Commentaria in Epistolam ad Ephesios (Hieronymus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Ephesios
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVI

HieStr.CoInEpA15 26 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus.

537-538 Si quidquam est, Paula et Eustochium, quod in hac vita sapientem virum teneat, et inter pressuras et turbines mundi aequo animo manere persuadeat, id esse vel primum reor, meditationem et scientiam Scripturarum. Cum enim a caeteris animantibus hoc vel maxime differamus, quod rationale animal sumus et loqui possumus: ratio autem omnis et sermo divinis libris contineatur, per quos et Deum discimus, et quare creati sumus non ignoramus: miror quosdam exstitisse, qui aut ipsi se inertiae et somno dantes, nolint quae praeclara sunt discere: aut caeteros, qui id studii habent, reprehendendos putent. Quibus cum possim districtius respondere, et breviter eos vel offensos dimittere, vel placatos, multo esse melius Scripturas legere, quam augendis et cumulandis opibus inhiare: illud dicam, quod vel apud iniquissimum judicem obtineam, placere mihi otium meum, et solitudinem omni celebritate jucundiorem videri. Et quomodo ego non reprehendo, non damno quod faciunt: ita illos ineptias meas mihi debere concedere. Parum eloquens sum, quid ad te? disertiorem lege. Non digne Graeca in Latinum transfero: aut Graecos lege (si ejusdem linguae habes scientiam); aut si tantum Latinus es, noli de gratuito munere judicare, et, ut vulgare proverbium est: Equi dentes inspicere donati. Numquid te manu conserta in jus traho, quia nostra non scribas [ Forte legas]? Me imperitior quisque lecturus est: tua forsitan dicta si scripseris, Tullius admirabitur. Numquid aut Tertullianus beatum Martyrem Cyprianum, aut Cyprianus Lactantium, aut Lactantius Hilarium deterruit a scribendo? Taceo de caeteris minutalibus, qui mecum in libris suis garriunt. Nisi et parva fuerint, magna eminere non possunt. Primum non dicitur, nisi secundum sequatur et tertium. Ad summa non scandimus, nisi per 539-540 ima gradiamur. Quamobrem obsecro tam vos quae in praesentiarum estis, quam sanctam Marcellam, unicum viduitatis exemplar, ne facile maledicis et invidis opuscula mea tradatis: neque detis sanctum canibus, et margaritas mittatis ante porcos (Matth. VII). Qui cum bona imitari non queant, quod solum facere possunt, invident: et in eo se doctos eruditosque arbitrantur, si de aliis detrahant. Quibus obsecro respondeatis, ut figant ipsi stylum, tria ut dicitur verba conjungant, sudent paululum, experiantur semetipsos, et ex labore proprio discant ignoscere laborantibus. Scitis enim et ipsae quod ad hoc me explanationum opus, invitum et retractantem compuleritis. Non quo ab adolescentia, aut legere umquam, aut doctos viros ea quae nesciebam interrogare cessaverim, et meipsum tantum, ut plerique, habuerim magistrum. Denique nuper ob hanc vel maxime causam Alexandriam perrexi, ut viderem Didymum, et ab eo in Scripturis omnibus quae habebam dubia sciscitarer. Sed cum aliud sit proprios libros componere, verbi gratia, de avaritia, et de fide, de virginitate, de viduis, et super unaquaque materia testimoniis Scripturarum hinc inde quaesitis eloquentiam jungere saecularem, et pene in communibus locis pompaticum jactare sermonem: aliud in sensum prophetae et apostoli ingredi, intelligere cur scripserint, qua sententiam suam ratione firmaverint, quid habeant in veteri Lege proprium Idumaei, Moabitae, Ammonitae, Tyrii, Philistiim, Aegyptii, et Assyrii; quid rursum in novo Testamento Romani, Corinthii, Galatae, Philippenses, Thessalonicenses, Hebraei, Colossenses, et quam nunc ad Ephesios Epistolam habemus in manibus. Necesse est enim, ut juxta diversitates locorum et temporum, et hominum, quibus scriptae sunt, diversas et causas, et argumenta, et origines habeant. Et quomodo beatus Joannes in Apocalypsi sua ad septem scribens Ecclesias, in unaquaque earum specialia, vel vitia reprehendit, vel virtutes probat: ita et sanctus apostolus Paulus per singulas Ecclesias vulneribus medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno collyrio omnium oculos vult curare. Et quia jam ad Galatas, orantibus vobis, ante paucos dies quid nobis videretur, expressimus: nunc ad Ephesios transeundum est, mediam Apostoli epistolam, ut ordine ita et sensibus. Mediam autem dico, non quo primas sequens, extremis major sit; sed quomodo cor animalis in medio est: ut ex hoc intelligatis quantis difficultatibus, et quam profundis quaestionibus involuta sit. Scribebat ad Ephesios Dianam colentes non hanc venatricem, quae arcum tenet, atque succincta est, sed illam multimammiam quam Graeci πολύμαστον vocant, ut scilicet ex ipsa 541-542 quoque effigie, mentirentur omnium eam bestiarum et viventium esse nutricem. Scribebat autem ad metropolim Asiae civitatem, in qua ita idololatria, et quod semper idololatriam sequitur, artium magicarum praestigiae viguerant, ut Demetrius diceret, et magnae deae templum Dianae in nihilum reputabitur, destruetur quoque magnitudo ejus, quam cuncta Asia et universus orbis colit (Act. XIX, 27). Denique triennio ibi Apostolus moratus est, nocte et die Dei Evangelium praedicans, ut, idololatriae arce destructa, facile minorum urbium templa caperentur. Hoc ipsum Scriptura refert quomodo Paulus ad Ephesios sermocinetur, dicens: Quapropter vigilate, recordantes quia triennio nocte ac die non cessavi cum lacrymis monere unumquemque vestrum: et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ejus, qui potens est aedificare et dare vobis haereditatem in sanctificatis omnibus (Act. XX, 31, 32). Indigebant enim commendatione Apostoli ad Deum, quos tanto tempore daemonum error tenuerat, et sciebant esse spirituales aliquas potestates, et in extis atque auguriis et divinationibus quamdam similitudinem divinitatis agnoverant. Unde rursum ad eos loquitur: Propter quod contestor vos in die hac, quia mundus sum ego a sanguine omnium. Non enim subtraxi quo minus annuntiarem vobis omnem voluntatem Dei. Et in alio [ Al. eodem] loco: Quomodo nihil subtraxerim eorum quae vobis proderant, quin annuntiarem, et docerem publice et domestice (Ibid., 20). Legerat in Ezechiele (Ibid., 26, 27), quod speculator qui populo hostium non praedixisset adventum, sanguis civium exigeretur de manibus ejus, et propterea omnem se voluntatem Dei, et universa quae illis utilia forent annuntiasse memoravit, ut liber esset a sanguine eorum. Ut autem sciatis eos qui in Epheso crediderant, daemoniacis praestigiis et magiae fuisse artibus obligatos, in eisdem Apostolorum Actibus replicatur, et dicitur: Plurimi quoque eorum qui curiosa gesserant, comportantes libros, combusserunt coram omnibus, et computaverunt pretium eorum, et invenerunt argenti quinquaginta millia: sic potenter verbum Domini crescebat, et confortabatur (Act. XIX, 19). Haec idcirco universa replicavimus, ut ostenderemus quare Apostolus in hac vel potissimum Epistola obscuros sensus et ignota saeculis sacramenta congesserit: et de sanctarum contrariarumque virtutum docuerit potestate: qui sint daemones, quid valeant, quid ante fuerint, et quomodo post adventum Christi sunt diruti atque destructi. De quibus ait: Non est nobis pugna adversum carnem et sanguinem, sed adversum principatus et potestates: adversus rectores tenebrarum istarum: adversum spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et in alio loco: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum, et efficax; sed adversarii multi (I Cor. XVI, 8, 9). Per mansit autem Ephesi usque ad Pentecosten, tempus laetitiae atque victoriae, quo non flectimus genua, nec curvamur in terram: sed cum Domino resurgentes ad coelorum alta sustollimur. Et permansit: quia apertum ei erat ostium, et non ostium modicum, sed magnum, ut vincto forti atque superato, domum ejus invaderet, spoliaret, everteret, et captivam duceret captivitatem (Matth. XII): qui satellitum suorum agminibus 543-544 congregatis, tota contra Apostolum acie dimicavit, et victus est. Qui sint autem Ephesii, et hinc vel maxime comprobatur, quod sicut Joannes mysterium nativitatis antiquae Domini relaturus, in pectus ejus recubuit, et de purissimo fonte hausit rivulum doctrinarum (Joan. XIII et XXI): ita et hi in abeuntis Pauli collum ruentes (Actor. 20), osculis atque complexibus suis indicaverunt unum se cum eo scientiae habere thesaurum, et magistri desiderium lacrymis contestati sunt. Illud quoque in praefatione commoneo, ut sciatis Origenem tria volumina in hanc Epistolam conscripsisse, quem et nos ex parte secuti sumus. Apollinarium etiam et Didymum quosdam commentariolos edidisse, e quibus licet pauca decerpsimus, et nonnulla, quae nobis videbantur, adjecimus, sive subtraximus, ut studiosus statim in principio lector agnoscat hoc opus, vel alienum esse, vel nostrum.

LIBER PRIMUS.

Cap. I (Cap. I.--Vers. 1.) Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei. Si per praepositio ministerium ejus per quem res agitur, ostendit, videtur mihi in illam sententiam sensus iste congruere: Nemo venit ad me, nisi Pater meus attraxerit eum ad me (Joan. VI, 44). Atque ita fiet, ut et illud quod in Joannis Evangelio legitur: Omnia per illum facta sunt (Joan. I, 3), haud dubium quin per Filium, non praejudicet Domino nostro Jesu Christo, quasi ex eo minor sit, quod Patris obtemperet voluntati: quomodo et nunc non praejudicat Patri, quod per voluntatem illius Paulus apostolus Jesu Christi sit. Alii vero ita locum istum intelligunt, ut Paulum apostolum Jesu Christi, per voluntatem Dei, qui sit Christus, ostendi putent: ut sicut sapientia et Verbum, et virtus Dei, et veritas et resurrectio, et via dicitur: ita etiam voluntas appelletur. Nonnulli nihil referre existimant, utrum per voluntatem Dei, an ex Dei dixerit voluntate: quia his praepositionibus Apostolus indifferenter utatur: et idipsum significare, per voluntatem Dei, quod si dixisset, ex voluntate Dei.

Sanctis omnibus qui sunt Ephesi. 545 Quidam curiosius quam necesse est, putant ex eo quod Moysi dictum sit: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me (Exod. III, 14), etiam eos qui Ephesi sunt sancti et fideles, essentiae vocabulo nuncupatos. Ut quomodo a sancto sancti, a justo justi, a sapiente sapientes: ita ab eo qui est, hi qui sunt appellentur, et juxta eumdem Apostolum elegisse Deum ea quae non erant, ut destrueret ea quae erant. Ipsam etiam Scripturam quae in testimonium adducta est, ita edisserunt: ut destructionem eorum quae erant, ex consequentibus intelligamus; Ut non, inquit, glorietur omnis caro in conspectu Dei (I Cor. I, 29). Si enim, aiunt, quispiam ex eo quod non erat, in id quod est [ Al. erat] a Deo esse proficiens, non datori gratiam referat; sed sui meriti et virtutis aestimet quod subsistat, statim quod est esse destruitur, et incipit non esse quod fuerat. Alii vero simpliciter, non ad eos qui sint [ Al. sum], sed qui Ephesi sancti et fideles sint, scriptum arbitrantur.

Et fidelibus in Christo Jesu. Quoniam sanctificata est mulier infidelis in fratre fideli, et vir infidelis sanctificatus est in muliere fideli (I Cor. VII, 14). Et sunt vasa quoque sancta, et mutae pecudes quae Deo mactantur in templo (Num. IV et XXXI): propterea eos quos sanctos dixerat, vocavit et fideles: quia fides ex mentis propriae descendit arbitrio: sanctificatio vero ex sanctificantis interdum, absque voluntate nostra, sumimur largitate. Quod autem ait, fidelibus in Christo Jesu, et hoc ad distinctionem diligentissimae observationis est positum. Sunt quippe plures fideles; sed non in Christo Jesu. Si quis reddat depositum; si quis commendata non abneget, fidelem se amicum exhibeat: animam magis quam fidem paratus sit prodere, quod de nonnullis philosophis legimus (et ne illi satis gloriarentur, Atheniensis meretrix perpetravit), iste quidem fidelis est: sed non est fidelis in Christo Jesu.

(Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Sive ambo ad utrumque, hoc est, et gratia et 546 pax, tam ad Deum Patrem, quam ad Dominum nostrum Jesum Christum: sive ad singulos referenda sunt singula, ut gratia ad Deum Patrem, pax vero referatur ad Christum. Siquidem statim sequitur: In laudem gloriae gratiae suae: in qua glorificavit nos in dilecto; ut gratia Patris in eo sit, quod Filium pro salute nostra dignatus est mittere: Pax vero Filii in eo, quod per ipsum Patri reconciliati sumus, et destructo medio pariete, inimicitias in carne sua evacuans, fecerit utrumque unum.

(Vers. 3.) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus, in Christo. Quomodo secundum substantiam atque naturam Deus bonus, nos communione sui effecit bonos, et loquitur ad Israel: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XX, 7): ita ipse benedictus nos praestet esse benedictos. Dat quippe legislator benedictiones, et benedictio Domini super caput justi (Prov. X): cujus benedictionis cognomentum habet Baruch, qui in lingua nostra, benedictum sonat. Benedixit autem nos, non in una benedictione, sed in cunctis. Non quo omnes omnia consequamur, sed dum singuli, vel singulas, vel plures habemus ex omnibus, omnes per singulas possideamus. Et non in terrenis benedictionibus, sed in spiritualibus. Sunt quippe terrenae benedictiones, habere quempiam liberos, affluere opibus, honore et sanitate gaudere: quae terrena benedictio usque ad irrationabilia jumenta descendit. Dictum est quippe de illis: Benedixit eis Dominus, et dixit: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 22). Spirituales vero benedictiones in coelestibus sunt; quia terra benedictionem non capit spiritualem. Siquidem et benedictiones illae quae in Levitico Dei praecepta servantibus promittuntur (Levit. XXVI): verbi causa, externis Gentibus fenerare, plena esse horrea frumentis, benedictos esse in urbibus (Deut. XXVIII), benedictos in agris, et caetera his similia, in prophetis non videbimus [ Al. videmus] expleta, hominibus, qui in melotis et in caprinis pellibus 547 erraverunt: in egestate, in angustia, in desertis montibus, in speluncis et cavernis petrarum, persecutorum impetus declinantes (Hebr. XI). Spiritualiter ergo accipienda sunt omnia, et spiritualia, non in terrenis locis, sed in coelestibus exspectanda. Quod vero ait: Benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus, quasi jam in praeterito factum sit, et non in futuro promissum, id est, benedixit, et non benedicturus est, quaeritur quomodo adhuc in terra nos positos, coelesti benedictione benedixerit. Sive igitur quod conversatio nostra in coelis est, et non sumus de mundo isto; sed deposita imagine choici, portamus imaginem supercoelestis: et in carne non vivimus, sed in spiritu: et thesaurizamus nobis in coelis ubi et cor habemus, dicimur nunc coelesti benedictione benedicti: sive certe, quod omnis benedictio spiritualis in Christo, licet in terra sit, tamen de coelestibus computetur. Benedixit nos, inquit, in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo: in sermone Dei, et sapientia, et veritate, caeterisque virtutibus. Dupliciter autem legendum: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi; ut sit benedictus Deus, qui universorum conditor est, et hucusque distinctio; deinceps inferatur: qui est et Pater Domini nostri Jesu Christi, vel ita: ut Deus et Pater, ad Dominum nostrum, in commune referatur. Beneditus Deus ejus qui assumptus est hominis, et Pater ejus, qui in principio apud Deum fuit Deus Verbum. Non quo alius assumptus homo, et alius sit sermo qui assumpserit; sed quo unus atque idem pro varietate causarum, nunc sublimis, nunc humilis, praedicetur.

(Vers. 4.) Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi: ut essemus sancti et immaculati coram ipso. Pro constitutione mundi, in Graeco scriptum habet, πρὸ καταβολῆς κόσμου; non idipsum autem καταβολὴ, quod constitutio sonat. Unde et nos propter paupertatem linguae, et rerum novitatem, 548 et sicut quidam ait, quod sit Graecorum et sermo latior et lingua felicior, conabimur non tam verbum transferre de verbo, quod impossibile est, quam vim verbi quodam explicare circuitu. Καταβολὴ proprie dicitur, cum qui deorsum jacitur, et in inferiorem locum mittitur de sublimi, vel cum aliqua res sumit exordium. Unde et hi qui aedium futurarum prima jaciunt fundamenta καταβεβληκέναι, id est, deorsum initia fundamentorum jecisse dicuntur. Volens itaque Paulus ostendere quod Deus universa sit machinatus ex nihilo, non conditionem, non creaturam atque facturam, sed καταβολὴν, id est, initium fundamenti ad eum retulit: ut non juxta Manichaeum, et caeteras haereses (quae factorem et materiam ponunt) aliquid [ Al. aliud] unde creaturae factae sint, antecesserit creaturas: sed omnia ex nihilo substiterint. Quod autem electos nos, ut essemus sancti et immaculati coram ipso, hoc est, Deo, ante fabricam mundi testatus est, ad praescientiam Dei pertinet; cui omnia futura jam facta sunt, et antequam fiant universa sunt nota. Sicut et Paulus ipse praedestinatur in utero matris suae, et Jeremias in vulva sanctificatur (Jerem. I), eligitur, roboratur, et in typo Christi propheta gentibus mittitur. Alius vero qui Deum justum conatur ostendere, quod non ex praejudicio scientiae suae, sed ex merito electorum unumquemque eligat, dicit, ante visibiles creaturas, coelum, terram, maria et omnia quae intra ea [ Al. in eis] sunt, fuisse alias invisibiles creaturas, in quibus et animas, quae ob quasdam causas, soli Deo notas, dejectae sint deorsum in vallem istam lacrymarum, in locum afflictionis et peregrinationis nostrae, in quo sanctus constitutus orabat ut ad sedem pristinam reverteretur, dicens: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus [Al. habitationibus] Cedar, multum peregrinata est anima mea (Ps. CXIX, 5). Et in alio loco: Miser ego homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et: Melius est 549 reverti, et esse cum Christo. Et alibi: Antequam humiliarer ego peccavi (Ps. CXVIII, 67), et caetera his similia. Itaque priusquam animae, inquiunt, praecipitarentur in mundum, et mundus ex animabus [ Al. animalibus] fieret cum habitatricibus suis, in infimum ipse dejectus, elegit Paulum Deus et ei similes coram se, qui erant sancti et immaculati. Nemo autem eligitur nisi de pluribus: et ubi sunt aliqui viliores, ibi electio perpetratur. Quomodo autem in Babylonia captivitate, quando a Nabuchodonosor in Chaldaeam abductus est populus, missi sunt prophetae Ezechiel, Daniel, tres pueri, Aggaeus, Zacharias, non quo et ipsi meruerint captivitatem, sed ut essent in solatio captivorum: ita et in illa dejectione mundi eos, qui antequam mundus fieret, electi erant a Deo, missos esse in eruditionem et magisterium animarum peccatricium, ut ad praedicationem eorum reverterentur ad eum locum unde corruerant: et hoc esse quod a Moyse in octogesimo nono psalmo dicatur: Domine, refugium factus es nobis in generatione et generationem: antequam montes firmarentur, et fieret terra, et orbis terrarum (Psal. LXXXIX, 1). Quod scilicet antequam mundus fieret, et universa generatio principium sumeret, sanctis suis Deus refugium fuerit. Quod autem ait, ut essemus sancti et immaculati coram ipso, inter sanctum et immaculatum hoc in erest, quod sanctus et immaculatus quoque intelligi potest, immaculatus vero non statim et sanctus. Parvuli quippe immaculati sunt, quia integro corpore nullum fecere peccatum: et tamen non sancti, quia sanctitas voluntate et studio comparatur. Et quod immaculatus dici potest ille qui peccata non fecit, sanctus autem is qui virtutibus plenus sit, juxta illud quod in quodam psalmo scribitur: Qui ambulat sine macula, et operatur justitiam (Psal. XIV, 2) Et in Cantico canticorum: Tota speciosa es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7). Quaeritur quomodo sanctus quis et immaculatus sit coram Deo, cum propheta testetur, dicens: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Aut enim sancti et immaculati coram Deo Ephesii sunt, et falsum est hoc quod dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Aut si nemo justificatur 550 in conspectu Dei, falsum est quod praecessit, sanctos et immaculatos esse in conspectu Dei, ad quod bifariam est respondendum. Non enim ait Paulus: Elegit nos ante constitutionem mundi, cum essemus sancti et immaculati; sed, elegit nos ut essemus sancti et immaculati, hoc est, qui sancti et immaculati ante non fuimus, ut postea essemus. Quod et de peccatoribus ad meliora conversis dici potest, et stabit illa sententia: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, id est, in tota vita sua, in omni quo in mundo isto conversatus [ Al. versatus] est tempore. Quidem ita intellectum, et adversum eum facit, qui antequam mundus fieret, animas dicit electas esse propter sanctitatem et nullum vitium peccatorum. Non enim, ut ante jam diximus, eliguntur Paulus, et qui ei similes sunt, quia erant sancti et immaculati; sed eliguntur et praedestinantur, ut in consequenti vita per opera atque virtutes sancti et immaculati fiant. Deinde et sic sentiendum est, quia non dixerit: Non justificabitur in conspectu tuo quispiam vivens; sed, omnis vivens, id est, non justificabuntur omnes: justificabuntur vero aliqui.

(Vers. 5.) In charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Dupliciter legendum, ut charitas vel cum superioribus, vel inferioribus copuletur. Cum superioribus ita: ut essemus sancti et immaculati coram ipso in charitate, et postea sequatur: praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum [Al. ipso ]. Cum inferioribus autem sic: in charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Differentiam vero Graeci sermonis προορίσας et ὁρισθέντος Latinus sermo non explicat. Superior quippe sermo ad eos refertur, qui antea non fuerunt, et priusquam fierent, de his cogitatum est, et postea substiterunt. Inferior vero de eo quem nulla cogitatio, voluntas nulla praecessit, sed semper fuit, et numquam ut esset, accepit exordium. Unde recte nunc de his qui cum ante non essent, postea substiterunt, dicitur προορισθέντες. De Filio vero, hoc est, de Domino nostro Jesu Christo, in alio loco scriptum est ὁρισθέντος, quia semper cum Patre fuit, 551 et numquam eum ut esset, voluntas paterna praecessit. Ex quo colligitur semper Patrem, semper fuisse Filium, et in quibus aeternitas coaequalis est, eamdem esse naturam. Nec non etiam hoc inferendum, quod cum praedestinet nos, sive praefiniat [ Al. definiat] Deus, in adoptionem filiorum per Jesum Christum; tamen non ante filii esse possumus [ Al. possimus], nisi Filii ejus Jesu Christi fidem et intelligentiam recipiamus. Et ille quidem natura Filius est; nos vero adoptione. Ille numquam Filius non fuit: nos antequam essemus, praedestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis accepimus, quando credidimus in Filium Dei.

