nisi de conscientia Spiritus habitantis in nobis, et magna sensuum et dogmatum voce clamante: Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Abba Hebraicum est, idipsum significans quod et Pater. Et hanc consuetudinem in pluribus locis Scriptura conservat, ut Hebraicum verbum cum interpretatione sua ponat. Bartimeus, filius Timei. Aser, divitiae. Tabitha, Dorcas (Act. IX): et in Genesi, Mesech, vernaculus (Gen. XV), et caetera his similia. Cum autem Abba Pater Hebraeo Syroque sermone dicatur: et Dominus noster in Evangelio praecipiat, nullum patrem vocandum nisi Deum (Matt. XXIII), nescio qua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos acquiescamus. Et certe ipse praecepit hoc qui dixerat non esse jurandum (Matth. V). Si non juramus, nec patrem quidem quempiam nominemus. Si de patre interpretabimur aliter, et de jurando aliter sentire cogemur [ Al. cogemus]. Notandum etiam, quia clamor in Scripturis, non 452 magnae vocis emissio, sed scientiae intelligatur et dogmatum magnitudo. Nam et in Exodo respondit Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? cum penitus Moysi vox nulla praecesserit. Verum compunctum cor et pro populo lacrymabiliter ingemiscens, Scriptura clamorem vocavit. Quomodo igitur, qui Spiritum Filii Dei habet, filius Dei est; sic in reciprocum, qui spiritum Filii Dei non habet, Dei filius non potest appellari.

(Vers. 7.) Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Christum. Habentes, inquit, spiritum Filii Dei in vobis clamantem, Abba, Pater, non servi coepistis esse, sed filii. Quia ante nihil differebatis a servo cum essetis natura quidem Dei; sed sub tutoribus et actoribus parvuli degebatis: quod si filii estis, consequenter vobis debetur haereditas, ut quomodo spiritum Filii Dei accipientes, facti estis filii Dei: ita in libertatem de servitute mutati, haeredes sitis cum haerede Patris Christo Jesu, qui ex persona hominis assumpti loquitur in psalmo: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 7, 8). Quod autem in hoc loco dicimus, in caeteris quoque observare debemus, de toto genere hominum singulari numero disputari. Omnes enim credentes, unum sumus in Christo Jesu, et membra corporis ejus, et in perfectum virum redacti, illum habemus caput, quia caput viri Christus est (I Cor. XI, 2).

(Vers. 8, 9.) Sed tunc quidem nescientes Deum servistis his qui natura non erant dii. Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursum servire vultis? Galatas quod ab idolorum cultu ad fidem Dei veri transtulerunt, arguit, quomodo idolis derelictis, quae natura non erant dii, et cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab ipso, spiritu quoque adoptionis accepto, rursum quasi parvuli, et sub tutoribus et paedagogo esse cupientes, ad infirma et paupertina revertantur elementa, quae propterea infirmo et pauperi sensu populo data sunt 453 in deserto, quia non poterat accipere et sustinere majora. Eadem autem elementa, quae nunc infirma et egena appellavit, superius tantum mundi elementa posuit. Et ubi elementa mundi dicta sunt, ibi non est additum, infirma et egena. Hinc rursum ubi infirma vocata sunt, mundi, ut supra diximus, nomen est tacitum. Puto itaque quamdiu quis parvulus est, nec statutum a patre tempus implevit, ut filius et haeres appellari queat, sub elementis eum mundi, Lege videlicet esse Moysi. Cum autem post libertatem filio debitam rursus reversus fuerit ad Legem, circumcidi volens, et totam Judaicae superstitionis litteram sequi, tunc quae prius ei mundi tantum fuerant elementa, infirma quoque et egena dicuntur exordia. Intantum enim nihil prosunt cultoribus suis, ut ne hoc quidem eis exhibere valeant quod ante praestiterant, Jerosolyma, templo altarique destructis. Respondeat aliquis, et dicat: Si lex et praecepta quae in Lege conscripta sunt, infirma et egena elementa sunt, et hi qui cognoverunt Deum, magis autem cogniti sunt ab eo, Legem observare non debent (ne incipiant non tam Deum colere a quo cogniti sunt, quam ad eos reverti qui natura non sunt dii), aut Legem observaverunt Moyses et prophetae, et non cognoverunt Deum, nec cogniti sunt ab eo; aut si cognoverunt Deum, mandata Legis minime compleverunt. Quod utrumque periculosum est dicere: Aut illos non fecisse quae Legis sunt, et sic cognovisse Deum: aut non cognovisse Deum, dum infirma et egena Legis elementa custodiunt. Quod quidem sic solvi potest, ut dicamus illos, quomodo Paulus factus est Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret (I Cor. IX), et in Generis ex voto comam totondit (Act. XVIII), et nudipedalia atque calvitium Jerosolymis in templo exercuit, ut eorum sedaret invidiam, qui catechisati de eo fuerant, quod contra Legem Moysi, et Deum faceret prophetarum: ita et sanctos viros fecisse quidem ea quae Legis erant, sed sensum magis Legis secutos esse quam litteram. Qui non minus quam Abraham sublato de facie velamento, cupierunt videre diem Christi, et viderunt 454 et laetati sunt: Facti infirmo populo infirmi, ut infirmos lucrifacerent (I Cor. IX), et his qui sub Lege erant quasi essent ipsi sub Lege, ut eos ab idolis, quibus in Aegypto assueverant, separarent. Absurdum quippe est Moysen et caeteros confabulatores Dei in ea fuisse conditione, ut non credamus eis, et praefinitum tempus a Patre venisse, et redemptos eos esse de servitute legali, et adoptionem filiorum consecutos, et haereditatem cepisse cum Christo. Quaecumque enim toto generi humano sapientia Dei quasi uni Filio praestitit, haec eadem unicuique sanctorum semper suo ordine et dispensatione largita est. Legem nobis Moysi infirma et egena dicentibus elementa, occasionem inveniunt haeretici, ut detrahant Creatori, quia mundum condiderit, et Legem sanxerit. Quibus nos respondebimus, id quod supra diximus, infirma his esse et egena elementa, qui ad ea post Evangelii gratiam revertuntur. Antequam vero praefinitum tempus veniret a Patre, non tam infirma et egena appellata esse elementa, quam mundi. Denique priusquam Christi in toto orbe Evangelium coruscaret, habuerunt suum fulgorem praecepta legalia: postquam vero majus evangelicae gratiae lumen effulsit, et sol justitiae toti mundo se prodidit, stellarum lumen absconditum est, et earum radii caligaverunt, ita ut Apostolus in alio loco diceret: Nam nec glorificatum est, quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam (II Cor. III). Quod aliis verbis nunc loquitur, ut dicat, Lex Moysi quae ante Evangelium dives, et opulenta, et clara fuit, post adventum Christi ad comparationem ejus quasi infirma et egena, imminuta atque destructa est ab eo qui major fuit Salomone, et templo, et Jona. Quod enim scriptum est: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30): non tam ex Joannis, quam ex Legis persona dictum puto, quia semper cedunt minora majoribus, et perfecta initiis praeponuntur. Alias autem infirma et egena elementa, Judaeorum traditiones, et secundum litteram vilem intelligentiam confirmabimus, quae sunt justificationes non bonae, et praecepta non bona. 455 Robusta quippe et dives est Legis intelligentia spiritualis (Ezech. XX), ita ut aut penitus elementum non debeat appellari, aut elementum quidem sit comparatione futuri saeculi, et vitae in Christo Jesu, qua nunc vivunt angeli supernaeque virtutes. Sensui vero Judaico comparata, non tam elementum, hoc est, initium, quam perfectio nuncupetur. Quod autem ait: Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, illud ostendit, quod post idolorum cultum, Deum intellexerint Galatae, vel potius ipsi cognitione ejus digni sint judicati. Non quod Deus Creator omnium aliquid ignoret; sed quod eos tantum scire dicatur, qui errorem pietate mutaverint. Cognoscit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Et Salvator in Evangelio: Ego sum, ait, pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae (Joan. X, 14). Econtra ad impios: Nescio vos, recedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Et ad stultas virgines: Nescio vos quae estis [Al. sitis ] (Matth. XXV, 12).

(Vers. 10, 11.) Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Qui non adorat Patrem in spiritu et veritate, nescit sabbatismum sanctis repositum, de quo loquitur Deus: Si introierunt in requiem meam (Psal. XCIV, 11): et non de illis temporibus recordatur, de quibus scriptum est: Recordamini dierum saeculi (Isai. XLVI, 9). Et alibi: Memoratus sum dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI, 6). Dies Judaicos observat, et menses, et tempora, et annos. Dies, ut sabbati, et neomeniae, et a decima mensis primi usque ad quartam decimam, qua agnus corporeus victimae reservatur, et a quarta decima usque ad vicesimam primam ejusdem mensis, quando azyma comeduntur, non sinceritatis et veritatis, sed in fermento veteri malitiae et nequitiae Pharisaeorum. Septem quoque septimanas, qui ritu Judaico post azyma computat, dies Israeliticae Pentecostes colit. Nec non et clangorem tubarum mense septimo prima mensis. Decima quoque ejusdem mensis, expiationem et jejunium, et scenopegias ex more figentes, Judaicos observant dies. Menses autem custodiunt, qui primum et septimum mensem, non intelligentes mysterium veritatis, observant. Tempora quoque 456 colunt, qui ter per annos singulos Jerosolymam venientes, putant se Domini implere praeceptum, dicentis: Tribus temporibus anni diem festum agetis mihi, solemnitatem azymorum, et solemnitatem messis primitivorum; et solemnitatem consummationis in exitu anni (Exod. XXIII, 14, seqq.). Et alibi: Tribus temporibus anni apparebit masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui (Ibid. XVII). Quod autem ait, et annos, puto de septimo remissionis anno dici, et de quinquagesimo, quem illi Jubileum vocant. Plenius hunc locum ad Colossenses Apostolus explicat, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum (Coloss. II, 16). Partem dici festi ad distinctionem perpetuae festivitatis hic posuit, ut non brevem, et, ut ita dicam, totius corporis quamdam particulam, sed totum vitae nostrae spatium perpetuae in Christo solemnitatis habeamus. Et ut posterioribus priora connectam, quid de lege Moysi et de superflua ciborum curiositate in hac eadem Epistola sentiat, statim subjungit et loquitur: Si enim mortui estis cum Christo, ab elementis mundi hujus, quid adhuc tamquam viventes in hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum. Dicat aliquis: Si dies observare non licet, et menses, et tempora, et annos, nos quoque simile crimen incurrimus quartam sabbati observantes, et parasceven, et diem Dominicam, et jejunium Quadragesimae, et Paschae festivitatem, et Pentecostes laetitiam, et pro varietate regionum, diversa in honore martyrum tempora constituta. Ad quod qui simpliciter respondebit, dicet: non eosdem Judaicae observationis dies esse quos nostros. Nos enim non azymorum pascha celebramus, sed resurrectionis et crucis. Nec septem juxta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecoste, sed Spiritus sancti veneramur adventum. Et ne inordinata congregatio populi fidem minueret in Christo, propterea dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter veniremus. Non quo celebrior sit dies illa qua convenimus, sed quo quacumque die conveniendum sit, 457 ex conspectu [ Al. et aspectu] mutuo laetitia major oriatur. Qui vero oppositae quaestioni acutius respondere conatur, illud affirmat, omnes dies aequales esse, nec per parasceven tantum Christum crucifigi, et die Dominica resurgere, sed semper sanctum resurrectionis esse diem et semper eum carne vesci Dominica, Jejunia autem et congregationes inter dies propter eos a viris prudentibus constitutos, qui magis saeculo vacant, quam Deo, nec possunt, immo nolunt toto in Ecclesia vitae suae tempore congregari, et ante humanos actus, Deo orationum suarum offerre sacrificium. Quotus enim quisque est, qui saltem haec pauca quae statuta sunt, vel orandi tempora, vel jejunandi semper exerceat? Itaque sicut nobis licet vel jejunare semper, vel semper orare, et diem Dominicam accepto Domini corpore indesinenter celebrare gaudentibus: non ita et Judaeis fas est omni tempore immolare agnum, Pentecostem agere, tabernacula figere, jejunare quotidie. Satis vero caute inter auctoritatem Apostoli, et sancti hominis lenitatem verba moderatus est, inferens: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Si enim abrupte condemnare voluisset, dixisset utique: Timeo vos: sine causa enim laboravi in vobis. Nunc autem videns eos zelum Dei habere, sed non secundum scientiam, nec penitus eorum desperavit salutem, qui pio fuerant errore decepti, nec rursum irreprehensos reliquit, ne et ipsis perseverandi in errore, et caeteris occasionem similiter tribueret errandi. Timeo autem vos, posuit, pro eo quod est, timeo de vobis. Sine causa laborat magister, cum ipse provocat ad majora discipulos, et illi retro lapsi ad minora et humilia revolvuntur.

(Vers. 12.) Estote sicut et ego, quia et ego sicut vos. Quod dicit tale est, quomodo ego vobis infirmis sum factus infirmus, et non potui loqui ut spiritualibus, sed quasi carnalibus et parvulis in Christo, et quia necdum poteratis solido cibo vesci, 458 Evangelico vos tantum lacte potavi, nolens in aetate vos semper infantiae permanere, sed paulatim ad adolescentiam et juventutem usque perducere, ut solidum cibum possetis accipere: ita et vos debetis esse sicut et ego sum, perfectiora videlicet sapere, dimisso lacte, ad fortiores cibos, et ad pabula transire majora. Hoc autem loquitur quasi Salvatoris imitator, qui non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens; et habitu inventus est ut homo, ut nos dii fieremus ex hominibus, et non ultra moreremur; sed consurgentes Christo, amici ejus diceremur et fratres, et ut esset discipulus sicut magister, et servus sicut dominus. Potest autem et ita intelligi: Obsecro vos, inquit, fratres, ut Judaica observatione contempta, dierum, mensium, temporum, atque annorum, quae sunt umbrae futurorum, me imitemini, qui sine querela in Lege versatus, omnia arbitratus sum quasi purgamenta atque quisquilias, ut Christum lucrifacerem. Fui quippe et ego sicut vos nunc estis, cum eisdem observationibus strictus tenebar, et Ecclesiam Christi, quia ista non faceret, persequens devastabam.

(Vers. 13.) Fratres, obsecro vos, nihil me laesistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem. Superiori sententiae junge quod sequitur, quod ut fiat manifestius, sit ordo iste quem fingimus: Obsecro vos, fratres, estote sicut et ego, quia et ego sicut vos. Simile est huic illud: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 40). Nec non et alibi: Obsecro primum omnium fieri deprecationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1). Petri quoque verba dicentis: Seniores in vobis rogo consenior ipse, et testis passionum Christi (I Petr. V, 1). Quae quidem et nos ad humilitatem provocant, et supercilium decutiunt episcoporum, qui velut in aliqua sublimi specula constituti, vix dignantur videre mortales, et alloqui conservos suos. Discant ab Apostolo, 459 errantes et insipientes Galatas fratres vocari. Discant post increpationem blanda verba dicentis: Obsecro vos (I Cor. XI). Quod autem obsecrat, illud est, ut imitatores ejus sint, sicut ipse Christi; immo ut praesentem locum sequar, nihil est grande quod postulat: ut quomodo ipse propter illos de majori factus est minor: sic illi a minoribus ad majora conscendant. Nihil me, inquit, laesistis. Laedit discipulus magistrum, si per negligentiam suam praecepta ejus laboremque disperdat. Non laeserant Galatae Apostolum, usque in praesens tempus Evangelium ejus ac mandata servantes. Aut certe ita: Quando vobis primum Evangelium annuntiavi; et propter infirmitatem carnis vestrae, quia non poteratis sacramenta suscipere majora, praedicavi vobis quasi parvulis, et meipsum infirmum esse simulavi, ut vos infirmos lucrifacerem: nonne quasi angelum suscepistis me, quasi Christum Jesum? Cum igitur in nullo me illo tempore laeseritis [ Al. laesistis], et me vestri causa humilem atque dejectum similem Dei Filio putaveritis: quomodo ad majora vos provocans laedor a vobis, perdendo laborem meum, et dispensationem illam, qua me parvulum esse simulaveram, irrito opere nunc lugetis? Per infirmitatem autem carnis non suae, sed audientium, Galatis Paulus annuntiat: qui non poterant carnem subjicere verbo Dei, sed quasi carnei, nihil intelligentiae suscepere spiritualis. Quod ut evidentius fiat, ponamus exemplum. Per infirmitatem carnis docet, qui dicit: Si se non continent, nubant. Et: Mulier si mortuus fuerit vir ejus, libera est: cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 9, 39). Nequaquam vero per infirmitatem carnis docet, ista commemorans: Solutus es ab uxore: noli quaerere uxorem. Et: Tempus est, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habentes (Ibid. 27, 29). Alia quippe praecepta ad spirituales, alia dantur ad carneos. Et aliud est quod juxta imperium, aliud quod juxta indulgentiam praecipitur.

(Vers. 14.) Et tentationem vestram, quae erat in carne mea, non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Obscurus locus, et 460 acrius attendendus. Ego quidem, ait, quasi parvulis vobis atque lactentibus per infirmitatem carnis vestrae jam pridem evangelizavi, a minoribus incipiens, et (ut ita dicam) apud vos pene balbutiens. Quae dispensatio et praedicationis infirmae simulatio, mea quidem gubernatio erat; sed vestra tentatio, an vobis placerent, et magna viderentur ea quae pro conditione sui minora erant, et a me quasi humilia promebantur. Quae quidem vos, non ut parva, sed ut magna capientes, intantum admirati estis, ut me qui ea loquebar quasi angelum, et, ut plus dicam, quasi Dei Filium susciperetis. Haec ergo vestra tentatio, qua ego vos in carnali mei sermonis annuntiatione tentabam, non fuit contempta, nec vilis; sed plus quam aestimabam, habuit dignitatis. Potest et locus iste ita edisseri: quando veni ad vos, non veni in sermone sapientiae, sed homo humilis atque contemptus, nihil magnum deferens, crucifixum. Cum igitur me videretis in corpore infirmitatibus obnoxio constitutum, regna coelestia pollicentem non irrisistis, nec aestimastis dignum esse contemptu: intelligebatis quippe humilitatem carnis meae, et ipsius habitus vilitatem, ad vestram tentationem fieri: an videlicet contemneretis cum, qui ab incredulis miserabilis putabatur; sed econtra illum humilem, vilem atque contemptum, ita ut angelum, et plusquam angelum suscepistis. Aut certe suspicari possumus, Apostolum eo tempore quo primum venit ad Galatas, aegrotasse; et aliqua corpusculi infirmitate detentum, non cessasse tamen, nec vocem silentio repressisse, quo minus coeptum Evangelium praedicaret. Nam tradunt eum gravissimum capitis dolorem saepe perpessum: et hunc esse angelum Satanae, qui appositus ei sit, ut eum colaphizaret in carne, ne extolleretur. Haec infirmitas, et languor hic corporis, apud eos quibus annuntiabatur Evangelium, tentatio fuit: an contemnerent eum sublimia promittentem, quem languoribus corporis subjectum videbant. Nec non et illud dici potest, quod in principio adventus sui ad Galatas, contumelias, 461 et persecutiones, et plagas corporis ab his qui contraibant Evangelio sustinuerit: et hanc fuisse tentationem vel maximam Galatis, Apostolum Christi cernentibus verberari. Quod autem ait, sicut angelum, sicut Christum Jesum suscepistis me: et angelo [ Al. angelis] Christum esse ostendit majorem, quem secundum dispensationem corporis minorem Psalmista cantaverat, dicens: Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6); et tantum sua verba in principio valuisse demonstrat, ut angeli putarentur et Christi.