Secundum placitum voluntatis suae. Verbum εὐδοκίαν, quod Latinus sermo interpretatus est, placitum, apud Graecos compositum est ex duobus integris, ἀπὸ τοῦ Εὖ, καὶ τοῦ Δοκεῖν, a bene, et a placito, quod nos possumus dicere beneplacitum, quia non statim omne quod placuit, et bene placere potest, sed ibi tantum εὐδοκία hoc est, beneplacitum dicitur, ubi quod placuit, recte placitum comprobatur. Hunc autem sermonem de Hebraico RESON ( ), Septuaginta interpretes transtulerunt, rebus novis, nova verba fingentes. Invadunt itaque in hoc loco occasionem, qui ante conditionem mundi, animas putant cum angelis et caeteris virtutum nominibus in coelesti Jerusalem fuisse versatas, quod nec beneplacitum Dei, nec in laudem gloriae ejus, et gratiae possit intelligi, alios nudos, barbaros, servos, debiles; alios divites, Romanos, liberos, sanos: ignobiles, vel nobiles in diversa orbis parte generari, nisi causae praecesserint, quibus ex meritis haec animarum unaquaeque sortita sit. Et illud quod ad Romanos scriptum se quidam putant nosse, nec norunt: An non habet potestatem figulus de eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21)? ad eumdem sensum referunt: ut quomodo vita bona, sive mala, laboriosa, vel facilis, frustra in isto mundo agitur, nisi credamus Dei futurum judicium esse; ita et diversitas in hoc mundo nascentium justitiam Dei arguat, nisi animarum merita praecesserint. Si enim, inquiunt, haec non ita accipimus, nec beneplacitum 552 voluntatis Dei erit, nec in laudem gloriae et gratiae ejus, alios elegisse ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati, et haberent adoptionem per Jesum Christum; alios ultimae conditioni, et poenis perpetuis destinasse.

(Vers. 6.) In laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto. Quae laus, inquiunt, gloriae gratiae Dei est, alios gratificare in Christo, alios aeternis praeparare suppliciis: amare Jacob, antequam oriatur ex utero; odisse Esau priusquam digna odio perpetraret, nisi causae praecesserint quae justitiam Dei probent? Omnis ergo gratia quam consequimur in gloriam, et laudem ejus qui nos justificavit [ Al. gratificavit] in dilecto, hoc est, in Domino nostro, et Salvatore completur: quia absque sapientia, veritate, justitia, pace, redemptione, caeterisque virtutibus, nullum bonum intellegi potest. Nec putandum quod in Latinis codicibus habetur scriptum esse, in dilecto filio suo, sed simpliciter, in dilecto; et si quidem esset additum, dilecto Dei, vel dilecto Patris, esset simplex intelligentia, et omnium opinione vulgata, quod Dominus noster Jesus Christus diligeretur a Patre; sed non magnum aliquid proprietati Filii concederemus, cum sic Filius diligeretur, ut caetera. Dicitur quippe ad Deum [ Al. eum]: Diligis omnia, et nihil abjicis eorum quae fecisti: Neque enim odio quid habens condidisti (Sap. XI, 23). Aut si esset oppositum, in qua gratificavit nos in dilecto prae omnibus, universus scrupulus fuisset ablatus, quia et patriarchas et prophetas, et omnes sanctos viros scimus a Deo fuisse dilectos. Nunc vero in eo quod absolute locutus est, dicens: in dilecto, ita mihi intelligendum videtur, ut subaudiatur, ab omnibus. Si enim Christus, ut saepe jam diximus, sapientia est, justitia, pax, gaudium, continentia, et caetera, haec virtutum vocabula etiam hi qui sequi nequeunt diligunt, et nullus tam confessi sceleris est, ut non sapientiam et justitiam amare se dicat. Quomodo et de substantia Dei omnium hominum consentit opinio, quod divina sit, et nullius sensu facile comprehendatur, errat vero unusquisque, dum talem, vel talem eam putat: ita et Christum, secundum 553 id quod diversas virtutes sonat, omnes diligunt, licet plures factis non possint probare quod diligunt. Iste est dilectus quem aestimo et in Isaia significari: Cantabo dilecto canticum dilecti vineae meae (Isai. V, 1); et: Vinea facta est dilecto; et in vigesimo octavo psalmo: Conteret Dominus cedros Libani, et comminuet eas, ut vitulum Libani, et dilectus sicut filius unicornium (Psal. XXVIII, 6).

(Vers. 7.) In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. Ille redimitur qui captivus est, et in hostium veniens potestatem liber esse desivit: ita et nos quidam dicunt in hoc mundo esse captivos, et sub principibus et potestatibus jugo servitutis teneri, nec ante vinctas catenis explicare manus, et oculos sursum attollere, nisi redemptor advenerit. Sed quis iste, aiunt, tantus et talis, qui possit pretio suo totum orbem redimere? Jesus Christus Filius Dei proprium sanguinem dedit, et nos de servitute eripiens libertate donavit. Et revera si historiis gentilium credimus, quod Codrus, et Curtius, et Decii Mures pestilentias urbium, et fames, et bella suis mortibus represserint, quanto magis hoc in Dei Filio possibile judicandum est, quod cruore suo, non urbem unam, sed totum purgarit orbem! Dupliciter vero sanguis Christi, et caro intelligitur, vel spiritualis illa atque divina, de qua ipse dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56); et: Nisi manducaveritis carnem meam, et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam aeternam (Ibid., 54); vel caro et sanguis, quae crucifixa est, et qui militis effusus est lancea. Juxta hanc divisionem et in sanctis ejus diversitas sanguinis et carnis accipitur, ut alia sit caro quae visura est salutare Dei: alia caro et sanguis quae regnum Dei non queant possidere. Consequenter autem post redemptionem sanguinis Christi, 554 remissionem accepisse scribimur peccatorum: quia nisi redempti fuerimus, frustra nobis peccata donantur. Nec ante veniam accipere possumus delictorum, et servi esse cessamus, nisi pretium pro nobis cruentus quondam victor acceperit.

(Vers. 8.) Secundum divitias gratiae ejus qua [Al. quae] abundavit in nobis. Qui intelligit hoc quod dictum est: Gratia estis salvati, et non ex operibus (Ephes. II), et quinquaginta et quingentorum denariorum in Evangelio debitorem (Luc. VII): quod qui plus dimittitur, plus diligat: iste potest scire quod secundum divitias suas Dei gratia abundarit in nobis: maxime in Ecclesia de gentibus congregata, quae aliena fuit a testamento et promissionibus Israel, cujus delicto nos salutem consecuti sumus. Annon est magnitudo gratiarum in Paulo, et in caeteris sanctis, de quibus dicitur: Nescitis quoniam Angelos judicabimus (I Cor. V, 3)? et in alio loco: In quem desiderant angeli considerare (I Petr. I, 12): et rursum: Pater, da ut quomodo ego, et tu unum sumus, sic et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Has divitias gratiarum ille in se non facit vacuas, qui quantum valet humana fragilitas, nititur, laborat, atque contendit, et cum Apostolo loquitur: Gratia ejus in me non fuit vacua (I Cor. 15). Qui vero beneficii magnitudinem non recordans, ad deteriora delabitur, in isto dives gratia Dei, et opulenta largitio paupertate tenuatur.

(Vers. 9.) In omni sapientia et prudentia notum nobis faciens mysterium voluntatis suae. Sapientiam et prudentiam esse diversas, Stoici quoque opinantur, dicentes: « Sapientia est rerum divinarum humanarumque cognitio; prudentia vero tantum mortalium. » Juxta hanc divisionem possumus sapientiam invisibilium, et visibilium accipere; prudentiam vero tantum visibilium. Quaeritur itaque quomodo nobis Deus, in omni sapientia, et prudentia notum 555 fecerit mysterium voluntatis suae. Et quidem primum simpliciter accipiendum, quod mysterium voluntatis ejus, redemptio nostra sit, per sanguinem Filii ipsius, et remissio peccatorum, secundum divitias gratiae ejus qua [ Al. quae] abundavit in nobis. Quod scilicet nos in Domini passione credentes (quae est stultitia non credentibus) sapientiam possideamus atque prudentiam. Deinde quod per Scripturas suas nobis nota fecerit universa mysteria: quomodo primum coelum, et terram machinatus sit, et omnia quae intra ea sunt, fecerit, ordinarit atque distinxerit: ut plasmatus homo, et usque ad passionem Christi mundus impletus sit, quomodo ex visibilibus ea quae sunt invisibilia cognoscantur. Ad extremum, quod etiam ea quae in terra sunt, sapientia indigeant atque prudentia. Quotus enim quisque nostrum scit quid sit illud quod aves in aera suspendat, pisces in fluctibus, nec non hominum gressus promoveat, et rabiem incitet bestiarum? Sed qui diligens lector est, statim nobis illud opponet: Si ex parte cognoscit Paulus, et ex parte prophetat, et nunc videt per speculum in aenigmate (I Cor. XIII), quomodo vel ipsi, vel Ephesiis, in omni sapientia atque prudentia Dei mysterium revelatum est? Hac itaque necessitate compellimur mutare ordinem lectionis, et facere: Secundum placitum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae tuae, in qua gratificavit nos in dilecto; in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, qua abundabit in nobis in omni sapientia et prudentia, ut cum hucusque distinxerimus, quo scilicet, omni sapientia et prudentia, ad superiora jungantur, deinceps inferamus: notum faciens nobis mysterium voluntatis suae secundum placitum suum. Potest autem et hac manente sententia, quod ex parte videant, et ex parte prophetent, nunc in omni sapientia et prudentia, dici revelatum eis esse mysterium. Non quo ipsi in omni sapientia et prudentia mysterium didicerint, sed Deus in omni sapientia sua atque prudentia, juxta quod consequi poterant, eis mysterium revelaverit.

556 Secundum placitum suum quod proposuit in eo in dispensatione plenitudinis temporum. Supra dixerat, secundum placitum voluntatis suae; nunc, secundum placitum suum, voluntate detracta. Ibi προορισμὸν, id est, praedestinationem in adoptionem filiorum per Jesum Christum posuit: hic vero πρόθεσιν, id est, propositionem. Inter praedestinationem autem, et propositum, hi qui solent inter verba discutere, hoc asserunt interesse, quod praedestinatio alicujus rei multo ante in mente ejus qui destinet quid futurum sit, praefiguret: Propositum autem, cum jam vicina sit machinatio, et pene cogitationem sequatur effectus. Quod vero ait, proposuit in eo, ad mysterium referendum est: siquidem supra dixerat: ut notum faceret nobis mysterium voluntatis suae, quod mysterium dispensatio est plenitudinis temporum, ut statuto tempore omnia compleantur. Quomodo enim haeres quamdiu parvulus est, licet ipsius bona sint, tamen necdum ei debetur haereditas (Galat. IV): ita et mysterium quod praedestinatum fuerat a Deo in adoptionem filiorum ejus, ante non potuit dispensari, nisi suo veniret tempore. De quo et alibi numero singulari Paulus ait: Ut autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Ibid., IV, 4): qui ante venire non potuit, nisi mysterium temporis impleretur.

(Vers. 10.) Recapitulare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra [Al. addit sunt], in ipso. Pro recapitulare in Latinis codicibus scriptum est, instaurare [Al. restaurare ]. Et miror cur ipso verbo Graeco non usi sint translatores, cum istiusmodi licentia, dialectica et philosophia sicut in Graeco habentur, assumptae sint. Nam et oratores in epilogis, vel ante [ Al. inter] epilogos, in fine causarum propter memoriam judicum et eorum qui audiere negotia, recordationem, id est, ἀνακεφαλαίωσιν solent facere, ut quae prius latius disputarant, brevi postea sermone comprehendant, et unusquisque recordari eorum incipiat quae audivit. Sensus itaque in praesenti loco iste est: Omnis dispensatio quae et ante mundum, et postea esse coepit in mundo, tam invisibilium quam visibilium creaturarum, adventum Dei 557 Filii pollicebatur. Quod Adam qui de paradiso ejectus est, per Salvatorem revocandus erat (Genes. III). Quod in fabricatione turris, linguarum unitas scissa est (Gen. XI), in Actibus apostolorum portendebat dona linguarum (Actor. II). Quod Isaac in typo Domini, crucem suam ipse portavit (Genes. III). Quod Samson sanctam comam nutriens, Dalilae pauperis dilexit amplexus, et omnia cordis sui secreta confessus est (Judic. XVI), Salvatoris et Ecclesiae ex Gentibus vere pauperis et egenae mysterium significabat (Joan. XIX). In cruce itaque Domini, et in passione ejus recapitulata sunt omnia, id est, universa in hac ἀνακεφαλαιώσει supputata. Quod ut manifestius fiat, quotidianae consuetudinis aliquod ponamus exemplum. Verbi causa: Viginti denarios erogavi, rursum quinque, et alios quindecim; triginta quoque et ter decies, per diversa tempora dedi. Haec si in unum voluero supputare, centenarii mihi numeri summa sucerescit, et in uno numero habebo omnia quae ante descripsi. Sic itaque universa mysteria et omnis dispensatio vetustatis non solum quae in terris, sed etiam quae in coelis gesta est, in Christi passione completur. Cum enim semel mihi Christus passus fuerit, et sepultus, et resurrexit, et ad Patrem victor ascenderit: non necesse habeo veterem numerum, quia in uno omnia teneo. Diligenter attendite, quod non solum omnes historiae Scripturarum, quas in terra gestas Spiritus sanctus enumerat: sed etiam in coelestibus quae nobis ocultae sunt, in Christi recapitulata passione teneantur.

(Vers. 11.) In quo et sorte vocati sumus: praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae. Verbum haereditatis et sortis, per quas in Christi partem venimus, ostendit nos de alia potestate ad aliam transmigrasse: et secundum illud quod in Deuteronomio scriptum est: Quando dividebat Altissimus gentes, cum disseminaret filios Adam (Deut. XXIII, 8), de angelorum ditione ad partem Domini esse translatos. Et illi quidem aliena, et sibi vel commissa vel usurpata tenuerunt. Iste vero recepit sua: et ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Ps. LXVII), id est, eos qui ante capti fuerant in perditionem, ipse cepit ad vitam, ut reduceret 558 in excelsum: et quodammodo est capta captivitas, dum per secundam captivitatem qui prius capti fuerant, liberantur. Considerandum quod et hic προορισμὸς et πρόθεσις id est, praedestinatio et propositum, simul posita sint, juxta quae operatur omnia Deus secundum consilium voluntatis suae. Non quo omnia quae in mundo fiant, Dei voluntate et consilio peragantur: alioquin et mala Deo poterunt imputari; sed quo universa quae facit, consilio faciat et voluntate, quod scilicet et ratione plena sint et potestate facientis. Nos homines pleraque volumus facere consilio: sed nequaquam voluntatem sequitur effectus. Illi autem nullus resistere potest, quin omnia quae voluerit, faciat. Vult autem ea quaecumque sunt plena rationis atque consilii, vult salvari omnes, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Sed, quia nullus absque propria voluntate salvatur (liberi enim arbitrii sumus), vult nos bonum velle, ut cum voluerimus, velit in nobis et ipse suum implere consilium.

(Vers. 12.) Ut simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo. Si, speravimus, tantum [ Al. ante] dixisset, in Christo, et non praemisisset, ante speravimus, quod Graece dicitur προηλπικότες, esset manifestior sensus, eos qui speraverunt in Christo, sorte vocatos esse [ Al. et esse] et praedestinatos secundum propositum ejus, qui universa operatur juxta consilium voluntatis suae. Nunc vero praepositionis adjectio, ad illam nos intelligentiam trahit, de qua superius disputavimus, exponentes hoc quod scriptum est: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati coram ipso: quod scilicet sicut jam non benedixerit omni benedictione spirituali in coelestibus, et elegerit ante constitutionem mundi: ita etiam nunc sperasse ante dicamur in Christo, ex eo tempore quo electi et praedestinati, et benedicti sumus in coelestibus. Alius vero hoc dogma non sustinens, quod ante fuerimus et speraverimus in Christo, quam in isto corpore degeremus, illo intelligentiam transferet [ Al. transfert], ut dicat: In adventu Domini Salvatoris, 559 quando in nomine ejus omne genu flectetur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. III), cum ei fuerint universa subjecta, alios voluntate, alios necessitate subjiciendos, et eos qui ante praesentiam majestatis ejus speraverint in eum, futuros esse in laudem gloriae ejus, et vocari ἀπηλπικότας: eos vero qui reperti fuerint necessitate credentes, eo tempore quo nec diabolus, et angeli ejus poterunt negare regnantem, esse sperantes: sed non in laudem gloriae ejus. Quod quidem et nunc ex parte videmus expleri, quia alia sit merces ejus, qui voluntate sequatur Deum, alia qui necessitate. Verumtamen sive per occasionem, sive per veritatem, tantum Christus annuntietur: dummodo sciat, et sperans, et ante sperans, quod pro diversitate spei diversa sint praemia recepturi.

(Vers. 13.) In quo et vos audito verbo veritatis Evangelii salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu sancto promissionis. In quo: haud dubium quin in Christo. Inter caeteros qui audierunt, vos quoque, Ephesii, verbum veritatis audistis, Evangelium salutis vestrae, cui credentes, signati estis spiritu repromissionis sancto. Videtur autem juxta ordinem lectionis non stare sententia, nec ei quod praelatum est: In quo et vos audito verbo veritatis Evangelii salutis vestrae, redditum aliquid quod sequatur, quia statim secundo ponitur, in quo. quod quia superfluum est, sublatum e medio potest textum reddere lectioni. Hoc autem patiebatur Paulus de nimio amore Christi, ut eum semper quem diligebat, etiam superflue et extraordinarie nominaret. Quod potest absque nobis in omnibus Epistolis ejus lector diligens invenire. Unde et nunc secundo positum, in quo ordinem deprehenditur turbasse sententiae, et anteriorem propositionem reliquisse pendentem. Neque vero parva laus Ephesiorum est, non praedicationem, sed verbum veritatis audisse. Siquidem inter praedicationem et verbum veritatis multam esse distantiam, et in alia Epistola legimus: Et verbum, inquit, meum et praedicatio mea, non in persuasibilibus sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis (I Cor. XI, 14). Quaeramus 560 diligentius, ubi alibi scriptum sit, quod verbum quis audierit veritatis, ut ex collatione eorum possit perspicue Pauli sensus aperiri: ubi quoque Evangelium nominatum sit, sive cum additamento, sive absolute. Verbi gratia cum additamento, Evangelium meum (Rom. XVI, 25), et Evangelium Jesu Christi (II Cor. II, 11), et Evangelium aeternum (Apoc. XIV, 6); vel quod nunc dicitur ad Ephesios, Evangelium salutis vestrae. Absolute vero, ut cum loquitur de Luca, Cujus laus in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18). Signatur autem qui audierit verbum veritatis, et crediderit in eo, spiritu repromissionis sancto. Quia multi sunt qui audierunt, et increduli permanentes, nequaquam signaculum sancti Spiritus consecuti sunt. Dicitur et ad principem Tyri, Tu es signaculum similitudinis Dei (Ezec. XXVIII, 12). Signaculum autem Dei est, ut quomodo primus homo conditus est ad imaginem et similitudinem Dei: sic in secunda regeneratione quicumque Spiritum sanctum fuerit consecutus, signetur ab eo, et figuram conditoris accipiat. Quaerendum etiam ubi alibi scriptum sit, spiritus repromissionis sanctus: vel quid significet. Ego enim aestimo quia sicut Spiritus sanctus sanctum facit cum cui fuerit infusus: et spiritus sapientiae, sapientem: et intelligentiae, intelligentem: et consilii, cautum atque consultum: et fortitudinis, fortem: et scientiae, scientem: et pietatis, pium; et timoris, timidum, Deique timore trepidantem: ita et spiritus repromissionis, vel spiritus Dei, sponsorem et Deum facit eum in quo habitaverit. Quomodo econtrario immundus spiritus immundum facit, et spurcam sibi domum praeparat spurcus habitator: fornicationis quoque spiritus efficit scortatores, de quibus et propheta loquitur: Spiritu fornicationis seducti sunt (Osee IV, 12): et nequam spiritus, nequam facit homines atque perversos: et daemoniacus, daemones: qualisque fuerit liquor, qui novae testae infusus est, talem diu testa et odorem retinet, et sanorem.

(Vers. 14.) Qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem adoptionis, in laudem gloriae ipsius. Pignus Latinus interpres pro arrhabone posuit. Non idipsum autem arrhabo, quod pignus sonat. Arrhabo enim futurae emptioni quasi quoddam 561 testimonium, et obligamentum datur. Pignus vero, hoc est, ἐνέχυρον, pro mutua pecunia opponitur: ut cum illa reddita fuerit, reddenti debitum pignus a creditore reddatur. Rursum in eo ubi ait: In redemptionem adoptionis, non habet in Graeco υἱοθεσίαν, sed περιποίησιν, quam nos acquisitionem, sive possessionem, possumus dicere: nec tamen vim sermonis expressimus. Multa enim verba sunt, quae nec de Graeco in Latinum transferri valent, nec de Hebraico in Graecum: et reciproce nec de Latino in Graecum, nec de Graeco in Hebraeum. Quicumque igitur non tantum Spiritum sanctum, sed Spiritum sanctum repromissionis acceperit, simul consequetur, et arrhabonem haereditatis, quae haereditas vita perpetua est. Et quomodo ex arrhabone aestimatur qualis emptio futura sit, et quae possessio: verbi causa, ex decem solidis, centum solidorum villa, et ex centum solidis mille solidorum possessio; ita ex varietate arrhabonis, haereditatis, quoque postea secuturae magnitudo cognoscitur. Quamvis autem sanctus sit aliquis atque perfectus, et omnium judicio beatitudine dignus putetur: tamen ad futuram haereditatem nunc arrhabonem est Spiritus consecutus. Si autem arrhabo tantus, quanta erit ipsa possessio? Quomodo autem arrhabo qui nobis tribuitur, non est extra nos; sed intra nos est: sic et ipsa haereditas, hoc est regnum Dei quod intra nos est, in nobis versatur intrinsecus. Quae enim potest esse major haereditas, quam contemplari et videre sensu pulchritudinem Sapientiae, et Verbi, et Veritatis, et Luminis, et ipsius ineffabilem, et magnificam Dei considerare naturam, omniumque quae [ Al. qui] ad similitudinem Dei condita [ Al. conditi] sunt, substantiam contueri? Iste autem spiritus repromissionis sanctus, qui est arrhabo haereditatis nostrae, idcirco nunc sanctis datur, ut redimantur et copulentur Deo in laudem gloriae ipsius. Non quod Deus laude alicujus indigeat, sed quo laus Dei laudatoribus prosit, et dum per singula opera majestatem ipsius magnitudinemque cognoscunt, ad laudandum eum miraculo stuporis erumpant.

(Vers. 15 seqq.) 562 Propterea et ego audiens fidem vestram in Domino Jesu, et in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri. Licet verbi ad verbum expressa translatio possit Apostolum diligenti excusare lectori, quod videatur omnis sententiae scatere contextus, et soloecismus fieri, tamen et in Graeco vitium sonat. Unde et nos Graecis potius calumniatoribus respondentes, conabimur ita juxta sensum temperare: ordinem lectionis, ut dicamus Audiens fidem vestram in Domino Jesu, et in omnes sanctos ejus: vidensque differentiam fidei vestrae in Dominum, et in omnes sanctos ejus, non cesso gratias agere, et memoriam vestri facere in orationibus meis; ut Domini nostri Jesu Christi Deus, Pater autem gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis. Quod autem sequitur: illuminatos oculos cordisvestri, ita per hyperbaton reddi potest: Propterea et ego audiens fidem vestram in Domino Jesu in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri, et in omnes sanctos, non cesso, gratias agens pro vobis, memoriam vestri facere in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae, et revelationis in agnitionem; ut sciatis quae sit spes vocationis vestrae, etc. Porro Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater autem gloriae, ita intelligendus, ut quomodo Dominus noster Jesus Christus ipse est sermo, sapientia, veritas, pax, justitia, fortitudo, ipse sit etiam gloria, secundum illud quod alibi dicitur: Apparebit gloria Dei (Levit. IX, 23): et in omni pene veteri Lege, scriptum est super tabernaculum testimonii visam esse gloriam Dei (Num. IX). Et Psalmista canit: Exsurge, gloria mea, exsurge (Ps. CVII, 3). Quae gloria illuminans suo fulgore mundum, templum sibi de virginali utero fabricata est. Cujus templi Pater gloriae efficitur Deus. Et ubi Christus gloria est, ibi tantum Pater dicitur: ubi Jesus, ibi Deus ejus, absque additamento aliquo nominatur. 563 Iste igitur Deus assumpti hominis, Pater vero gloriae, sapientiae, veritatis, dat credentibus in Filium suum spiritum sapientiae, et revelationis, ut sapientes fiant, et revelata facie gloriam Domini contemplentur. Quae sapientia et revelatio cum eos sapientes fecerint, et mysteria illis occulta aperuerint: statim sequitur ut habeant illuminatos oculos cordis. Ex verbis praesentibus approbatur secundum exterioris membra hominis, etiam interioris hominis membra dici. Ecce enim manifeste cordis oculos appellavit, quos absque sensu et mente intelligere non possumus. Huic et illud Psalmistae convenit: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte (Ps. XII, 4). Et alibi: Sapientes oculi in capite ejus (Eccles. II, 14). Si enim simpliciter oculos carnis accipimus, utique non solum sapientis, sed etiam insipientis oculi in capite ejus sunt. Caput itaque sapientis, sensus accipitur: quia alio verbo mens, et animus, et principale cordis appellatur. Quod vero ait, in agnitione ejus, id est, ἐπιγνώσει αὐτοῦ, quidam sic intelligunt, ut inter γνῶσιν et ἐπίγνωσιν, hoc est, inter notionem et agnitionem, illud intersit: quod notio eorum sit quae ante non scivimus, et ea postea scire coepimus. Agnitio vero eorum quae prius scientes deinceps scire desivimus, eorumque postea recordamur, et priorem quamdam vitam in coelestibus suspicantur, postquam in corpora ista dejecti et obliti Dei Patris, nunc eum per revelationem cognovimus, secundum illud: Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae (Ps. XXI, 28), et caetera his similia replicantes [ Al. replicantur].

(Vers. 18 seqq.) Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sublimis magnitudo virtutis ejus in nos qui credimus [Al. credidimus] secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis. Cui semel, juxta orationem Pauli, datus fuerit spiritus sapientiae et revelationis, ut apertis oculis cordis aspiciat, iste sciet quae reposita sunt vocatis, et quae speranda sanctis Dei, quae abundanter, et large his qui haereditatem ipsius sustinent, est daturus. Ad quam notitiam magnitudo 564 virtutis Dei est necessaria in his qui juxta similitudinem Pauli, credentes vocantur, per quam operatus est Deus in Christo Jesu, quem a mortuis resuscitavit. Dupliciter autem intelligenda haereditas: sive quod primogenitus omnis creaturae haereditas sit animae Domini nostri Jesu Christi, et ejus qui ex corpore et anima assumptus est hominis, nosque cum haereditate animae haereditemus Deum Verbum: sive quod in Christo haereditas nostra sit, Patris et Filii, et Spiritus sancti una divinitas; ut quomodo vocatur haereditas domorum atque villarum ea ipsa quae ab haeredibus possidentur: sic ipse Deus haereditas credentium sit atque sanctorum. Scriptum est et in veteri Testamento: Filiis autem Levi non dabitis haereditatem in medio fratrum suorum: quia ego pars eorum (Num. XVIII, 20); et alibi: Dominus haereditas eorum est (Deut. XVIII, 2); et sanctus qui extra Deum nihil habere se novit, audacter loquitur: Pars mea Dominus (Ps. LXXII, 26); et: Tu es pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5). Non ergo parvi studii est, ut sciamus spem vocationis, et divitias gloriae haereditatis Dei in sanctis: ea quippe indigemus ad haec cognoscenda virtute, qua etiam in Filio suo Deus usus est suscitando: quem suscitavit non semel, sed semper a mortuis, et fecit eum in mortuis liberum, nulla mortis contagione maculatum. Quotidie Christus resurgit ex mortuis: quotidie in poenitentibus suscitatur. Non quo non habuerit etiam secundum carnem potestatem animae suae ponendae, et iterum resumendae ejus (nemo quippe tollit eam, nisi ponat illam a semetipso), sed quo juxta dispensationem carnis et filii, homo et Filius a Deo et Patre suscitatus esse dicatur.

(Vers. 21.) Et sedere eum faciens ad dexteram suam in coelestibus, super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Per humanam similitudinem, Dei potentiam demonstravit: non quo solium ponatur, et Deus Pater in eo sedeat, secumque Filium habeat residentem; sed quo nos aliter judicantem atque regnantem, nisi per nostra verba intelligere nequeamus. Ad hoc pertinet, et illud quod in centesimo 565 nono psalmo scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Si enim juxta regnantis habitum Filius ad Patris dexteram sedet, necesse est ut juxta eamdem similitudinem major sit ab eo qui in laeva parte consederit. Quod ut sciamus aliter intelligi quam littera resonat, idem psalmus in consequentibus docet, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec: Dominus a dextris tuis. Quomodo enim cum Filius Patris ad dextram sedeat, rursum Pater a dextris ejus esse perhibetur? Aut qua ratione terra scabellum est pedum ejus, et coelum thronus ipsius, cum et terram secundum Isaiam pugillo continere dicatur, et coelum palmae extensione metiri (Isai. XL)? Non enim potest intra id esse quod ab eodem continetur: nec in manu inclusum tenere, a quo ipse juxta sedentis habitum circumdetur. Sicut ergo proximum esse Deo, vel ab eo procul recedere, non secundum locorum spatia, sed juxta merita sentiendum est, quod sancti juxta eum sint: peccatores vero, de quibus ait propheta dicens: Ecce qui elongant se a te, peribunt (Ps. LXXII, 27), ab omni ejus vicinia submoveantur: sic et in dextris vel in sinistris Dei esse, accipiendum est: quod sancti a dextris ejus sint: peccatores vero a sinistris, Salvatore quoque idipsum in Evangelio comprobante, cum oves a dextris, haedos esse memoret a sinistris (Matth. XXV). Sed et ipsum verbum sedere, regni significat potestatem, per quam beneficium eis Deus tribuit, super quibus sedere dignatur: quod scilicet regat eos, et in curru suo habeat, et ad nutum proprium vaga prius, et libera colla convertat. Post haec quaeritur, 566 quomodo id quod sequitur, possit intelligi, super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Et quidem de dextris ac sinistris, et de sessione jam dictum est. Nunc quaerendum ubi Apostolus haec quatuor nomina, principatum, loquor, et potestatem, virtutem, et dominationem, scripta reperit, et in medium unde protulerit. Neque enim fas est eum qui divina lectione fuerat instructus, aliquid locutum putare quod in sanctis voluminibus non habetur. Arbitror itaque illum aut de traditionibus Hebraeorum ea quae secreta sunt, in medium protulisse: aut certe quae quasi juxta historiam scripta sunt, cum intelligeret legem esse spiritualem, sensisse, sublimius, et quod de regibus atque principibus, ducibus quoque, tribunis et centurionibus, in Numeris, et in Regnorum libris refertur, imaginem aliorum principum regnumque cognovisse: quod scilicet in coelestibus sint principatus, sint potestates, sint dominationes atque virtutes, et caetera ministeriorum vocabula; quae nec nos possumus nominare, nec ipsum Paulum, puto, ut in gravi corpusculo constitutum, enumerare valuisse. Si autem sunt principatus, et potestates, et virtutes, et dominationes, necesse est ut et subjectos habeant, et timentes se, et servientes sibi, et eos qui sua fortitudine roborentur. Quae distributiones officiorum non solum in praesentiarum, sed etiam in futuro saeculo erunt: ut per singulos profectus, et honores, et ascensiones, etiam et descensiones, vel crescat aliquis, vel decrescat, et sub alia atque alia potestate, virtute, principatu, et dominatione 567 fiat. Nos homunculi cito in cinerem, et pulverem dissolvendi, si consensu hominum levemur in reges, tantas habemus ministrorum diversitates et multitudines, quantas facilius possumus sentire, quam dicere: Verbi causa: quod Praefectus in parte civili, judices, provincias, et ordinem suum habeat: rursum militia, in tot comites, duces, tribunos, et multiplicem scindatur exercitum; et putamus Deum, Dominum Dominorum et regem regnantium, simplici tantum ministerio contentum?

(Vers. 22, 23.) Et omnia subjecit pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus ipsius: plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur. Huic videtur illud esse contrarium, quod alibi scribitur: Necdum enim ei videmus omnia subjecta. Sed et illud: Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus (I Cor. XV, 25). Si enim necdum ei subjecta sunt omnia, et oportet eum regnare, donec ei subjiciantur omnia: quomodo nunc sub pedibus ejus Deus universa subjecit? Maxime cum et in alio loco Paulus ipse testetur: Cum autem ei subjecta fuerint omnia, tun et ipse Filius subjicietur ei qui sibi subjecit omnia: ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)? Ergo aut secundum praescientiam [ Al. praesentiam] id quod futurum est, quasi jam factum esse commemorat, juxta sensum quem supra exposuimus, ubi ait: Benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo. Aut certe si de praeterito sentiendum est: sic debemus accipere, quod etiam ea quae non sunt ei voluntate subjecta, naturae conditione deserviant: verbi causa, daemones, Judaei atque Gentiles. Non enim serviunt Christo, nec subjecti sunt pedibus ejus, et tamen quia ab eo in bonam partem creati sunt, subditi sunt potestati ejus inviti, tametsi adversum eum repugnent liberi arbitrii voluntate. In hunc sensum et illud quod sequitur coaptatur: Et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae 568 est corpus ipsius. Quomodo enim caput plurima sibi habet membra subjecta, e quibus sunt nonnulla vitiosa et debilia: ita et Dominus noster Jesus Christus cum sit caput Ecclesiae, habet membra eos omnes qui in Ecclesia congregantur, tam sanctos videlicet quam peccatores: sed sanctos voluntate, peccatores vero sibi necessitate subjectos. Atque ita fit, ut etiam inimici subjecti sint pedibus ejus. Quapropter in eo quod ait, omnia, videtur facere quaestionem. Nam illud quod dictum est: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Ps. CIX, 1). Et alibi: Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus (I Cor. XV, 25): non magnopere quaerit interpretem, ut ea quae inimica sunt, cum fuerint superata, subjiciantur pedibus ejus, et in victoris transeant potestatem. Cur autem omnia, id est, angeli, throni, dominationes, potestates, et virtutes caeterae, quae numquam fuerunt contrariae Deo, ejus pedibus subjiciantur, videtur obscurum. Potest itaque responderi, quod absque peccato nullus sit, et sidera ipsa non sint munda coram Deo, omnisque creatura paveat Creatoris adventum (Job. XV). Unde et crux Salvatoris non solum ea quae in terra, sed etiam quae in coelis erant purgasse perhibetur. Alius vero, omnia, non ad universitatem, sed ad ea tantum refert, de quibus disputatum est: vel hoc modo, omnis civitas conclamavit, non quo aliquis tacens in urbe non fuerit, sed ex parte maxima etiam ea quae minora sunt appellantur. Et ipse Paulus apostolus: Omnes, inquit, sua quaerunt, non ea quae sunt Dei (Philipp. II, 21): et: Omnes me dereliquerunt. Non quod Timothaeus et caeteri discipuli, qui illo tempore quo Epistolae scribebantur, cum eo erant, illum reliquerint; sed idcirco, quia a pluribus sit desertus, ab omnibus, id est, a maxima parte desertum se esse conqueritur. Simile huic quid et in psalmo sonat: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: 569 Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Ps. XIII, 3). Si enim omnes declinaverunt: ergo declinavit et ipse qui loquitur. Et alibi: Ego dixi in excessu mentis meae, omnis homo mendax (Ps. CXV, 2). Aut enim verum est hoc quod dixit, aut falsum. Si omnis homo mendax est, ergo mendax est et ipse qui loquitur. Si autem mendax est et ipse qui loquitur, ne hoc quidem quod ait verum est, omnem hominem esse mendacem. Porro si vera sententia est, omnis sic accipiendi sunt, ut supra diximus, quod magna pars hominum mentiatur. Scribit, et alibi Apostolus: Docentes omnem hominem (Coloss. III, 16). Et rursum, commonentes omnem hominem: non quod omnes homines docuerit: quanti enim sunt qui usque hodie nec doctrinam Apostoli audiere, nec nomen; sed quod eos omnes doceat et admoneat, qui in Ecclesia sunt, et cupiunt scire quae Dei sunt. Sequitur: Plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur. Quod quidem sic accipiendum, quemadmodum et illud: Tunc subjicietur ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Nunc enim Deus per partes in singulis est, in alio justitia, in alio castitas, in alio temperantia, in alio sapientia, in alio fortitudo: et difficile est etiam in sanctis viris atque perfectis omnes pariter esse virtutes. Cum autem in finem rerum, et consummatione mundi, ei fuerint universa subjecta, adimplebitur omnia in omnibus: ut juxta id quod Deus est cunctis virtutibus plenus, omnia in omnibus adimpleatur, et sint universi habentes omnia, quae ante singula singuli possidebant. Sed et hoc quod ait: Et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae quae est corpus ipsius: plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur, non solum hominum, sed etiam angelorum cunctarumque virtutum, et rationabilium creaturarum Ecclesia intelligi potest. Nec non et hoc: Qui omnia in omnibus adimpletur, nequaquam ita ut resonat, accipiendum; non enim ait: Qui omnia in omnibus adimplet; sed, qui omnia in omnibus 570 adimpletur. Siquidem aliud est implere, aliud impleri; quia in altero agentis, in altero patientis est verbum. Sicut ergo adimpletur imperator, si quotidie ejus augeatur exercitus, et fiant novae provinciae, et populorum multitudo succrescat: ita et Dominus noster Jesus Christus in eo quod sibi credunt omnia, et per dies singulos ad fidem ejus veniunt, ipse adimpletur in omnibus: sic tamen ut omnia adimpleatur in omnibus, id est, ut qui in eum credunt, cunctis virtutibus pleni sint, et juxta Evangelium faciant eum proficere aetate, sapientia et gratia, non solum apud Deum, sed et apud homines (Luc. II).

Cap. II (Cap. II.--Vers. 1 seqq.) Et vos cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis, secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conversati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem suam qua dilexit nos et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo. Antequam de singulis verborum sensibus disputemus, videtur nobis ita lectionis ordo reddendus: Et vos cum mortui essetis delictis et peccatis vestris, convivificavit Christo Deus, qui dives est in misericordia propter multam charitatem suam qua dilexit nos: et cum essemus mortui delictis, in quibus aliquando ambulavimus, secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conversati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et mentium, et eramus natura filii irae, convivificavit nos Christo, ut ἀπὸ κοινοῦ, subaudiatur quasi bis dictum, et nos convivificavit Christo. Conjunctionem vero causalem in eo loco in quo ait: Deus autem 571 qui dives est in misericordia, arbitramur aut ab indoctis scriptoribus additam, et vitium inolevisse paulatim, aut ab ipso Paulo, qui erat imperitus sermone, et non scientia, superflue usurpatam (II Cor. XI). Manifeste autem mors animae dicitur esse peccatum, ex eo quod ait: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, juxta illud quoque quod in Ezechiele scriptum est: Anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. LVIII, 4). Et quia delicta quae Graece παραπτώματα nuncupantur, juxta ejusdem linguae etymologiam proprie verbum est Scripturarum (licet delicta πλημμέλιαι rectius transferantur) quaerimus quid significent, quove distent a peccatis, id est, quid intersit inter παραπτώματα, et ἁμαρτίας. Aiunt enim quod παραπτώματα, quasi initia peccatorum sint, cum cogitatio tacita subrepit, et ex aliqua parte conniventibus [ Al. cohibentibus] nobis, necdum tamen nos impulit ad ruinam. Unde et in octavo decimo psalmo (Vers. 13) scribitur: Delicta, hoc est, παραπτώματα, quis intelligit? quia scilicet difficile sit radices, et initia intelligere peccatorum. Peccatum vero esse, cum quid opere consummatum pervenit ad finem. Quaerimus quoque quid sit, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, utrumnam et aliud saeculum sit, quod non pertineat ad mundum istum, sed ad mundos alios, de quibus et Clemens in Epistola sua scribit: Oceanus, et mundi qui trans ipsum sunt? An unus iste mundus sit, qui ab initio saeculi quo factus est Adam usque ad terminum suum volvatur, et transeat: vel certe mundus alio nomine appelletur princeps aeris hujus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae? Scribitur et ad Galatas. Ut eruat nos de praesenti saeculo nequam (Galat. I, 4). Et in hac eadem Epistola: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Infra, V, 16). Et dies Jacob modici dicuntur et pessimi (Gen. XLVII), sive quod tempus vitae istius per quod clausi tenemur in saeculo, grave sit et laboriosum, sive quod ipse Satanas mundi hujus, ut supra diximus, et saeculi vocabulo nuncupetur. De quo statim in sequentibus: Secundum 572 principem, inquit, potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Princeps quippe aeris, et spiritus potestatis, qui in aere isto est, diabolus intelligitur, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. In his enim qui Domino credunt, non potest operari. De quo et infra ait: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversum principatus et potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Non quo diabolus, et satellites ejus, qui per mundum istum vagantes, peccata hominibus insinuant, in coelo versari queant, de quo ob sua merita corruerunt; sed coelum dicitur, aer iste, qui supra nos est, juxta illud Salvatoris eloquium: Considerate volatilia coeli (Matt. VI. 26), et caetera. Manifestum quippe est, quod volatilia non per coelum volitent, sed per aerem. Sequitur: In quibus et nos omnes conversati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et mentium. Quod ait, in quibus, ad delicta referendum est. Superius enim quia duo pariter posuerat: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, et ad peccata retulerat dicens: in quibus aliquando ambulastis: ad delicta vero nihil tale videbatur secutum quod sensum posset explere: nunc ait: in quibus delictis, et nos omnes conversati sumus: simulque ne in eo quod dixerat, et peccatis vestris in quibus aliquando ambulastis, se per superbiam a peccato videretur excipere adjunxit, in quibus et nos omnes conversati sumus. Qui autem conversatum esse se dicit, de praeteritis delictis, et non de praesentibus confitetur. Conversati sumus, inquit, aliquando, non in uno desiderio, sed in desideriis carnis nostrae. Caro quippe desiderat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Facientes non unam voluntatem carnis, sed plures: et non solum voluntates carnis, sed etiam mentium, pro quo in Latinis codicibus habetur, cogitationum. Inter peccatum autem carnis, et mentium hoc esse puto: quod carnis peccatum, est impudicitia atque luxuria, et ea quae ministerium ejus 573 in libidinibus explentur. Mentium vero delictum ad dogmata pertinet contraria veritati et haereticam pravitatem, ita ut possimus dicere plerosque haereticorum (quamquam hoc rarum sit) voluntates mentium facere, et non voluntates carnis, et multos contra ecclesiasticos, carnis et non mentium facere voluntates, et esse plures qui et carnis, et mentium pariter faciant voluntates. Haec autem diximus, non quo et haeretici carnis non faciant voluntates (plura quippe apud eos corporis sunt vitia quam apud nostros) sed ut, exemplo posito, facilius quod volebamus possit intelligi. Et eramus, inquit, natura filii irae sicut et caeteri. Respondeant haeretici qui diversas naturas esse contendunt, quomodo Paulus, quem utique spiritualis naturae esse non dubium est, fuerit natura filius irae, sicut et caeteri qui adhuc in errore sunt positi. Nos vero dicimus esse primum omnes homines natura filios irae, vel propter corpus humilitatis corpusque mortis, et quod ab adolescentia mens hominum apposita sit ad malitiam (Genes. VIII): unde et Salomon ait: Non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21). Vel quod ex eo tempore quo possumus habere notitiam Dei, et ad pubertatem venimus, omnes, aut opere, aut lingua, aut cogitatione peccemus. Eramus igitur natura filii irae sicut et caeteri, et omnes Sancti, qui ab ira sanguine Christi redempti sunt. Sienim Paulus qui juxta justitiam quae in Lege fuit, irreprehensibiliter est conversatus, dicit se natura fuisse filium irae, cur timeamus, etiam retro sanctos viros filios irae fuisse testari? De quibus omnibus vere dici possit: Cum autem venit mandatum, peccatum revixit, ipsi vero mortui sunt. Filius autem irae sic accipiendum, ut filius perditionis, filius iniquitatis, filius mortis. Non quo aliqua ira, mors, iniquitas et perditio subsistat in natura sua, quae filios habeat; sed quo filii dicantur ejus rei quae operetur in singulis: sicut filii appellantur gehennae, qui gehennae ignibus consumendi sunt. Alius irae filios sic vocatos putat, ut filios diaboli. Diabolus enim perditio est, et ira, et mors. Devoravit mors invalescens (Isai. LII, sec. LXX) Et: Novissimus [Al. novissime ] (I Cor. XV) inimicus destruetur mors (I Cor XV, 26): et ad ipsum diabolum: Perditio 574 factus es (Ezech. XXVIII, sec. LXX). Factus, inquit, propria voluntate, non ab initio sic creatus. Quomodo igitur mors dicitur, ex eo quod invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II), et per illum sunt mortui qui ante vivebant, et perditio, quod perdat quoscumque deceperit: sic et ira dicitur propter eam quam exercet adversum hominem feritatem. Sunt qui illud in Regnorum libris, quando David numeravit populum Israel, iram in se Dei provocans, Scriptura dicente: Et apposita est ira Dei succendi in Israel, et incitavit David dicens (II Reg. XXIV, 1), iram Domini, diabolum significare putent: etenim juxta Graecae linguae proprietatem non dixit genere feminino, ira Dei λέγουσα, hoc est, qaae diceret, sed ira Dei λέγων, id est, qui diceret, genere masculino: mittit siquidem Dominus iram et furorem suum per angelos pessimos. Deus ergo qui dives est in misericordia, et dives propter charitatem suam qua dilexit hominum genus, et charitatem non simplicem, sed multam, cum essemus mortui propter delicta nostra, vivificavit nos, et non solum vivificavit (parum quippe hoc erat bonitati et magnitudini ejus), sed vivificavit cum Christo Jesu, unam atque eamdem nobis tribuens vitam habere cum Christo. Quidam pro eo quod nunc exposuimus: Et eramus natura filii irae, pro natura, prorsus, sive omnino, quia verbum φύσει, ambiguum est, transtulerunt. Quod etsi sic sonet, juxta ea quae diximus, exponendum est.