(Vers. 15, 16.) Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis: quia si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus vobis factus sum veritatem dicens vobis? Beatus est qui ambulat in virtutum via, sed si ad virtutes usque pervenerit. Nec prodest a vitiis recessisse, nisi optima comprehendas. Quia non tam initia sunt in bonis studiis laudanda, quam finis. Sicut enim in vinea multi usque ad praelum uvae gradus sunt: et primum necesse est ut vitis gemmet in pampinis, spem promittat in floribus: dehinc ut flore decusso, futuri botri species deformetur, paulatimque turgescens uva parturiat, ut pressa torcularibus dulcia musta desudet. Ita et in doctrina singuli beatitudinum sunt provectus [ Al. profectus]: ut audiat quis verbum Dei, ut concipiat, ut in utero animae ejus adolescat, et ad partum usque perveniat. Ut cum pepererit illum, lacte enutriat, et per infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventutem, ad perfectum virum usque perducat. Cum ergo singuli, ut diximus, gradus, juxta provectus suos habeant beatitudinem: si finis, et ut ita loquar, extrema manus operi defuerit, totus labor irritus fiet; et dicetur: Ubi est ergo beatitudo vestra? Quamvis, inquit, vos eo tempore quo Evangelium juxta carnem susceperatis, beatos dicerem quod in initiis fervebatis: tamen nunc quia non video aedificio culmen impositum, et pene nequaquam jacta fundamina, cogor dicere: Ubi est ergo beatitudo vestra, qua vos beatos arbitrans ante laudabam? Vere enim et ipse fateor, quia sic me vobis humilia praedicantem vel persecutionibus 462 conflictatum, in principio dilexistis: ut si fieri posset (hyperbolice autem sunt accipienda quae loquitur) eruissetis vobis oculos; et mihi, ut omnium vestrum luminibus plus cernerem, dedissetis. Optabatis quippe vos caecos esse per ineffabilem in me charitatem; ut plus in meo corde Evangelii lumen oriretur, emolumentum meum vestris damnis crescere volebatis: et hoc illo tempore, quo vobis quasi parvulis atque lactentibus, sive propter infirmitatem carnis vestrae parva et humilia annuntiabam, sive propter meae carnis injurias, non dignus videbar fide. Nunc vero quia ab elementis et syllabis et lectione puerili coepi vos ad majora studia provocare, ut libros teneatis in manibus, ut plena eruditionis, et sensuum verba discatis, recalcitratis, irascimini, gravis vobis videtur esse perfectio doctrinarum: et intantum in alios mutati estis affectus, ut me quem quasi angelum et Christum susceperatis, cui volebatis oculos vestros tradere, nunc habeatis inimicum: quia vobis plenam annuntio veritatem. Eleganter autem sententiam terminavit, dicens: Ergo inimicus vobis factus sum veritatem dicens vobis? ut ostenderet initia praedicationis, non tam veritatem fuisse, quam umbram et imaginem veritatis. Similis est huic illa sententia nobilis apud Romanos poetae (Terent. in And. I, 1): Obsequium amicos, veritas odium parit. Sed vide quanto hic melius quam ille; Apostolus enim his quos stultos dixerat, quos parvulos appellarat, hanc sententiam temperavit, et specialem fecit: dum proprie ad personas Galatasque direxit. Ille vero et generalem, et ita se apud omnes habere denuntians, vehementer erravit. Obsequium enim, quo putavit amicos fieri, veritate dempta, non tam obsequium est, quam adulatio, et assentatio: quas clandestinas magis inimicitias, quam amicitias dici debere, perspicuum est. Simul autem et illud considerandum, quod hodie quoque quamdiu parvulis atque lactentibus, et his in quorum cordibus numquam Christus adolescit, nec proficit aetate et sapientia, et gratia apud 463 Deum et homines, juxta litteram Scripturas explanamus, laudamur, suspicimur, admirationi habemur. Cum autem paululum coeperimus eos provocare, ut transeant ad majora, de praeconibus nostris inimici fiant; et malint Judaeos potius quam apostolos sequi, qui a Pharisaeorum doctrina et traditionibus recedentes, ad ipsum Christum propitiatorium et perfectionem Legis ingressi sunt: nec divinum sermonem accipere dignentur, qui Ecclesiae magistros jubet ad altiora dogmata scandere, et totis viribus sublimare vocem, nec circumlatrantium strepitum pertimescere parvulorum, dicentem [ Al. dicens]: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion. Exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem. Exalta, noli timere (Isai. XL, 9).

(Vers. 17, 18.) Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. Aemulantur bene, qui cum videant in aliquibus esse gratias, dona, virtutes, ipsi tales esse desiderant: et fidem, vitam atque industriam eorum per quae illa meruerunt, nituntur imitari, ut possint ea quoque quae bona aemulatione digna sunt, consequi. De quibus et Apostolus ait: Aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. Ac deinceps: Sic et vos, quoniam aemulatores estis spiritualium, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Et iterum: Itaque, fratres, aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere. Aemulantur autem non bene, qui non tam ipsi cupiunt esse meliores, ut imitentur eos qui aemulatione digni sunt, quam illos ipsos volunt facere pejores, et retrorsum trahere aemulatione perversa. Verbi gratia dictum sit: Christianus est quispiam, legit Moysen et prophetas; scit omnia in umbra et in imagine illi populo praecessisse; scripta autem esse propter nos in quos fines saeculorum decurrerunt. Circumcisionem non tam praeputii, quam aurium et cordis intelligit. Resurrexit cum Christo: ea quaerit quae sursum sunt. Liberatus est ab onere et servitute Legis, ne tangas, ne gustes, ne contamines, imperantis: huic si quis Scripturarum verbis voluerit persuadere, ut non per tropologiam, sed occidentem 464 litteram quae sunt scripta, suscipiat: ut in manifesto fiat Judaeus, non in occulto, aemulatur eum non bene: sed concito cursu ad majora gradientem retrahere festinat; ut se potius aemuletur qui retrorsum vadit: aut certe eum multum ultra non promovet. Loquitur itaque Galatis, qui ab assertoribus Legis inducti fuerant, ut eos imitarentur, cum illi potius Galatas debuerint imitari. Quia naturale est, majorem de minori, non minorem fieri de majore, et dicit: Bonum aemulamini in bono, id est, nolite assertores Judaicae observationis imitari, sed ea quae bona sunt, imitamini. Quomodo enim qui divitias, potentiam, dignitatem alicujus imitatur, non tam bona, quam ea quae fugienda sunt, aemulatur: ita et vos econtrario, bonum aemulamini in bono: magis quaerentes spiritualia quam carnalia; ut non illi vos Judaeos, sed vos illos Christianos esse doceatis. Hoc autem facite semper, ut perseveranti gradu, ad finem boni operis pervenire possitis. Aemulabamini siquidem bonum in bono, prius cum apud vos essem: qui postquam a vobis recessi, omnia quae tradideram perdidistis, de statione certa et fido portu, rursum in altum unda relabente subtracti. Nec mirum si, recedente Apostolo, vase electionis, et in quo Christus Dominus loquebatur, Galatae sunt mutati: cum etiam nunc cernamus et in Ecclesiis idipsum fieri. Si quando enim doctor quis in Ecclesia contigerit sermone ornatus et vita, qui audientes quasi stimulis quibusdam concitet ad virtutes, videmus omnem plebem circa eleemosynas, jejunia, castitatem, susceptionem pauperum, sepulturas, et caetera similia festinare, fervere, discurrere. Cum autem ille recesserit, paulatim emarcescere, et subtracto cibo, tenuari, pallere, languescere, et interitum sequi omnium quae prius vigebant. Quamobrem quia messis multa, operarii autem pauci (Matth. IX, 37), precemur Dominum messis, ut mittat operarios ad metendum, qui spicas populi Christiani, quae stant in Ecclesia, futuro tritico praeparatae, metant, colligant, et in horrea comportantes, nequaquam perire patiantur. 465 Hoc de eo zelo et aemulatione perversa, de qua et alibi dictum est: Noli aemulari in malignantibus (Ps. XXXVI, 1): et hic: Aemulantur vos non bene. Invenimus autem et alium zelum, quo zelati sunt filii Jacob, Joseph fratrem suum (Genes. XXXVII seqq.): et Maria et Aaron amicum Domini Moysen (Num. XII). Neque enim aut illi, aut hi, ut meliores essent Joseph et Moyse, ad zelum sunt concitati: sed quia dolebant illos esse meliores. Iste zelus vicinus invidiae est. Longum est si velim omnia zeli genera, boni seu mali de Scripturarum preferre thesauro. Bonum zelum legimus Phinees (Num. XXV), Eliae (III Reg. XIX), Mathatiae (I Mach. II), et apostoli Judae (sed non proditoris) qui ob insignem zeli in se virtutem, etiam Zelotis nomen accepit (Actor. I). Malum autem, ut Cain in Abel (Genes. IV), et caeterorum in alios. Et Zelum viri, de quo scriptum est: Et venerit ei spiritus zeli (Num. V). Nisi forte medius hic zelus est, et nec in bonam, nec in malam partem accipi potest; sed inter utrumque zelotypia potius appellatur. Aliter: Videntes hi qui ex circumcisione erant Galatas ex gentibus, Spiritus sancti abundare virtutibus, se vero non linguis loqui, non dona habere curationum; non gratiam prophetiae, cupiebant eos zeli stimulis incitati, ad Legis onera transducere, ut inciperent et illi sui similes fieri.

(Vers. 19.) Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Quantis difficultatibus et dolore fetus promantur ex utero, maledictio prima declarat, dicens: In tristitia paries filios (Gen. III, 16). Volens igitur Paulus ostendere magistrarum pro discipulis sollicitudinem, quos patiantur affectus, ne sectatores sui excidant a salute, ait: Filioli mei, quos iterum parturio. Qui enim in alio loco quasi pater dixerat: Si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres (I Cor. IV, 15), jam non quasi pater, sed ut mater loquitur in Christo, ut utriusque anxietatem, et pietatem in se parentis agnoscant. Tale quid et Moyses de populo loquebatur: Numquid ego in utero accepi omnem populum istum (Num. XI, 12)? Quis, putas, nostrum ita de discipulorum anxius est salute, ut non paucis horis, aut ut multum biduo triduove, sed toto vitae suae tempore torqueatur, 466 donec Christus formetur in eis? Exemplum fetae mulieris quod assumpsit, concipientis et formantis in se semina, diligenter tenendum, ut possimus intelligere quod dicitur. Natura non erubescenda, sed veneranda est. Sicut enim in vulvam mulieris primum semen jacitur informe, ut sulcis et fundo ejus quasi quodam glutino adhaereat: de quo et propheta initii sui recordatus, ait: Incompositum meum viderunt oculi tui (Ps. CXXXVIII, 16): deinde per novem menses restricto sanguine, futurus homo coagulatur, corporatur, pascitur atque distinguitur; ut postquam in utero palpitarit, statuto tempore fundatur in lucem, et tantis difficultatibus nascitur, quantis postea ne intereat, enutritur: ita et semen sermonis Christi cum animam audieatis inciderit, per gradus suos crescit, et, ut multa praeteream (possumus siquidem facile corporalem descriptionem transferre ad intelligentiam spiritualem), tamdiu in ancipiti est, quamdiu pariat qui concepit. Nec statim finis industriae est edidisse, sed tunc alterius laboris exordium est, ut lactentem infantiam sedulis nutrimentis et studiis, usque ad plenam Christi perducat aetatem. Et quomodo in conjugio saepe viri semen in causa est ne liberi procreentur, nonnumquam sterilis uxor semina non tenet, et frequenter neuter ad generandum aptus est, et econtrario uterque fecundus: ita et in his qui verbum Dei seminant, quadrifaria haec divisio custoditur, ut impleat quidem suum doctor officium, sed sit sterilis auditor: vel auditor bonae indolis sit, sed per imperitiam doctoris, verbi semen intereat: aut certa tam vecors sit qui docetur, quam ille est qui praecipit; raroque contingit, ut et magister et discipulus sibi consentiant, scilicet ut tantum iste doceat, quantum ille possit haurire: vel tantum suscipere doctus, quantum doctor ingerere. At nunc omnes judices sumus. Nescimus quotus psalmus sit, quae pars prophetiae, quod Legis capitulum, et loquendi facilitate interpretamur audacter, quod nequaquam intelligimus. Non ad nos pertinet, ut Christus formetur in populo: ut ad domum suam unusquisque rediens habeat semen verbi Dei, quod cum conceperit, possit dicere cum 467 propheta: A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus, filios salvationis tuae fecimus super terram (Isai. XXVI, 17, 18). Tales in apostolos transeunt, et a Salvatore merentur [ Al. merebantur] audire: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse est frater meus, et soror, et mater (Matt. XXII, 50): diversitate profectuum, in diversis nominibus ostensa [ Al. ostendente]. Formatur quoque Christus in corde credentium, cum omnia illis sacramenta panduntur, et ea quae obscura videbantur, perspicua fiunt. Sed et illud est intuendum, quod qui per peccatum quodammodo homo esse desierat, per poenitentiam concipitur a magistro, et rursum in eo Christi formatio repromittitur. Hoc adversum Novatianos, qui nolunt reformari eos quos semel peccata contriverint.

(Vers. 20.) Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Scriptura divina aedificat et lecta; sed multo plus prodest, si de litteris vertatur in vocem, ut qui per Epistolam docuerat, praesens instruat audientes. Magnam siquidem vim habet vox viva: vox de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur atque distinguitur, qua in hominis sui corde generata est. Sciens itaque Apostolus majorem vim habere sermonem qui ad praesentes fiat, cupit vocem Epistolicam, vocem litteris comprehensam, in praesentiam commutare: et quia hoc magis expediebat his qui in errore fuerant depravati, vivo eos ad veritatem retrahere sermone. Hoc autem ideo, quia confundebatur [ Al. confundatur] in illis: quod quidem Graece magis proprie dicitur. Ἀποροῦμαι enim non tam confusionem, quae apud illos αἰσχύνη sive σύγχυσις appellatur, quam indigentiam et inopiam sonat. Sensus itaque iste est; Vellem apud vos nunc adesse, et litterarum vocem praesens ipse proferre, quia indigeo in vobis. Non quippe habeo fructus quos solent de discipulis habere doctores; et sine causa semen jactum est doctrinarum, cum penitus in vobis patiar egestatem: ita ut in Jeremiae possim vocem prorumpere: Non profui, neque profuit mihi quisquam (Jerem. XXIII, 23). Potest et aliter locus iste interpretari: 468 Paulus apostolus qui factus fuerat Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret (I Cor. IX), et his qui erant sub Lege, quasi ipse esset sub Lege, et infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaceret: pro qualitate eorum quos salvare cupiebat, mutabat vocem suam, et in histrionum similitudinem (factus siquidem est theatrum mundo, et angelis, et hominibus [I Cor. IV] habitum in diversas figuras vertebat et voces. Non quod id esset, quod se esse simulabat; sed quod id tantum videretur esse, quod caeteris proderat. Cernit Galatas alia indigere doctrina, alia via debere salvari, non illa qua primum ad Christi fidem fuerant de gentilitate transducti: et compellitur dicere: Vellem nunc esse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Non, inquit, video me prodesse, si ea loquar quae prius locutus sum, propter quod ignorans quid agam, et in diversa distractus, laceror, confundor atque dilanior. Et quomodo medici cum vim artis suae in primo viderint non valere medicamine, transeunt ad aliud, et tamdiu experiuntur quid prosit e pluribus, donec perveniant ad curationem: ut quod per mollitiem alicujus emplastri nequaquam sanari valuit, mordaciori pulvere, et austeriori curatione sanetur: ita et ego quia confundor in vobis, et ignorantia huc atque illuc distrahor, vellem litterarum vocem praesens de meo ore proferre, ut vos solito severior ipse corriperem; quoniam epistola non potest vocem objurgantis exprimere; non valet irascentis resonare clamorem, et dolorem pectoris apicibus explicare. Potest autem et simplicius intelligi: Blandis apud vos modo verbis usus sum, dicens: Fratres, obsecro vos. Et: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis; sed ego blandus et lenis, qui ad vos quasi pater locutus sum, pro ea charitate qua filios meos perire non patior et errare perpetuo, vellem nunc praesens esse si confessionis me vincula non arctarent, et blandam vocem in objurgantis verba mutare. Nec levitatis est, si nunc 469 blandiar, nunc irascar; impellit me charitas, impellit me dolor, diversis affectibus loqui. Nescio enim in quae primum verba prorumpam, et quo vos debeam sanare medicamine, quia confundor in vobis.

(Vers. 21.) Dicite mihi qui sub Lege vultis esse, Legem non audistis? Notandum Legem hic dictam esse Geneseos historiam, non ut vulgo aestimant, quae facienda sint, quaeve vitanda, sed totum quod de Abraham, et ejus uxoribus liberisque contexitur, legem appellatam (Joan. XV). Legimus et in alio loco, Prophetas quoque Legem vocari. Audit ergo Legem, qui juxta Paulum non superficiem, sed medullam ejus introspicit. Non audit Legem, qui similis Galatarum, exteriorem tantum corticem sequitur.

(Vers. 22, 23.) Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. Nimiae difficultatis est demonstrare, Isaac tantum, qui de Sara natus est, fuisse de repromissione generatum, et non etiam Ismael, qui de Agar ancilla est ortus Aegyptia. Scriptura quippe refert, quod cum, persequente Sara, Agar feta fugisset, et venisset ad eam angelus in deserto, moneretque ut subjiceretur dominae potestati, idem ipse angelus etiam haec locutus sit: Multiplicans multiplicabo semem tuum, et non numerabitur prae multitudine (Genes. XVI, 10). Et postea de Ismael (quae utique repromissionis verba nemo dubitarit): Iste erit rusticanus homo, manus ejus super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Sed responderi potest, minoris auctoritatis esse repromissionem angeli, quam ipsius Dei. Sicut enim stella, orto sole, non rutilat: ita et angeli verba ad comparationem repromissionis Dei obscurari, et evanescere, et pro nihilo computari Videtur quidem haec responsio aliquid habere momenti; sed statim sequentis Scripturae auctoritate conteritur. Scriptum est enim: Abraham autem dixit ad Deum: Ismael iste vivat in conspectu tuo (Ibid., XVII, 18 seqq.): et Deus respondit ad eum ita: Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac, et statuam testamentum meum ad eum, in testamentum aeternum, et semini ejus post eum. De Ismael autem: 470 Ecce exaudivi te, et ecce benedixi eum, et augebo eum, et multiplicabo illum vehementer. Duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam, testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem generabit tibi Sara in tempore isto, anno venturo. Ex quibus evidens est ipsius quoque sermonibus Dei, Ismael secundum repromissionem esse generatum. Sed et hoc ita solvitur, repromissionem proprie in testamenti datione compleri, et aliud esse benedicere, augere, multiplicare vehementer, quod in Ismael scriptum est: aliud haeredem facere per testamentum, quod de Isaac dicitur: Statuam testamentum meum ad eum, in testamentum aeternum, et semini ejus post eum. Et in consequentibus: Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara (Gen., XVII, 19). Et quomodo aliud sunt dona, aliud substantia: aliud legata, aliud haereditas (legimus enim filiis concubinarum Abrahae dona tradita: filio autem Sarae totius substantiae haereditatem relictam); ita aliud esse, ut diximus, benedictionem atque legata, aliud testamentum. Sed et hoc dici potest de Ismaele, post conceptum ejus, vel angelum, vel Deum locutum. De Isaac vero antequam in Sarae utero conciperetur, Deum fuisse pollicitum. Haec interim quantum ingenii nostri mediocritas patitur dicta sint. Caeterum si quis potest majus aliquid invenire, quomodo Ismael qui de ancilla natus est, non sit repromissionis filius, sed Isaac qui de libera: ille potius audiendus est. Et si quid, inquit Apostolus, aliter sentitis, et hoc vobis Deus revelavit. Nunc breviter ad altiora tendendum est, ut dicamus unumquemque nostrum primum, non juxta repromissionem nasci, quamdiu Scripturarum verbis simplicibus instruitur, et Judaicis adhuc expositionibus delectatur: quando vero ad sublimiora transcenderit, et legem intellexerit spiritualem, tunc eum de repromissione generari: et, ut apertius loquar, quotidie eos qui faciunt opera Abrahae, de Abraham nasci. Verum illos qui habent spiritum servitutis iterum in timore, ex ancilla generari Aegyptia; eos autem qui spiritum adoptionis acceperint, ex Sara libera: qua libertate a Christo donati sumus. Loquitur Dominus ad Judaeos, qui adhuc ancillae filii esse malebant: 471 Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos (Joan. VIII, 31, 32). Unde et illi ignorantes mysticum esse quod dicebatur, aiunt: Semen Abrahae sumus, et nemini umquam servivimus: quomodo tu dicis, liberi eritis? Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. Si servi sumus peccati, Agar nos generavit Aegyptia: si non regnat peccatum in nostro mortali corpore, vere Dei filii sumus.

(Vers. 24.) Quae sunt per allegoriam dicta. Allegoria proprie de arte grammatica est, et quo a metaphora, vel caeteris tropis differat, in scholis parvuli discimus. Aliud praetendit in verbis, aliud significat in sensu. Pleni sunt oratorum ( Sup. allegoriis), et poetarum libri. Scriptura quoque divina, per hanc non modica ex parte contexta est. Quod intelligens Paulus apostolus (quippe qui et saeculares litteras aliqua ex parte contigerat) ipso verbo figurae usus est, ut allegoriam, sicut apud suos dicitur, appellaret: quo scilicet sensu magis loci hujus Graeci sermonis abusionem monstraret. Scisse autem Paulum, licet non ad perfectum, litteras saeculares, ipsius verba testantur: Dixit quidam ex eis, proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12). Hic versus heroicus Epimenidis poetae est, cujus et Plato, et caeteri scriptores veteres recordantur. Apud Athenienses quoque cum in Areopago satisfaceret, haec addidit: Sicut et quidam de vobis poetae dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28). Hoc hemistichium fertur in Arato, qui de coelo stellisque conscripsit. Necnon et illud: Corrumpunt bonos mores confabulationes pessimae (I Cor. XV, 33); trimeter iambicus de comoedia sumptus est Menandri. Ex quibus et aliis, evidens est Paulum non ignorasse litteras saeculares, et quam hic allegoriam dixit, alibi vocasse intelligentiam spiritualem. Ut ibi: Scimus enim quod Lex spiritualis est (Rom. VII, 14), pro eo quod est, allegoria, sive allegorice figurata. Et alibi: Omnes eamdem spiritualem 472 comederunt escam, et eumdem spiritualem biberunt potum. Bibebant autem de spirituali sequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 34). Manna hic, et subiti fontis eruptio, et petra ipsa quae sequitur, quod allegorice accipienda sint, nemo est qui dubitet. Scio quid econtrario possit opponi: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: vos spirituales instruite istiusmodi in spiritu mansuetudinis (Infra. VI, 1). Et in alio loco: Spiritualis autem dijudicat omnia: ipse autem a nullo dijudicatur (I Cor. II, 25): quod scilicet aliud quam supra diximus, verbum spirituale sonet. Sed nos spiritualem, quia omnia judicet, et ipse a nemine dijudicetur, eum virum dicimus, qui universa Scripturarum sacramenta cognoscens, sublimiter ea intelligat: et Christum in divinis libris videns, nihil in eis Judaicae traditionis admittat.

(Vers. 25, 26.) Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conterminus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. Pene cunctorum super hoc loco ista est explanatio, ut Agar ancillam, interpretentur in Lege, et in populo Judaeorum: Saram autem liberam, in Ecclesia, quae de gentibus congregata est, quae mater sanctorum sit, Paulo dicente: Quae est mater omnium nostrum. Haec diu non peperit, antequam Christus de Virgine nasceretur, et sterilis fuit: necdum risu mundi Isaac de electo patre cum voce sublimium dogmatum resonante: siquidem et Abraham in nostra lingua, pater electus cum sonitu refertur. Agar autem quae interpretatur παροικία, id est, incolatus, sive peregrinatio, sive mora, generat Ismael, qui tantum audiat Dei praecepta, nec faciat hominem rusticum, sanguinarium, deserta sectantem: qui universis fratribus suis de libera procreatis inimicus sit, et adversa eis fronte resistat. Nec mirum vetus Testamentum, quod in monte Sina, qui est in Arabia, et confinis est ei, quae nunc 473 est Jerusalem, constitutum est atque conscriptum, non esse perpetuum: cum et incolatus a perpetua possessione diversus sit, et Sina montis nomen tentationem sonet: et Arabia significet occasum: et econtrario quae sursum est Jerusalem, quae est libera materque sanctorum, demonstret hanc Jerusalem, quae in praesenti est, deorsum esse, et in humili infimoque demersam. Sunt qui duo Testamenta et aliter intelligant: ut Scripturam divinam, tam veterem quam novam, juxta diversitatem sensus eorumque senientiam qui legunt, aut ancillam interpretentur, aut liberam, et eos, qui adhuc litterae serviant, et spiritum timoris habeant in servitutem, de Agar Aegyptia velint esse generatos: eos autem qui ad superiora conscendant, et allegorice velint sentire quae scripta sunt, filios esse Sarae, quae in lingua nostra ἄρχουσα, id est, princeps interpretatur, genere feminino. Et hoc ob illam necessitatem se asserunt [ Al. asserat] usurpare: quia iniquum sit Moysen, et cunctos prophetas de ancilla, quoslibet vero gentilium de libera intelligere procreatos. Unde melius esse, ut non solum de his qui in Ecclesia sunt, pro diversitate (ut supra diximus) intellectuum, alios servos, alios liberos arbitremur: sed etiam de uno eodemque homine quamdiu sequitur historiam, ancillae eum esse filium: cum autem aperiente Jesu Scripturas, incensum fuerit cor ejus, et in fractione panis inspexerit eum quem antea non videbat (Luc. XXIV): tunc et ipsum Sarae filium nominari. Marcion et Manichaeus hunc locum in quo dixit Apostolus: Quae quidem sunt allegorica, et caetera quae sequuntur, de codice suo tollere noluerunt, putantes adversum nos relinqui: quod scilicet Lex aliter sit intelligenda, quam scripta est; cum utique etiamsi allegorice (quod nos quoque fatemur, et Paulus docet) accipienda sit, non pro voluntate legentis, et pro scribentis auctoritate sic condita sit: et eo ipso, quod contra nos servare visi sunt, conterantur: quod Moyses creatoris Dei servus, spiritualia scripserit, Apostolo quoque eorum idipsum docente, quem ipsi alterius Christi, 474 et melioris Dei asserunt praedicatorem.

(Vers. 27.) Scriptum est enim: laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1.) Virum habuit synagoga Legem: et juxta Annae quoque prophetiam, fetosa quondam in liberis fuit (I Reg. I.) Sterilis vero Ecclesia, sine viro Christo, sine ullo sponsi sermonis alloquio, diu jacuit in deserto. Sed postquam accepit illa librum repudii in manus suas, et omnia ornamenta viri in idoli vertit ornamentum: tunc maritus, priore cingulo putrescente, alium lumbis suis baltheum, aliud de gentibus lumbare contexuit: quae statim ut est viro juncta, concepit et peperit. Et in Isaac exclamat Dominus per prophetam: Si est gens nata simul (Isai. XLIX, 54): quando una die in Actibus apostolorum tria millia, et quinque millia hominum crediderunt (Actor. III, seqq.) Nec puto necesse esse, ut de multitudine Christiana, et de Judaeorum paucitate dicamus, cum in toto mundo crucis vexilla resplendeant: et vix rarus atque notabilis in urbibus Judaeus appareat.

(Vers. 28.) Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Apostolum et similes ei secundum Isaac promissionis esse filios, nulla intelligentiae difficultas est. Sed quia Origenes hunc locum edisserens, ita Apostoli posuit exemplum: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis, quaeritur quomodo Galatas, quos stultos appellarat, et incoepisse dixerat spiritu, carne finire, nunc secundum Isaac filios repromissionis vocet? Dicimus itaque Apostolum ideo eos appellare secundum Isaac filios repromissionis, quia non penitus eorum desperet salutem, et rursum eos ad spiritum quo coeperant aestimet reversuros, fiantque filii liberae. Qui si carne fuerint consummati, filii sunt ancillae.

(Vers. 29-31.) Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Qua libertate Christus nos liberavit. Non puto invenire non posse ubi Ismael persecutus 475 fuerit Isaac; sed tantum illud, quod cum filius Aegyptiae, qui major natu erat, luderet cum Isaac, indignata sit Sara, et dixerit ad Abraham: Ejice ancillam et filium ejus: Non enim haereditabit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). Et utique simplex lusus inter infantes, expulsione et abdicatione indignus est. Verum Apostolus quasi Hebraeus ex Hebraeis, et ad pedes magistri Gamalielis edoctus: qui quondam furentes adversus Dominum [ Al. eum] Pharisaeos concilio refrenaret, ex verbis Sarae dicentis: non enim haereditabit filius ancillae, cum filio meo Isaac, intellexit lusum illum simplicem non fuisse. Sed quia forsitan Ismael quasi major natu, et eo tempore circumcisus quo jam poterat intelligere et sentire quod passus est, sibi primogenita vindicabat, Scriptura jurgium parvulorum, lusum vocavit. Unde et Sara haec verba non sustinens, et consuetudinem sibi primogenita vindicantis ancillae filii a parva aetate non patiens, erupit in vocem: Ejice ancillam cum filio suo: Non enim haereditabit filius ancillae cum filio meo Isaac. Quod cum durum visum fuisset Abrahae (semper enim primogenitis majora debentur) non solum Ismaelem priorem esse desinere; sed ne aequalem quidem cum minore fratre accipere portionem: Deus qui liberam intus esse, et foras expelli volebat ancillam, Sarae verba confirmat, et loquitur ad Abraham: Non durum sit coram te de puero et ancilla. Omnia quae dixerit [Al. dixit] tibi Sara, audi vocem ejus: quoniam in Isaac vocabitur tibi semen. Sicut ergo tunc major frater Ismael lactentem adhuc et parvulum persequebatur Isaac, sibi circumcisionis praerogativam, sibi primogenita vindicans: ita et nunc secundum carnem Israel [ Al. Ismael], adversum minorem fratrem de gentibus populum Christianum sustollitur, inflatur, erigitur. Consideremus insaniam Judaeorum, qui et Dominum interfecerunt, et prophetas, et apostolos persecuti sunt, et adversantur voluntati Dei: et videbimus multo majores persecutiones, quas nos etiam Historiae docent, a Judaeis in Christianos quam a gentibus concitatas. Miramur de Judaeis? Hodie quoque hi qui in Christo parvuli sunt, 476 et vivunt carnaliter, persequuntur eos qui ex aqua et spiritu nati sunt; et cum Christo resurgentes, ea quaerunt quae sursum sunt, non deorsum. Faciant quod volunt: cum Ismaele persequantur Isaac: ejicientur foras cum ancilla matre Aegyptia: nec accipient haereditatem, quam solus qui de repromissione natus est, consequentur. Eleganter autem et illud, quod is qui secundum carnem natus est, persequitur spiritualem. Numquam enim spiritualis persequitur carnalem; sed ignoscit ei quasi rusticano fratri: scit eum posse proficere per tempus. Et si quando Aegyptiae filium viderit irascentem, recordatur unius patris, qui lucem, boves crearit et culicem: et in magna domo, non solum esse vasa aurea et argentea; sed lignea et fictilia. Itaque cum apostolo Paulo dicamus: Non sumus ancillae filii, sed liberae (II Tim. II); et renovati in Christo, audiamus verba Domini ad Judaeos loquentis: Si manseritis in sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Hac libertate et Apostolus liberatus aiebat: Cum enim sim liber ex omnibus. Qui facit peccatum, servus peccati est (I Cor. IX, 19). Ille quia se ab omnibus vitiis liberum, ab omni concupiscentia et errore sciebat alienum, recte in Christi libertate gaudebat dicens: Non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit (Joan. VIII, 34).

(Cap. V.--Vers. 1.) State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Et ex hoc ostenditur, quia non stet qui jugo inhaereat servitutis. Et quia is qui a Christo libertate donatus est, tamdiu fuerit sub jugo, quamdiu spiritum servitutis habuerit in timore, et Legis initia sit secutus. Quod autem ait, state, firmam et stabilem in Christo hortatur fidem, ut Ecclesiae Galatiae fixo in Salvatore permaneant pede. De quo et in alio loco justus loquitur: Statuit super petram pedes meos (Ps. XXXIX, 3), pro eo quod est, super Christum: ne scilciet circumferantur omni vento doctrinae, et in diversa rapiantur (Ephes. IV). Unde et ad stantes dicitur: Et qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Et in alio loco: State, viriliter agite, confortamini (Ibid. XVI, 13), ut stent cum eo, quem Stephanus a dextris Patris stantem vidit in martyrio perseverans (Act. VII), 477 et qui locutus est ad Moysen: Tu vero sta mecum (Exod. XXXIV, 2). Jugum autem servitutis, Legem vocat duram, difficilem, laboriosam, quae die ac nocte cultores suos gravi opere consumit. Sicut et Petrus in Actibus apostolorum: Quid tentatis, inquit, imponere jugum grave super collum fratrum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt (Act. XV, 10)? Quod autem apposuit, nolite iterum, non quo prius Legem Galatae custodierint; sed quo et idololatriae jugum grave sit, quo Aegyptiorum populus oppressus, ad instar plumbi in Rubrum mare mersus est (Exod. XV). Juxta quem sensum et supra dixerat: Quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa; quibus rursum servire vultis, dies observantes, et menses, et tempora, et annos? Galatae enim qui ad Pauli apostoli praedicationem, idolis derelictis, statim ad Evangelii conscenderant gratiam, non revertebantur ad Legis Judaicae servitutem, quam numquam prius cognoverant: sed volentes observare tempora, circumcidi carne, et hostias offerre corporeas, quodammodo in eosdem revertebantur cultus, quibus in idololatria ante servierant. Aiunt enim, et Aegypti sacerdotes, et Ismaelitas, et Madianaeos praeputium non habere. Quod autem nationes observent dies, menses, et annos, utinam nesciremus, ne [ Al. nec] nobis cum eis esse umquam mixta festivitas.

(Vers. 2.) Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. In Evangelio Salvator ad discipulos loquitur. Qui vos audit, me audit: qui vos suscipit, me suscipit (Luc. X, 16). Et Apostolus testatur, dicens: Vivo autem, jam non ego; vivit autem in me Christus (Supra, II, 20); et alibi: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Ex quo liquido comprobatur hoc quod nunc dicit: Ecce ego Paulus dico vobis, non quasi Pauli tantum verba accipienda, sed Domini. Nam cum et in prima ad Corinthios praemisisset: His autem qui nupti sunt denuntio, non ego, sed Dominus (I Cor. VII, 10); et statim intulisset: caeteris autem ego praecipio (Ibid., 12), ne vilis sua putaretur auctoritas: puto, inquit, quod 478 et ego spiritum Dei habeo: ut spiritu et Christo in se loquente, non contemptui duceretur, qui prophetas imitans diceret: Haec dicit Dominus omnipotens. Majus autem fiet id quod dictum est: Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest, si cum principio copuletur, in quo ait: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et reliqua: ut audientes, non tam missi, quam mittentis auctoritate moveantur. Potest aliquis dicere: Contrarium est huic loco illud quod ad Romanos scribitur: Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias (Rom. II, 25); et infra: Quid ergo est amplius Judaeo; aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei (Ibid., 1, 2). Si enim his qui circumcisi fuerint Christus nihil prodest: quomodo Legem custodientibus prodest circumcisio? Quod quidem hac responsione solvetur, ut dicamus [ Al. dicatur], Epistolam quae ad Romanos scripta est, ad eos esse dictatam, qui ex Judaeis Gentibusque crediderant: et hoc egisse Paulum, ut [ Al. ne] neuter populus offenderetur: quo scilicet suum utraque plebs privilegium possideret: ut nec gentiles circumciderentur, nec circumcisi adducerent praeputium. Ad Galatas autem scribens alio usus sit argumento. Non enim erant ex circumcisione: sed ex gentibus qui crediderant. Nec poterat eis prodesse circumcisio, qui post Evangelii gratiam iterum ad Legalia reverterentur elementa. Et in Actibus apostolorum narrat historia (Actor. XV): cum quidam de circumcisione surgentes asseruissent eos qui ex gentibus crediderant, debere circumcidi, et legem custodire Moysi, seniores qui Jerosolymis erant, et apostolos pariter congregatos, statuisse per litteras, ne superponeretur eis jugum Legis, nec amplius observarent, nisi ut custodirent se tantum ab idolothytis, et sanguine, et fornicatione, sive ut in nonnullis exemplaribus scriptum est, et a suffocatis. Et ne resideat ulla dubitatio, 479 quod circumcisio nihil prosit, sed propter eos qui ex Judaeis crediderant, ad Romanos de circumcisione sententiam temperavit, paulatim ad Epistolae ejusdem posteriora descendens, nec circumcisionem, nec praeputium aliquid valere, monstravit dicens: Circumcisio itaque nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei (I Cor. VII, 19). Intantum enim circumcisio nihil est, ut Israeliticae quoque domui, se de circumcisione jactanti, nihil profuerit, propheta memorante: Omnes gentes incircumcisae carne, domus autem Israel incircumcisa corde (Ezech. XLIV, 9), et incircumcisus Melchisedec, circumcisum benedixit Abraham. Nam quod ait: Si circumcidamini (Genes. XLIV); tale est, quale si dicere voluisset, si carne circumcidamini. Quam in alio loco non circumcisionem, sed concisionem vocat, dicens: Videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Dei servimus, et gloriamur in Christo, et non in carne confidimus (Philipp. III, 2, 3). Non confidit in carne, qui omnem utilitatem exspectat a Christo, et non seminat in carne, ut de carne metat corruptionem; sed in spiritu, de quo vita aeterna generatur. Subtilius intuenda sententia: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. Quod non solum in eo si cirumcidantur, non eis prosit ipsa circumcisio; sed etiamsi caeteras videantur extra circumcisionem in Christo habere virtutes, universae pereant, cum post fidem Christi fuerint circumcisi. Quid igitur? nihil profuit Timotheo circumcisio? Multum per omnem modum. Non enim tam ideo circumcisus est, ut ex ipsa circumcisione aliquid emolumenti aestimaret posse se consequi, quam ut caeteros lucrifaceret (I Cor. IX). Factus Judaeis Judaeus, ut Judaeos ad fidem Christi sua circumcisione transduceret. Tunc siquidem non prodest circumcisio, cum aliquid per semetipsam putatur utilitatis [ Al. utilitas] afferre.

(Vers. 3.) Contestor autem omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est universae Legis faciendae. Deus qui circumcisionem primo ad Abraham, deinde per Moysen in Lege praecipit, non solum circumcisionem, sed et alia multa 480 observanda constituit: Dies festos Jerosolymis frequentandos: hostiarum holocausta, mane semper et vespere: immolationem in uno tantum loco agni, terrae septima aetate ferias: quinquagesimum remissionis annum, et caetera quae facile est de Scripturis excerpere sibi unumquemque lectorem. Coarctabimus itaque Ebionem, et sectatores ejus, qui post Evangelium credentes in Christo circumcidendos putant, ut aut circumcisionem faciant, et caetera quae praecipiuntur in Lege: aut si impossibile est cuncta fieri, cesset et circumcisio, quae cum caeteris quasi mutilis praetermissa est. Quod si responderint, possibilia tantum debere se facere (non enim Deum ea a nobis exigere quae non possumus, sed ea quae possimus implere), dicemus eis, non ejusdem esse Dei, custodiri velle Legem, et eos qui Legem custodiant derelinquere. Aut quomodo propter intermissam Legem reos eos faciat, qui etiamsi velint, universa complere non possint? Nos vero legem sequi spiritualem, quae dicat: Non infrenabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4), et cum Apostolo intelligere: Numquid de bobus cura est Deo (I Tim. X, 18; I Cor. IX, 9)? sed propter nos utique dicit, et observare sabbata delicata (Isai. LVIII, 13), non ut bos et asinus noster, et vilia pecora laetentur in sabbato; sed illi homines, et pecora, de quibus scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Ps. XXXV, 7). Homines rationabiles quosque et spirituales viros, animalia vero, eos qui tardioris ingenii sunt, et a spiritualibus ad agenda Domini sabbata erudiuntur. Nec contrarium esse id quod supra dictum est: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest: Et quod sequitur: Testificor omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est universae Legis faciendae, huic quod infertur a nobis. Neque enim auditores Legis sunt justi apud Deum: sed factores Legis justificabuntur. Quia factor ille sit Legis, qui potest dicere: Non sumus circumcisio; et, In occulto Judaeus: et, scimus quia Lex spiritualis est. Qui autem concisionem et interfectricem sequatur litteram, eum non Legis esse factorem, sed vere legis inimicum, 481 maxime post Salvatoris adventum, qui ad se convertentibus tollat velamen de corde, ut omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, transfiguremur de vetustate litterae in novitatem spiritus.

(Vers. 4.) Evacuati estis a Christo: qui in Lege justificamini, a gratia excidistis. Quomodo nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI), sic umbram pariter et veritatem Legis implere difficile est. Umbra in Lege veteri est, donec aspiret dies, et amoveantur umbrae: veritas in Evangelio Christi: Gratia enim et veritas per Jesum Christum factae sunt (Joan. I, 17). Perdit ergo gratiam Christi, et Evangelium quod tenuerat, amittit, qui in aliqua observatione Legis se justificari putat: et cum gratiam amiserit, a Christi fide destituitur, et in ejus opere conquiescit: κατηργήθητε enim ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ, non ut in Latino male interpretatum est: Evacuati estis a Christo, sed, in Christi [Al. Christo], opere cessastis, magis intelligitur, ut id quod supra specialiter de circumcisione praeceperat, dicens: si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest, nunc de tota Lege generaliter comprehendat, nihil eos in Christi opere proficere, qui in quacumque observatione Legis se crediderint justificandos.

(Vers. 5.) Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus. Spiritum, ad distinctionem litterae posuit. Spes vero justitiae, Christus intelligendus: quia ipse est veritas, patientia, spes, justitia, omnesque virtutes, cujus nos secundum exspectamus adventum, quod judicaturus est omnia, et jam non patientia, sed justitia affuturus, ut reddat unicuique secundum opera sua. Cujus Dei praesentiam apostolus, et qui ei sunt similes exspectantes, aiunt: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10), ut cum Filius Deo et Patri tradiderit regnum, et in subjectis omnibus fuerit et ipse subjectus: tunc caput subjiciatur in corpore, et sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). Quia qui nunc est ex parte, per singulos, tunc incipiet totus esse per cunctos.