Gratia salvati estis. Si non sunt dignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII), gratia magis sumus quam opere salvati. Nihil enim possumus Domino retribuere pro omnibus quae retribuit nobis.

(Vers. 6.) Et coexcitavit, simulque fecit sedere in coelestibus in Christo Jesu. Supra dixerat, quod suscitaverit Deus Christum a mortuis, et sedere fecerit ad dextram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Nunc vero addidit: quia et nos suscitaverit cum eo, et sedere fecerit in coelestibus ad dextram suam. Quaeritur ergo, quomodo Deus qui nos salvos fecit et suscitavit, simul 575 fecerit sedere cum Christo? Et quidem qui simplicius est responsurus, hoc asserit, quod juxta praescientiam Dei, id quod futurum est, quasi factum esse jam dixerit. Et quia mos iste sit Scripturarum, ut interdum futura tempore praeterito declinentur: Verbi causa, de cruce Domini: Foderunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17). Et alibi de passione ejus: Quasi ovis ad victimam ductus est (Isai. LIII, 7). Et adhuc de injuriis flagellorum: Livore ejus nos sanati sumus (Ibid., 5). Et alibi [Al. ibidem]: Ab iniquitatibus populi mei ductus est in mortem (Ibid., 8, sec. LXX). Hoc autem ideo, ne quia futura semper incerta sunt, hominum spes fluctuet et vacillet, ea quae Deus futura cognovit (apud quem nihil ambiguum est) quasi jam facta memorantur: ut quia praeterita secundum philosophos quoque fieri infecta non possunt, qui audierint, quasi jam facta habeant quae futura sunt. Alius vero qui resurrectionem, et regnum Christi spiritualiter intelligit, non deliberavit dicere, jam sanctos sedere, et regnare cum Christo: quomodo enim nequaquam in carne sanctus est, cum vivat in carne, et habet conversationem in coelestibus, cum gradiatur in terra, et caro esse desistens, totus vertatur in spiritum: ita eum in coelestibus sedere cum Christo: regnum quippe Dei intra nos est (Luc. XVII, 21); et ubi fuerit thesaurus noster, ibi erit et cor nostrum (Matth. VI, 21); firmique et stabiles sedemus cum Christo, sapientia, Verbo, justitia, veritate. Potest autem et hoc dici, ut quomodo arrhabonem Spiritus sancti accepimus, necdum totam ejus plenitudinem consecuti: sic et sedere nos cum Christo atque regnare, necdum perfectam sessionem in coelestibus obtinentes.

(Vers. 7.) Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu. Quanta sit beneficii magnitudo, et quam multiplex gratia qua nos Dominus de saeculi istius perturbationibus liberatos sedere fecit, et regnare cum Christo, hinc vel maxime comprobatur, quod 576 in futuris saeculis non uno, sed omnibus suam cunctis rationabilibus creaturis super nos ostensurus est gloriam, suasque divitias monstraturus. Quod nos qui quondam lege tenebamur inferni, et propter vitia atque peccata; ut operibus carnis, ita eramus et suppliciis destinati: nunc in Christo regnemus sedeamusque cum eo. Sedeamus autem non in humili quocumque loco, sed super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Si enim Christus suscitatus a mortuis sedet ad dextram Dei in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et caetera: et nos sedemus regnamusque cum Christo: necesse est ut super his quae sedet ille, sedeamus. Sed qui diligens lector est, statim requirit et dicit: Quid ergo, major homo angelis et cunctis in coelo potestatibus? Quod quia periculosum est respondere; principatus et potestates, et virtutes, et dominationes, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (maxime quia omnia Christi subjecta sunt pedibus) non ad bonam partem, sed ad contrariam referet: ut dicat eas esse angelos refugas, et principem mundi istius, et Luciferum qui mane oriebatur, super quibus sancti cum Christo in fine sessuri sunt, illis quoque tribuentes beneficium, qui nunc infreni et male libertate sua abutentes passim vagantur [ Al. vagentur], et per praecipitia corruunt [ Al. corruant], peccatorum. Cum autem tales habuerint sessores, juxta sedentium voluntatem incipient gubernari. Alius vero hoc quod ait: ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate supra nos, in Christo Jesu, ad illam intelligentiam transferet, quod non simus merito nostro, sed gratia ejus salvati, et majoris bonitatis indicium sit pro peccatoribus, magis quam pro justis mori: Pro bono enim forsitan quis audeat interire; et daturus 577 nobis sit, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor. II). Quae omnia ex parte jam dederit in Christo Jesu, quia nullum absque Christo bonum dici potest.

(Vers. 8, 9.) Gratia enim estis salvi facti per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ideo, inquit, abundantes divitias gratiae suae, in bonitate in superventuris saeculis ostensurus est, quia gratia salvi facti estis per fidem, non per opera. Et haec ipsa fides non est ex vobis, sed ex eo qui vocavit vos. Hoc autem ideo, ne forsitan nobis cogitatio occulta subreperet: si per opera nostra salvati non sumus, certe vel per fidem salvati sumus: et alio genere nostrum est quod salvamur. Addidit itaque et dixit, fidem quoque ipsam non nostrae voluntatis esse, sed Dei muneris. Non quod liberum homini tollatur arbitrium, et secundum illud Apostoli ad Romanos, non sit currentis neque volentis; sed miserentis Dei (Rom. IX); verum quod arbitrii ipsa libertas Deum habeat auctorem, et ad illius beneficium cuncta referantur, cum etiam bonum nos velle ipse permiserit. Hoc autem totum propterea, ne quis glorietur a semetipso, et non a Deo se esse salvatum.

(Vers. 10.) Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Reddidit causas, quare gratia salvati sumus per fidem, et hoc ipsum non ex nobis, sed ex munere Dei, dicens: Ipsius enim factura sumus, hoc est, quod vivimus, quod spiramus, quod intelligimus, et credere possumus, ipsius est, quia ipse conditor noster est. Et diligenter observa, quia non dixerit, ipsius figuratio sumus atque plasmatio: sed, ipsius factura sumus. Plasmatio quippe originem de terrae limo trahit: factura vero juxta similitudinem et imaginem Dei sumpsit exordium. Quod in centesimo quoque octavo decimo psalmo simul positum diversa significat: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. XVIII, 73). Factura primum locum tenet: deinde plasmatio. Et quia creationis, et conditionis nomen ad magna semper solet opera copulari, verbi causa: illa urbs condita est, et ab initio creatus est mundus, 578 et unusquisque sanctorum per varia dogmata atque virtutes, in semetipso mundus est totus: propterea nunc creati in Christo dicimur, et creati in operibus bonis sive quae ipsi fecimus, vel facturi sumus, sive in aliis creaturis, ad quae nostra conversatio transferenda est, ut quae praeparavit Deus, in illis ambulemus, spe magna jam nobis data, dum in his ambulaturi sumus, quae Deus magnopere praeparavit. Et quia semel ad nomen creaturae venimus, et Sapientia in Proverbiis Salomonis dicit se creatam initium viarum Dei (Prov. VIII), multique timore, ne Christum creaturam dicere compellantur, totum Christi mysterium negant, ut dicant, non Christum in hac sapientia, sed mundi sapientiam significari: nos libere proclamamus, non esse periculum eum dicere creaturam, quem vermem, et hominem, et crucifixum, et maledictionem, tota spei nostrae fiducia profitemur: maxime cum ex duobus versiculis quae praecedunt, ipsa sapientia promittat se esse dicturam quae post saecula sunt (Prov. XXII). Cum autem saecula Christus fecerit, et quae deinceps loquitur, ea sint quae post saecula dicturum se esse promiserit, ad incarnationis mysterium, non ad naturam Dei referenda sunt quae sequuntur: licet in Hebraeis codicibus non habeatur: Dominus creavit me initium viarum suarum: sed, Dominus possedit me. Inter possessionem autem, et creationem multa distantia est: quia qui possidetur, is utique est atque subsistit, et est proprius, qui possidetur. Creator vero ille qui non erat antequam fieret: aut certe de eo quod erat, transfertur in aliud, sicut et nos nunc creati dicimur in Christo Jesu. Creati utique, non quia ante non fuimus, sed creati in operibus bonis. Quod David quoque in psalmo quinquagesimo deprecatur, dicens: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 11). Et certe mundum cor ante peccatum habuerat, quando de eo Dominus loquebatur: Inveni David filium Jesse secundum cor meum (Act. XIII, 22): sed ut ibi creatio instaurationem sonat: ita et in nobis et in Christo per singula opera et profectus, creatura atque conditio accipi potest: ut quotidie in credentibus, 579 quia varie secundum merita diversa montes dicuntur, et valles, et colles, atque campestria, Christus creatus, natus et conditus sit.

(Vers. 12.) Propter quod memores estote, quia aliquando vos gentes in carne, qui dicebamini praeputium, ab ea quae appellatur circumcisio in carne manu facta: quoniam eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et peregrini testamentorum promissionis [Al. repromissionis], spem non habentes, et sine Deo in mundo. Gentes Ephesios in carne vocans, ostendit in spiritu esse non gentes: sicut econtrario Judaei in spiritu gentes sunt, et in carne Israelitae. Quadrifariam igitur Judaei dividuntur et gentes. Alii sunt in carne circumcisi, et in spiritu, qualis fuit Moyses et Aaron, Apostoli et Nathanael, cujus occultum Judaismum Dominus intuens ait: Ecce vere Israelites, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Alii qui nec carne nec spiritu circumcisi sunt, qualis fuit Nabuchodonosor et Pharao, et hodie Barbararum et Romanarum gentium multitudo, quae non credunt in Deum. Tertii, qui tantum in carne sunt circumcisi, et spiritum incircumcisum habent, ad quos propheta dicit: Circumcidimini Deo vestro, et nolite circumcidere carnem praeputii vestri (Jerem. IV, 4). Et alibi: Omnes gentes incircumcisi [Al. incircumcisa] carne: domus vero Israel incircumcisi sunt corde (Jerem. IX, 26). Extremi de quibus nunc dicitur: Quia aliquando vos gentes in carne, qui dicebamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, qualis hodie universa est turba credentium, et totus e gentibus mundus est plenus. Ad distinctionem igitur spiritualium gentium Judaeorum, Ephesii gentes vocantur in carne, quia secundum spiritum Israelitae sunt. Nam et in alio loco carneum Israelem Scriptura commemorans ait: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X): quia in spiritu non erat Israel. Pulchre autem etiam verba moderatus est: qui dicebamini praeputium. Dicebamini, inquit, praeputium, nec eratis, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta. Non quo sit circumcisio, sed quo ipsa sibi hoc nomen assumat, et sit vere circumcisio manu facta, non spiritu. Simul et illud est attendendum quod nos quos sine Christo alienatos quondam a conversatione 580 Israel esse memoravit, et peregrinos a promissionibus et Testamento Dei: nunc postquam in Christum credidimus, sicut repromissiones et testamenta ejus accepimus, ita conversationem quoque habere dicamur Israel: quomodo conversatio universa legalis expletur in nobis, quia videlicet lex spiritualis est, et magis circumcidamur, et sabbatizemus in spiritu, spirituales victimas offerentes: illorum templo altarique destructis: nos Deo fructuum nostr orum decimas offeramus: nos immolemus agnum immaculatum, et accincti lumbos, expediti Pascha comedamus. Sicut enim circumcisio dicitur in carne manu facta: ita ad distinctionem ejus intelligitur alia esse circumcisio, quae non sit [ Al. sicut], ut diximus, manu facta, sed spiritu. Quod autem ait: Spem non habentes, et sine Deo in mundo: non quo plures deos, antequam in Christum crederent, Ephesii non habuerint, atque venerati sint; sed quo qui absque Deo vero sit, nullum deum habeat. Et significanter additum est, sine Deo in mundo. Habebant quippe Deum, quem eos habituros Deus ante cognoverat, et apud praescientiam Dei non erant sine Deo, sed in mundo erant absque Deo.

(Vers. 13, 14.) Nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi; ipse est enim pax nostra. Deus ubique est, et totus ubique est, a quo quis potest separari, cum in eo sint omnia? et ipse per prophetam loquatur: Ego Deus appropinquans, et non de longe (Jer. XXIII, 23). Et Psalmista testatur: Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades (Ps. CXXXVIII, 8). Cum igitur in eo sint omnia, procul tamen esse ab impiis dicitur juxta illud: longe est Dominus ab impiis (Prov. XV, 29). Iste a quo impii longe sunt, vicinus est sanctis. Denique cum et ab Ephesiis esset procul, in sanguine Jesu prope eis factus est. Et diligentius intuendum, quod absque cruore Domini Jesu, nemo appropinquet Deo, quia ipse est pax nostra, dicens: pacem meam do vobis: pacem meam relinquo vobis (Joan, XIV, 27). Quomodo enim sapientia sapientes facit, et justitia justos, et sanctificatio sanctos, et vita viventes: sic et ipse pax nos facit esse pacatos, ut dicamus: 581 cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7). Si autem Christus credentium pax est, quicumque sine pace est, consequenter non habet Christum.

(Vers. 15 seqq.) Qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua, legem mandatorum in dogmatibus evacuans: ut duo conderet in seipso in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliaret utrumque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitiam in ea, et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe eratis, et pacem his qui prope; quoniam per ipsum habemus accessum uterque in uno spiritu ad Patrem. Iste est medius paries et maceria, quae utrumque a se populum dividebat. De quo et in Genesi in partu geminorum, obstetrix loquitur: Utquid propter te dirupta est sepis (Gen. XXXVIII, 29)? Postquam ergo sapientiam carnis quae est inimica Deo (Rom. VIII), in sua Salvator carne destruxit, et praecepta Legalia, evangelicis dogmatibus commutavit, ut de Judaeo atque gentili unum populum faceret Christianum, evangelizans nobis qui longe eramus, et reliquiis Judaeorum, qui de Israel per apostolos crediderunt, pacem atque concordiam: tunc accessimus per ipsum ad Deum, et unum in spiritu Patrem nos habere cognovimus: completumque est illud quod in Evangelio Dominus loquebatur, dicens: Et fiet unus pastor et unus grex (Joan. X, 16); et iterum: Et alias oves habeo quae non sunt de ovili isto, nos significans ex gentibus congregandos. Inimicitia autem quae in Salvatoris carne destructa est, etiam per crucem est interfecta. Scriptum est enim: ut reconciliaret utrumque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitiam in ea. Non ut in Latinis codicibus habetur, in semetipso: propter Graeci pronominis ambiguitatem: ἐν αὐτῷ enim, et in semetipso, et in ea, id est, cruce intelligi potest, quia crux, id est, σταυρὸς, juxta Graecos generis masculini est. Lex quoque mandatorum subversa est in dogmatibus: postquam circumcisio, et sabbatismus, qui relictus est populo Dei, et Pascha, et Pentecoste, et non apparere 582 in conspectu Dei vacuum, sunt altius intellecta quam resonant, et ab occidente littera recedentes, coepimus vivificantem spiritum sequi. Quod autem ait: Veniens evangelizavit pacem vobis qui longe, hoc est, gentibus, et pacem his qui prope, hoc est, Judaeis, videtur mihi de Isaia aliis [ Al. his] verbis testimonium protulisse, et Scripturae sententia abusum quasi sua. Scriptum est quippe in eo: Vias ejus vidi, et sanavi eum, et consolatus sum eum, et dedi ei consolationem veram: pacem super pacem his qui longe erant, et qui prope (Isai. LVII, 18). Et haec quidem juxta Vulgatam interpretationem dicta sint. Caeterum qui illud Apostoli legit, de Christo memorantis: Pacem faciens per sanguinem crucis suae, his quae in terra erant, et his quae in coelis, et caetera quae in eodem dicuntur loco, non putabit nos, qui juxta spiritum Israel vocamur fuisse longe: et Judaeos, qui tantummodo Israel nuncupentur in carne, fuisse prope. Et hanc totam intelligentiam ad angelos virtutesque coelestes, et ad animas temperabit humanas: quod Christus in suo sanguine terrena et coelestia copularit, quae inter se antea dissidebant: et bonus pastor morbidam ad montes revectans ovem, fecerit esse cum caeteris; drachmamque quae perierat, drachmis quae salvae fuerant copulaverit (Luc. XV), et mandata legalia ad illa retraxerit dogmata, ad quorum typum et imaginem Moyses quae essent in tabernaculo fabricanda, conspexit (Exod. XX). Atque ita fieri, ut crux Domini non solum terrae, sed et coelo profuerit; non solum hominibus, sed et angelis; et omnis creatura Domini sui cruore purgata sit. Quod autem ait: Ut duo conderet in semetipso in unum novum hominem, et quod magis videtur superiori de Judaeis atque gentilibus sensui convenire: sic suae intelligentiae coaptabat, ut dicat hominem juxta imaginem et similitudinem Dei factum, eamdem post reconciliationem formam recepturum, quam et nunc angeli habent, et ipse perdiderit. Novum autem hominem esse dicit, 583 qui quotidie renovatur, et habitaturus est in novo mundo, quando erit coelum novum et terra nova (Isai. LXV), et bibiturus est calicem Jesu novum in regno Dei (Mar. XIV), et cantaturus canticum novum (Psal. XXXII, 5 et XCVII), et veteris et novi Testamenti lectione gaudebit. Illud quoque quod alibi scribitur: Ecce facio nova quae nunc orientur (Isai. XLIII, 19), sic sentiet, ut principium innovationis in praesenti saeculo fieri existimet. Caeterum perfectam consummatamque novitatem, necdum in isto putet saeculo posse compleri. Et quomodo nunc per speculum videmus in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII): sic et instaurationem novi hominis tunc plene perfecteque complendam, cum coelestia terrenaque fuerint copulata, et in uno spiritu, et sensu eademque sententia, accesserimus ad Patrem. Nescio quid tale et in alia Epistola (si quis tamen eam recipit) prudentibus quibusque lectoribus Paulus subindicat, dicens: Hi omnes testimonium accipientes fidei, non retulerunt promissionem, Deo pro nobis melius quid providente: ut non absque nobis consummarentur (Hebr. XI, 39, 40). Propterea et universa creatura congemiscit nobiscum, qui in tabernaculo isto ingemiscimus, et condolet, qui a timore Dei in utero concepimus et dolemus, et praestolamur [ Al. praestolatur] revelationem filiorum Dei: ut de vanitate servitutis, cui nunc subjecta est, liberetur, et fiat unus pastor et unus grex: et Oratio Domini compleatur dicentis: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matt. VI, 10).

(Vers. 19 seqq.) Ergo jam non estis peregrini et accolae: sed cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. In quo omnis aedificatio compaginata, crescit in templum sanctum in Domino. In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei, in spiritu. Ad id quod supra dixerat: peregrini testamentorum et repromissionis, nunc respondet: ergo jam non estis peregrini et accolae. Et ad illud quod praemiserat, alienati a conversatione Israel, modo redit: Estis cives sanctorum, et domestici Dei. Hic locus adversus eos vel maxime facit, qui diversas naturas nituntur introducere. Quomodo enim peregrini facti sunt cives sanctorum, et quomodo domestici Dei fuerunt 584 quondam alienia conversatione Israel, si non potest vel in melius, vel in pejus natura mutari? Quod autem sequitur: Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, magis priori quam secundae interpretationi convenit, in qua superius dixeramus, ante passionem Christi vicinum Israel, et Gentes fuisse de longe. Hoc testimonio et contra Marcionem caeterosque veteres haereticos, qui alium Legis, alium Evangelii praedicant Deum, uti possumus. Si enim nequaquam peregrini et accolae, sed cives sanctorum et domestici Dei superaedificati sunt fundamento apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis aedificatio compaginata, crescit in templum sanctum in Domino: in quo et Ephesii coaedificantur in tabernaculum Dei in spiritu, unus est Deus, unius aedificationis et templi, quod superaedificatum est fundamento apostolorum et prophetarum. Quod si universa aedificatio compaginata, crescit in templum sanctum in Domino, omni labore nitendum est, ut fiamus illi lapides, de quibus scriptum est: Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX, 16). Et cum fuerimus vivi lapides, ex omni parte dolati, laeves [ Al. leves], politi nullam habentes scabredinem, aedificemur in templum, et fiamus habitaculum Deo. Condaturque in nobis arca testamenti custos Legis Domini, et Cherubim, scientiae multitudo, et interiora pectoris nostri in novum vocabulum transeant: dicamurque DABIR ( ), quod nos oraculum, sive responsum possumus appellare, et ut contentiosius verbum exprimamus e verbo, λαλητήριον, id est, locutorium dicere: ut cum Apostolo erumpamus in vocem: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (I Cor. XIII, 3)? Potest autem omnis aedificatio super fundamentum apostolorum prophetarumque constructa, non solum nos, sed et coelestes significare virtutes, ut universi pariter fiant habitaculum Dei in spiritu: incongruum quippe esse aiunt, ex hominibus aedificationem compactam atque concordem crescere in templum sanctum in Domino, fierique habitaculum Dei in spiritu; angelos autem et beatas quasque virtutes, quae in coelestibus Deo 585 serviunt, ab hac felicitate alienas existimari. Summus autem angularis lapis, qui populum utrumque contineat (sive juxta secundam interpretationem coelestia jungat atque terrena) Christus est Dominus noster, lapis praecisus de monte sine manibus, de quo et Psalmista testatur, dicens: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud (Ps. CXVII, 22). Reprobatus quippe est a Pharisaeis, qui videbantur 586 Legis habere notitiam, Deique templum legalibus aedificare mandatis: et assumptus a Deo in angularem lapidem, ut duos parietes ipse medius contineret: et per illum uterque populus ad Deum haberet accessum. Iste angularis lapis, non credentibus lapis offensionis est, et petra scandali: super quem qui ceciderit, quassabitur; super quem vero ipse corruerit, comminuet eum (Luc. XX).