(Vers. 6.) Nam in Christo Jesu, neque circumcisio 482 aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur. His qui in Christo Jesu volunt vivere, virtutes appetendae sunt, vitia fugienda. media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec fugienda, nec appetenda, ut circumcisio et praeputium, et caetera his similia. Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias. Quae idcirco utilis fuit his qui in Lege vixerunt, non quia circumcisi erant, sed quia credita sunt illis eloquia Dei, quae in opera vertentes, a salute extranei non fuerunt. Nec nos moveat quod a Sephora tollens caleulum, filium circumcidit, et suffocantem angelum prohibuit a marito (Exod. IV), sive ut aliter in Hebraeo scriptum refertur, quia nunc non tam circumcisionem penitus nil prodesse, quam in Christo Jesu eam non valere testatus est, ex eo siquidem tempore quo Evangelium in toto orbe radiavit, superflua est circumcisionis injuria. Quae tunc, ut caetera quoque Legis, valuit, quando et benedictiones carnales Legem servantibus spondebantur; quod scilicet, si implessent eam, benedicti essent in civitate, benedicti in agro, plena haberent horrea, et multa alia quae in repromissionibus continentur (Deut. XXVIII). Nos autem in Christo Jesu valere volumus et confortari, id est, in vera circumcisione, et non in concisione Judaica. Neque enim qui in aperto Judaeus est, neque manifesta in carne circumcisio, sed in abscondito Judaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera (Rom. II, 28, 29). Nihil itaque prodest in Christo carnis circumcisio, sed cordis et aurium, quae aufert illud opprobrium Judaeorum: Ecce incircumcisae aures vestrae, et non potestis audire (Exod. VI, 12). Prodest circumcisio labiorum, quam juxta humilitatem, necdum se habere causabatur Moyses, ut in Hebraico scriptum est: Ego autem sum praeputium habens in labiis. Multum utilitatis praebet, et in rebus venereis circumcisio cum per castitatem impudicitia desecatur. Igitur in Christo Jesu nec circumcisio valet, nec praeputium corporale, quia in medio, id est, inter vitia virtutesque sunt posita; 483 sed fides, quae per charitatem operatur, ut et fides quae reputata est Abrahae in justitiam, comprobetur, et omne opus fidei in charitate ponatur, tota Lege et Prophetis ex charitate pendentibus. In his siquidem duobus praeceptis: Diliges Deum tuum, et diliges proximum, Salvator asseruit Legem Prophetasque consistere. Et Paulus in alio loco: Etenim non adulterabis, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum sicut te (Rom. XIII, 9). Si ergo omne mandatum recapitulatur in eo quod dictum est: Diliges proximum tuum tamquam te, fides autem per charitatem operata valet plurimum, manifestum est operationem fidei per charitatem, plenitudinem mandatorum omnium continere. Quomodo autem juxta apostolum Jacobum, fides absque operibus mortua est (Jacob. III): sic absque fide, quamvis bona opera sint, mortua computantur. Qui igitur in Christo non credunt, et sunt probis moribus, aliud quid magis habent quam opera virtutum? Exemplum fidei quae per charitatem operatur, de Evangelio illa meretrix tribuat, quae cum in domo Pharisaei accubanti Domino 484 pedes lavisset lacrymis, tersisset crinibus, linisset [ Al. levisset] unguento, et Pharisaeo murmuranti, Dominus parabolam quinquaginta et quingentos denarios debitoris proposuisset, adjecit: Propter quod dico tibi: Dimittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47 et 50). Et ad ipsam mulierem conversus, ait: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Aperte enim in hoc loco demonstratum est mulierem istam habuisse fidem per charitatem operatam, quae multum valuerit in Christo. Esto quis dicat: Bene circumcisionem in Christo nihil valere monstravit, quam sciebat aliquando valuisse: numquid et de praeputio aliquis ambigebat, ut diceret, neque praeputium? Sed si consideremus plurimos Christianorum, id est, e nostris, qui de oleastro inserti sumus in radicem bonae olivae (Rom. XI), exsultare contra fractos ramos populi Judaeorum, et dicere, magis valere praeputium, in quo Abraham Deo placuit, et reputata est ei fides ad justitiam, quam circumcisionem, quae in signum fidei data est, et habenti eam non profuit Israeli: videbimus etiam hanc quorumdam usurpationem cautissime nunc exclusam.

LIBER TERTIUS. 483-484 Tertium ad Galatas, o Paula et Eustochium, volumen hoc cudimus: non ignari imbecillitatis nostrae, et exilis ingenii rivulum, vix parvo strepentem murmure sentientes. Jam enim et in Ecclesiis ista quaeruntur: omissaque apostolicorum simplicitate et puritate verborum, quasi ad Athenaeum, et ad auditoria convenitur, ut plausus circumstantium suscitentur: ut oratio rhetoricae artis fucata mendacio, quasi quaedam meretricula procedat in publicum, non tam eruditura populos, quam favorem populi quaesitura, et in modum psalterii et tibiae dulce canentis, sensus demulceat audientium; ut vere illud prophetae Ezechielis nostris temporibus possit aptari, dicente Domino ad eum: Et factus es eis quasi vox citharae suave canentis, et bene compositae: et audiunt verba tua, et non faciunt ea (Ezech. XXXIII, 32). Verum quid agam? Taceamne? Sed scriptum est: Non apparebis in conspectu Domini tui vacuus. Et Isaias (sicut in Hebraeis tamen habetur voluminibus) ingemiscit: Vae mihi misero, quia tacui. Loquar? 485-486 Sed omnem sermonis elegantiam, et Latini eloquii venustatem, stridor lectionis Hebraicae sordidavit. Nostis enim et ipsae, quod plus quam quindecim anni sunt, ex quo in manus meas numquam Tullius, numquam Maro, numquam gentilium litterarum quilibet Auctor ascendit: et si quid forte inde dum loquimur, obrepit, quasi antiqui per nebulam somnii recordamur. Quod autem profecerim ex linguae illius infatigabili studio, aliorum judicio derelinquo: ego quid in mea amiserim, scio. Accedit ad hoc, quia propter oculorum et totius corpusculi infirmitatem, manu mea ipse non scribo: nec labore et diligentia compensare queo eloquii tarditatem: quod de Virgilio quoque tradunt, quia libros suos in modum ursorum fetum [ Al. fetuum] lambendo figuraverit: verum accito notario, aut statim dicto quodcumque in buccam venerit: aut si paululum voluero cogitare, melius aliquid prolaturus, tunc me tacitus ille reprehendit, manum contrahit, frontem rugat, et se frustra adesse, toto gestu corporis contestatur. Oratio autem etsi de bonae indolis ingenio sit profecta, et distincta inventionibus, et ornata flore verborum: tamen nisi auctoris sui manu limata fuerit et polita, non est nitida, non habet mixtam cum decore gravitatem; sed in modum divitum rusticorum, opibus suis magis arguitur, quam exornatur. Quorsum ista? videlicet ut et vobis, et caeteris (qui forte legere voluerint) sit responsum, me non panegyricum, aut controversiam scribere, sed commentarium, id est, hoc habere propositum, non ut mea verba laudentur, sed ut quae ab alio bene dicta sunt, ita intelligantur ut dicta sunt. Officii mei est obscura disserere, manifesta perstringere, in dubiis immorari. Unde et a plerisque commentariorum opus, explanatio nominatur. Si quis eloquentiam quaerit, vel declamationibus delectatur, habet in utraque lingua Demosthenem et Tullium, Polemonem et Quintillianum. Ecclesia Christi non de Academia, et Lyceo, sed de vili plebecula congregata est. Unde et Apostolus: Videte, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt hujus mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia hujus mundi, et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret (I Cor. I, 26, 27, 28). Quia enim ex creaturarum ordine, varietate, constantia, non cognoverat mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis, salvos facere credentes: non in sapientia verbi, ut non evacuaretur crux Christi. Ubi enim sapiens, ubi grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores? Nec in persuasibilibus sapientiae verbis, sed in ostensione virtutis et spiritus: ut fides credentium non esset in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Quamobrem et ipse Apostolus ad eosdem Corinthios loquebatur: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonum, et sapientiae, annuntians vobis testimonium Domini. Non enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum et hunc crucifixum (I Cor. II, 1, 2). 487-488 Et ne forsitan putaretur, haec dicens, esse insipientiae praedicator, mente praesaga, quod opponi poterat, evertit. Sed loquitur, inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Quotusquisque nunc Aristotelem legit? quanti Platonis vel libros novere, vel nomen? Vix in angulis otiosi eos senes recolunt. Rusticanos vero et piscatores nostros totus orbis loquitur, universus mundus sonat. Itaque sermone simplici, simplicia eorum verba pandenda sunt. Verba, inquam, non sensus. Caeterum si, orantibus vobis, illum possim [ Al. possem] in exponendis Epistolis eorum habere spiritum, quem illi in dictando habuerunt: tunc videritis [ Al. videretis] tantam majestatem et latitudinem in his verae fuisse sapientiae, quanta in saeculi litteratis arrogantia et vanitas fuit. Breviter vobis meae mentis fateor arcanum: Qui per me intellecturus est Apostolum, nolo ut mea scripta difficulter intelligat, et ad interpretem cognoscendum, alium quaerat interpretem. Sed jam tempus est, ut reliqua persequamur.

(Vers. 7.) Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Id quod nunc Latinus posuit interpres, veritati non obedire, et in Graeco scriptum est, τῇ ἀληθείᾳ μὴ πείθεσθαι, in superiori loco ita interpretatus est, non credere veritati. Quod quidem nos, in vetustis codicibus non haberi, in suo loco annotavimus: licet et Graeca exemplaria hoc errore confusa sint. Sensus autem iste: Adorabatis Patrem in spiritu et veritate, et de plenitudine Christi accipientes, sciebatis, quia Lex data est tantum populo per Moysen, et non etiam facta. Gratia autem et veritas non solum data, sed et facta per Jesum Christum. Cum igitur tam bene curreretis, veritati magis quam imaginibus servientes, a quo praepediti doctore perverso, umbram Legis sequimini, et Evangelii relinquitis veritatem? Sequitur.

Nemini consenseritis. Sed quia nec in Graecis libris, nec in his qui in Apostolum commentati sunt, hoc scriptum invenimus, praetereundum videtur.

(Vers. 8.) Persuasio vestra non est ex eo qui vocavit vos. In Latinis codicibus ita scriptum reperi: Persuasio vestra ex Deo est, qui vocavit vos. Quod quidem puto, ex eo, fuisse, et non intellectum, paulatim ob similitudinem, ex Deo, increbuisse, pro eo quod est, ex eo. Sed nec sic potest stare sensus, ut quos modo accusaverat quare non obedierint veritati, ostendens in eorum arbitrio positum, vel obedire, vel non obedire, nunc econtrario asserat persuasionem et obedientiam eorum, non tam ex ipsis esse qui vocentur, quam ex eo qui vocet. Melius igitur et verius sic legitur: Persuasio vestra non est ex eo qui vocavit vos. Aliud quippe Dei opus est, aliud hominum. Dei opus est, vocare: hominum, vel credere, vel non credere. Et sicubi de scripturis liberum hominis affirmatur arbitrium ut ibi: Si volueritis et audieritis me (Exod. XIX, 5). Et iterum: Et nunc, Israel, quid petit a te Dominus Deus tuus (Deut. X, 12), et ex hoc loco vel maxime comprobatur. Verum simpliciores quique putantes se deferre Deo, ut persuasio quoque nostra in ejus sit potestate, abstulerunt partem orationis non et sensum contrarium Apostolo reddidere. Sive ergo in bonam, sive in malam partem, nec Deus, nec diabolus in causa est, quia persuasio nostra non est ex eo qui vocavit nos, sed ex nobis, qui vel consentimus, vel non consentimus vocanti. Aliter: Persuasio haec quam nunc sequimini, non est ex Deo, qui in principio vos vocavit, sed ex his qui vos postea turbaverunt.

(Vers. 9.) Modicum fermentum totam conspersionem fermentat. Male in nostris codicibus habetur: Modicum fermentum totam massam corrumpit, et sensum potius interpres suum, quam verba Apostoli transtulit. 489 Hac autem ipsa sententia Paulus et ad Corinthios utitur: ubi praecepit eum qui uxorem patris sui habebat, tolli de medio, et tradi poenitentiae in interitum et vexationem carnis per jejunia et aegrotationes, ut spiritus salvus fiat in die Domini [ Al. addit nostri] Jesu Christi. Ait quippe: Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 5, 6 seqq.)? sive (ut jam [ Al. et jam] emendavimus) totam conspersionem fermentat? Et statim intulit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi, etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitatiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Nunc autem per hanc eamdem sententiam docet panem Ecclesiae spiritualem, qui de coelo descendit, non debere Judaica interpretatione violari: et Dominus idipsum discipulis praecepit, ut caveant a fermento Pharisaeorum (Joan. VI). Quod evangelista manifestius faciens addidit: Dixerat autem eis de doctrina Pharisaeorum (Matth. XVI, 12). Porro quae est ista alia doctrina Pharisaeorum, nisi Legis secundum carnem observatio? Sensus itaque iste est: Nolite putare pancorum hominum, qui de Judaea venientes aliud docent, insidias contemnendas. Scintilla res parva est, et pene dum cernitur, non videtur; sed si fomitem comprehenderit, et nutrimenta sui quamvis parvus ignis invenerit, moenia, urbes, latissimos saltus, regionesque consumit. Fermentum quoque cujus ad aliam partem in Evangelio parabola temperata est (Luc. XIII), res modica videtur et nihili; sed cum farinae conspersum, totam massam suo vigore corruperit, in illius vim transit omne quod mixtum est: ita et doctrina perversa ab uno insipiens vix duos aut tres primum in exordio reperit auditores; sed paulatim ut cancer serpit in corpore, et juxta vulgare proverbium, unius pecudis scabies, totum commaculat gregem. Igitur et scintilla statim ut apparuerit, exstinguenda est, et fermentum a massae vicinia semovendum, secandae putridae carnes, et scabiosum animal a caulis ovium repellendum, ne tota domus, massa, corpus et pecora, ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. Arius in Alexandria una scintilla fuit; sed quia non statim 490 oppressa [ Al. oppressus] est, totum orbem ejus flamma populata est.

(Vers. 9.) Ego confido in vobis in Domino, quia nihil aliud sapietis. Non per conjecturam, ut quidam volunt, sed prophetico spiritu Paulus pronuntiat, Galatas ad veritatis viam, quam amiserant, regressuros (I Cor. XII). Etenim qui alios hortabatur, ut aemularentur charismata, magis autem ut prophetarent: ipse quoque eadem plenus gratia loquebatur: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (Ibid., XIII, 9). Praevidens igitur spiritu, quia nihil aliud essent credituri, nisi quod per Epistolam docebantur, ait: Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Nam et additio Dominici nominis, idipsum significat. Si enim per conjecturam hoc aestimabat, potuerat dicere: Ego confido in vobis. Nunc autem apponens, in Domino, divino quodam confidens spiritu, quod futurum cognoverat, prophetavit.

(Vers. 10.) Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem restitisse se scribit, quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem. Sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe loqueretur (Galat. II), nec Petrus dignus qui conturbatae Ecclesiae reus fieret. Ex quo arbitrandum est de alio quodam dici, qui aut cum Apostolis fuerat, aut de Judaea venerat, aut ex Pharisaeis crediderat, aut certe magnus sit apud Galatas aestimatus, ut portet judicium Ecclesiae conturbatae, quicumque est ille. Portare autem judicium, id est, quod aliis verbis in sequentibus dixit: Unusquisque proprium onus portabit. Et puto in Scripturis, onus et in bonam et in malam partem posse accipi, hoc est, et in his qui peccatis gravibus opprimuntur, et in illis qui virtutum levia onera sustentant. De peccatis in psalmo poenitens loquitur: Iniquitates meae elevatae sunt super caput meum, quasi onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). De virtutibus, doctrinaque virtutum Salvator ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 30). Quod autem et doctrina pro onere accipiatur, perspicuum fit in Evangelio. Alligant quippe Pharisaei onera gravia, et quae portari non possunt, et superponunt [ Al. ponunt] ea super humeros hominum, ipsi autem uno ea digito nolunt contingere (Ibid., XXIII). Quam 491 grave sit aliquem de tranquillitate turbare, et serena corda hominum quibusdam quasi fluctibus concitare, Salvatoris ad apostolos verba testantur, dicentis: Ne conturbetur cor vestrum, neque timeatis (Joan. XIV). Expedit quippe ei qui conturbat et scandalizat quempiam in Ecclesia, ut lapis molaris circumdetur collo ejus, et mittatur cum eo in mare, quam ut scandalizet unum de his minimis, qui a Salvatore monstrantur (Luc. XVII). Turbati ergo fuerant Galatae inter spiritum et litteram, circumcisionem et concisionem, Judaismum occultum et manifestum, quid agerent ignorantes. Brevius autem et sic accipi potest: Quicumque est ille qui vos ad Pharisaeorum doctrinam retrahit, et in carne desiderat circumcidi quamvis sit eloquens, et in Legis eruditione se jactitet, nihil amplius dico, nisi hoc (quod etiam vos abnuere non potestis) quod portabit pro hoc opere judicium, et consequetur pro suo labore mercedem.

(Vers. 11.) Ego, autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est (sive ut in Graeco melius habet, cessavit) scandalum crucis. Legimus in Actibus apostolorum, ipse quoque apostolus Paulus in Epistolis suis saepe commemorat, se a Judaeis persecutiones creberrimas sustinuisse, propterea quod doceret eos qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Hi itaque de quibus supra ait: Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille, ut deciperent Galatas, etiam hoc addebant: Non solum Petrus, et Jacobus, et Joannes, et caeteri in Judaea apostoli circumcisionem, et alia praecepta Legis observant, sed ipse quoque Paulus, qui vos aliter docuit, quam se rei veritas habet, Timotheum circumcidit, et Judaeis frequenter Judaeus factus est, veritate cogente. Quam opinionem de Galatarum mentibus Paulus nunc volens tollere, ait: Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Omne, inquit, in me odium Judaeorum, et qua adversum me furiunt insania, ob nihil aliud est, nisi quod doceo gentes non debere circumcidi, et Legis onera superflua et jam abolita custodire. Cum autem persecutionem 492 patiar, manifestum est me circumcisionem non praedicare, quam destruo. Non enim tam persecutionem patior a Judaeis, quia praedico crucifixum, et Jesum dico esse Christum, quem Lex et prophetae praenuntiaverunt, quam quia doceo Legem esse completam. Quod autem crux Judaeis scandalum sit, gentibus stultitia, ipse Dominus noster ostendit, qui lapis dicitur offensionis, et petra scandali (Matth. XXI; Luc. XX): propter nihil aliud puto, nisi quia praedicatio cum plenis velis ad audientes processerit, statim ut ad crucem venerit, impingit: et nequaquam libero cursu potest ultra procedere. Sed haec crux quae apud Judaeos scandalum est, et apud gentes stultitia, nobis qui credimus virtus est et sapientia. Christus enim Dei virtus est, et Dei sapientia (I Cor. I, 24), ut propter id quod stultitia dicebatur, fatuum Dei sapientius fieret hominibus: et propter id quod infirmitas et scandalum, infirmum Dei fortius fieret hominibus. Cum autem, inquit, crucis Christi scandalum maneat, et ego persecutionem patiar, quam non paterer, si scandalum non maneret: frustra quidam jactitant me circumcisionem praedicare, quam impugnando sustineo persecutionem.

(Vers. 12.) Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Quaeritur quomodo Paulus discipulus ejus qui ait: Benedicite maledicentibus vobis. Et ipse loquens: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Et in alio loco: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. XV): nunc et maledixerit eis, qui Ecclesias Galatiae conturbant [ Al. conturbabant], et cum optantis voto maledixerit: Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Tam enim detestanda abscisionis est passio, ut et qui invitis eam intulerit, legibus publicis puniatur, et qui seipsum castraverit, infamis habeatur. Ut enim illud, aiunt, verum sit: Vivit in me Christus (II Cor. XIII, 3); et hoc: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? certe maledictionis vox non potest ejus intelligi, qui dicit: Discite a me, quia humilis sum, et mitis, et mansuetus corde (Matth. XI, 29). Et magis putatur Judaico furore, et quadam effrenata insania se non potuisse cohibere, quam imitatus esse eum, qui tamquam agnus coram tondente se, non aperuit os suum, et maledicentibus non remaledixit (Isai. LIII). Tradidit autem 493 se morti condemnatus. Ad quod qui pro Paulo respondebit, haec dicet: non tam furoris in adversarios, quam dilectionis in Ecclesias Dei, verba esse quae locutus sit. Videbat quippe totam provinciam, quam ipse suo sanguine, et periculis ab idololatria, ad Christi transduxerat fidem, subita persuasione turbatam, et dolore apostolico, dolore patris, se tenere non poterat: mutabat vocem, et quibus blanditus fuerat, irascebatur, ut quos nequiverat lenitate, saltem objurgatione retineret. Nec mirum esse si Apostolus, ut homo, et adhuc vasculo clausus infirmo, vidensque aliam legem in corpore suo captivantem se, et ducentem in lege peccati, semel fuerit hoc locutus, in quod frequenter sanctos viros cadere perspicimus. Sed et illud dici potest (licet superfluum quibusdam esse videatur) quod Paulus non tam maledixerit eis, quam oraverit pro illis, ut eas partes corporis perderent, per quas delinquere cogebantur. Et quomodo in Evangelio dictum est: melius esse aliquem sine oculo, et sine manu, et sine pede, et qualibet alia parte membrorum intrare in regnum coelorum, quam totum ire in gehennam (Matth. XVIII): ita et nunc optare eis magis unam partem corporis perdere, quam per occasionem integri corporis perpetuo igne damnari. Hic locus si quando ab ethnicis reprehenditur, quomodo eis responderi possit, ostendimus. Nunc a nobis contra haereticos proferatur, Marcionem videlicet, et Valentinum et omnes qui contra vetus latrant Testamentum, qua ratione illi qui Creatorem sanguinarium, severum bellatorem, et tantum judicem criminantur, hoc in Apostolo Dei boni valeant excusare. Et certe nullam puto in veteri Lege tam trucem, tam cruentam in aliquo esse sententiam, quam, utinam abscindantur qui vos conturbant. Nec possunt dicere orasse Apostolum pro inimicis Christi, qui ejus Ecclesias conturbabant. Nec ex dilectione prolatum, quod tumore et indignatione plenum, ipso verborum pondere demonstratur. Quidquid ergo illi pro Apostolo excusationis attulerint, 494 hoc non pro Lege veteri defendemus.

(Vers. 13.) Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carni (subauditur) detis: quod quia in Graeco non habetur, Latinus posuit interpres. Hunc locum quia valde obscurus est, de decimo Stromatum libro transferri placuit ad verbum. Non quo singula non possint suis locis et sensibus explanari; sed quo a superiori negotio separata, unum difficile corpus efficiant: et si sic intelligantur ut resonant, inconsequenter et abrupte repugnare inter se et scatere videantur. Origenis itaque haec verba sunt: « Difficilis locus est: et ita nobis disserendus videtur. Qui liber est, et altiori sensu spiritum, et veritatem sequitur, praecedentes et typos contemnit et litteram: non idcirco debet minores despicere, et occasionem dare his qui non possunt sentire sublimius, de se penitus desperandi. Licet enim infirmi sint et caro comparatione spiritus appellentur: caro tamen Christi sunt. Si enim intelligit mysterium charitatis infirmioribus servientis, faciat aliquid propter infirmos: ne in scientia sua frater pereat, pro quo Christus est mortuus. Diligenter itaque attende, an ex consequentibus sensus iste texatur. Vos, inquit, fratres, in libertatem vocati estis: forsitan ideo, quia non omnes vocationem capere poterant libertatis. Propter quod nunc auditis: Tantum ne libertatem in occasionem detis carni. Per dilectionem enim oportet minoribus servire majores: quia qui vult esse major, erit omnium servus (Matth. XX; Marc. X). Neque ergo spiritualis laceret Christi carnes: neque occasionem illis tribuat, ut se remordeant provocantem ne ab invicem consumantur. Oportet ergo spiritu ambulantem, et spiritu Scripturarum verba sectantem, non perficere desiderium carnis earum. Si autem hoc quod dicitur: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis, simpliciter intelligimus (ut plerique arbitrantur) contra argumentum et hypothesin totius Epistolae, in haec subito Paulus erumpet; 495 statim quippe sequitur: Si autem spiritu ducimini, non estis sub Lege. Et cum hucusque aliqua ex parte sibi sermo cohaereat, rursum si simplicem intelligentiam sequamur, ad inordinata repente praecepta nos transfert, de carne et spiritu disserens, id est: Manifesta autem opera carnis illa et illa. Et econtrario: Fructus autem spiritus, est charitas, et reliqua. Sed neque in his consequentiam desperare debemus; quia opera carnis divinorum voluminum historia continet; non valde eos juvans qui sic eam intelligunt, ut scripta est. Quis enim non docebitur servire luxuriae, et fornicationem habere pro nihilo: cum Judam ad meretricem legerit ingredientem (Gen. XXVIII); et patriarchas habuisse multas pariter uxores? Quomodo non ad idololatriam provocabitur, qui sanguinem taurorum, et caeteras Levitici victimas non plus quam quod in littera sonat, putaverit indicare? Quod autem inimicitias, in aperto positus Scripturae sermo doceat, et ex hoc loco probatur: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram (Ps. CXXXVI, 8, 9). Et ex illo: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae (Ps. C, 8), et caetera his similia: de contentionibus videlicet, aemulatione, ira, rixis, dissensionibus. Ad quae (si non altius aliquid sentiamus) provocant nos magis historiae exempla, quam prohibent. Haereses quoque magis de carnali Scripturae intelligentia, quam de opere carnis nostrae, ut plurimi aestimant, substiterunt. Necnon invidiam et ebrietates per Legis litteram discimus. Inebriatur Noe post diluvium, et patriarchae apud fratrem Joseph in Aegypto (Gen. IX et XLIII). Sed et comessationes in Regnorum libro scriptae sunt; saltante David et concrepante tympanis coram Arca testamenti Dei (I Reg. VI), et his similia. Quaeritur quomodo ad veneficia, et ad maleficas artes, simplex Scripturae divinae sermo qui dicitur caro, nos provocet: nisi ad ejusdem Scripturae spiritum transcendamus. Puto hoc significare, decies Danielem, et tres pueros, magis, incantatoribus, et Gazarenis 496 atque Chaldaeis sapientiores repertos, et Moysen omni sapientia et doctrina Aegyptiorum eruditum. Multorum ergo malorum occasio est, si quis in Scripturae carne permaneat. Quae qui fecerint, regnum Dei non consequenter. Quamobrem spiritum Scripturae fructusque quaeramus, qui non dicuntur esse manifesti. Multo quippe labore et sudore, et digno cultu in Scripturis fructus spiritus invenitur. Unde arbitror, Paulum diligenter et caute de Scripturae sensibus dixisse carnalibus: Manifesta autem sunt opera carnis (Galat. V, 19). De spiritualibus vero non ut ibi posuisse, manifestus est fructus spiritus; sed ita: Fructus autem Spiritus, est charitas, gaudium, pax, et reliqua (Ibid., 22). Quod si relictis typis, ad veritatem Scripturae transeamus et spiritum, statim nobis prima charitas panditur, et ad gaudium inde gradientes, pervenimus ad pacem, per quam consequimur patientiam. Quis autem non ad miserationem et bonitatem erudiatur, cum etiam ea quae quibusdam tristia putantur in Lege supplicia dico et praelia, et eversiones gentium, et comminationes ad populos per prophetas, magis remedia intellexerit esse, quam poenas? Non enim in aeternum irascetur Dominus (Isai. LVII). Cum haec ergo nobis aperta fuerint, rationabiliorem habebimus fidem, et correctos mores temperantia comitabitur, quam continentia sequetur et castitas: et post haec omnia incipiet esse Lex pro nobis. » Hucusque Origenes. Quibus nos possumus addere, ut dicamus de servitute legali ad Evangelii libertatem vocatos (quibus superius dicitur: State, et nolite rursum jugo servitutis haerere ) etiam nunc moneri, ut leve Christi jugum et delectabilia Evangelii praecepta sectantes, nequaquam putent sibi licere, ut hac ipsa libertate vivendi, in occasione carnis utantur: scilicet ut juxta carnem vivant, juxta carnem circumcidantur; sed spiritu magis stent, spiritu praeputium carnis abscindant, et ad spiritus altiora tendentes, humilitatem litterae derelinquant. Potest autem et aliter intelligi. Discat quispiam: Si cessavi, o Paule, esse sub Lege, et de servitute 497 libertatem vocatus sum: ergo debeo ita vivere ut convenit libertati, nec aliquibus praeceptis teneri, sed quodcumque placuerit, et voluntas suggesserit, hoc facere implere, sectari. Ad quod respondit Apostolus: Vocatos quidem nos esse in spiritus libertatem: sed ita, ut libertas ipsa carni non serviat. Nec putemus quia nobis omnia licent, omnia expedire: quin potius quia servi Legis esse cessavimus, facti liberi, magis per charitatem nobis invicem serviamus, ut laciniosae Legis praecepta, uno dilectionis capitulo concludantur.

(Vers. 14.) Sed per charitatem servite invicem, omnis enim lex in uno sermone impletur. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui cum esset liber ex omnibus, omnium se propter charitatem servum fecit, ut plures lucrifaceret (I Cor. XIII), recte hortatur et caeteros, ut per charitatem sibi serviant: quae non quaerit quod suum est, sed quod proximi. Qui enim vult fieri primus, erit omnium servus (Marc., X, 44): ut quomodo Salvator in forma Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed seipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II): ita et nos quaecumque ante sub Legis necessitate facere videbamur, nunc sciamus, nobis liberis, magis per charitatem esse facienda. Tantum autem bonum est charitas, ut omnis lex in illa recapituletur. Enumerat et in alio loco Apostolus charitatis bona, dicens: Non zelatur, non agit perperam (I Cor. XIII, 7, 8). Multisque in medio replicatis, in fine concludit: Omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam excidit. Et Salvator in Evangelio, hoc signum sui, ait, esse discipuli, si [ Al. ut] diligat proximum (Matth. XXII). Quod quidem puto non solum hominibus, sed etiam angelis convenire. Aliis verbis idipsum dicitur: Quae vobis fieri non vultis, aliis ne feceritis, et quae vultis ut vobis faciant homines, haec eadem et vos eis facite similiter (Ibid., VII, 12). Nolo adulterari uxorem meam, nolo substantiam diripi, nolo me falso opprimi testimonio, et ut cuncta brevi sermone comprehendam, indigne fero aliquid mihi fieri quod injustum est. Haec eadem si 498 per charitatem in me operantem, vel fecero alteri, vel voluero, lex omnis impleta est. Nec difficile est docere quomodo universa praecepta, non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, et caetera his similia, una charitatis observatione teneantur. Hoc ostendere arduum est, quomodo hostiae quoque, quae in Levitico sunt praeceptae, et ciborum vel abstinentia, vel permissio, cum alia munda, alia dicantur immunda, solemnitatum quoque jugis per annos recursus, in uno charitatis praecepto recapitulentur. Nisi forte quis illo se transferat, ut affirmet Legem spiritualem esse, et imaginibus et exemplaribus nos coelestium deservisse, antequam verus Pontifex adveniret: qui postquam semel seipsum offerens victimam, suo sanguine nos redemit, omnis illa priscae Legis varietas, et difficultas, in ipsius super homines dilectione completa est. Intantum quippe Pater amavit mundum, ut Filium suum charissimum, et unigenitum daret pro nobis. Ei autem qui semel spiritu vivens, opera carnis mortificavit, et a Salvatore dilectus, nequaquam servus, sed amicus vocatur, non est ultra Lex posita, quae impiis et peccatoribus, et non subjectis et nefariis constituta est. At nunc cum omnia quae difficiliora sunt, vel modica ex parte faciamus, hoc solum non facimus, quod et factu facilius est, et absque quo cassa sunt universa quae facimus. Jejunii corpus sentit injuriam: vigiliae carnem macerant: eleemosynae labore quaeruntur: sanguis in Martyrio, quamvis ardeat fides, tamen sine dolore et timore non funditur. Haec omnia sunt qui faciant: sola charitas sine labore est. Et quia sola cor mundum efficit, a diabolo expugnatur in nobis, ne Deum pura mente videamus. Quando enim sedens loquor contra fratrem meum, et contra filium matris meae pono scandalum (Ps. XLIX, 20), quando aliena torqueor felicitate, et alterius bonum, meum malum facio, nonne hoc quod sequitur, in me expletur: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini? Charitatis rara possessio est. Quis vult ipse anathema esse a Christo pro fratribus suis, Apostolum sequens? Quis 499 cum lugentibus lugens, cum gaudentibus gaudens, alieno vulnere vulneratur? Quis fratris morte perimitur? Omnes magis amatores nostri, quam amatores Dei sumus. Vide quantum bonum sit charitatis. Si ita martyrium fecerimus, ut nostras velimus ab hominibus reliquias honorari: si opinionem vulgi sectantes, intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam dederimus, huic [ Al. hinc] operi non tam praemium quam poena debetur: et perfidiae magis tormenta sunt, quam corona victoriae.

(Vers. 15.) Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Potest hoc et simpliciter accipi, ne detrahamus invicem, ne maledicto nos putemus ulcisci, ne contristati contristare cupiamus, et similes bestiarum, mordere pariter et remorderi, ut post morsus sequatur interitus atque consumptio. Melius autem est, ne contra rationem et totius Epistolae consequentiam, subito in extraordinaria praecepta, Paulus erumpat, hoc ita intelligere, ut ad circumcisionem observationemque Legis cuncta referamus. Si vos, inquit, conturbant alii, vos autem conturbamini. Si totam Scripturam veterem legentes, sic intelligitis ut scripta est: Oculum pro oculo: dentem pro dente (Deut. XIX, 21), et ira desiderat ultionem, ultio vero imponit dolorem: quod Lex non solum non prohibet, verum etiam praecipit, justitiam in talione restituens, sequitur, ut et nudatus nudet, et vulneratus revulneret, et comestus remordeat, et quae videtur justitia esse, comsumptio sit, non unum vindicans, sed utrumque consumens.

(Vers. 16.) Dico autem: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Et hoc 500 secundum superiora dupliciter accipiendum, ut dicamus eos qui spiritu opera carnis mortificaverint ei seminaverit in spiritu, ut de spiritu metant vitam aeternam, quotiescumque voluptatem carnis senserint titillare, non perficere desiderium ejus (quod quidem si expletum fuerit, blandiri videtur ad tempus), sed spiritu refrenare, et secundum sententiam Historici (Sallust.), Animi imperio, corporis servitio magis vivere. Nec non et illud, quia Lex spiritualis est (Rom. VII), et non qui in manifesto Judaeus, sed qui in occulto, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, eos ambulare spiritu, et carnis desiderium non perficere dicimus, qui spiritualiter egrediuntur Aegyptum, et spiritualem escam potumque de spirituali hauriunt petra, qui non judicantur in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae et sabbati, sed ambulant in omnibus spiritualiter, non perficientes carneae legis, litteraeve desiderium, sed fructus metentes intelligentiae spiritualis. Tertia quoque interpretatio a quibusdam in hoc loco dicta est, sed quae non multum discrepet a secunda, ut desiderium carnis in his asserant esse qui parvuli in Christo sunt: iter autem spiritus in perfectis viris, et esse sensum: In gravitate spiritus, id est, in itinere viri ambulate perfecti, et non facietis desideria parvulorum.

(Vers. 17.) Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Caro praesentibus delectatur et brevibus: spiritus perpetuis et futuris. Inter hoc jurgium media anima constitit, habens quidem in sua potestate bonum et malum, velle et nolle, sed non habens hoc ipsum velle ac nolle perpetuum: 501 quia fieri potest, ut cum carni consenserit, et opera ejus fecerit, rursum per poenitentiam se remordens, spiritui copuletur, et opera ejus efficiat. Hoc est ergo quod ait: Haec enim sibi invicem adversantur, id est, caro et spiritus: ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Non quo proprium nobis tulerit arbitrium, quo vel carni, vel spiritui assentiamur: sed quia quod facimus, non est nostrum proprie, sed opus ipsum vel carni, vel spiritui deputatur [ Al. deputetur]. Grandis laboris et disputationis est nimiae, ostensis carnis operibus et spiritus, media aliqua reperire, quae nec ad carnem videantur pertinere, nec ad spiritum. Carnales dicimur, quando totos nos voluptatibus damus. Spirituales, quando Spiritum sanctum praevium sequimur, id est, cum ipso sapimus instruente, ipso docemur auctore. Animales reor esse philosophos, qui proprios cogitatus putant esse sapientiam, de quibus recte dicitur: Animalis autem homo non recipit [Al. percipit] ea quae sunt spiritus. Stultitia quippe est ei. Quod ut manifestius fiat, aliquod sumamus exemplum: Caro, terra, anima, aurum, spiritus, ignis vocentur. Quamdiu aurum fuerit in terra, perdit vocabulum suum, et a terra cui commixtum est, appellatur. Cum vero separatum ab humo, auri et speciem et nomen acceperit, aurum quidem dicitur, sed necdum probatum. Si autem per ignem excoctum fuerit et purgatum, tunc auri splendorem, et ornatus sui accipit dignitatem. Ita et anima inter humum et ignem, hoc est, inter carnem spiritumque consistens, quando se tradiderit carni, caro dicitur: quando spiritui, spiritus appellatur. Quod si proprio crediderit cogitatui, et absque gratia Spiritus sancti invenire se aestimaverit veritatem, quasi aurum sordidum, animalis hominis appellatione signatur [ Al. signabitur]. Potest locus iste sic melius explanari, et quasi una series corpusque fieri, se invicem nectens, sibique non discrepans. Fratres, de servitute Legis vocati estis in Evangelii libertatem. Verum obsecro vos, ne libertate pro licentia abutamini, et putetis vobis cuncta expedire quae licent: detisque occasionem 502 carni atque luxuriae. Quin potius discite quod libertas haec major sit servitus, ut quod ante Lex ab invitis extorquebat obsequium, nunc per charitatem vobis invicem serviatis. Siquidem omne illud Legis onus, et multiplicia praecepta, non tam exclusa sunt per Evangelii gratiam, quam uno charitatis sermone breviata, ut diligamus proximum sicut nosmetipsos. Qui enim diligit proximum, totam legem implet (Matth. XXII), bona ei tribuens, mala non inferens. Quod si cesset dilectio, et non sit charitas, per quam lex universa completur, publicum quoddam inter homines latrocinium erit, ut contra se invicem defurentes [ Al. deferentes], seque mordentes, consumantur ab invicem. Vos autem fratres, propterea secundum spiritualem legem debetis vivere, ne desideria quae carnis sunt, perficiatis. Caro enim frigus timet, aspernatur famem, attenuatur vigiliis, libidinibus exardescit, mollia quaeque et jucunda desiderat. E contra spiritus, ea quae carni contraria sunt, et quae illam debilitare queant, expetit. Et ita fit, ut non ideo quia sub servitute Legis esse cessastis, putetis esse vos liberos: sed sciatis magis naturae vos lege retineri, quia non statim si lex non imperat, et natura cessavit, ne voluntatem scilicet vestram, opera subsequantur, sed frequenter ea facere compellamini, repugnante carne adversus spiritum, quae facere non vultis. Ex quo, fratres, obsecro, ut non detis libertatem vestram in occasionem carnis, sed magis spiritui serviatis, ut incipiatis ea facere quae vultis, et nihil debere legi, id est, non esse sub carne. Quia libertatem legis abolitae tunc vere in Evangelio habere poteritis, cum vos nequaquam caro compulerit facere quae non vultis, sed spiritui servientes, docueritis vos non esse sub Lege. Et quia supra secundum duplicem intelligentiam hunc locum coeperamus exponere, reddenda sunt quae omisimus. Caro concupiscit adversus spiritum, id est, historia et Scripturae carneus intellectus, contra allegoriam et spiritualem doctrinam repugnat. Spiritus autem adversus carnem, id est, sublimiora dejectis, aeterna brevibus, umbrae veritas refragatur. 503 Et carneus Scripturae sensus, qui adimpleri [ Al. quia impleri] non potest (nec enim valemus omnia quae scripta sunt facere) ostendit nos non in nostra positos potestate Legis explendae, cum etiam si velimus litteram sequi, impossibilitas non admittat.

(Vers. 18.) Quod si spiritu ducimini, non estis sub Lege. Spiritum non eum, de quo Apostolus in alio loco loquitur: Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16), id est, non spiritum hominis qui in ipso est, sed Spiritum sanctum significat: quem sequentes, efficimur spirituales, et sub Lege esse desistimus. Notandum ergo quod hic spiritus non cum ἄρθρῳ ( articulo ), et cum additamento aliquo, sicut in caeteris legimus, spiritum mansuetudinis, et spiritum fidei: sed simpliciter Spiritus appellatur: quae quidem minutiae magis in Graeco, quam in nostra lingua observatae (qui ἄρθρα penitus non habemus) videtur aliquid habere momenti. Quaeritur in hoc loco, si quicumque spiritu ducitur, non est sub Lege, utrum Moses et prophetae, vel spiritu acti sint, et sub Lege vixerint, quod Apostolus negat: aut habentes spiritum, sub Lege non fuerint, quod Apostolus hic affirmat: aut quod est tertium, sub Lege viventes, spiritum non habuerint, quod de tantis viris nefas est credere. Ad quod nos breviter respondebimus: Non idem esse sub Lege esse, et esse quasi sub Lege: quomodo non idipsum est, in similitudine carnis peccati, et in carne esse peccati. Nec idem sonat verus serpens. et aerei similitudo serpentis, quem Moyses in eremo suspendit (Num. XXI). Sic igitur et sanctos prophetas, et Moysen, ambulantes spiritu, et spiritu viventes, non sub Lege, sed quasi sub Lege vixisse, ut ipsi viderentur quidem esse sub Lege; sed eos qui sub Lege erant lucrifacerent, et ab humilitate litterae, ad altitudinem spiritus provocarent. Nam et Paulus qui Judaeis Judaeus factus est, et omnibus omnia, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX): non dixit, factus sub Lege, sed, factus quasi sub Lege, ut ostenderet se non veritatem Legis, sed similitudinem custodisse. Videmur nobis solvisse propositam quaestionem. Sed quid faciemus de illo Pauli capitulo 504 dicentis: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, factum est muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Supra )? Si enim Christus sub Lege fuit, et non quasi sub Lege, tota illa superior disputatio vacua fiet. Verum et haec oppositio de suo solvetur loco. Qui enim propterea factus sub Lege est, ut eos qui erant sub Lege, redimeret, utique cum esset liber a Lege, Legi se subdidit voluntate: et multo erat Paulo liberior, qui non sub Lege, sed quasi sub Lege se fuisse testatus est. Et quomodo in coenum et barathrum mortis propter nos descendit, qui orabamus dicentes: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 14)? ita et ex muliere nasci voluit, et esse sub Lege, ut eos qui nati erant de muliere, et sub Lege, salvaret. Et certe non est natus de muliere, id est, de nupta, sed de virgine. Verum abusive virgo mulier appellata est, propter eos qui illam fuisse virginem nesciebant. Ut itaque propter illos, qui sanctam Mariam arbitrabantur maritum habere, mulier pro virgine posita est: sic propter eos qui aestimabant Christum esse sub Lege, nescientes quia factus esset his qui erant sub Lege, quasi sub Lege, dicitur et ipse factus esse sub Lege.