LIBER SECUNDUS. Secundum orationibus vestris, o Paula et Eustochium, ad Ephesios aggredimur librum: nova quoque Romam munuscula transmissuri. Non quod haec dignetur legere doctorum senatus, et bibliothecis veterum ascribere: sed quod sancta Marcella idipsum fieri per Epistolas flagitet. Cujus ego quotiescumque studiorum, ingenii, laboris, recordor, toties me damno inertiae, qui in monasterii solitudine constitutus, et illud praesepe contra videns, in quo vagientem parvulum festini adoravere pastores (Luc. II), id facere non possum, quod mulier nobilis inter strepentem familiam, et procurationem domus explet operis succisivis. Qua propter et illam et vos, et si quis forte lecturi sunt, in commune precor, ut sciatis me non cogitatum diu limatumque proferre sermonem: sed ad revelanda mysteria Scripturarum, uti verbis pene de trivio, et interdum per singulos dies usque ad numerum mille versuum pervenire, ut coepta in Apostolum explanatio, ipsius Pauli, cujus Epistolas conamur exponere, orationibus compleatur.

Cap. III (Cap. III.--Vers. 1 seqq.) Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus: si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis. Quoniam secundum revelationem cognitum factum est mihi mysterium, sicut praescripsi in modico; prout potestis legentes intelligere sensum meum in mysterio Christi. Quantum ad consequentiam sermonis textumque eloquii pertinet, ad id quod praemisit: Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus, diligentissime perquirentes, nihil quod ei reddiderit, potuimus invenire. Neque enim dixit, hujus rei gratia ego Paulus hoc vel hoc feci, vel illud et illud docui: sed suspensa manente sententia, transgressus ad alia est. Nisi forte ignoscentes ei, quod et ipse confessus est dicens: Et si imperitus sermone, non tamen scientia (I Cor. XI, 6), sensuum magis in eo quaeramus ordinem, quam verborum. Qui sic reddi potest: hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, et vinctus pro vobis qui estis ex gentibus, cognovi mysterium, ut vobis quoque illud traderem: sicut in hac eadem Epistola ante paululum 587 sum locutus. Debetis autem audire dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis qui estis ex gentibus, pro quibus et vinctus sum Jesu Christi. Vinctum autem Jesu Christi Paulum esse pro gentibus, potest et de martyrio intelligi: quod Romae in vincula conjectus, hanc Epistolam miserit eo tempore quo ad Philemonem, et ad Colossenses, et ad Philippenses in alio loco scriptas esse monstravimus. Vel certe quia in pluribus locis lectum est, vinculum animae corpus hoc dici, quo quasi clausa teneatur in carcere: dicimus propterea Paulum corporis nexibus coerceri, nec reverti et esse cum Christo, ut perfecta in gentes per eum praedicatio compleatur. Licet quidam alium sensum in hoc introducant, quod Paulus praedestinatus, et sanctificatus ex utero matris suae, ad praedicationem gentium antequam nasceretur, postea vincula carnis acceperit. Puto autem quod et vitiosa in hoc loco elocutio sit. Pro eo enim quod debuit dicere: hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus, cognovi mysterium, sicut et praescripsi in modico, prout potestis legentes intelligere, ait: hujus rei gratia ego Paulus vinctus secundum revelationem, cognitum factum est mihi mysterium, et reliqua. Si vero quis potest etiam juxta sermonis et eloquii contextum docere, Apostolum fuisse perfectum, et in artis grammaticae vitia non incurrisse, ille potius auscultandus est. Nos quotiescumque soloecismos, aut tale quid annotavimus, non Apostolum pulsamus, ut malivoli criminantur, sed magis Apostoli assertores sumus, quod Hebraeus ex Hebraeis, absque rhetorici nitore sermonis, et verborum compositione, et eloquii venustate, numquam ad fidem Christi totum mundum transducere valuisset, nisi evangelizasset eum non in sapientia verbi, sed in virtute Dei. Nam et ipse ad Corinthios ait: Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non in eminentia verbi aut sapientiae 588 annuntians vobis testimonium Dei (I Cor. II, 1). Et rursum: Et verbum meum, et praedicatio mea, non in suasoriis sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei (Ibid., 4 et 5). Iste igitur qui soloecismos in verbis facit, qui non potest hyperbaton reddere, sententiamque concludere, audacter sibi vindicat sapientiam, et dicit: Quoniam secundum revelationem cognitum est mihi mysterium, sicut praescripsi in modico. Vere enim si quis superiora hujus epistolae contempletur, videbit ei revelata mysteria, quorum partem quamdam modicam suo sermone perstrinxit: non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico quid taceret. Prout potestis, inquit, legentes intelligere sensum meum, sive sapientiam in mysterio Christi. Hoc est illud quod in praefatione diximus: nullam Epistolarum Pauli tanta habere mysteria, tam reconditis sensibus involutam, quos et Apostolus nosse se gloriatur, et nobis indicatos breviter ostendit, ut attentius quae sunt scripta, relegamus.

(Vers. 5 seqq.) Et [Al. quod] aliis generationibus non fuit notum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo per Evangelium, cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi juxta operationem virtutis ejus. Mysterium Christi quod ex parte supra Apostolus exsecutus est, quomodo aliis generationibus fuerit ignotum, plenius retractandum videtur: utrumne Abraham, Jacob et Moyses, Isaias, et caeteri prophetae illud ignoraverint, an non? A quibus esse praedictum adventum Christi et vocationem Gentium, Scriptura commemorat. Abraham quippe vidit diem ejus, et laetatus est (Joan. VIII, 56), et dicitur ei: Benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. XXII, 18). Et Jacob de eo qui oriundus esset ex Juda prophetice loquitur: Et ipse erit exspectatio gentium (Ibid. XLIX, 10). Moyses quoque majores divitias Aegypti thesauris, opprobrium Christi arbitratus est. 589 Et Isaias: Ecce, inquit, virgo in utero concipiet, et pariet (Isai. VII, 14). Et alibi: Erit virga Jesse, et qui surget ad regnandum gentibus: in ipso gentes sperabunt (Idem, XI, 10). Et ne longum fiat, pauca de Psalmis dixisse sufficiat: Et adorabunt in conspectu ejus omnes familiae gentium (Psal. XXI, 28). Et iterum: Omnes gentes servient ei (Psal. XVII, 11). Et adhuc manifestius de populo Israel, et de Domino Salvatore: Visita vineam istam, et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX, 15, 16). Cujus etiam corporis dispensatio in consequentibus indicatur: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi (Ibid., 18). Aut igitur juxta Montanum, patriarchas et prophetas in ecstasi locutos accipiendum, et nescisse quae dixerint: aut si hoc impium est (spiritus quippe prophetarum prophetis subjectus est) intellexerunt utique quae locuti sunt. Et si intellexerunt, quaeritur quomodo nunc Paulus dicat, quod aliis generationibus non fuit notum, fuisse Christi apostolis revelatum. Aut igitur illud est respondendum, quod caute Paulus signanterque testatus sit, filiis hominum ignotum fuisse mysterium, non filiis Dei, ad quos loquitur: Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Quod scilicet hi qui spiritum adoptionis acceperint, de quibus patriarchae, et prophetae fuerint, Dei scierint sacramentum. Aut si hoc non recipitur, et nimium violentum et coactum videtur, illuc sermo transibit, ut dicat non definite et generaliter dixisse Paulum aliis generationibus ignotum fuisse omnino Domini sacramentum: sed sic quomodo nunc revelatum est sanctis ejus et apostolis, nescisse patriarchas veteres, et prophetas. Aliud est enim in spiritu ventura cognoscere, aliud ea cernere opere completa. Unde et Joannes propterea major prophetis omnibus dicitur (Luc. VII): quia quem caeteri prophetaverunt, ipse conspexerit, et digito demonstrarit, dicens: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Juxta quem sensum et illud exponi potest: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). Haec utique videre et audire cupiebant, quae futura cognoverant. Quod si nesciebant ventura, quomodo desiderare poterant, quae penitus ignorabant? Legimus in Regnorum libris, Dominum 590 Salomoni in somnio pollicentem atque dicentem: Pro eo quod petiisti a me verbum istud, et non petiisti tibi dies multos, nec postulasti divitias, nec animas inimicorum tuorum, sed petisti ut intelligeres, et audires judicium: ecce feci verbum tuum, et dedi tibi cor prudens et sapiens sicut tu [Al. tui] non fuit ante te, et post te non surget similis tibi (II Reg. III, 11, 12). Et quomodo quidam putant apostolis Christi revelatum esse mysterium, quod ignotum fuerit Salomoni, cum apostolis omnibus sapientiorem fuisse Salomonem, et retro patriarchis vox divina pollicita sit? qui de se quoque ipse loquitur confidenter: Deus docuit me sapientiam, et intellectum sanctorum cognovi (Sap. VII, 21). Necnon et David de scientia occulti mysterii gloriatur, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8). Et ad eum qui sibi de sapientia supplaudebat, Deus loquitur per prophetam: Numquid tu sapientior es Daniele (Ezech. XXVIII, 3). Aut ille igitur de quo jam supra disseruimus, tenendus est sensus, ita patriarchas et prophetas, ut nunc apostolis revelatum est, Christi ignorasse mysterium, quia aliud sit tenere quid manibus, aliud futurum in spiritu praevidere. Aut dicendum, quomodo non sunt similes facies faciebus, sic nec corda esse cordibus; et, juxta Apostolum, diversa esse charismata, alium habere prophetiam, alium genera linguarum, alium dona curationum, alium opitulationes et gubernationes, illum esse sapientem, hunc fidelem, istum pollere scientia secretorum, illum simplici tantum fide esse contentum (I Cor. XII). Neque enim omnes in exemplum Salomonis de naturis bestiarum et volucrum, et herbarum similiter sunt locuti, ut disputarent a cedro Libani, usque ad hyssopum, quae exiit per parietem. Econtrario Salomon non ita forsitan viderit, ut Moyses omnes species victimarum, et culturae Dei; nec ei facie ad faciem sit locutus Dominus, nec vasorum tantam vel habuerit, vel intellexerit supellectilem, quorum typum illi in monte Dominus ostendit (III Reg. IV; Exod. XXXIII, XXV). Et quomodo patriarchae, et prophetae habuerunt aliqua quae apostolos non habuisse credendum est: sic econtrario pro opportunitate temporis, et pro Evangelii praedicatione, habuerunt apostoli magis notum mysterium Christi. Quod scierunt quidem et sancti antiquitus viri, sed non ita ut apostoli, quibus praedicandi necessitas incumbebat. 591 Quod est autem hoc mysterium, quod, sicut nunc, aliis generationibus non fuit revelatum? Utique illud quod sequitur, esse gentes cohaeredes, concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu per Evangelium, cujus factus est Paulus minister, secundum donum gratiae Dei, quae data est ei juxta operationem virtutis ejus. Scio appositionem conjunctionis ejus, per quam dicitur, cohaeredes, et concorporales, et comparticipes, indecoram facere in Latino sermone sententiam. Sed quia ita habetur in Graeco, et singuli sermones, syllabae, apices, puncta, in divinis Scripturis plena sunt sensibus, propterea magis volumus in compositione structuraque verborum, quam intelligentia periclitari. Gentes igitur cohaeredes sunt Israeli, sive quod melius arbitramur, Christo cohaeredes sunt, ut haereditas nostra Deus sit, et cohaeredes Christi. Quod et in alio loco scriptum est. Haeredes Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Non quod aliqua inter nos possessio dividatur; sed quod ipse Dominus sit haereditas nostra atque possessio. Dominus quippe, ait, haereditas vestra est (Deut. XVIII, 2); et alibi: Dominus pars mea, et haereditas mea (Psal. XV, 5). Concorporales autem illud significat, ut quemadmodum in uno corpore plura sunt membra: verbi causa, oculi, manus, aures, pedes, venter, et genua: et cum in uno sint corpore, habeant differentias suas, et pro se invicem laetentur, et doleant: sic licet diversas habeant gratias, hi qui in Christo credidere, in uno tamen sint Ecclesiae corpore conglobati. Et in superioribus quidem duobus verbis, id est, in eo quod ait, cohaeredes et concorporales, poterat in uno corpore diversum aliquid suspicari. Ex eo autem quod addidit: et comparticipes promissionis in Christo Jesu, omnis penitus diversitas amputata est. Ubi enim una comparticipatio est, universa communia sunt. Pulchre etiam addidit, per Evangelium, cujus factus sum minister secundum donum gratiae quae data est mihi juxta operationem virtutis ejus: ut Dei gratiam, non suum meritum demonstraret. Sciebat se namque persecutorem fuisse, et Christi Ecclesiam devastasse, ex qua humilitate, arrogantiae penitus crimen excluditur. Super qua nonnulli eum reprehendendum putant: quia sibi dixerit mysterium revelatum, quod patriarchis et prophetis fuerit 592 ignotum. Numquam enim humilitatis discipulus, verbis arrogantiae intumesceret, Evangelium cujus minister est, non sui meriti dicens fuisse, sed gratiae Dei. Qui volunt prophetas non intellexisse quod dixerint, et [ Al. sed] quasi in ecstasi locutos, cum praesenti testimonio, illud quoque quod ad Romanos in plerisque codicibus invenitur, ad confirmationem sui dogmatis trahunt, legentes: Ei autem qui potest vos roborare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas, et adventum Domini nostri Jesu Christi, et reliqua. Quibus breviter respondendum est, temporibus praeteritis tacitum Christi fuisse mysterium, non apud eos qui illud futurum pollicebantur, sed apud universas gentes quibus postea manifestatum est. Et pariter annotandum, quod sacramentum fidei nostrae, nisi per Scripturas propheticas, et adventum Christi non valeat revelari. Sciant igitur qui prophetas non intelligunt, nec scire desiderant, asserentes se tantum Evangelio esse contentos, Christi nescire mysterium, quod temporibus aeternis gentibus cunctis fuerit ignoratum.

(Vers. 8, 9.) Mihi infimo omnium sanctorum data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo qui universa creavit. Non puto apostolum Paulum cum mentis suae concordasse secreto, ut vere omnibus [ Al. ex omnibus] Sanctis infimum esse se dixerit: verbi causa, his qui erant in Epheso, qui in Corintho, qui in Thessalonica, vel qui in toto orbe crediderant. Quod cum humilitatis indicium sit, se omnibus Sanctis infimum dicere, mendacii est reatus, aliud in pectore clausum habere, aliud in lingua promere. Reperiendum ergo est argumentum, quo et Paulus vere omnibus sanctis [ Al. omnium sanctorum] infimus fuerit, et tamen de apostolica non ceciderit dignitate. Loquitur Dominus in Evangelio ad discipulos: Qui vult in vobis major esse, fiat omnium minor, et qui vult esse primus, sit omnium novissimus (Matth. XX, 26, 27). Quod Paulus opere complebat, dicens: Puto enim quia Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi morti destinatos (I Cor. IV, 9). Omnibus igitur qui se propter Christum infirmos esse cupiebant, apostolus Paulus infirmior erat, et idcirco major. 593 Omnibus enim, inquit, illis plus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est. Propter quam humilitatem dum omnium sanctorum est infimus, data est ei gratia haec in gentibus, ut evangelizaret ininvestigabiles divitias Christi, et doceret dispensationem mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui universa creavit. Si ininvestigabiles divitiae Christi sunt, quomodo evangelizantur in populo? Si absconditum est a saeculis mysterium in Deo, qua ratione per Paulum profertur in gentes? Sed ininvestigabiles et absconditum dupliciter sentiendum. Quod ininvestigabiles ante divitiae fuerint, et nunc post Domini apertae sint passionem. Aut certe quae natura sua homini ininvestigabiles erant, hae, Deo revelante, sunt cognitae. Quia aliud est ad secretum curiositate propria pervenire, quod postquam inventum fuerit, desinit esse ininvestigabile. Aliud propria diligentia illud nequaquam posse comprehendere, sed per gratiam cognoscere Dei, quod cum scieris, et caeteris quoque ostenderis, nihilominus ininvestigabile perseverat, dum tibi quantum in te est, fuit antequam ostenderetur occultum. Divitias Christi ininvestigabiles, ad ipsum quoque Christum loquens Psalmista testatur, dicens: Quam infinita multitudo bonitatis tuae, quam abscondisti timentibus te (Ps. XXX, 20). Hae bonitatis ejus divitiae ab omnibus retro saeculis absconditae fuerunt in Deo, qui creator est omnium. Ubi sunt Marcion et Valentinus, et omnes haeretici, qui alterum mundi, id est, visibilium, et alterum asserunt in visibilium conditorem? Hunc justum esse dicentes, illum nescio quem semper ignotum: tantum bonum, qui Pater Christi sit. Ecce Deus, in quo mysterium Christi ab omnibus retro saeculis absconditum fuit, Creator esse omnium praedicatur. Ex quo ostenditur idem esse Deus novi et veteris Testamenti. Potest autem mysterium a saeculis absconditum et aliter 594 intelligi, quod ipsa illud saecula ignoraverint, hoc est, omnes spirituales, et rationabiles creaturae quae in saeculis fuerunt. Saeculum quippe frequenter pro his quae in saeculo versantur, accipitur. Sicut Paulus ad Galatas loquitur dicens: Ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam (Galat. I, 4). Et in alio loco: Ut ostenderet in venturis saeculis (Ephes. II, 7), pro eo quod est, his omnibus quae in supervenientibus saeculis futura erant.

(Vers. 10, 11.) Ut innotesceret nunc principatibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiplex sapientia Dei secundum propositum saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. Juxta donum gratiae Dei, quae data est Apostolo, ut evangelizaret ininvestigabiles divitias Christi, et doceret in gentibus mysterium quod a saeculis fuerat ignoratum: idcirco idipsum sacramentum ei est revelatum, ut non solum gentibus, sed et principatibus et potestatibus per Ecclesiam manifesta fieret multiplex sapientia Dei, quae juxta propositum veterum saeculorum olim destinata, nunc consummata videtur in Christo. Si autem principatibus et potestatibus in coelis, quas sanctas ministrasque Dei accipere debemus (licet quidam principem aeris istius et angelos ejus interpretentur), ignota fuit multiplex sapientia Dei, quae nunc eis per Ecclesiam revelata est, quanto magis patriarchis et prophetis ignota fuit, quos supra non ignorasse mysterium Christi, sed ita ut apostolos, nescisse monstravimus? Multiplex quippe sapientia Dei, quae sermone Graeco, πολυποίκιλος, et ut ita dicam, multifaria, appellatur, per Ecclesiam Dei nunc et principatibus et potestatibus revelata est. Quam olim Deus futuram in sua mente decreverat, et nunc esse perfectam ex eo quod videmus, agnoscimus. Crux itaque Christi non solum nobis, sed et angelis cunctisque in coelo virtutibus profuit, et aperuit sacramentum quod antea nesciebant. Denique ad coelum 595 cum corpore Deum revertentem mirantur, et dicunt: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulvida vestimenta ejus ex Bosor, sic [Al. hic] formosus in stola candida (Isai. LXIII, 1). Et in alio loco: Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Non putemus igitur in Ecclesia esse simplicem fidem, sed multiplicem et multifariam esse sapientiam, ut non solum varia sit, sed multa varietate distincta. Respicis cunas Christi: vide pariter et coelum. Vagientem in praesepe intueris infantem: sed angelos simul ausculta laudantes. Herodes persequitur, sed adorant Magi (Matth. II). Ignorant Pharisaei, sed stella demonstrat. Baptizatur a servo: sed vox desuper Dei intonantis auditur (Matt. III). Aquis mergitur: sed columba descendit, immo Spiritus in columba (Ibid., 16). Ad passionem venit, et pati timet, vult transire calicem, et Petrum quia calicem timebat, accusat. Quid hac stultitia prudentius, varietate distinctius, sapientia obscurius, quam fecit Deus in Christo Jesu Domino nostro? Licet enim a plerisque secundum ordinem juncturamque sermonis, et Ecclesia facta intelligi possit, et πρόθεσις, id est, propositio quam nos genere neutrali in Latino sermone propositum habemus expressam: tamen sapientia magis in Christo facta potest resonare quam caetera. Fatuum quippe Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Quod si in Christo secundum mysticos intellectus dicitur facta sapientia (Eccli. XXIV), intelligant Ariani frustra se de illo testimonio gloriari, in quo sapientia in initio viarum Dei creatam se et genitam loquitur et fundatam. Et utique juxta illos creata est, nata esse non potuit. Si autem nata est, quomodo et fundata dicitur et creata?

(Vers. 12.) In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. Nihil nobis ita potest ad Deum praebere fiduciam, et conscientiae puritatem, de qua dicitur: Si conscientia nos non reprehenderit, confidentiam habemus ad Deum (I Joan. III, 21), nisi sermo, veritas, sapientia, justitia, quae omnia intelliguntur in Christo. Quomodo igitur haec nobis tribuunt fiduciam ad Deum: sic et accessum, ut noster ad eum sensus accedat, et diligentius contempletur, et aliquid sibi de ejus majestate assumat et vindicet, et quasi de radiis solis, calorem quemdam splendoremque luminis mutuetur et dicat: Signatum est 596 super nos lumen vultus tui, Domine (Ps. IV, 7). Magnum est ergo non solum nos habere fiduciam, sed etiam habere eam in confidentia. Nec tantum habere accessum, sed ut ipse firmior sit accessus, habere illum in confidentia, cujus fiduciae atque accessus, principium et origo, fides in Christo est. Qui igitur omnia ratione et ordine facit, iste credit in Christum sermonem atque rationem: qui sapientiam potuerit comprehendere, credit in Christum sapientiam: qui intellexerit veritatem, credit in Christum veritatem: qui juste vixerit, credit in eum justitiam. Nec opus est plura dicere, cum frequenter mihi necessitas incubuerit de Christo similiter disserendi.