(Vers. 19-21.) Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut et praedixi: quoniam qui haec agunt, regnum Dei non possidebunt: Superius cum exponeremus de carne et spiritu, triplicem intelligentiam dixeramus: vel eos esse carneos, qui parvuli et corporei, in Christo solidum cibum, et perfectae aetatis alimenta capere non possent: vel carnales eos esse, qui more Judaico historiam tantum sequerentur et litteram: aut certe, juxta simplicem sensum, in hominis fictione carnem spiritumque subsistere, et juxta diversitatem substantiae, vel opera carnis esse, vel spiritus. Nunc ergo quae hic carnis opera nominantur, fornicatio videlicet, immunditia, luxuria, et caetera quae sequuntur, magis mihi videntur ad simplicem carnis 505 et spiritus intelligentiam, quam ad carnem Legis, et parvulos in Christo referri, licet in eo loco, ubi supra de decimo Origenis Stromate verbum transtulimus ad verbum, quid etiam de his sentiri possit, expressum sit. Quod autem ait: Manifesta autem sunt opera carnis, vel omnibus ea nota esse demonstrat: quia per se pateant mala esse et fugienda, intantum ut etiam hi qui ea faciunt, cupiant occultare quod faciunt. Vel certe his tantum manifesta, qui in Chritso crediderint. Plurimi quippe gentilium in suis ignominiis gloriantur, et putant si expleverint voluptatem, quamdam se turpitudinum victoriam consecutos. Sed et illud eleganter, quod in carne opera posuit, et fructus in spiritu: quia vitia in semetipsa finiuntur et pereunt, virtutes frugibus pullulant et redundant. Nec putemus animae nullum esse opus, si vitia carni, virtutes spiritui deputentur. Quia anima (ut supra diximus) in quodam meditullio posita, vel carni jungitur, et dicitur de ea: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia carnes sunt (Gen. VI, 3); vel spiritui copulatur, et in spiritus vocabulum transit. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Primum itaque carnis opus, est fornicatio. Manifesta in exordio posuit, ne de mediis ambigamus. Omne enim quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Et non sumus nostri: empti enim sumus pretio, glorificemus et portemus Deum in corpore nostro. In eo fornicator majoris est criminis: quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis. Erunt quippe duo in carne una. Qui non est fidelis, nec credit in Christo, sua membra facit membra meretricis: qui credit et fornicatur, Christi membra facit membra meretricis. Econtrario infidelis in fornicatione sua utrum violet, an aedificet templum idolo, nescio. Per vitia quippe vel maxime daemones coluntur. Hoc unum scio: quod qui post fidem Christi fornicatur, violat templum Dei. Secundum opus carnis, immunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur. Quomodo enim in veteri Lege de nefandis criminibus, quae in occulto 506 fiunt, et ea nominare turpissimum est (ne et dicentis os et aures audientium polluerentur) generaliter Scriptura complexa est, dicens: Verecundos, vel reverentes facite filios Israel ab omni immunditia (Levit. XV, 31): sic in hoc loco caeteras extraordinarias voluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non verecunde, et cum honestate, quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis serviatur, immunditiam et luxuriam nominavit. Quartum, in catalogo operum carnis, idololatria locum tenet. Qui enim semel se luxuriae voluptatique permiserit, non respicit Creatorem. Alias autem omnis idololatria, festivitate, gula, ventre, et his quae infra ventrem sunt, delectatur. Et ne forsitan veneficia, et maleficae artes non viderentur in novo prohibitae Testamento, ipsae quoque inter carnis opera nominantur. Quia saepe magicis artibus, et amare miseris evenit et amari. Inimicitia quoque, quae post veneficia ponitur, quem habeat reatum, manifesti criminis subjectio declarat. Quantum enim in nobis est, nullius esse debemus inimici, sed cum omnibus habere pacem. Quod si loquentes veritatem, aliquos meremur inimicos: non tam nos inimici eorum sumus, quam illi inimici sunt veritatis. Nam quod et in Genesi dicitur ad Abraham: Inimicus ero inimicis tuis: et adversabor adversantibus tibi, sicut supra intelligendum, non tam Abraham illis inimicum fuisse, quam illos Abrahae virtutibus et religioni, per quam, calcatis idolis, cognitum venerabatur Deum. Illud quoque quod populo praecipitur Israel, ut odio sempiterno, et in posteros transmissa discordia, inimici sint Madianeis (Num. XXXI), quasi his dicitur, qui sub paedagogo erant, et in alio loco merebantur audire: Odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 43). Aut certe non tam personarum, quam morum est facta dissensio: ut quomodo Deus utiliter inter serpentem et mulierem inimicitias posuit, ne amicitiae eorum inutiles essent homini, per quas projectus est de paradiso: ita et in Israelitis, et Madianeis vita magis dissimilis, quam gens una damnata est. Septimum locum inter carnis opera, contentio possidet, quodam quasi sacrato, et eminenti 507 inter vitia numero collocata. Servum autem Domini non oportet rixari, sed esse mansuetum ad omnes, doctorem, longanimem, cum mansuetudine erudientem, etiam eos qui econtra disputant (II Tim. II, 24, 25). Post contentionem, octava succedit aemulatio, quae Graeco sermone ζῆλος significantius et notius appellatur. Quo quidem malo, nescio quis nostrum careat. Zelati sunt enim, et patriarchae Joseph fratrem suum: et Maria, et Aaron prophetes Dei et sacerdos, contra Moysen tali passione decepti sunt (Genes. XXXVII, Num. XII): intantum ut illa de qua Scriptura narraverat, dicens: Tollens autem Maria prophetes tympanum (Exod. XV. 20), et caetera, postea extra castra projecta, leprae vitio sordidata sit, et poenitentiam longiorem septem dierum separatione signaverit (Num. XII). Ira deinde succedit, quae justitiam Dei non operatur (Jacob. I), et species est furoris. Inter iracundiam autem et iram, hoc interest: quod iracundus semper irascitur: iratus pro tempore concitatur. Et nescio quis possit regnum Dei possidere: cum is qui irascitur, separetur a regno (Matth. V). Rixae quoque quas aliud Graeci significantes, ἐριθείας vocant (siquidem rixa μάχη dicitur) a regno Dei prohibent. Est autem ἐριθεία, cum quis semper ad contradicendum paratus, stomacho delectatur alieno: et muliebri jurgio contendit, et provocat contendentem. Haec alio nomine apud Graecos φιλονεικία appellatur. Necnon et dissensiones opera carnis sunt: cum quis nequaquam perfectus, eodem sensu, et eadem sententia dicit: Ego sum Pauli, et ego Apollo, et ego Cephae, et ego Christi (I Cor. I, 12). Sed et domorum inter se haec eadem dissensio reperitur: mariti videlicet ad uxorem, patris ad filium, fratris ad fratrem, conservi ad conservum, militis ad contubernalem, artificis ad ejusdem operis artificem. Nonnumquam evenit, ut et in expositionibus Scripturarum oriatur dissensio: e quibus haereses quoque quae nunc in carnis opere ponuntur, ebulliunt. Si enim sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII) (inimica autem sunt omnia dogmata falsitatis Deo repugnantia) consequenter et haereses inimicae Deo, ad carnis opera referuntur. Αἵρεσις autem Graece, ab electione 508 dicitur: quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. Quicumque igitur aliter Scripturam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, quo conscripta est: licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest, et de carnis operibus est, eligens quae pejora sunt. Haereses sequitur invidia, quam non putemus idem esse quod zelum. Quia zelus et in bonam partem accipi potest, cum quis nititur ea quae meliora sunt, aemulari. Invidia vero aliena felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem: cum aut ipse est aliquid in eo, in quo alium esse non vult: aut alium esse videns meliorem, dolet se ei non esse consimilem. Pulchre quidam de neotericis, Graecum versum transferens, elegiaco metro de invidia lusit, dicens: Justius invidia nihil est: quae protinus ipsum Auctorem rodit, excruciatque animum. Scripsit et beatus Cyprianus librum de Zelo et Livore valde optimum: quem qui legerit, non dubitabit annumerare operibus carnis invidiam. Inter invidum autem et invidiosum hoc interest: quod invidus feliciori invidet. Invidiosus autem is est, qui ab alio patitur invidiam. Quartumdecimum locum inter carnis opera ebrietas tenet. Ebriosi quippe regnum Dei non possidebunt. Et Dominus ad discipulos: Cavete, ait, ne forte graventur corda vestra in vino et crapula (Luc. XXI, 34). Vino homini sensus evertitur: pedes corruunt: mens vacillat: libido succenditur: Unde Apostolus clamitat: Et vinum in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Habet unusquisque suae sententiae potestatem. Ego Apostolum sequor: in vino esse luxuriam, in vino ebrietatem. Ebrietatem autem et luxuriam inter carnis opera numerari, nec ille potest negare qui eisdem passionibus vincitur. Et licet me quidam in eo libro, quem de servanda virginitate scripsi, reprehendendum putent: quod dixerim adolescentulas ita vinum debere fugere ut venenum: non me sententiae poenitebit. Opus quippe ibi magis vini, quam Dei a nobis creatura damnata est: et licentiam tulimus 509 virgini proprio aetatis calore ferventi, ne sub occasione parum bibendi, plus biberet et periret. Alioquin sciebamus, et in Christi sanguinem vinum consecrari: et Timotheo vinum ut biberet, imperatum. Ebrietas autem tam ex vino quam ex caeteris bibendi generibus, quae vario modo conficiuntur, potest accidere; ex quo et de sancto dicitur: Vinum et siceram non bibet (Luc. I, 15). Sicera interpretatur ebrietas. Et ne quis vinum non bibens, aliud sibi putaret bibendum, exclusa causatio est; dum omne quod inebriare potest, cum vino pariter aufertur. Quintadecima, quae et extrema inter carnis opera, commessatio est. Manducavit quippe populus et bibit, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Semper ebrietati juncta luxuria est. Pulchre quidam non ignobilis orator, cum ebrium de somno describeret excitatum, ait: « Nec dormire excitatus, nec vigilare ebrius poterat. » Qua sententia expressit, quodammodo nec mortuum eum fuisse nec vivum. Longum erat universa carnis opera replicare, et catalogum facere vitiorum. Uno igitur omnia sermone conclusit dicens, et his similia. Quae utinam tam facile vitare possemus, quam facile intelligimus. Praedico, inquit, vobis sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ubi ante praedixerat: Non regnet, inquit, peccatum in mortali vestro corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Peccatum omnes istas species habet, in quibus nunc discriminandis plus forsitan quam oportuit, immorati sumus. Ergo in anima, in qua peccatum regnaverit, non potest Dei regnare regnum. Quae enim participatio justitiae et iniquitati? quae communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo et Belial (II Cor. VI, 14, 15). Et putamus nos regnum Dei consequi, si a fornicatione, idololatria, et veneficiis immunes simus. Ecce inimicitiae, contentio, ira, rixa, dissensio, ebrietas quoque, et caetera quae parva arbitramur, excludunt nos a regno Dei. Nec refert uno quis a beatitudine excludatur, an pluribus, cum omnia similiter excludant. In Latinis codicibus, adulterium quoque, et impudicitia, et homicidia, 510 in hoc catalogo vitiorum scripta referuntur. Sed sciendum non plus quam quindecim carnis opera nominata, de quibus et disseruimus.

(Vers. 22.) Fructus autem spiritus, est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, adversus hujusmodi non est Lex. Et quae alia inter fructus spiritus debuit tenere primatum, nisi charitas, sine qua virtutes caeterae non reputantur esse virtutes, et ex qua nascuntur universa quae bona sunt? Siquidem et in Lege, et in Evangelio ipsa obtinet principatum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua: et diliges proximum tuum sicut teipsum (Deut. VI, 5; Matt. XXII, 37). Quantis bonis referta sit charitas, et supra breviter perstrinximus, et nunc vel parum dixisse sufficiat: quod dilectio non quaerit quae sua sunt, sed quae aliena (I Cor. XIII). Et quamvis suo quis vitio inimicus sit diligenti, et tranquillitatem ejus ad odiorum fluctus concitare nitatur: tamen numquam ille turbatur: numquam creaturam Dei odio dignam aestimat. Charitas enim operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Illud quoque quod a Salvatore dicitur: Non potest arbor bona fructus afferre malos: neque arbor mala, fructus afferre bonos (Matt, VII, 18), non tam de hominibus, quam de fructibus carnis et spiritus, arbitror pronuntiatum: quia nec spiritus umquam potest ea vitia, quae in carnis operibus numerata sunt, facere; nec caro his fructibus qui oriuntur ex spiritu redundare. Potest autem fieri per negligentiam possidentis, ut spiritus qui versatur in homine, fructus non habeat suos: et econtrario caro operibus suis mortificatis, peccare desistat. Non tamen illo usque procedunt, ut et neglecta arbor spiritus, opera carnis afferat, et arbor carnis exculta, fructus germinet spirituales. In secundo spiritualium fructuum loco, gaudium positum est: quod Stoici quoque qui distinguunt inter verba subtilius, aliud quid esse aestimant quam laetitiam. Gaudium quippe, esse, aiunt elationem animi super his quae digna sunt exsultantis: Laetitiam vero effrenatam animi elationem, 511 quae modum nesciat, et in his quoque quae vitio sint mixta, laetetur. Alii e regione gaudii voluptatem ponunt: non hanc quae corpus ad libidinem concitat, titillat sensus, dulci blanditur affectu; sed alium huic ὁμώνυμον, quae sine moderatione, et ullo decore laetitiae, in risu exaltat vocem suam. Quod si verum est, et eorum inter verba distinctio non fallit et fallitur, consideremus ne forsitan idcirco sit dictum: Non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. LVII, 21). Simul autem et illud notandum, quod post dilectionem, gaudium sequitur. Qui enim diligit quempiam, semper in ejus felicitate laetatur. Et si eum viderit aliquo errore deceptum, et peccatorum lubrico concidisse, dolebit quidem, et eruere festinabit: sed non poterit gaudium mutare tristitia, sciens nullam rationabilium creaturarum apud Deum perire perpetuo. Tertius fructus spiritus, est pax, a qua Salomon quoque qui in typo Christi praecessit, nomen accepit. Et de Ecclesia Psalmista canit: Factus est in pace locus ejus (Ps. LXXV, 2). Et inter octo Evangelii benedictiones scribitur: Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur (Matt. V, 9). In primo etiam graduum psalmo cantatur: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Ps. CXIX, 6). Nec putemus pacem tantum in eo esse quaerendam, si cum alio non jurgemur: sed tunc pax Christi, hoc est, haereditas nostra nobiscum est, si tranquilla mens nullis passionibus perturbetur. Post pacem sequitur longanimitas, sive patientia: quia utroque modo μακροθυμίαν possumus interpretari. Huic contraria est pusillanimitas, de qua scribitur: Pusillanimus vehementer insipiens: qui vero patiens est, et universa sustentat, vir sapiens (Eccli, VII). Et cum ἐπιτάσει multum sapiens appellatur, ut in Proverbiis quoque scriptum est: Longanimus vir, multus in prudentia (Prov. XIV, 29). Benignitas etiam sive suavitas, quia apud Graecos Χρηστότης utrumque sonat, virtus est lenis, blanda, tranquilla, et omnium bonorum apta consortio, invitans ad familiaritatem sui, dulcis alloquio, moribus temperata. Denique et hanc Stoici ita definiunt: Benignitas est virtus sponte ad bene faciendum 512 exposita. Non multum bonitas a benignitate diversa est: quia et ipsa ad benefaciendum videtur exposita. Sed in eo differt, quia potest bonitas esse tristior, et fronte severis moribus irrugata, bene quidem facere et praestare quod poscitur: non tamen suavis esse consortio, et sua cunctos invitare dulcedine. Hanc quoque sectatores Zenonis ita definiunt: Bonitas est virtus quae prodest: sive, virtus ex qua oritur utilitas: aut, virtus propter semetipsam: aut affectus qui fons sit utilitatum.

Inter fructus spiritus, septimum et sacratiorem locum fides possidet, quae etiam alibi inter tres ponitur: spes, fides, charitas. Nec mirum si spes in hoc catalogo non referatur: cum in fide sit quod speratur: et ita eam Apostolus ad Hebraeos scribens definiat: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum necdum apparentium (Hebr. XI, 1), Siquidem id quod speramus esse venturum, et necdum est in praesenti, fide possidemus, sperantes nos tenere quod credimus. Quaeritur quoque quomodo fides in charitate sit posita. Qui diligit, numquam se laedi aestimat: numquam aliud nisi quod diligit et diligitur, suspicatur. Cum autem dilectio procul abfuerit, et fides pariter abscedit. Post fidem mansuetudo numeratur, quae adversa est irae, rixis, dissensionibus: et numquam ad sui contraria provocatur, vere de bona spiritus arbore, bonos fructus egerminans. Per hanc famulus Dei Moyses, testimonium Scripturae meruit accipere, dicentis: Moyses mansuetus erat, plusquam omnes homines super terram (Num. XII, 3). Super terram, inquit. Super eos enim qui facie ad faciem Deum videbant, esse non poterat: quia multa saepe compellimur per carnis facere infirmitatem. De David quoque, licet multi de Domino nostro aestiment prophetatum, quod nos etiam non negamus, Spiritus sanctus in typo venturi canit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Ps. CV, 1). Cujus mansuetudo adversus Saul, Absalon, et Semei, vel maxime claruit (I Reg. XXIV; II Reg. XV)? Cum alius eum vellet occidere: alius res novas molitus, fraudare imperio niteretur: 513 alius lapides in eum jaciens, et pulverem ventilans, clamaret et diceret: Egredere, egredere, vir inique (Ibid., XVI, 7). Extrema continentia in fructibus spiritus collocatur. Quam non solum in castitate debemus accipere, sed etiam in cibo et potu, in ira quoque et vexatione mentis, et detrahendi libidine. Inter modestiam autem et continentiam hoc interest, quod modestia in viris perfectis est, consumataeque virtutis, de quibus Salvator ait: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4). Et de seipso: Discite a me, quoniam mitis sum, et humilis, et mansuetus corde (Matth. XI, 29). Continentia vero in via quidem virtutis est, sed necdum pervenit ad calcem: quia cupiditates adhuc in ejus qui se continet, cogitatione nascuntur, et mentis polluunt principale, licet non superent, nec ad opus pertrahant cogitantem. Non solum autem in desideriis et cupiditate, continentia necessaria est, sed etiam in tribus reliquis perturbationibus, dolore scilicet, laetitia et timore. Adversus hujusmodi fructus spiritus, non est Lex. Justo quippe Lex non est posita: iniquis autem et non subjectis, impiis et peccatoribus (I Tim. I, 9). Lex mihi dicit: Non adulterabis: non occides, non falsum testimonium dices: non fraudabis: non desiderabis aliena: non perjurabis: non furaberis (Exod. XX, 12 seqq.): si haec omnia, fructu in me spiritus charitate regnante, non facio, superflua mihi sunt praecepta Legis. Denique et sapientes mundi de philosophia sic opinati sunt, ut quod leges publicae facere homines necessitate compellunt, hoc illa persuadeat fieri voluntate.