(Vers. 13.) Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Id quod nunc Latinus translator expressit, ne deficiatis, potest juxta Graeci sermonis ambiguitatem et ita legi, ne deficiam. Ut sit sensus: Propter quod peto, ne deficiam in tribulationibus meis pro vobis, etc. Hoc est ergo quod Apostolus rogat, et a Domino magnopere deprecatur, ne deficiat in pressuris suis. Videbat quippe se de Jerusalem usque ad Illyricum Evangelium praedicasse, isse Romam, ad Hispanias, vel perrexisse, vel ire disponere (Rom. XV). Totus mundus ad doctrinam ipsius de potestate principis tollebatur: deserebantur idola, et cultoribus templa deserta squalore et sordibus replebantur. Ob quam causam omnis exercitus daemonum, omnis turba inimicarum fortitudinum, contra ipsum facto cuneo dimicabat, ut per tribulationes et angustias, Evangelium Christi desineret praedicare, et lassus aliquando requiesceret. Hoc est itaque quod ait: Peto, ne deficiam in tribulationibus meis pro vobis. Totum enim quod patior, quod tribulor, quod coarctor, vestrae salutis est causa, dum vobis Evangelium annuntiare desidero: quae tribulationes meae, vestra est gloria. Porro quasi imperitus locutus est, ut plurali tribulationum numero, gloriam subjungeret singularem, et diceret: In tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, pro eo quod est, quae sunt tribulationes gloria vestra: nisi forte quis altius et per hyperbaton, vel ad fiduciam, vel ad accessum, vel ad fidem hoc existimet esse referendum, et dicat, in quo habemus fiduciam, 597 et accessum, et fidem. Quae fiducia, accessus et fides, vestra est gloria. Sed magis superior sectandus est sensus. Potest autem secundum id quod Latinus expressit: Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, illud exponi quod pro Ephesiis petat, ne in pressuris apostoli lassescant atque deficiant. Siquidem et ea quae sequuntur, huic sensui magis congruunt: Propterea curvo genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute confortari. Necessariam quippe habebant fortitudinem, ne in tribulationibus vincerentur. Dicat aliquis: Si fuissent Ephesi in angustiis constituti, recte Paulus pro eis potuerat deprecari, ne deficerent atque lassescerent: nunc vero ridiculum est, Paulo in tribulationibus posito, rogare cum, ne Ephesi in suo labore deficiant. Sed et ad hanc quaestiunculam dissolvendam, illud sumetur exemplum: Tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque abjecistis. Ostenditur siquidem in hoc dicto, quod in carne Pauli aliis sit nata tentatio. Consideremus totius mundi homines (et quid in commune de omnibus loquor, eos qui in Christum putantur credere, discutiamus), et videbimus hac eos vel maxime quaestione tentari, quare sanctis viris et Deo servientibus, multa adversa eveniant, et contra scelerati, impii, parricidae floreant, vigeant, sint divites et potentes. Quorum verba sub sua persona David exprimens ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde. Mei vero pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei. Quoniam aemulatus sum super iniquis, pacem peccatorum videns (Ps. LXXII, 1 seqq.), et reliqua. Super quae infert: Ego autem dixi: ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et factus sum flagellatus tota die. Non itaque mirum est, si pluribus Paulo angustiis in Epheso, et in Asia coarctato, Ephesi tentabantur, et habebant necessarium orationum ejus auxilium, ne deficerent in pressuris ejus. Quod autem in Epheso et in Asia fuerit Apostolus plura perpessus, scriptum est quidem et in Actibus apostolorum: 598 sed magis de ipsius Pauli Epistolis discimus, in quibus ait: Si juxta hominem ad bestias pugnavi in Epheso, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt (I Cor. XV, 32)? Et in secunda ad Corinthios: Nolo vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia: quia super modum, super virtutem aggravati sumus, ita ut desperaremus etiam vivere: sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non confidentes essemus in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos, qui de talibus mortibus liberavit nos, et liberat: speramus autem, quia et liberaturus sit (II Cor. I, 8 seqq.). Quantum putas eum tribulationum pondus urgebat, ut diceret: qui de tantis et talibus mortibus liberavit nos? Recte igitur petit, ne deficiat fides Ephesiorum in pressuris suis atque angustiis, quas propterea patitur, quia Ephesiis Evangelium praedicabat. Quae quidem pressurae apud incredulos poenae sunt, apud fideles gloria atque victoria, quia vicisse, est adversariis in angustiis non cessisse.

(Vers. 14.) Propterea curvo genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur. Quomodo in superioribus demonstratum est, ad effigiem corporalium luminum esse oculos spirituales: sic nunc intelligendum, alia esse exterioris hominis genua, alia interioris. Etenim illud quod dicitur in Isaia: Confortamini manus dimissae, et genua dissoluta (Isai. XXXV, 3). Et in alio loco ipse Apostolus: Ut in nomine, inquit, Jesu, omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II, 10), non ad genua corporis, sed ad subjectionem mentis et inclinationem animae, cordisque obsequium pertinet, terrae se coaequantis, ut Psalmista quoque canit, dicens: Adhaesit pavimento anima mea (Ps. CXVIII, 25). Res enim spiritualis et incorporea anima, rei corporali pavimento quomodo potuit adhaerere? Esto quippe in nomine Jesu flectant genu terrestria: numquid et angelos caeterasque virtutes, quae in coelestibus perseverant, possumus affirmare speciem habere corpoream, ut in nomine ejus flectant genu? vel apud inferos animas vinculis corporis liberatas, genu quod non habent, esse flexuras? Quomodo 599 igitur quicumque subjectus est Salvatori, flectere ei genu dicitur: sic qui peccati servus est, et habet spiritum servitutis iterum in timore, genu scribitur flexisse peccato. Derelinquit mihi, ait Dominus, septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18), idolo scilicet atque peccato. Qui fornicator est, et per lupanaria scortaque discurrit, libidini flectit genu suum. Qui furiosus, flexo adorat iram genu. Qui mammonam suspicit, et Deus ejus est venter, flectit genua avaritiae atque luxuriae. Et quid me necesse est singula peragrare? Toties diabolo flectimus genu, quotiescumque peccamus. Haec autem spiritualiter exponentes, non statim juxta litteram orandi consuetudinem tollimus, qua Deum genu posito suppliciter adoramus, et fixo in terram poplite, magis quod ab eo poscimus, impetramus. Legimus enim et Paulum in littore sic orasse, et geniculationes in oratione praeceptas (Act. XXVII). Sed sicut illud aedificat simplices: sic veram geniculationem esse docemus in animo; quia multi corporale flectentes genu, animae, nequaquam poplitem curvaverunt. Et contra, alii erecto Deum corpore deprecantes, magis se animo curvaverunt. Porro quod sequitur, ad Patrem ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur, non ut in Latinis codicibus additum est, ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, sed simpliciter, ad Patrem, legendum, ut Dei Patris nomen, non Domino nostro Jesu Christo, sed omnibus creaturis rationabilibus coaptetur. Quaerendum ergo quomodo ex Deo Patre omnis paternitas in coelis et in terra sit nominata. Et simul antequam aliquid retractetur, notandum, quod non dixerit, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nata est, vel creata; sed, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Aliud est enim appellationem paternitatis mereri, aliud naturae habere consortium, paternitatem quae in Graeco πατριὰ, in 600 Hebraeo MESPHATH ( ), id est, cognatio, vel familia dicitur, legimus et in Numeris: Tollite, inquit, summam omnis synagogae Israel, juxta cognationes et populos, secundum domos paternitatum, juxta numerum nominum eorum (Num. I, 2). Et post paululum (Vers. 16): Hi sunt electi synagogae principes tribuum, juxta paternitates suas duces Israel. Et rursum de tribu Levi: Et locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sina, dicens: Numera filios Levi, secundum domos paternitatum suarum, secundum populos eorum, secundum cognationes eorum: omne masculinum a mense uno et supra, considerate eos (Num. III, 15). Haec de populo Israel, et de sacerdotali ac Levitica tribu. Caeterum mecum ipse pertractans, ubi de gentibus paternitatum vocabulum legerim, nunc interim aliud non invenio, nisi vicesimi primi psalmi testimonium, in quo scriptum est: Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal. XXI, 30); et vicesimi octavi: Afferte Domino patriae gentium: afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). Quomodo ergo Deus essentiae suae nomen atque substantiae, etiam caeteris impertit elementis, ut ipsa quoque esse dicantur, non quo secundum naturam sint (fuit enim tempus quando universa non fuerunt, et rursum, si voluerit, in nihilum revertentur) sed ut esse dicantur, habent Dei bonitate donatum: sic et paternitatis nomen ex semetipso largitus est omnibus. Quod ut manifestius fiat, Scripturarum testimonium proferam [ Al. proferant]. Loquitur in Exodo Dominus: Ego sum qui sum (Exod. III, 14); et: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Numquid solus Deus erat, et caetera non erant? Utique angeli, coelum, terra, vel maria, et ipse Moyses, cui Dominus loquebatur, et Israel, et Aegyptii, ad quos, et contra quos princeps et adversarius mittebatur, et erant. Et quomodo nomen commune substantiae, sibi proprium vindicat Deus? illa, ut diximus, causa: quia caetera ut sint, Dei sumpsere beneficio. Deus vero qui semper est, nec habet aliunde principium, 601 et ipse sui origo est, suaeque causa substantiae, non potest intelligi aliunde habere quod substitit. Nam et in igne aliud est calidum, aliud calefactum. Ignis absque calore intelligi non potest. Caetera quae ex igne calefiunt, calorem illius mutuantur, et paulatim si ignis abscesserit, calore tenuato, redeunt in naturam suam, et nequaquam calida nuncupantur. Juxta hunc sensum et in Evangelio dicitur ad eum qui Salvatorem non quasi Dei Filium, sed quasi magistrum bonum putabat: Quid me appellas bonum? nemo est bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Et certe terram bonam legimus (Luc. VIII), et hominem (Matt. XII), et pastorem bonum (Joan. X); sed nemo juxta naturam bonus, nisi solus Deus. Caetera ut dicantur bona, bonitate illius consequuntur. Sicut ergo solus bonus, bonos facit, et solus immortalis, immortalitatem tribuit, et solus verus, veritatis nomen impertit: ita et solus Pater, quia Creator est omnium, et universorum causa substantiae, praestat caeteris ut patres esse dicantur. De terrenis coelestia contemplemur: Adam quem primum plasmavit Deus, et Creator ipsius, et Pater fuit, certe Deo Patri scit se debere quod substitit. Rursum hi qui geniti sunt ex Adam, patrem illum intelligunt, ex quo orti sunt. Unde et in Evangelio secundum Lucam, cum paulatim a Christo David, et Abraham retrorsum esset generatio supputata, ad extremum Scriptura ait: Filii Seth, filii Adam, filii Dei (Luc. III, 38); ut paternitatis in terra vocabulum, a Deo primum ortum esse monstraret. Quaeritur vero quam ob causam, et in coelis ab eo omnis paternitas appelletur. Quomodo nos, qui non sumus de genere Abraham, si fidem illius habuerimus, filii vocamur Abraham: patriarchas quoque et prophetas (si tamen nos ab eis peccata non separent) nostros patres dicimus: ita puto et angelos, caeterasque virtutes habere principes sui generis in coelestibus, quos patres gaudeant appellare. Archangelus enim, nisi angelorum dici non potest, et dominatio, et principatus, et potestas, 602 nisi inferiores subjectos habeant, non vocantur. Potest ergo et hoc dici, ex eo quod Deus Pater Domini nostri Jesu Christi juxta substantiam Pater est, et unigenitus non est adoptione Filius, sed natura: caeterae quoque creaturae paternitatis nomen adoptione meruerunt. Quidquid autem de Patre et Filio dicimus, hoc sciamus dictum esse de Spiritu sancto. Nam et Salvator noster Patrem esse se novit, dicens: Fili, dimittuntur tibi peccata (Marc. II, 5); et: Filia, fides tua te salvam fecit (Matt. IX, 22); et: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 13); et per Spiritum sanctum, justi quique adoptantur in filios. Valentinus saeculorum suorum probolas atque conjugia, ex hoc vel maxime loco confirmandas putat: nequaquam intelligens, ut supra diximus, ad similitudinem Dei Patris, et in coelo, et in terra, paternitates non fieri, sed appellari.

(Vers. 16 seqq.) Ut det vobis, secundum divitias gloriae suae, virtute confortari per spiritum ejus in interiorem hominem: habitare Christum per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati et fundati: ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et profundum, et altitudo: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omni plenitudine [Al. omnem plenitudinem] Dei. Propterea, inquit, curvo genua mea ad Patrem, ad cujus similitudinem omnis in coelo et in terra paternitas nominatur, deprecans eum atque obsecrans, ut tribuat vobis virtutem gloriae suae, id est, majestatis suae habere consortium: vosque roboret atque confirmet per Spiritum sanctum: quia nulla fortitudo absque Spiritu sancto est: Roboret autem atque confirmet in interiorem hominem. Non enim corporis vires, sed animae quaerimus: nec exteriorem, sed interiorem hominem cupimus roborari: ut postquam habitaverit Christus in interiore homine, in ipsius interiori hominis habitet principali, id est, in cordibus nostris: nequaquam per cuncta ejus membra discurrens, sed in rationabili ejus habitans: et in eo domicilium, sedemque suam ponens. 603 Hoc autem totum per fidem fiet, si credamus in eum. Quamobrem ait: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Habitatio autem ista quae per exordium fidei fabricatur, radices et fundamentum in charitate habet: ut quoniam Dei agricultura sumus, Dei aedificatio (I Cor. III), omnia in charitate succrescant atque aedificentur. Cum autem radicati et fundati in charitate (Ephes. III), in interiore homine habitare Christum tota mentis fiducia noverimus: tunc incipiemus cum caeteris sanctis etiam ad illa nos tendere: ut sagaci animo comprehendamus quae sit latitudo, et longitudo, profundum, et altitudo: et non solum hoc, sed etiam supereminentem scientiae charitatem Christi scire cupiemus; ut postquam haec omnia fuerint in nobis ordine et ratione completa, tunc impleamur in omnibus plenitudine Dei. Latitudinem et longitudinem, profundum et altitudinem, de corporalibus ante discamus, ut per ea ad spiritualia transire valeamus. Verbi gratia, sit latitudo coeli istius et terrae, id est, totius mundi, ab Oriente usque ad Occidentem: longitudo, a Meridie ad Septentrionem: profundum, in abyssis, et in inferno: altitudo, quae supra coelestia sublimatur. Sed quoniam a plerisque juxta Ecclesiasten (Cap. I), coelum affirmatur rotundum, et in spherae modum volvi. Nulla autem rotunditas, latitudinem et longitudinem habet, altitudinem quoque et profundum; sed ex universis partibus coaequalis est, necessitate compellimur, altitudinem, angelos intelligere superasque [ Al. supernasque] virtutes. Profundum vero inferos, et quae infra eos sunt. Longitudinem autem et latitudinem, media quae inter superos inferosque consistunt. Et quia consequens est, aut superis aliquem, aut inferis esse vicinum, quaecumque incipiunt ad meliora proficere, et ad coelestia, et ad alta consurgere, longitudo appellentur. Quae vero inferiori parti proxima sunt, et ad vitia delabuntur, his latitudinis nomen impositum sit. Lata quippe et spatiosa via, quae ducit ad mortem (Matt. VII, 13). Haec universa, et in cruce Domini nostri Jesu Christi intelligi queunt. Ascendens quippe in altum, captivam duxit captivitatem (Ps. LXVII, 19): et descendit in inferiora 604 terrae. Et post altitudinem et profundum, in omnem terram exiit praedicatio crucis. Atque ita et altitudinem, et profundum, et longitudinem, et latitudinem tenet. Nec mirum si crux Christi universa possideat, cum etiam si quis crucifixus fuerit cum Christo, eamdem habeat potestatem. Sciet quippe primum latitudinem ab inferioribus incipiens, et minora cognoscens. Deinde longitudinem, eos qui in terra positi, ad sublimia et alta festinant. Post haec profundum, adversarias contrariasque virtutes, quae contra nos in hoc mundo bellum gerunt. Et ad extremum altitudinem: quia postquam notitiam earum habentes, fecerimus nobis eas esse sub pedibus: tunc merebimur ad alta et excelsa conscendere. Nec putandum in hoc finem laboris nostri esse, ut radicati et fundati in charitate, possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo et profundum, et altitudo, nisi etiam omni studio nosse cupiamus, eminentem scientiae charitatem Christi, ut non simplex charitas, sed supereminens nota sit nobis: nec iste sit terminus habere notitiam supereminentis charitatis Christi, nisi addamus et aliud, ut supereminentem charitatem scientiae consequamur. Ex quo animadvertendum, quia grandem et immensam Christus scientiae habeat charitatem, id est, eorum qui se scire desiderant, qui in lege ejus meditantur die ac nocte, qui verba vertunt in opera, et quod ore meditantur, consummant manu. Qui autem talis est, ut dignus sit per scientiam suam habere Christi supereminentem charitatem, ille nihil debet aliud praeter scientiam cogitare. Atque ita implebitur in omni plenitudine Dei: non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro: ut qui nunc plenus esse coepit in studio per lectionem, postea perfectius impleatur Deo, qui est plenitudo omnium, se complente.

(Vers. 20, 21.) Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipse gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnibus generationibus [Al. omnes generationes] saeculi saeculorum, Amen. Ad id quod supra dixerat: Propterea curvo genua mea ad 605 Patrem: ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur: ut det vobis secundum divitias suas virtute confortari, et reliqua, nunc infert: Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus, aut intelligimus, hoc ostendens, se quidem juxta imbecillitatem hominis postulasse, quae eis conducibilia videbantur: caeterum quantum ad rei ipsius pertinet veritatem, plus Deum valere tribuere, quam rogatur, et spes nostras vinci effectibus: quia secundum id quod oportet orare, nescimus, et saepe contra nos petimus, aestimantes esse pro nobis. Quanto enim melius erat fornicatori aegrotare, et debilitate torqueri, quam Christi templum facere membra meretricis? potens est ergo Deus, non solum super id quod petimus, sed etiam super id quod intelligimus, tribuere. Evenit interdum, ut sensum nostrum non exprimamus in vocem, et mentem verba non explicent, tacitoque cogitatu gemitibus inenarrabilibus, ut ipse Apostolus ait, nescio quid, quod dicere non possumus, deprecemur. Praestabit igitur super quam petimus, aut intelligimus, secundum eam virtutem quae operatur in nobis: ut quomodo nunc non juxta meritum nostrum, sed supra vota dat nobis aliqua, quae nec petere ausi fuimus, nec si petissemus, aestimavimus nos mereri: ita et caetera tribuat, quae nec mens potest cogitare, nec lingua proferre. Ipsi itaque Deo sit gloria: primum in Ecclesia quae est pura, non habens maculam neque rugam, et quae propterea gloriam Dei recipere potest, quia corpus est Christi. Deinde in Christo Jesu, quia in corpore assumpti hominis, cujus sunt universa membra credentium, omnis divinitas inhabitet corporaliter. Quae quidem gloria non in praesens tantum tempus extenditur, et futuris saeculis terminatur; sed in omnes generationes, et saeculum saeculorum, ineffabili aeternitate permanet, crescit, augetur.

Cap. IV 606 (Cap. IV.--Vers. 1.) Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Potest et in Christi vinculis, et in carcere pro martyrio constitutus haec scribere: melius autem est, si vinctum Domini [ Al. addit nostri] in Christi charitate dicamus. Cujus rei et Clemens ad Corinthios testis est scribens: Vinculum charitatis Dei quis poterit enarrare (I Cor. XIII) Et in primo Regnorum libro legimus: Factum est post verba haec, colligata est anima Jonathae cum anima David (I Reg. XVIII, 1). Et propheta de apostolis: Post te, inquit, sequentur vinctis ferre manibus (Ps. CVI). Qui enim Christum diligunt, sequuntur eum charitatis vinculis colligati. Est et alia expositio, quae recipienda sit, necne, erit in potestate lectoris: Vinculum animae, corpus hoc dici, et quia Paulus ob ministerium Evangelii corpus hoc acceperit, consequenter Christi vinctus sit appellatus. Corpus hoc vinculum dici, et eos qui in corpore vincti sunt, vinctos terrae appellari, Jeremias quoque in secundo alphabeto testatur, dicens: Ut humiliaret sub pedibus suis omnes vinctos terrae (Thren. III, 34). Et alibi hoc ipsum legimus ex Christi persona, dicentis: His qui erant in vinculis, exite, et qui in tenebris, revelamini (Isai. XLIX, 9). Potest quidem vinculum hic peccati, et tenebras ignorantiae, adventu et praedicatione Christi propheta ostendere dissolutas. Sed et superior sensus habet locum: quod vinculum, corpus sit, et tenebrae, terrena haec habitatio, ubi sunt rectores tenebrarum, et montes tenebrosi, ad quos pedes prohibemur offendere. Quod autem ait: Ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Digne vocatione ambulare credendus est, qui ingreditur per eum qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV, 6, et Isai. XXX), et non declinat, neque ad dextram, neque ad sinistram, avertit pedem suum ab omni via mala (Prov. IV), completurque in eo: A Domino gressus hominis diriguntur (Ps. XXXVI, 22).

(Vers. 2.) Cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia. Qui terram et cinerem esse se novit, et post paululum in pulverem dissolvendum, numquam superbia 607 elevabitur. Et qui Dei aeternitate perspecta, breve et pene ad puncti instar humanae vitae spatium cogitarit, ante oculos suos semper habebit interitum, et erit humilis atque dejectus. Corruptibile enim corpus aggravat animam, et terrenum hoc tabernaculum, sensum opprimit multa curantem (Sap. IX, 15). Propter quod cum omni humilitate dicamus: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei (Ps. CXXX, 1). Omnis autem humilitas, non tam in sermone, quam in mente est, ut humiles nos esse conscientia, noverit, numquam nos vel scire, vel intelligere, vel esse aliquid aestimemus. Mansuetudo quoque illa est, quae nulla passione turbatur: et specialiter ira et furore non rumpitur. Quam qui habuerit, beatitudinem, quae Domini voce promissa est, consequetur: ut possideat terram, id est, imperet corpori suo, domineturque subjecto; et haec sit ejus prima haereditas, in carne non carnaliter vivere. Nonnulli rugata fronte, demisso supercilio, verbisque trutinatis, auctoritatem sibi doctorum, et judicum vindicant. Non quo ipsi dignum aliquid arrogantia noverint: sed quo simplices quosque fratrum, sui quaedam videant comparatione nescire.

Sufferentes invicem in charitate. Si quis intelligit quid sit, sufferentes invicem in charitate, non putabit in sanctos viros hoc convenire mandatum: verum in eos qui sunt in virtutum initiis constituti. Sancti quippe non habebunt [ Al. habent] quod inter se invicem sufferant: sed hi qui quasi homines aliqua adhuc passione superantur. Nec mirum si Ephesi haec audiant, cum in multitudine credentium sint aliqui qui adhuc invicem sufferre se debeant. Hoc ipsum mihi videtur significare et illud quod ad Galatas scribitur: Alterutrum onera vestra portate (Galat. VI, 2). Possumus ergo utrumque testimonium et aliter interpretari: ut vel alterutrum onera portare, vel sufferre invicem in charitate, et eos complere dicamus, qui divites sunt, et inopiam pauperum sublevant. Si quis aegrotanti fratri praebet obsequium, suffert eum in charitate. Si quis in coelibatu beatam transigens vitam, alium qui et uxorem habet et liberos, et seipsum vix potest pascere, adjuverit, et utcumque potest, fuerit consolatus, alienum onus portasse 608 laudabitur. Est qui matrem vel sororem viduam cernens egestate tabescere, non potest adjuvare: huic si quis porrexerit manum, sustinuit eum in charitate. Sive autem superiorem sensum, sive posteriorem sequamur: nec peccantem fratrem, nec inopem consolatur, qui non habet charitatem, et contemnit verba Apostoli commonentis: Debemus autem nos, qui fortiores sumus, infirmitates imbecilliorum portare, et non nobismetipsis placere (Rom. XV, 1).