(Vers. 24.) Qui autem sunt Christi, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Origenes hunc locum superioribus nectens, ita legit: Adversus hujusmodi non est Lex, qui Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis: ut non sicut in Latino sonat, eos qui Christi sunt, carnem suam dicat crucifixisse cum vitiis et concupiscentiis; sed Christi carnem ab his cum vitiis et concupiscentiis crucifixam. Et quaerit quomodo in his qui fructus spiritus habeant, et adversum quos Lex esse cessavit, crucifixio carnis Dominicae ponatur in laude, cum ad Hebraeos in vituperatione sit positum: Rursum crucifigentes in semetipsis Filium Dei, et ostentui 514 habentes (Hebr. VI, 6). Pro rursus crucifigentes, melius unum verbum compositum in Graeco est, ἀνασταυροῦντες, quod nos interpretari possumus, recrucifigentes. Primum ergo notandum quod aliud sit crucifigere, aliud recrucifigere. Deinde quia non idipsum sit recrucifigere Filium Dei, et crucifigere carnem Christi cum vitiis et concupiscentiis. Caro quippe Christi non principaliter, et proprie Filius Dei est, sed Jesus Christus, qui cum esset in principio apud Patrem, Verbum Deus caro factus est, et seipsum exinanivit, formam servi accipiens, ut crucifigeret carnem, et despoliaret principatus et potestates, triumphans de eis in ligno (Philip. II), ut compleretur illud Apostoli: Quod enim mortuus est, peccato, mortuus est semel (Rom. VI, 10). Igitur si corpora nostra membra sunt Christi, consequenter et caro nostra caro Christi est, quam crucifigimus, mortificantes per eam super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium malum, et avaritiam: et de nobis in laude nunc ponitur, qui Christi Jesu carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et semper mortificationem Jesu circumferimus in corpore nostro, ut et vita ejus manifestetur in carne nostra. Non modici autem laboris est, sic in praesenti saeculo vivere, ut jam nunc vita Jesu manifestetur in carne nostra. Ita enim vivificabuntur et mortalia corpora nostra per inhabitantem in nobis spiritum. Ubi Latinus interpres vitia posuit, in Graeco παθήματα, id est, passiones leguntur. Et quia passio potest et dolorem, et caeteras necessitates significare corpusculi, caute Apostolus intulit desideria: ut non naturam corporis videretur in spiritualibus viris negare, sed vitia. Et hoc ita admonitum sit, si Vulgatam editionem sequimur, legentes: Qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis: ut non carnem Christi, sed suam eos crucifixisse dicamus. Pene oblitus sum interpretationis secundae. Predixeram enim omnia quae sequuntur ad Legem, et ad circumcisionem esse referenda. Sensus itaque iste est: In quibus est fructus spiritus, charitas, gaudium, et reliqua, hi corpoream Scripturae intelligentiam, quae nunc caro Christi appellatur, crucifixerunt cum 515 passionibus ejus et desideriis, quae generant parvulis atque lactentibus fomenta vitiorum. Crucifixit Christi carnem, qui non juxta carnem historiae militat, sed spiritum allegoriae sequitur praeviantem.

(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus. Utamur hoc testimonio adversum eos qui nolunt Scripturas spiritualiter intelligere. Quis est autem qui vivit spiritu, nisi absconditus homo noster, qui et juxta carnem interdum solet vivere? Sed cum spiritu vixerit, spiritu ambulat. Cum in carne voluerit ambulare, vivens mortuus est. Vir perfectus in Christo, semper vivit in spiritu: spiritui obedit, numquam vivit in carne. Et contra: Qui se totum carni dederit, et passionibus deputarit, numquam vivit in spiritu. Inter hos medii sunt, quos nec spirituales possumus appellare, nec carneos; sed qui inter virtutes et vitia fluctuantes, nunc ad meliora retrahuntur, et spiritus sunt: nunc carnis lubrico supplantantur, et caro sunt.

(Vers. 26.) Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Unum verbum apud Graecos κενόδοξοι, trium verborum circuitu interpres Latinus expressit. Quantas autem habeat definitiones, et significantias gloria, et philosophorum innumerabiles libri, et Ciceronis duo volumina, quae de gloria scripsit, inditio sunt. Verum nos quia non verborum etymologias, sed Scripturae sensum disserere conamur, ita hunc locum cum superioribus copulabimus: Si spiritu vivimus, spiritui obtemperemus, nequaquam per Legem, sed per charitatem nobis invicem servientes. Non debemus de Scripturarum interpretatione contendere et dicere: Circumcisio melior est: non, sed praeputium. Contemnenda historia, et allegoria sequenda immo allegoria vana est et umbratica, et nullis veritatis fixa radicibus. Unde evenit, ut invicem nascantur invidiae. Excludere enim, ait, vos volunt, ut illos aemulemini: non tam veritatem Legis volentes docere, quam vincere. Ne autem penitus verbum gloriae praetermittamus intactum, suas philosophis ineptias relinquentes, de 516 Scripturis aliqua retractemus. Opinionem vulgi, et laudem hominum favore quaesitam, gloriae nomen sonat, ubi dicitur: Omnia autem faciunt, ut ab hominibus glorificentur (Matt. XXIII, 5). Et alibi: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem quaerentes (Joan. V, 44)? Porro in bonam partem in eodem loco: Et gloriam ab eo qui solus est, non quaerentes. Ex quo intelligimus idem verbum, nunc virtutem significare, nunc vitium. Si ab hominibus quaero gloriam, vitium est: si a Deo, virtus est, qui et ad veram nos gloriam cohortatur, dicens: Eos autem qui me glorificant, glorificabo. Significat et aliud in Scripturis divinis gloria, cum augustius aliquid, et divinius hominum se praebet obtutibus. Visa est in tabernaculo gloria Domini, et in templo quod a Salomone constructum est, gloria erat (I Reg. VIII), et in facie Moysi, quando nesciebat quod glorificatus esset vultus ejus (Exod. XL), de qua vultus gloria, puto et Apostolum dicere: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, sicut a Dei spiritu (II Cor. III, 18). Et ipse Salvator, splendor gloriae et figura substantiae Dei dictus est (Hebr. I). Vidit et Stephanus gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris ejus (Act. VII). Ut autem et nos nobis fingendorum nominum licentiam praesumamus, rebus quippe novis (ut ait quidam) nova fingenda sunt nomina: quia hic dictum est: Non efficiamur inanis, vel vacuae gloriae cupidi: nos eos asseramus plenae gloriae esse cupidos, qui gloriam Dei desiderant, et laudem virtute condignam, et aspectum divinius aliquid ostendentem. Unde et in plerisque locis. Nostri majestatem pro gloria transtulerunt. Jam dudum cupio in verba prorumpere, sed teneor timore dicendi. Dicam tamen, nec tacebo passionem meam, passionem pene communem, non de divitiis, non de potentia, non de pulchritudine, et corporum venustate; haec enim manifeste inter carnis opera nominantur. Eleemosyna si ob laudem fiat, inanis est gloria: longa oratio, pallor ex jejunio sequens. Non mea sunt verba, sed Salvatoris in Evangelio pertonantis (Matth. VI). Ipsa quoque castitas 517 in matrimonio, viduitate, virginibus, saepe plausum quaerit humanum: et quod dudum timeo dicere, sed dicendum est, martyrium ipsum, si ideo fiat ut admirationi et laudi habeamur a fratribus, frustra sanguis effusus est. Loquatur Apostolus, loquatur electionis vas: Si tradidero corpus meum, ut glorier, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Illi qui dixerat: Scio hominem in Christo, ante annos quatuordecim, sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2). Et post modicum: Raptus in paradisum, audivit arcana verba, quae non licet homini loqui: illi, inquam qui plus omnibus laboravit, ne magnitudo revelationum extolleret eum, datus est stimulus carnis ejus, angelus Satanae, qui eum colaphizaret, ut non tolleretur. Et certe ter Dominum rogavit ut discederet ab eo; sed dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea: virtus enim in infirmitate perficitur. Quid tam Dei opus est, quam Scripturas legere, in Ecclesia praedicare, sacerdotium cupere, ante altare Domini ministrare? Sed et haec, nisi aliquis omni diligentia custodierit cor suum, de cupiditate laudis oriuntur. Videas plerosque (quod etiam Tullius ait) libros suos de contemnenda gloria inscribere, et causa gloriae, proprii nominis titulos praenotare. Interpretamur Scripturas: saepe vertimus stylum: quae digna lectione sunt, scribimus; et nisi Christi causa fiant, sed memoriae in posteros, et famae in populos, totus labor irritus fiet: et erimus quasi tympanum sonans, et cymbalum concrepans (I Cor. XIII). Videas plerosque de Scripturis inter se contendere: e athleticum scamma Dei facere sermonem: invicem provocant, et si victi fuerint, in invident: inanis quippe gloriae cupidi sunt. Scio in Latinis codicibus in eo testimonio quod supra 518 posuimus: Si tradidero corpus meum ut glorier, ardeam habere pro glorier; sed ob similitudinem verbi, qua apud Graecos, ardeam, et glorier, id est, καυθήσομαι et καυχήσομαι, una litterae parte distinguitur, apud nostros error inolevit. Sed et apud ipsos Graecos exemplaria sunt diversa.

(Cap. VI.--Vers. 1.) Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis: considerans teipsum, ne et tu tenteris. Sciens Paulus ejus Dei se esse cultorem, qui nollet mortem peccatoris, sed poenitentiam (Ezech. XVIII, XXXIII): et excepta Trinitate, omnem creaturam, licet non peccet, tamen posse peccare: eum quoque qui spirituales est, cohortatur sui timore ne peccet, manum porrigere corruenti. Et pulchre praeoccupatum in delicto, hominem vocat, qui mori possit: ex ipso nomine fragilitatem conditionis ostendens; ut dignus sit venia, qui velut homo errore deceptus, et mersus in voraginem, seipsum sine auxilio, et adjutore erigere non possit. Spirituali autem non additur homo: sed quasi Deo praecipitur, ut hominem praeoccupatum in delicto instruat: sive (ut melius habetur in Graeco) perficiat in spiritu lenitatis. Qui autem perficitur, non ei desunt universa, sed aliqua. Denique si non peccatis pluribus, sed vitio aliquo praeoccupatus erravit: lenitatis spiritum et mansuetudinis in correctione peccantis spiritualis adhibeat, ne rigidus, ne iratus et tristis corrigere cupiat errantem; sed provocet eum, spondens salutem; veniam repromittens: Christi testimonium proferat: quod gravi legis et peccatorum onere depressos, ad jugum suum suave, et leve invitet onus: ut discant, quia humilis sit et mitis, et mansuetus corde (Matth. XI), et inveniant requiem animabus suis. Utamur hoc testimonio adversum haereticos: qui diversarum 519 fingentes fabulas naturarum, aiunt spiritualem, bonam esse arborem, et numquam malos afferre fructus. Ecce Apostolus, cujus et ipsi auctoritatem sequuntur, dicit eos qui spirituales sunt, posse peccare, si per altitudinem cordis sui inflentur et corruant. Quod et nos quoque fatemur; et χοϊκοὺς ( terrenos ), spirituales fieri, si ad meliora revertantur. Opponi nobis potest illud quod ad Corinthios scribitur: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Si enim ibi ad peccatores, non in spiritu mansuetudinis, sed in virga venire se dicit: quomodo hic his qui in aliquo peccato praeventi fuerint, non virgam adhibet, sed spiritum mansuetudinis? Verum ibi ad eos dicitur, qui post peccatum non sentientes errorem suum, nolebant majoribus suis subdi, et poenitentia corrigi. Ubi vero peccator intelligens vulnus suum, tradit medico se curandum, ibi non est virga necessaria, sed spiritus lenitatis. Sed et illud forte quaeratur, quod si propterea instruere quis debeat peccatorem in spiritu lenitatis: quia consideret se, ne et ipse tentetur; ergo justus, qui de sua certus est mente, qui scit non posse se labi, non debet instruere peccatorem in spiritu lenitatis? Ad quod dicemus, etiamsi vicerit justus, sciens quanto labore superaverit, magis peccanti veniam largietur. Nam et Salvator propterea tentatus est, juxta omnia nobis similiter absque peccato: ut possit compati, et condolere infirmitatibus nostris, suo doctus exemplo, quam difficilis sit in carne victoria. Si quis virgo ad senectam usque permanserit; ignoscat ei qui adolescentiae quondam calore deceptus est, sciens quantis difficultatibus illam transierit aetatem. Si quis pro Christi nominis confessione cruciatus, alium in tormentis viderit denegare, compatiatur vulneribus negatoris, et non tam illum victum, quam se vicisse, miretur. Cautelam quoque scribentis attendite, quia non dixerit: Considerans te, ne tu cadas; sed, ne et tu tenteris. Vinci quippe vel vincere, nonnumquam in nostra est potestate: 520 caeterum tentari, in potestate tentantis est. Si enim Salvator tentatus est, quis potest esse securus intentatum se vitae hujus maria transire? Qui putant Paulum juxta humilitatem, et non vere dixisse: Et si imperitus sermone, non tamen scientia, defendant hujus loci consequentiam. Debuit quippe secundum ordinem dicere: Vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerantes vosmetipsos, ne et vos tentemini; et non plurali inferre numerum singularem. Hebraeus igitur ex Hebraeis, et qui esset in vernaculo sermone doctissimus, profundos sensus aliena lingua exprimere non valebat: nec curabat magnopere de verbis, cum sensum haberet in tuto. Haec secundum simplicem intelligentiam. Caeterum, ut et secundae expositionis ordinem prosequamur, locus iste de Epistolae ad Romanos fine pandendus est. Ibi enim cum similiter de escis et observationibus scriberet Judaeorum, et eos qui Legis juxta litteram praecepta contemnerent, firmos atque perfectos: illos vero, qui adhuc antiqua consuetudine ducebantur, infirmos parvulosque narraret, et videret jurgium esse inter spirituales et carneos: admonuit spirituales ne contemnerent carneos, et ait: Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet, Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 1, seqq.). Et multa in medio super sensu disserens, adjecit in fine: Noli propter escam destruere opus Dei. Et iterum: Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat ad bonam aedificationem (Rom. XV, 1, 2).

(Vers. 2.) Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Quia peccatum onus sit, et Psalmista testatur dicens: Iniquitates meae elevatae sunt super caput meum, quasi onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Et Zacharias, in specie 521 mulieris, vidit super talentum plumbi sedere iniquitatem (Zach. V). Hoc onus Salvator pro nobis tulit, suo nos exemplo docens quid facere deberemus. Ipse quippe iniquitates nostras portat, et pro nobis dolet (Isai. LIII), et eos qui peccatorum ac Legis onere sunt depressi, ad leve onus virtutis invitat, dicens: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Qui igitur fratris non desperat salutem, sed manum porrigit deprecanti, et quantum in se est, flet cum flente, infirmus est cum infirmo, suaque judicat aliena peccata, iste per charitatem adimplet legem Christi. Quae Christi lex est? Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34.) Quae lex Filii Dei est? Diligite alterutrum, sicut et ego dilexi vos. Quomodo Dei Filius nos dilexit? Major hac dilectione non est, quam ut quis animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Qui clementiam non habet, nec indutus est viscera misericordiae et lacrymarum, quamvis spiritualis sit, non adimplebit legem Christi. Sed et hunc locum cum superioribus copulemus. Duplicem enim sequimur intelligentiam. Si quis infirmus in fide est, et adhuc lacte nutritur infantiae, nec potest tam cito a legali observatione ad spiritualia sacramenta transire: vos qui robustiores estis, ejus onera portate: ne per scientiam vestram frater percat, pro quo Christus est mortuus. Portat quoque fratris necessitatem, qui gravatum pauperem onere egestatis adjuvat, et facit sibi amicos de iniquo mammona (Luc. XVI), quem post resurrectionem Christus affatur: Venite ad me, benedicti Patris mei: possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 34, 35). Juxta hunc sensum etiam in alia Epistola Paulus Timotheum docens, addidit: Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere (pro eo quod est, non superbire), neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo qui praestat omnia abunde ad fruendum: bene agere, divites esse in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 1 seqq.). Qui veram vitam apprehendit, eum videlicet qui loquitur: Ego sum vita (Joan. XIV, 6), implevit legem Christi, quae tendit ad vitam.

(Vers. 3.) 522 Nam si quis existimat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Si quis non vult onera aliena portare, et immisericors suo tantum opere et virtute contentus est, non quaerens quae aliena sunt, sed quae sua, hoc est, sui tantum amator, et non etiam Dei, ipse se seducit. Dupliciter autem legi potest atque distingui: Vel, si quis existimat esse se aliquid, cum sit nihil: aut ita: Si quis existimat se esse aliquid, ut postea inferamus, cum sit nihil, se ipse seducit. Et magis in Graeco quam in Latino resonat ista distantia. Prioris distinctionis hic sensus est: Qui se aliquid existimat esse, et nihil est, ipse se decipit. Secundus sensus altior est, et qui nobis magis placet: Si quis existimat se esse aliquid, in eo quod se putat esse aliquid, et non ex clementia in proximum; sed ex suo opere et labore se judicat, sua tantum virtute contentus, iste ex hac ipsa arrogantia nihil fit, et ipse se decipit: quod melius in Graeco dicitur φρεναπατᾷ, hoc est, mentem suam decipit: pro quo Latinus posuit Interpres, se ipse seducit. Mentem autem suam decipit, qui se putat esse sapientem, et secundum Isaiam, sapiens in se est, et in conspectu suo intelligens (Isai. V). Ad circumcisionem et Legem, ita loci hujus connectitur intellectus: Qui spiritualis est, et misericordiam in proximum non habet, contemnens humilem, quia ipse sublimior est, ipse se decipit, nesciens hanc spiritus esse legem, ut nos invicem diligamus.

(Vers. 4.) Opus autem suum probet unusquisque: et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Sensus iste est: Tu qui te aestimas spiritualem, et de alterius infirmitate robustior es, non debes imbecillitatem jacentis, sed tuam fortitudinem considerare. Neque enim si alius perfecte non potest ad Christianismum a Judaismo transire, idcirco tu perfectus es Christianus: sed si te propria conscientia non remordet, habes in temetipso gloriam et non in altero. Athleta non ideo fortis est, quia vicit infirmum, et languida adversarii membra superavit: sed si robustus est, et in sua fortitudine, non in infirmitate alterius gloriatur. 523 Intelligi potest et aliter: Qui conscientiam habet operis boni, et seipsum considerans, opus suum non reprehendit, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, et communicare cum cunctis, et ex hominum quaerere favore jactantiam: sed in semetipso habeat gloriam, et dicat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Qui gloriam quaerit ab altero, huic nec mundus crucifixus est, nec crucifixus est ipse cum Christo. Recepit quippe, quod quaerebat ab hominibus, mercedem suam.

(Vers. 5.) Unusquisque enim onus suum portabit. Videtur superioribus contraire, ubi ait: Alter alterius onera portate: si enim onus suum unusquisque portabit, alter alterius onera portare non poterit. Sed videndum, quod ibi praeceperit ut peccantes in hac vita nos invicem sustentemus, et in praesenti saeculo alterutrum auxilio simus: hic autem de Domini dicat [ Al. dicebat] in nos judicio, quod non ex alterius peccato et comparatione deterioris; sed juxta nostrum opus, aut peccatores ab eo judicemur, aut sancti, recipiente unoquoque secundum opus suum. Obscure licet docemur per hanc sententiolam, novum dogma quod latitat: dum in praesenti saeculo sumus, sive orationibus, sive consiliis, invicem posse nos coadjuvari. Cum autem ante tribunal Christi venerimus, non Job, non Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare opus suum (Ezech. XIV).

(Vers. 6.) Communicet autem is qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Marcion hunc locum ita interpretatus est, ut putaret fideles, et catechumenos simul orare debere, et magistrum communicare in oratione discipulis; illo vel maxime elatus, quod sequatur, in omnibus bonis. Cum utique si de oratione sermo fuisset, non debuerit ei praecipi qui catechizatur, sed ei qui se catechizat, id est, non discipulo, sed magistro. Deinde etiam caetera quae sequuntur, cum ejus expositione non congruunt: Quae seminaverit homo, haec et metet. Et: Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus, non deficientes. 524 Sensus itaque iste est: Quia superius spiritualibus praeceperat, ut eos qui praeoccupati fuerant in aliquo delicto, instruerent in spiritu lenitatis, et alter alterius onera portarent, adimplentes legem Christi: nunc econtrario his qui adhuc imbecilliores, et discipuli, et carnales erant, praecipit, ut quomodo ipsi a magistris spiritualia metunt: sic magistris carnalia praebeant: qui totos se divinae eruditioni et studio tradentes, vitae hujus necessariis indigeant; et fiat illud quod de manna scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII, 15). Bona autem in praesenti loco juxta vulgi consuetudinem, moremque communem, victum et vestitum, et caetera quae homines inter bona numerant, appellavit. Habentes enim victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8). Nec mirum si Paulus ea quae erant corpori necessaria boni appellatione signavit: cum etiam Salvator noster ad eos qui necdum ad virtutum culmen ascenderant, sed adhuc humilius incedebant, et sibi addi poscebant fidem, dixerit: Si ergo vos cum mali sitis, scitis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)! Ego puto et Job, cum ad uxorem, quasi unam de insipientibus mulieribus loqueretur, respectu ejus, quae ita putabat, de corporalibus divitiis locutum: Si bona accepimus de manu Domini (Job. II, 10): et rursum de angustiis et pressuris, et tentatione, quae victoriam afferant: Quare malum non sustineamus? Cum utique mala et bona non in divitiis et pressuris, sed in virtutibus ponantur et vitiis, ut justus loquitur in psalmo: Quis est homo qui vult vitam, cupit videre dies bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 13 seqq., et XXXVI, 27). Proprie malum dicitur, quod vitandum est: bonum, quod facere debemus. Dives quoque ille in Evangelio, qui mali et boni scientiam non habebat, recte agrorum ubertatem bona arbitrabatur, dicens: Anima, habes bona posita in annos multos: quiesce, comede, bibe, et laetare (Luc. XII, 19). Et alius qui jacebat in purpura, et deliciis affluebat, audit apud inferos ab Abraham: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Illud quoque attendendum 525 ne forte et hoc possit intelligi, dari discipulis mandatum, ut eis qui se instruunt, verbum communicent, obsequantur, dociles, facilesque se praebeant. In his tamen quae bona sunt, quae spiritualia, et non haeretica, vel Judaica pravitate perversa.

(Vers. 7.) Nolite errare, Deus non irridetur: quae enim seminaverit homo, haec et metet. Praevidens spiritu, eos qui docentur, et debent magistris sumptus et vitae necessaria ministrare, posse obtendere paupertatem, et dicere: Ager meus hoc anno aruit siccitate: vineam grando contrivit: redditus qui esse potuerunt [ Al. poterunt], tributa rapuerunt: non habeo unde tribuam quod jubetur, adjecit: Nolite errare, Deus non irridetur. Scit, inquit, corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest utcumque placare, Deum non potest fallere. Et simul cohortatur ad id quod praeceptum est exhibendum, semen nominans, ne putet perditum, quod multiplicato fenore recepturus est. Ad Corinthios quoque rationem dati et accepti, simili docuit exemplo: Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictione, de benedictione et metet. Unusquique sicut propositum habet in corde, non ex tristitia, aut necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. IX, 6, 7).

(Vers. 8.) Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Omne quod loquimur, agimus, cogitamus, in duobus seminatur agris, carne et spiritu. Si bona sunt, quae de manu, ore, corde promuntur, seminata in spiritu, vitae aeternae fructibus redundabunt. Si mala, ab agro carnis excepta, corruptionis nobis segetem pullulabunt. Aliter: Qui legem carnaliter intelligit, repromissiones quoque carnales, et quae in praesenti saeculo corrumpuntur, exspectat. Qui autem 526 spiritualis auditor est, seminat in spiritu, et de spiritu metet vitam sempiternam. Simul notemus sermonis consequentiam, et eam cum superioribus copulemus: hominem vocari in spiritu seminantem, qui quando coeperit vitam metere sempiternam, homo fortasse esse desistit. Cassianus, qui putativam Christi carnem introducens, omnem conjunctionem masculi ad feminam immundam arbitratur, Encratitarum vel acerrimus haeresiarches, tali adversum nos sub occasione praesentis testimonii usus est argumento: Si quis seminat in carne, de carne metet corruptionem: in carne autem seminat, qui mulieri jungitur: ergo et is qui uxore utitur, et seminat in carne ejus, de carne metet corruptionem. Respondebitur ei, primum non dixisse Paulum, qui seminat in carne; sed, in carne sua. Nemo autem secum ipse concumbit, et in sua carne seminat. Deinde ut observationem hanc quam annotavimus, in carne sua, ex abundanti ei concedamus, addendum est eos quoque, qui comedant et bibant, et dormiant et aliquid faciant ob refrigerium corporis, juxta illum seminare in carne, et de ea metere corruptionem. Quod si ad hoc confugerit, ut dicat eos qui, sive bibant, sive manducent, sive dormiant, in nomine tamen Domini omnia cum ratione perficiant, non in carne seminare, sed in spiritu; et nos ei similiter respondebimus, eos quoque qui Dei primam sententiam sequantur cum ratione facientes: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 22), non in carne, sed in spiritu seminare. Syllogismus itaque ejus futilis et caducus, sophismate primum decipit audientem. Caeterum diligenter inspectus, facile solvitur: Neque enim possumus dicere, Abraham, Isaac et Jacob, et alios sanctos viros, qui de repromissione nati sunt, ipsum quoque Domini praecursorem, 527 quia in carne natus est, de corruptionis germine pullulasse, illud pariter observandum, quod qui seminat in carne, cum additamento suae carnis ponitur: qui autem seminat in spiritu, non dicitur in spiritu suo, sed simpliciter in spiritu. Qui enim bona seminat, non in suo quippiam, sed in Dei spiritu seminat, de quo et vitam est messurus aeternam.

(Vers. 9.) Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus, non deficientes. Cohortatur eos ad studium perseverantiae, qui in hac vita mercedem boni operis exspectant, nescientes quia sicut in semine aliud sationis, aliud messis est tempus: sic et in praesenti vita, sementem esse opera (quae vel in spiritu, vel in carne metantur), messem vero futurum judicium, et pro qualitate vel diversitate sementis, diversas nos facere messuras, centesimum et sexagesimum, et tricesimum fructum, quam segetem nemo potest metere deficiens. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matt. X, 22). Sicut et in alio loco praecipitur: Esto non deficiens (Isai. V). Quale est autem, ut cum peccatores quotidie in malis operibus augeantur, nos in bono opere lassemur?

(Vers. 10.) Ergo, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Tempus sementis, ut diximus, tempus est praesens, et vita quam currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare; cum ista vita transierit, operandi tempus aufertur. Unde et Salvator ait: Operamini dum dies est: veniet nox, quando jam nullus poterit operari (Joan. IX, 4.) Ortus est nobis Dei sermo, sol verus, et congregatae sunt bestiae recedentes in cubilia sua: procedamus ut homines ad opus nostrum, et usque ad vesperam laboremus, sicut mystice cantatur in psalmo: Posuisti tenebras, et facta est nox. In ipsa pertransibunt bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. Ortus est sol, et congregatae sunt, et in cubilibus suis dormierunt. Egredietur homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam (Ps. CIII, 20 seqq.). Sive aegrotamus, sive sani sumus, humiles, vel potentes, pauperes, divites, ignobiles, honorati, esurientes, 528 sive vescentes, omnia in nomine Domini cum patientia et aequanimitate faciamus, et implebitur in nobis illud quod scriptum est: Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum. Ira ipsa et libido, et injuria quae desiderat ultionem, si me refrenem: si propter Deum taccam: si per singulos commotionis aculeos, et incentiva vitiorum, Dei desuper me videntis recorder, fiunt mihi occasio triumphorum. Ne dicamus in largiendo: Ille est amicus, hunc nescio: hic debet accipere, iste contemni. Imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matt. V). Fons bonitatis omnibus patet. Servus et liber, plebeius et rex, dives et pauper, ex eo similiter bibunt. Lucerna cum accensa fuerit in domo, omnibus lucet aequaliter. Quod si in cunctos indifferenter liberalitatis frena laxantur, quanto magis in domesticos fidei, et in Christianos, qui eumdem habent Patrem, ejusque magistri appellatione censentur! Videtur autem mihi locus iste posse et superioribus cohaerere, ut domesticos fidei, magistros nominet, quibus supra omnia quae putantur bona, ab auditoribus suis jusserat ministrari. Breve est vitae istius curriculum. Hoc ipsum quod loquor, quod dicto, quod scribo, quod emendo, quod relego, de tempore meo mihi aut crescit, aut deperit. Titus, filius Vespasiani, qui in ultionem Dominici sanguinis, subversis Jerosolymis, Romam victor ingressus est, tantae dicitur fuisse bonitatis, ut cum quadam nocte sero recordaretur, in coena, quod nihil boni die illa fecisset, dixerit amicis: Hodie diem perdidi. Nos putamus non perire nobis horam, diem, momenta, tempus, aetates, cum otiosum verbum loquimur, pro quo reddituri sumus rationem in die judicii (Matt. XII)? Quod si hoc ille sine Lege, sine Evangelio, sine Salvatoris, et apostolorum doctrina, naturaliter et dixit, et fecit: quid nos oportet facere, in quorum condemnationem habet et Juno univiras, et Vesta virgines, et alia idola continentes? Beatus Joannes evangelista cum Ephesi moraretur usque ad ultimam 529 senectutem, et vix inter discipulorum manus ad ecclesiam deferretur, nec posset in plura vocem verba contexere, nihil aliud per singulas solebat proferre collectas, nisi hoc: Filioli, diligite alterutrum. Tandem discipuli et fratres qui aderant, taedio affecti, quod eadem semper audirent, dixerunt: Magister, quare semper hoc loqueris? Qui respondit dignam Joanne sententiam: Quia praeceptum Domini est, et si solum fiat, sufficit. Hoc propter praesens Apostoli mandatum: Operemur bonum ad omnes: maxime autem ad domesticos fidei.

(Vers. 11.) Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Hi qui circumcidi Galatas volebant, disseminaverant alia Paulum facere, alia praedicare, et suo opere destruere sermonem, quod qui Legem assereret abolitam, ipse inveniretur in Lege. Hanc opinionem, quia non poterat Paulus apud omnes praesens ipse subvertere (prohibebatur quippe vinculis, quae ob Christi martyrium sustinebat), seipsum per litteras repraesentat. Et ne aliqua suppositae Epistolae suspicio nasceretur, ab hoc loco usque ad finem, manu sua ipse perscripsit, ostendens superiora ab alio exarata. Quod autem sub nomine ejus a falsis doctoribus Epistolae mitterentur, ad Thessalonicenses quoque demonstrat scribens: Rogamus autem vos. fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, nec terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per Epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini, ne quis vos seducat ullo modo (II Thess. II, 1 seqq.). Et ut totam Epistolam quam mittebat, suspicione erueret falsitatis, manu sua in fine subscripsit, dicens: Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni Epistola: ita scribo: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis (II Thess. III, 17, 18). Ad Colossenses etiam quas dictaverat litteras, manu sua similiter subnotavit: Salutatio mea manu Pauli: Memores estote vinculorum meorum. Et ubicumque sciebat falsos adesse doctores, qui possent per Apostoli auctoritatem nova dogmata seminare, Epistolam manu propria subscribebat. Denique et ad Corinthios scribens, in quibus erant schismata et haereses, unoquoque 530 dicente: Ego sum Pauli, et ego Apollo, ego autem Cephae (I Cor. I, 12), epistolam suam tali annotatione signavit: Salutatio mea manu Pauli: Si quis non amat Dominum Jesum Christum, anathema sit, maranatha, et caetera. Propter hoc igitur volens omnem occasionem falsis auferre doctoribus, qui es Galatas a veritate Evangelii depravarant, finem epistolae manus suae annotatione complevit, dicens: Videte qualibus litteris scripsi vobis; non quod grandes litterae fuerint (hoc quippe in Graeco sonat πηλίκοις), sed quod suae manus essent eis nota vestigia, ut dum litterarum apices recognoscunt, ipsum se putarent videre, qui scripserat. In hoc loco vir apprime nostris temporibus eruditus, miror quomodo rem ridiculam locutus sit. Paulus, inquit, Hebraeus erat, et Graecas litteras nesciebat. Et quia necessitas expetebat, ut manu sua epistolam subscriberet, contra consuetudinem curvos tramites litterarum, vix magnis apicibus exprimebat: etiam in hoc suae ad Galatas indicia charitatis ostendens, quod propter illos id quoque quod non poterat, facere conaretur. Grandibus ergo Paulus litteris scripsit epistolam, quia sensus erat grandis in litteris, et spiritu Dei vivi, non atramento, nec calamo fuerat exaratus. Quod autem apposuit, mea manu, opera intelligamus in manibus. Quam ob causam crebro et in prophetis scribitur: Sermo Dei qui factus est in manu Jeremiae, sive Aggaei, ut per hanc quoque similitudinem in manu Pauli sciamus factum Dei esse sermonem. Grandes Paulus litteras non solum tunc ad Galatas, sed etiam hodie scribit ad cunctos, et quamvis parvi sint apices quibus ejus Epistolae conscribuntur, tamen magnae sunt litterae, quia in litteris magnus est sensus.

(Vers. 12.) Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi: tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Superius ostendit ex quo loco sua subscripserit manu: nunc quid scripserit, replicat. Caius Caesar, et Octavianus Augustus, et Tiberius successor Augusti, leges promulgaverant, ut Judaei qui erant in toto Romani imperii orbe dispersi, proprio ritu viverent, et patriis caeremoniis deservirent. Quicumque 531 igitur circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judaeus habebatur a Gentibus. Qui vero absque circumcisione se non esse Judaeum praeputio praeferebat, persecutionibus tam Gentilium, quam Judaeorum, fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones hi qui Galatas depravaverant declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant quam nunc Apostolus confidentiam in carne vocat, quod scilicet tam Gentibus [ Al. Gentilibus], quos timebant, quam Judaeis, qui volebant placere, circumcisionem in persecutione proponerent. Nam nec Judaei persequi eos poterant, nec Gentiles, quos videbant [ Al. volebant] et proselytos circumcidere, et ipsos Legis praecepta servare.

Neque enim qui circumcisi sunt, hi Legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. Propter infirmitatem, inquit, carnis, Lex impleri non potest. Unde et Judaei praecepta magis hominum et doctrinas, quam Dei mandata custodiunt, neque corporalem facientes Legem, impossibile quippe est: neque spiritualem, quam non intelligunt. Unde hoc est omne quod student, quod agunt, quod nituntur, ut apud Judaeos de vestrae carnis injuria glorientur, et jactitent suo Gentes magisterio circumcisas. Hoc autem totum faciunt, ut Judaeis placeant, et expugnatae Legis invidia conquiescat.

(Vers. 14.) Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Solus potest in cruce Christi gloriari, qui tollit eam, et sequitur Salvatorem, qui crucifixit carnem suam cum vitiis et concupiscentiis, qui mortuus est mundo, et non contemplatur ea quae videntur, sed quae non videntur: videns mundum crucifixum, et transeuntem figuram ejus. Crucifigitur autem justo mundus ille, de quo Salvator ait: Ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Et: Nolite diligere mundum. Et: Non accepistis spiritum e mundo. Cui crucifixus est mundus, huic mundus et mortuus est: et jam ei venit mundi consummatio, et dignus effectus novo coelo, et nova terra, et novo Testamento, canit canticum novum, et accipit nomen novum scriptum 532 in calculo, quod nemo novit nisi qui acceperit illud. Quaeritur quomodo nunc Paulus dicat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, cum in alio loco de aliis glorietur, ut ibi ait: Per vestram gloriam, quam habeo in Christo Jesu (I Cor. XV, 31). Et iterum: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 9). Et in alio loco: Bonum autem mihi est magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet (I Cor. IX, 15), et caetera quae in hunc modum scripta sunt. Sed sciendum quod omnis illa gloriatio ad crucem relata, gloria cruci sit: et quidquid dignum in virtutibus perpetratur, hoc fieri ob Domini passionem.

(Vers. 15.) Neque enim circumcisio aliquid est, neque praeputium, sed nova creatura. Quomodo fidelis et infidelis, cum unus sit per substantiam, in duos dividitur juxta intelligentiae diversitatem, Apostolo dicente: Exspoliantes vos veterem hominem cum operibus ejus, et induentes novum, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris (Coloss. III, 9, 10): sic et mundus cum secundum substantiam unus sit, secundum sensum alius atque alius efficitur. Peccatori, mundus vetus est: sancto, novus. Cum enim sancto mundus fuerit crucifixus, nequaquam est ei circumcisio et praeputium: non Judaeus, neque Gentilis: sed nova creatura, in quam transfiguratur corpus humilitatis nostrae, conforme corporis gloriae Christi: Vetera quippe transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V). Et quomodo alia est gloria solis, alia lunae, alia stellarum: Stella quippe a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). De qua et Daniel pari voce concordat, dicens: Plurimi dormientium de terrae pulvere surgent: hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam (Dan. XII, 2); et: Intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti. Et de justis: Multi sicut stellae in sempiternum. Neque enim in sole et luna, firmamento et stellis, circumcisio aliquid valet, aut praeputium: sed est nova conditio sine his partibus corporum, quae possunt secari. Ita igitur et nos qui diligimus Deum, et praeparata sunt nobis quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor. II), cum de 533 corpore humilitatis transformati fuerimus in corpus gloriae Domini Jesu Christi, illud habebimus corpus quod nec Judaeus possit incidere, nec cum praeputio custodire Gentilis. Non quod aliud juxta substantiam sit: sed quod juxta gloriam sit diversum. Oportet enim mortale hoc induere immortalitatem, et corruptivum hoc incorruptione vestiri (I Cor. XV, 53). Huic quid simile et beatus evangelista Joannes sentiens est locutus: Charissimi, nunc Dei filii sumus: et necdum manifestum est quid futuri simus. Scimus quia si manifestatum fuerit, similes ei erimus: quia videbimus eum sicut ipse est (I Joan. III, 2). Quia ergo necdum manifestatum [ Al. manifestum] est illud corpus gloriae Jesu Christi, quod et vestigia clavorum post resurrectionem habuit, et clausis januis est ingressum: nos qui jam nunc in baptismate Christo conresurreximus, in novum renati hominem, nec circumcisioni, nec praeputio serviamus: sed quod futuri sumus, jam nunc nos esse credamus.

(Vers. 16.) Et quicumque hanc regulam sequuntur, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. Ad normam omnia diriguntur; et utrum prava rectave sint, cum regula apposita fuerit, arguuntur. Ita et doctrina Dei quaedam quasi norma sermonis est, quae inter justa judicat et injusta: quam qui secutus fuerit, habebit pacem in semetipso quae superat omnem sensum; et post pacem, misericordiam quae praecipua est in Dei Israel. Dei vero Israel dictus est, ad distinctionem ejus qui Dei Israel esse cessavit. Dicunt enim se esse Judaeos, et non sunt; sed mentiuntur, cum sint de synagoga Satanae. Nec mireris, si ad imitationem spiritualis Israel, carnalis sit Israel, qui nec pacem habeat nec misericordiam; de quo et ad Corinthios scribitur: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18); cum ad imitationem quoque Dei et Domini, multi sint dii, et multi domini, sive in coelo, sive in terra. Pulchre autem uno sermone, ut epistolam juxta propositum argumentum finiret, Israel Dei vocavit; quo scilicet omnia quae supra dicta sunt, non extra causam; sed ex causa disputata doceantur.

(Vers. 17.) De caetero nemo mihi molestus sit. Non quasi defecerit in docendo; sed quo et agricola hunc habeat laborem, si quae 534 plantaverit virgulta siccentur; et pastor sollicitudinem, si pecora quae congregaverat dissipata lanientur. Melius ergo in Graeco legitur, De caetero labores mihi nemo exhibeat; ne rursum scilicet in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem praestat magistro, qui aliter et vivit et sentit, quam magister et docuit et fecit. Potest et contentionem eorum, si qui contradicere deinceps voluerint, praevenire, quod etiam ad Corinthios in velando mulieris capite, et masculi non velando, post multa complexus est, dicens: Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16): hoc est, nos diximus quae nobis honesta videbantur et justa; si quis autem nolens acquiescere veritati, quaerit quid respondeat, et quibus nitantur contra, sciat se responsione non dignum, qui magis contendere paratus est, quam doceri.

Ego autem stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Qui post adventum Christi in carne circumciditur, non portat stigmata Domini Jesu; sed habet gloriam in confusione sua. Qui vero in plagis supra modum, in carceribus frequenter, ter virgis caesus est, semel lapidatus est, et caetera quae in catalogo scripta sunt gloriandi, hic stigmata Domini Jesu in corpore suo portat. Forte et is qui macerat corpus suum, et subjicit servituti, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, portat stigmata Domini Jesu in corpore suo (I Cor. IX). Laetabantur et apostoli quod digni fuerant pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V).

(Vers. 18.) Gratia Domini nostri Jesu Christi, cum spiritu vestro, fratres, Amen. Non dissensio, non Legis servitus, non rixa, non jurgium, sed gratia Domini Jesu Christi sit cum spiritu vestro. Nequaquam cum carne, nequaquam cum anima; sive quia spirituales facti, caro et anima esse desistis, sive quod in principali etiam ea, quae minora sunt, comprehendantur. Anima enim et caro subjecta sunt spiritui. De quo et Ecclesiastes loquitur: Spiritus revertetur ad eum qui dedit illum (Eccl. XII, 7). Et Paulus in alio loco: Ipse spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16). Haec autem gratia Domini Jesu non cum omnibus est, sed cum his qui fratres ab apostolo merentur 535 vocari, fratres fideles, fratresque germani, quod AMEN verbum significat Hebraeum. Amen enim Septuaginta interpretes, fiat; Aquila, Symmachus, et Theodotio, fideliter, sive, vere, interpretati sunt. Et quomodo in veteri Testamento quadam jurandi consuetudine Deus sua verba confirmat, dicens: Vivo ego, dicit Dominus (Num. XIV, 28): per sanctos quoque juratur: Vivit anima tua; ita et Salvator noster in Evangelio per verbum 536 Amen, vera esse quae loquitur, ostendit. Quod autem Amen consensum significet audientis, et sit signaculum veritatis, ad Corinthios quoque prima nos docet, in qua Paulus ait: Caeterum si benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae? Quomodo dicet amen super tua benedictione: quoniam quidem nescit quid dicas (I Cor. XIV, 16)? Ex quo ostendit non posse idioten respondere verum esse quod dicitur, nisi intellexerit quod docetur.