(Vers. 3, 4.) Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae. Ephesiis qui jam unitatem Spiritus sancti fuerant consecuti, recte dicitur: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Qui enim quid habet, servandi illi sollicitudo praecipitur. Qui autem non habet, studium illi ut habere valeat, imperatur. Hic locus vel maxime adversum haereticos facit, qui, pacis vinculo dissipato atque corrupto, putant se tenere spiritus unitatem: cum unitas spiritus in pacis vinculo conservetur. Quando enim non idipsum omnes loquimur, et alius dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae (I Cor. I, 12), dividimus spiritus unitatem, et eam in partes ac membra discerpimus. Nec statim aliquis illud opponat: Quomodo ergo diversae sunt gratiae, et varia charismata, cum unitas custodienda sit spiritus? Sunt quidem variae donationes, sed in eodem spiritu: et diversa ministeria, sed idem Dominus: et multiplices operationes, sed ipse Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 seqq.). Quod autem ait: Unum corpus, et unus spiritus, vel simpliciter unum corpus Christi intelligitur, quae est Ecclesia, vel certe quod ex Virgine est dignatus assumere: ne illum quidem putent toties corporatum, quoties in veteri apparuit Testamento. Et unus Spiritus sanctus: unus quippe largitor, et sanctificator est omnium. Vel certe unum corpus, ad vitam refertur et opera quae Graece dicuntur πρακτικὸς βίος: et unus spiritus. ad scientiam et contemplationem, quae proprie versatur in corde, et ab illis appellatur θεορία. Cum ergo membrum quis fuerit Ecclesiae, nec ab uno ejus spiritu separatus, consequenter erit in una spe vocationis. Quaeritur quomodo una spes vocationis sit: cum apud Patrem diversae 609 sint mansiones. Ad quod, unam spem vocationis, regnum coelorum, quasi unam domum Dei Patris esse dicemus [ Al. dicimus], et in una domo varias mansiones. Alia enim gloria solis, alia lunae, alia stellarum (I Cor. XV, 41). Aut certe illud subtilius indicatur, quod in fine et consummatione rerum in pristinum statum restituenda sint omnia, quando omnes unum corpus efficiemur, et in virum perfectum reformabimur: et oratio pro nobis Salvatoris implebitur: Pater, da, ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Non ignoro in eo quod nunc exposui: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, Spiritum a plerisque non sanctum accipi, sed affectum mentis atque sententiam, juxta quam omnium credentium erat anima et cor unum (Actor. IV). Et ab Apostolo virgini praecipitur: Ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34): carnis videlicet opere, et mentis affectu. Sed et generalis explanatio ad specialem interpretationem trahi potest, quod servet unitatem spiritus in vinculo pacis, qui non rapiatur omni vento doctrinae, neque in morem stulti quasi luna mutetur (Eccli. XXVII), nunc diabolo serviens, nunc Deo. Habeat vero unum corpus bonorum operum, et semper carnem suam Deo templum exhibeat. Et unum spiritum: eadem semper sentiens: in una spe vocationis, ut nequaquam de repromissionibus ambigens, in resurrectione et restitutione omnium, solida mente confidat.

(Vers. 5, 6.) Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus. Quomodo alia est fides a baptismate, Deo et Domino: sic baptisma, Dominus et Deus, alia sunt a tribus singulis, quae pariter nominantur. Hoc autem dico propter Sabellium, qui eumdem Deum Patrem arbitratur et Filium, confunditque personas, dum eamdem divinitatem in utroque deprehendit. Ecce manifestissime unus Dominus Filius, et unus Deus Pater vocantur. Quod ad Corinthios quoque plenius scriptum est: Sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Sicut enim 610 Deo Patri non adimit Filius ne Dominus sit, cum Dominus solus ipse dicatur: ita et Filio non aufert Pater ut Deus sit, quia Pater Deus tantummodo nominatur. Legimus et in alio loco: Et scitote quoniam Dominus ipse est Deus (Ps. XCIX, 2); et alibi: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Si enim, ut existimant Ariani, Deus Pater solus est Deus, eadem consequentia, solus erit Dominus Jesus Christus, et nec Pater erit Dominus, nec Filius Deus. Sed absit, ut non sit, vel in dominatione deitas, vel in deitate dominatio. Unus est Dominus, et unus est Deus, quia Patris et Filii dominatio, una divinitas est. Propterea et fides una dicitur, quia similiter in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum credimus. Et baptisma unum, eodem enim modo, et in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum baptizamur. Et ter mergimur, ut Trinitatis unum appareat sacramentum. Et non baptizamur in nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus. Et miror qua consequentia in uno vocabulo, eodem opere, et eodem sacramento, naturae diversitatem, Arius, Macedonius, et Eunomius suspicentur (concordante in impietate discordia) et creaturae in Filio, et Spiritu sancto coenosum fontem tenentes, diversos haereseos rivulos duxerint. Unum baptisma, et contra Valentinum facit, qui duo baptismata esse contendit, et contra omnes haereticos: ut sciant non habere se baptismata, sed in una Christi Ecclesia fontem esse vitalem. Potest unum baptisma et ita dici, quod licet ter baptizemur, propter mysterium Trinitatis: tamen unum baptisma reputetur. Unum quoque baptisma est in aqua, in spiritu, et in igne. Et de quo Dominus loquitur: Baptisma habeo baptizari (Luc. XII, 50); et alibi: Baptismate meo baptizabimini (Marc. X, 39). Diversitas autem praepositionum in quibus dicitur: Unus Deus, et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus, diversam intelligentiam sapit. Super omnes enim est Deus Pater, quia auctor est omnium. Per omnes Filius, quia cuncta transcurrit, vaditque per omnia. In omnibus 611 Spiritus sanctus, quia nihil absque eo est. Nec vero putandum, unum Deum, et Patrem omnium esse communiter, ut scilicet ad irrationabilia jumenta, nomen Patris possit aptari; sed quomodo si in decem hominibus, quinque filiis, et quinque servis, pariter diceremus: horum decem, unus est dominus, et unus est pater: non utique omnium patrem, nec dominum omnium vocaremus: sic et in eo quod ait: Unus Deus et Pater omnium, aliorum Pater, aliorum Deus accipiendum est. Tale quid de creaturis, et de Deo etiam Zeno cum suis Stoicis suspicatur. Quem secutus Virgilius ait (Aeneid. VI) : Deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris, etc.; et: Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Quidam hoc quod est scriptum: Super omnes, et per omnes, et in omnibus, ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum sic aestimant esse referendum, ut super omnia Pater sit, quia auctor est omnium: per omnes, Filius, quia per Filium creata sunt omnia: in omnibus, Spiritus sanctus, ipse enim credentibus datur, et templum sumus Spiritus sancti: et Pater et Filius habitant in nobis.

(Vers. 7.) Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Licet Deus Pater super omnia sit, et per omnes, et in omnibus: tamen gratia juxta mensuram credentibus datur. Non quod ad mensuram spiritum, et gratiam tribuat Deus (magnificentiae enim ejus non est finis), sed quod juxta mensuram vasculorum, infundat liquorem, tantum muneris largiens, quantum potest ille cui donatur, accipere. Nec enim ad mensuram dat Deus spiritum: aut potest habere mensuram, quod aequaliter ubique diffusum est. Quod ut manifestius fiat, imperfectum licet et non implens similitudinem, tamen per quod possit intelligi quod dicitur sumamus exemplum. Mare certe immensum est, et capacitas ejus Deo soli 612 nota: ex hoc si quis velit multis hominibus secundum id quod gestare queunt, tradere, necesse est ut ad mensuram unicuique tribuat, et partes ejus mensuram recipiant, cujus solidum immensurabile est. Ita et Spiritus sanctus immensus quidem est, et nullo fine concluditur: tamen unicuique datur secundum quod expedit. Et simul notandum, quod haec eadem gratia, quae nunc attributa perhibetur, secundum mensuram donationis Christi data sit nobis.

(Vers. 8.) Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona in hominibus. Quia supra dixerat: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, ut confirmaret haec ipsa dona, quae post paululum quoque enumerat, dicens: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros, et reliqua, a Salvatore esse donata, testimonium de sexagesimo septimo psalmo assumpsit, ut sciamus illas esse manubias hominibus distributas, quas Christus victor emeruit. Ascendens quippe in altum, captivam duxit captivitatem. Nos qui nunc in Christo credimus de gentibus congregati, cum essemus creatura Dei, a diabolo capti sumus, et ejus satellitibus distributi. Venit igitur Dominus noster Jesus Christus secundum Ezechielem (Cap. IX et XII), vasa secum captivitatis apportans, et operto capite, ne ab adversariis cognosceretur, praedicavit his qui capti erant remissionem, et qui tenebantur in viculis, solutionem, et nos de catenis hostium, et de compedibus liberavit, sicut illam in Evangelio mulierem, de qua ipse commemorat: Hanc autem filiam Abraham, quam ligavit Satanas jam decem et octo annis, non oportuit solvi de vinculo hoc in die sabbati (Luc XIII, 16)? Liberatosque nos, et per novam captivitatem de captivitate veteri erutos, secum duxit in coelum: et his ipsis quos de inimicorum manu victor eripuit, diversa gratiarum dona largitus est. Et eleganter hic posuit, dedit dona in hominibus, cum in Psalterio scriptum sit: accepit dona in hominibus (Psal. LXVII, 19). Verum ibi, quia necdum factum erat, sed futurum promittebatur, propterea dicitur, accepisse. Hic vero cum Apostolus 613 scribit, quia jam dederat, et in universo orbe Ecclesiae fundatae erant: idcirco non accepisse scribitur, sed dedisse. Alii hunc locum ita edisserunt, quod ob id Dominus noster Jesus Christus ad coelos victor ascenderit, ut inde angelos caeterasque virtutes ad custodiam Ecclesiarum suarum mitteret. Et dum indignus sit locus iste terrenus, sublimium potestatum habere praesentiam, quodammodo illae sustinuerint captivitatem. Ideo enim (inquiunt) ascendit in altum, ut captivans captivitatem, dona hominibus largiretur. Hoc autem totum ideo Apostolus replicat, ut quia superius dixerat: Sufferentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, doceret in diversis charismatibus Ecclesiam esse concordem, et non statim schismatum et dissensionum occasionem dari, quia secundum mensuram donationis Christi unusquisque nostrum accepisset dona: non eadem, sed in unum corpus, et in unum spiritum omnes vocatos esse, id est, ut sicut unus Dominus est, et una fides, et unum baptisma, et unus Deus Pater: ita et nos in charitate idipsum simus, in pacis vinculo servantes spiritus unitatem.

(Vers. 9.) Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? Qui ascendisse nunc dicitur, propterea ascendit, quia ante descenderat. Hoc enim sonat: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit. Requirendum itaque super eo quod alibi scriptum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis (Joan. III, 13), quomodo ascenderit ante descendens? Quando enim haec loquebatur, post descensionem e coelis, se quondam ad coelos ascendisse monstrabat. Necnon et illud pariter retractandum, quomodo ipsa descensio et ascensio sentienda sit. Utrumnam secundum corpus localiter, an supra corpus spiritualiter, vel certe utroque modo. Inferiora autem terrae, infernus accipitur ad quem Dominus noster Salvatorque descendit, ut sanctorum animas, quae ibi tenebantur inclusae, secum ad coelos victor abduceret. Unde et post resurrectionem ejus, plurima corpora justorum in sancta civitate visa sunt (Matth. XXVII). Quod autem infernus in inferiori parte terrae sit, et Psalmista testatur, dicens: Aperta est terra, et devoravit Dathan, 614 et operuit super congregationem Abiron (Ps. 105, 17). Et ipsum in Numerorum libro (Cap. 16) plenius explicatur. Alio quoque loco legimus: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Ps. LIV, 16).

(Vers. 10) Qui descendit, ipse est qui ascendit supra omnes coelos, ut impleret omnia. Numquid corporaliter omnes coelos, et universas sublimitates, et coelorum circulos, quos philosophi sphaeras vocant, transiens atque transcendens, stetit in summo coeli fornice, et ut ipso verbo utar, apside? An certe omnia corporalia contemnens atque despiciens, et aeterna contemplans, super coelos, id est, super invisibilia stetisse credendus est? quod ego melius puto. Descendit ergo in inferiora terrae, et ascendit super omnes coelos Filius Dei, ut non tantum legem prophetasque compleret; sed et alias quasdam occultas dispensationes, quas solus ipse novit cum Patre. Neque enim scire possumus, quomodo et angelis, et his qui in inferno erant, sanguis Christi profuerit, et tamen quin profuerit nescire non possumus. Descendit quoque ad inferos, et ascendit ad coelos, ut impleret eos qui in illis regionibus erant, secundum id quod se capere poterant. Ex quo sciendum, quod antequam Christus descenderet et ascenderet, vacua fuerint omnia, et plenitudine illius indiguerint. Hic locus adversum Ebionem, et Photinum, vel maxime facit. Si enim ipse est ascendens in coelos, qui de coelis ante descenderat, quomodo Dominus noster Jesus Christus non ante Mariam est, sed post Mariam? Necnon et contra eos, qui duos filios insano errore confingunt: Filium videlicet Dei, et filium hominis. Ecce hic apertissime dicitur, quod ipse sit ascendens atque descendens. Nec statim ista dicentes, locum alteri haeresi damus, quae dimidiatam Christi asserit dispensationem; sed sic unum et Dei et hominis Filium confitemur: ne dispensationem assumpti hominis, qua salvati sumus, ex parte credentes, in parte truncemus.

(Vers. 11, 12.) Et ipse dedit quosdam quidem apostolos: quosdam autem prophetas: alios vero Evangelistas: alios autem pastores et magistros ad instructionem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Et ex hoc loco manifestissime comprobatur, Patris et Filii una divinitas. Siquidem hoc quod nunc Christus tribuisse 615 describitur, in prima epistola ad Corinthios, Deus Pater dedisse narratur: Alios enim, ait, posuit Deus in Ecclesia: primo apostolos: secundo prophetas, tertio doctores: deinde virtutes, et dona sanitatum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum (I Cor. XII, 28). Quod Sabellius non intelligens, Patrem confundit et Filium, dum eamdem operationem esse non putat diversorum. Et simul notandum, quod hic apostolos, prophetas, evangelistas, pastores, et magistros dedisse Christus: ibi vero eosdem Pater posuisse memoretur. Posuit itaque sive dedit Pater et Filius, primo apostolos, secundo prophetas: non illos qui futura vaticinentur, quales in veteri legimus Testamento: sed qui infideles et imperitos arguant atque dijudicent. Tales quippe prophetas novi Testamenti in alia epistola esse definit (II Cor. XI). Tertio Evangelistas, quorum speciosi pedes sunt ad annuntiandam pacem (Rom. X). Nec vero putandum, quod sicut in superioribus tribus, alios dixit esse apostolos, alios prophetas, alios Evangelistas: ita et in pastoribus et magistris, officia diversa posuerit. Non enim ait: alios autem pastores, et alios magistros, sed alios pastores et magistros: ut qui pastor est, esse debeat et magister: nec in Ecclesiis quamvis sanctus sit, pastoris sibi nomen assumere, nisi possit docere quos pascit. Vel certe aliter, ut unus atque idem praeses Ecclesiae, sit pastor et doctor; pastor ovium: magister hominum. Homines quippe et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7). Arbitror hodie quoque in Ecclesiis, quemadmodum propheta et evangelista, pastor quoque invenitur et doctor: ita posse et apostolum reperiri, in quo apostolatus signa et indicia compleantur; et e regione esse plurimos tam foris, quam intus, tam in Ecclesia, quam in haeresibus, qui pseudoapostoli sint, et pseudoprophetae, et pseudoevangelistae, et pseudopastores, et pseudomagistri. Et de haeresibus quidem nulla dubitatio est quin secundum falsam fidem, falsa universa possideant. In Ecclesiis autem nonne vobis videntur falsi esse pastores, qui non pascunt oves cum disciplina, sed quasi mercenarii nequaquam gregis salutem cogitant, quod erravit, non convertentes, et quod periit, non quaerentes; sed tantummodo de ovibus lac et lanam, 616 cibos videlicet et vestimenta captantes. Nec vero absque ordine in haec putemus Apostolum subito prorupisse; verum quia praemiserat esse Deum super omnia et per omnia, et in omnibus, et unicuique sanctorum datam gratiam secundum mensuram donationis Christi; nunc addit alios apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros esse in Ecclesia distributos, qui necessarii sint ad perfectionem, instructionemque sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: quia cum corpus Domini Ecclesia sit, et Ecclesia de vivis lapidibus construatur: hi quos supra memoravimus in Ecclesia constitutos, id habent operis, ut secundum dispensationem et officia sibi credita, Ecclesiam Christi, id est, corpus ejus aedificent. Si quis igitur non aedificat Ecclesiam Christi, nec plebem sibi subjectam instruit (ut de subjecto populo, Christi Ecclesia construatur), iste nec apostolus, nec propheta, nec evangelista, nec pastor, nec magister est appellandus.

(Vers. 13 seqq.) Donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ut ultra non simus parvuli fluctuantes, et circumlati omni vento doctrinae, in fallacia hominum et astutia, ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in charitate, augeamus in ipso omnia qui est caput Christus. Quaerendum quos omnes dixerit occurrere in unitate fidei: Utrumnam omnes homines, an omnes sanctos, an certe omnes qui rationis capaces sunt? Videtur autem mihi de omnibus hominibus dicere, quia multi venti doctrinarum sunt; et flatu eorum fluctibus concitatis, huc atque illuc homines incerto cursu, et vario feruntur errore. Unde omni studio laborandum, primum in fidei occurrere unitate: deinde in eadem unitate, habere agnitionem Filii Dei. Quorum cum fuerit secura possessio, parvuli esse cessantes, et mensuram interioris hominis recipientes (quae mensura plenitudinis, mensura Christi est), perfecti viri vocabulum sortiemur: ita tamen ut [ Al. tacet ut] ad consummatam aetatem plenitudinis Christi, omnis credentium turba perveniat, et nequaquam in dogmatibus fluctuans, ad instar parvulorum gurgite infidelitatis feratur incerto, dum venti hinc inde perflantes, haereticorum 617 videlicet, sive sapientium saeculi, diversae compugnantesque rationes, naufragium audientibus aut inferunt, aut minantur: dum alii absque voluntate fallaciae, ea tamen quae falsa sunt, praedicant; alii vero omni calliditate erroris laqueos componentes, nos decipere et vincere festinant. Cum autem occurrerint atque pervenerint sancti in mensuram supradicti viri, tunc intelligentes charitatem Christi, augebunt in eo omnia quae acceperant semina veritatis, habentes corporis Ecclesiae caput Dominum Jesum. Quia vero ait: Ut ultra non simus parvuli fluctuantes, et reliqua, se quoque fluctuantem et parvulum esse contestans, retractandum videtur, utrumne haec secundum humilitatem locutus sit: an certe ex parte videns, et ex parte cognoscens, intellexerit quantum a perfecta absit scientia, et in vera conscientiae suae verba proruperit. Si quis igitur vult eum haec secundum humilitatem locutum, illo utetur exemplo: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus, sapiebam ut parvulus. Quando vero factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli (I Cor. XIII, 11). Alius vero ad ista respondeat, comparatione multorum, in aetatem perfecti viri Apostolum pervenisse: ad ea vero quae reposita sanctis sunt, adhuc parvulum nuncupari. Siquidem omnes apostolos qui in Christo credant, parvulos propheta commemorat, dicens: Ecce ego et parvuli quos dedit mihi Deus (Isai. VIII, 18). Post haec attentius disserendum, ne forte vere juxta humilitatem, non solum parvulum Apostolus se esse dixerit, sed fluctuantem, et omni doctrinarum flatu in diversa raptatum, in fallacia hominum, in nequitia, ad circumventionem erroris. Qui autem vult haec eum non de humilitate, sed de conscientia protulisse, dicit: Paulus apostolus, homo erat acuti et acris ingenii, et qui ad primos quosque disputantium conatus, sagaci mente quae erant inferenda, praenosceret. Videbat igitur saepe ex utraque parte sic dici, et tam verisimilia in rebus contrariis asseri, ut ambigere facerent audientem: idcirco ut homo, et adhuc in fragili corpusculo constitutus, circumferebatur quidem omni vento doctrinae, 618 sed non elidebatur in saxa, nec navis ejus gurgitibus implebatur: stabat quippe in puppi gubernaculum tenens, et spumantes haereseos fluctus, fidei securitate frangebat. Non tamen intrepidus et securus, nec quietus et placidus, prospiciebat ventos hinc inde perflantes, et sollicita aure captabat, vincebatque contraria: sed non erat illi secura victoria. Quia igitur adversariorum verba, atque rationes, quibus veritatem evertere nitebantur, videbat non facile posse superari, et omni calliditate plenas, dialecticae quoque, immo diaboli arte contextas, sperabat Dei auxilium, ut omnem deliberationem de mente sua propelleret, et certae atque defixae absque ulla molestia crederet veritati, et augeret eam in dilectione Christi: quem sciebat et sui et totius Ecclesiae corporis caput. Sciendum quod hic locus in Graeco manifestior sit, dum autem in Latinum e verbo transfertur ad verbum, sensus sermonibus involuti, obscurum fecere [ Al. facere] quod dicitur.

(Vers. 16.) Ex quo totum corpus compactum, et conglutinatum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. In fine rerum, cum Deum facie videre coeperimus ad faciem, et in mensuram pervenerimus aetatis plenitudinis Christi (de cujus plenitudine nunc omnes accepimus (Joan. I), ita ut Christus non ex parte sit, sed totus in nobis: et relictis initiis parvulorum, creverimus in eum virum, de quo Propheta dicit: Ecce vir, Oriens nomen illi (Zach. VI, 12). Et Joannes Baptista commemorat (Joan. I, 30): Post me venit [Al. veniet] vir qui ante me factus est, quoniam ante me erat ), tunc in occursu unius fidei, et unius agnitionis Filii Dei, quem nunc pro varietate mentium, non una nec eadem fide et agnitione cognoscimus, totum corpus, quod prius dissipatum fuerat, et in diversa laceratum, in suam compagem juncturamque redigetur: ita ut una subministratio eademque operatio, et unius aetatis consummata perfectio, totum crescere faciat corpus aequaliter, et omnia membra juxta mensuram suam incrementum aetatis accipiant. Haec autem tota aedificatio, per quam 619 Ecclesiae per partes corpus augetur, mutua in se charitate complebitur. Totas rationabiles creaturas sub unius rationabilis animalis intelligamus exemplo, et quodcumque de hujus membris dixerimus et partibus, hoc sciamus esse referendum ad unamquamque rationabilem creaturam. Putemus hoc animal ita per artus, venas, carnesque laceratum, ut nec os ossi haereat, nec nervus jungatur ad nervum: separatim oculi jaceant, seorsum nares, manus alium locum teneant, alio projecti sint pedes, et reliqua membra in hunc modum inter se dispersa sint, et divisa. Finge aliquem venire tantae scientiae medicum, qui juxta fabulas ethnicorum, Aesculapium possit imitari, et in novam figuram novumque nomen, Virbium suscitare: hic necesse habebit unumquodque membrum suo loco restituere, et compagem copulare compagi, et quodam glutino partibus restitutis, unum corpus efficere. Huc usque nobis una similitudo processerit: nunc in eamdem similitudinem ad id quod intelligi volumus, aliud trahatur exemplum. Parvulus crescat, et occulto aevo, in perfectam adolescat aetatem: suum manus augmentum habebit, sua pedes sentient incrementa: venter dum nescimus, impletur: humeri, dum falluntur oculi, dilatantur: et omnia membra per partes juxta mensuram suam sic crescunt ut tamen non sibi, sed corpori videantur augeri. Ita igitur et in restitutione omnium, quando corpus totius Ecclesiae nunc dispersum atque laceratum, verus medicus Christus Jesus sanaturus advenerit, unusquisque secundum mensuram fidei, et agnitionis Filii Dei (quem ideo agnoscere dicitur, quia prius noverat, et postea nosse desivit) suum recipiet locum, et incipiet id esse quod fuerat. Ita tamen ut non juxta aliam haeresim, omnes in una aetate sint positi, id est: omnes in angelos reformentur: sed unumquodque membrum juxta mensuram et officium suum perfectum sit: 620 verbi gratia, ut angelus refuga id esse incipiat quod creatus est: et homo, qui de paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum paradisi restituatur. Ista autem universa sic fient, ut invicem inter se charitate jungantur: et dum congaudet membrum membro, et in alterius provectione laetatur, Christi corpus, Ecclesia primitivorum habitet in coelesti Jerusalem, quam in alio loco Apostolus matrem sanctorum vocat (Galat. IV). Idcirco (ut supra diximus) haec apud nos obscuriora sunt, quia μεταφορικῶς dicuntur in Graeco. Et omnis metaphora, si de alia in aliam linguam transferatur ad verbum, quibusdam quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur.

(Vers. 17 seqq.) Hoc ergo dico, et contestor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, obscurati mente, abalienati a via Dei propter ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum. Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae in operatione immunditiae omnis in avaritia. Hoc ergo, ait, dico vobis, o Ephesii, vosque contestor, ut quia occursuri estis in mensuram aetatis plenitudinis Christi, non ambuletis sicut ambulant gentes, quae idolis servientes, et sensu et mente abutuntur in prava. Quae cum ideo acceperint animam et intellectum, ut cognoscerent Deum, abalienati sunt a via ejus (quam aliam absque Christo non novimus) et in sui cordis ambulant caecitate. Atque utinam peccasse sufficeret, et vel sero agerent poenitudinem, damnarentque vitia in quibus jugiter inhiarunt, esset remedium resipiscere post errorem. Nunc vero desperantes, se, et in ritum irrationabilium bestiarum, coeno voraginique mergentes, tradiderunt impudicitiae atque luxuriae, operantes quidquid corpus voluit, mens desideravit, libido suggessit. Et cum nihil omnino praetermiserint quod immundum sit, hoc totum fecere in avaritia, dum numquam luxuriando satiantur, nec 621 eorum terminum habet voluptas. Aut certe ultra concessam viri ad feminam conjunctionem, ad majora conscendunt, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem erroris sui in semetipsis recipientes. Vanitas sensus, et mentis obscuritas, bifariam dividitur, in saeculi hujus negotia, et in sapientiam saecularem: quando aut in his quae mundi hujus sunt, et cito transeunt, detinemur, aut non profutura cognoscimus. Nonne vobis videtur in vanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur: qui physicus perscrutator oculos trans coelum levat, et ultra profundum terrarum et abyssi quoddam inane demergit [ Al. demergitur], qui iambum struit, qui tantam metrorum silvam in suo studiosus corde distinguit et congerit: et (ut alteram partem transeam) qui divitias per fas et nefas quaerit: qui adulatur regibus, haereditates captat alienas, et opes congregat, quas in momento cui sit relicturus, ignorat? Quod autem ait, qui desperantes semetipsos, id est, ἀπηλγηκότες ἑαυτοὺς, multo aliud in Graeco significat quam in Latino: desperantes quippe ἀπηλγηκότες nominantur; ἀπηλγηκότες autem hi sunt, qui postquam peccaverint, non dolent: qui nequaquam sentientes ruinam suam, feruntur in pronum, et tamquam bestiae ferrum videntes, in mortem ruunt. Pone mihi duos in uno vitio deprehensos: alterum qui intelligat, plangatque quod fecit: alterum qui delectetur in scelere, et non solum non doleat, verum etiam glorietur, et putet se quamdam turpitudinum palmam et victoriam consecutum: nonne tibi videtur ille dolere, et hic penitus non dolere? Exprimamus, si possimus, verbum de verbo, et dicamus ἀπηλγηκότες, indolentes, sive, indolorios. Nam et quidam philosophorum ἀναλγησίαν, id est, indoloriam praedicavit. Hi qui naturas varias introducunt, sciant propterea gentes in vanitate sensus obscuratis mentibus ambulare: quia ignorantiae se et caecitati dederint. Nemo enim imperitus appellatur et caecus, nisi is qui cognoscere potest et videre. Nec dicimus caecum esse lapidem, et brutum animal ignorare: quia non ab eo quaeritur, nec ejus naturae est, ut cognoscat et videat. Sin autem in natura gentium fuit, ut Dei 622 vitam intelligerent et viderent: non choicorum et spiritualium natura varia, sed voluntas. Dixeramus supra operationem immunditiae omnis in avaritia, non ad avaritiam, ut sonat simpliciter, pertinere; sed ad libidinem atque luxuriam. Debemus hunc sensum alterius loci testimonio comprobare. In prima ad Thessalonicenses Epistola scribitur: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione: ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore: non in libidine desiderii, sicut et gentes, quae non noverunt Deum: ut ne quis supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus: sicut et praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione (I Thess. IV, 3 et seqq.). Diligenter observa, quia ad castitatem nos provocans, et volens uxoribus tantum esse contentos, dixerit: Ne quis supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum, id est, ne suam conjugem derelinquens, alterius polluere quaerat uxorem. Ubi nos habemus, et circumscribat in negotio fratrem suum, in Graeco legitur, καὶ πλεονεκτεῖν ἐν τῷ πράγματι τὸν ἀδελφὸν αὐτοῦ. Πλεονεξία autem avaritia nuncupatur, quam nos possumus, vim verbi transferentes, sic in praesenti loco exprimere: ut ne quis supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum. Quae enim consequentia est, vel in illo capitulo quod nunc ad exemplum vocavimus, vel in hoc quod principaliter ad Ephesios conamur exponere, inter impudicitiam et immunditiam, castitatem quoque et affectum conjugalem, extraordinarie repente avaritiam nominari? Non vobis molestum sit, si diu in obscurioribus immoremur: causati enim in principio sumus, inter omnes Pauli Epistolas, hanc vel maxime et verbis, et sensibus involutam.

(Vers. 20.) Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis et in illo docti estis. Si omnes qui Christum audire videntur, audirent, numquam ad Ephesios, et certe illos quibus sacramenta Christi revelarat Apostolus diceret: Si tamen illum audistis. Discere autem Christum, idipsum est, quod nosse virtutem: et audite illum, non differt ab eo si diceret, audire sapientiam, 623 justitiam, fortitudinem, temperantiam, et caetera quibus Christus vocatur. Si quis ergo Christum audivit et didicit, non ambulabit in vanitate sensus sui: nec obscuratus mente gradietur: neque erit abalienatus a vita Dei: habebit etiam scientiam, ignoratione discussa, et immisso tenebris lumine, omnis de oculis cordis ejus caecitas auferetur. Quod cum habuerit, non se tradet impudicitiae: nec operabitur omnem immunditiam in avaritia, concessos fines praetergrediens nuptiarum. Si autem aliquando contigerit ut aliqua passione superetur, dolebit super vulnere suo, et conscientiae tormenta patietur: quia liberam frontem, et puritatem immaculatae mentis amiserit. Discamus igitur Christum, et audiamus illum; si quis est qui potest dicere: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (I Cor. XIII, 3)? Curramus ad eum diebus ac noctibus, ad os ejus et ad eloquium pendeamus. Christus nobis loquitur: Spiritus sancti sunt verba quae promit. Statuit enim Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Sed nec illud est desperandum, quod aliquando ipse in mentibus nostris Christus loquatur, et per semetipsum nos doceat, et organum oris non quaerat alieni: tantum non simus subditi peccato; nec corpus nostrum delicta possideant, et ingredietur in illud sapientia.

(Vers. 21.) Sicut est veritas in Jesu. Vocabulum, Jesus, interdum eum hominem significat, qui a Deo Verbo est assumptus ex Virgine, juxta illud: Vocabis nomen ejus Jesus: ipse enim salvabit populum a peccatis ejus (Luc. I, 31). Et alibi: Jesus ergo fatigatus de via (Joan. IV, 6), et reliqua. Interdum vero Deum Verbum: Nobis enim unus Dominus Jesus Christus per quem omnia. Si quando ergo dicit Jesus: Ego sum via, et veritas (Joan. XIV, 6), juxta id dicit quod Filius Dei est. Cum autem scribit Paulus: Sicut est veritas in Jesu, de templo corporis loquitur, in quo habitat Verbum Deus. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Nisi forte utrumque de Deo Verbo intelligendum, quod quomodo habitet in eo vita, et ipse sit vita: Sicut nim habet Pater vitam in semetipso: ita et Filio dedit habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Sic et veritas dicatur Filius, et ipsa in eo habitare monstretur. Haec autem dicimus, non Jesum a Christo separantes: 624 nec rursum Deum Verbum ab eo quem assumpsit, hominem alterum esse dicentes: sed secundum intelligentias effectuum vel locorum, illum quem unum esse credimus Filium hominis et Filium Dei, et ante virginem, et post virginem alium atque alium nuncupantes. Potest autem et aliter intelligi: Sicut est veritas in Jesu. In nullo, patriarcharum, in nullo prophetarum, in nullo apostolorum veritas fuit, nisi in solo Jesu. Alii enim ex parte cognoscebant, et ex parte prophetabant, et per speculum in aenigmate videbant (I Cor. XIII). In solo Jesu veritas Dei apparuit, quae loquitur confidenter: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6): quae credentibus in se juxta analogiam fidei tribuit libertatem. Qui enim cognoscit veritatem, a veritate libertate donatur. Et ipsa veritas propterea formam servi assumpsit, et humiliavit se, facta obediens Patri usque ad mortem (Philip. II): ut servum redderet liberum. Ubi enim spiritus Dei est, ibi libertas. Si volumus formam liberi in Jesu, faciemque cognoscere veritatis, ascendamus cum eo in montem, videamus eum transfiguratum: ubi et vestimenta ejus, id est, Scripturae quae de eo annuntiant, immutantur: et Moyses quoque et Elias, id est, Lex et Prophetae videntur in gloria (Matth. XVII). Quamdiu Dominus formam servi non mutat, nec ascendit in montem, Lex in sordibus, Prophetae in squalore versantur. Cum ille ad superiora conscenderit, et vestimenta sua voluerit immutare, intellectusque de servo fuerit clarus et liber: tunc Moysi quoque et Eliae, et facies, et vestimenta mutantur.

(Vers. 22.) Deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris. Quia videtur juxta ordinem, textumque sermonis scatere sententia, sic legendum est: Vos autem non ita didicistis Christum (si tamen illum audistis, et in illo docti estis) deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris: sicut est veritas in Jesu: ut sit sensus: Quomodo est veritas in Jesu, sic erit et in vobis qui didicistis Christum, et audistis illum; et docti estis deponere secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris. Veterem autem hominem, quem praecipit deponendum, inveteratum a malitia arbitror appellari. Iste enim 625 secundum priorem conversationem et desideria erroris, semper errans, et in opere corruptionis helluans, corrumpitur atque violatur. Et quia in desideriis indesinenter versatur erroris, et numquam cessat a vitio, nequaquam corruptus dicitur, sed corrumpi: quod per singulos dies, horas, puncta atque momenta corrumpitur, intercipitur, violatur. Sermo vero Dei qui ideo interficit, ut vivificet mortuum, et vivificatus Dominum requirat, quem ante interitum nesciebat, non corrumpsit, sed interficit veterem hominem: Ego enim occido, ait, et ego vivifico (Deut. XXXII, 39); et: Cum interficeret illos, tunc quaerebant eum (Ps. LXXVII, 34). Nec putemus hoc quod nunc ait: Qui corrumpitur secundum desideria erroris, illi esse contrarium quod in alio loco scriptum est: Et si exterior noster homo corrumpitur: sed is qui interior est, renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): quia corruptio exterioris hominis, interioris hominis renovatio est: et contra, interioris hominis corruptio, exterioris est instauratio. Aestimet aliquis simpliciter Paulum loqui: Si quis templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sed forte et ibi aliquid latitat, quod apud nos videtur absconditum. Si templum Dei nos sumus, secundum id quod scribitur: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17): et alius est qui corrumpit templum Dei, aliud quod corrumpitur. Quaerendum quis sit ille qui templum corrumpat Dei. Si inveneris hostes Jerusalem, corrumpentes atque violantes templum ex lapidibus exstructum: videbis pariter omnem corrumpentem, et violantem templum Dei, quem corrumpet et violabit Deus, ulciscens corruptionem templi sui. Verumtamen et templum quod se praebuit (vivens quidem est atque sensibile) insidiis corrumpentis, luet poenas, per hoc ipsum quod corruptum atque violatum, spiritum incorruptionis amisit.

(Vers. 23, 24.) Renovamini autem spiritu sensus vestri: et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Nec in sensu renovamur absque spiritu, nec in spiritu absque sensu; sed renovamur conjuncte in spiritu 626 sensus nostri: ut quomodo psallimus spiritu, psallimus et sensu, oramus spiritu, oramus et sensu: sic in spiritu sensus nostri renovemur: ut cum sensus mundus fuerit atque purgatus, et ab omni macula sordidae concretionis alienus: tunc ei jungatur et spiritus, et ita quodam inter se unitatis glutino copulentur, ut nequaquam simplex spiritus, sed spiritus sensus esse dicatur. Cum autem renovati fuerimus in spiritu, qui nostri sensus est spiritus; tunc induemur novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Quod quidem aliis verbis idipsum puto esse, quod in alio loco dicitur: Induite vos Christum Jesum (Rom. XIII, 14). Iste quippe est novus homo, quo universi credentes debemus indui atque vestiri. Quid enim in homine qui a Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit? Conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes: et ad extremum, crux et passio, exspoliantis in ea principatus, et contrarias fortitudines ostentui habentis: resurrectio quoque et ascensus ad coelum. Hic ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis: quia Deus verus, Dei veri Filius fuit, et tota in illo religio atque justitia Dei veritate completa est. Qui igitur conversationem illius imitari potest, et universas in se exprimere virtutes, et sit mansuetus, sicut fuit ille mansuetus et humilis corde, et ponat animam suam pro amicis, ut ille posuit pro ovibus suis: verberatus non respondeat: maledictus non remaledicat, sed vincat in humilitate superbiam: iste indutus est novum hominem, et dicere cum Apostolo potest: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 10). Et: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Potest quoque verba Joannis assumere: Qui dicit se in Christo credere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Quod autem ait: Qui secundum Deum creatus est, non idipsum sonat in Latino sermone quod Graeco. Creatio quippe apud nos, generatio, vel nativitas dicitur: apud Graecos vero sub nomine creationis, verbum facturae et conditionis accipitur. Et quod apud nos conditio, hoc apud Graecos creatio sonat. Unde et haeresis 627 nativitatem Christi calumnians, Salomonis usurpet exemplum: Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Considerandum igitur, quia creatio atque conditio numquam nisi in magnis operibus nominentur. Verbi causa, mundus creatus est: urbs condita est: domus vero quamvis magna sit, aedificata potius dicitur, quam condita, vel creata. In magnis enim operibus atque facturis, verbum creationis assumitur. Ex quo animadvertendum istum novum hominem, qui juxta Deum in Christo creatus est, magnum Dei opus esse, et eminere ultra caeteras creaturas: cum sic conditus esse dicatur, ut mundus, et initium viarum Dei, et in exordio elementorum omnium sit creatus.

(Vers. 25.) Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus alterutrum membra. Non simpliciter, ut quidam putant, nec moraliter Apostolus praecepit, mendacio derelicto, cum proximis veritatem loquendam. Alioqui si tantum cum proximis loquimur veritatem, quicumque non fuerit proximus, debet audire mendacium. Quod quidem et in Lege praeceptum est: Non adulterabis uxorem proximi tui (Exod. XX, 17). Si proximus tantumpropinquus vel amicus accipitur, adulteria in alienos jure permittit: sed proximum vocat omnem hominem, qui ex eodem nobiscum parente generatus est. Quod quidem et parabola illa significat, de Jerusalem Jericho hominis descendentis, qui incidit in latrones: et sacerdote et Levita praetereuntibus, a Samaritano curatus est, et ad stabularium revectus (Luc. X). Affirmat autem post haec Dominus eum esse proximum, qui illi misericordiam fecerit, volens ostendere omnes homines, omnibus esse proximos. Et hoc quidem sic intellectum aedificat audientes. Caeterum id quod sequitur: Quoniam sumus alterutrum membra, magis videtur mihi significare mysterium, et de his dicere, qui nobis fide et virtute sunt proximi. Membra quippe alterutrum non sunt, nisi fideles fidelium, et Christiani Christianorum, et perfecti, eorum qui sunt plenae, consummataeque virtutis. Propter quod Paulus ipse perfectus, in 628 Epistola alia loquebatur: Sapientiam autem loquimur inter perfectos (I Cor. II, 6). Ergo hoc jubet, ut unusquisque mystica quaeque atque secreta, et ea quae Dei veritate sunt plena, loquatur cum proximo suo, et dies diei eructet verbum, et nox nocti indicet scientiam (Psal. XVIII), hoc est, clara quaeque et lucentia his indicet, qui merentur audire: Vos estis lumen mundi (Matt. V, 14). Porro tenebrosa et involuta, et omni sacramentorum nocte velata, his referat, qui et ipsi nox, tenebrae, vel caligo sunt, de quibus dicitur: Et caligo sub pedibus ejus (Ps. XVII, 10): haud dubium quin Dei. Nam et in monte Sina Moyses ingreditur in turbinem et caliginem, ubi erat Deus (Exod. XIX), et de ipso Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum (Ps. XVII, 12). Loquatur itaque veritatem atque mysterium unusquisque cum proximo suo, et non det sanctum canibus, neque mittat margaritas suas ante porcos (Matth. VII): sed quicumque oleum habuerint veritatis, illos in thalamum sponsi et penum regis inducat. Porro quod ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, sciamus de Zacharia propheta sumptum (Zach. VIII, 16).

(Vers. 26.) Irascimini, et nolite peccare. De quarto psalmo hoc usurpatum, nulli dubium est, et videtur illi esse contrarium quod alibi dicitur: Nunc autem deponite et vos omnes iram, et indignationem, et malitiam, et blasphemiam, et turpem sermonem ex ore vestro (Coloss. III, 8). Sed et simpliciter intellectum nocet, dum putantur irae frena laxata. Duplex autem non solum apud nos, verum etiam apud philosophos irae nomen accipitur. Vel cum injuria lacessiti, naturalibus stimulis concitamur: vel cum, requiescente impetu, et furore restincto, potest mens habere judicium, et nihilominus super eo qui putatur laesisse, desiderat ultionem. Arbitror itaque de priori ira nunc dictum, et nobis quasi hominibus esse concessum, ut ad indignae alicujus rei faciem moveamur, tranquillitatemque mentis, velut lenis quaedam aura conturbet: nequaquam tamen in tumentes gurgites furoris impetu sublevemur. Firmianus noster librum de Ira Dei docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui legerit, puto ei ad irae intellectum 629 satis abundeque posse sufficere.

Sol non occidat super iracundiam vestram. Si simpliciter hunc solem intelligimus, qui oculis carnis aspicitur, peccamus, quando irascimur, et occidente sole, iracundia perseverat. Non peccamus autem, quando (verbi gratia) a prima hora usque ad undecimam irascentes, facimus quod indignatio, furor, ira suggesserint. Quo sensu nihil mihi videtur absurdius, quasi non queat quispiam ab ortu solis usque ad occasum, in tanta scelera debacchari, quanta tota vita sua non possit lacrymis expiare? Aut non magis ira locum in die habeat, cum utique nox requies sit furoris, et succedente somno, etiam si irascimur, in diem iracundiam differamus. Quia igitur verus sol, sicut occidit super malos prophetas, juxta illud quod scriptum est: Occidit sol super prophetas vestros meridie (Amos VIII, 9): ita etiam super omnes occidit peccatores, nequaquam eis ortus sui lumen indulgens: praecipit nunc Apostolus, ne talia faciamus furore superati, per quae nobis sol occidat, et principale cordis, tenebris involvatur. Quidam putant sic accipiendum hoc esse simpliciter, quomodo et illud quarti psalmi, unde idipsum sumptum videtur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5), id est, quaecumque in die, vel opere, vel sermone, vel cogitatione peccatis, haec succedente poenitentia purgate per noctem: et ira sit brevis, nec in diem crastinum differatur.

(Vers. 27.) Neque locum detis diabolo. Diabolus Graecum verbum est, quod Latine dicitur criminator: lingua vero Hebraea Satan appellatur, id est, adversarius, sive contrarius: et ab Apostolo Belial (II Cor. VI), hoc est, absque jugo quod de collo suo Dei abjecerit servitutem: quem Aquila apostatam transtulit. Et sciendum ubicumque in veteri Lege filii pestilentiae scribantur, sicut ibi: Filii autem Heli, filii pestilentiae (I Reg. II), ibi in Hebraicis voluminibus Belial, hoc est, diabolum pro pestilentia nominari: licet plurimi 630 pro Belial corrupte in Apostolo Beliar legant. Nolite itaque, ait, dare locum diabolo, qui, tamquam leo rugiens, quaerit aditum per quem possit irrumpere. Quomodo enim Pater et Filius stant ante ostium, et pulsant, ut introeant, et coenent cum eo qui se receperit (Apoc. III): ita et adversarius semper in nos est paratus irrumpere, et cum locum dederimus, ingreditur. Solet autem, antequam veniat, quaedam jacula praemittere, et praecursorem adventus sui facere cogitationem: hanc si nos in corde nostro susceptam nutrierimus intrinsecus, et crescere fecerimus, cum in nobis prolem suam auctam viderit, et ipse audebit intrare. Denique in Judae Iscariot cor, primam jecit sagittam, ut traderet Salvatorem, quam si exceptam ille miserabilis non fovisset, numquam post intinctum panem in paropside, intrasset in illum Satanas. Simulque et hoc diligenter attendite, quod non invenerit diabolus locum introeundi in Judam, cujus pectus jam ante percusserat, nisi in convivio Salvatoris (Joan. XIII). Quia tunc vel maxime in potestatem ei damur, quando nec humanitate, nec clementia, nec mansuetudine ejus vincimur, quem odimus indigne. Huic quod nunc praecepit, neque locum detis diabolo, illud de Ecclesiastico comparatur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dederis ei (Eccli. X, 4). Ille superbus et temerarius vult ascendere, vult subire: sed etiam si te oppressum putaverit, et se extulerit, tu ne dederis locum. Potestas quippe diaboli, non in temeritate illius atque jactantia, sed in tua est voluntate.

(Vers. 28.) Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est: ut habeat communicare ei qui indiget. Quia hi qui in vitae istius negotiis conversantur, propter alimenta et usus necessarios coguntur aliqua vel emere, vel vendere, et lucra de negotiatione sectari: et difficile est etiam eos qui a caeteris passionibus liberati sunt, fornicatione videlicet, idololatria, adulterio, et homicidio, 631 hoc vitio non teneri. Propterea nunc Ephesios monet, ne sub occasione emolumenti, furti crimen incurrant. Furtum nominans, omne quod alterius damno quaeritur. Justum autem esse, ut manibus suis unusquisque operans, et victum labore conquirens, impertiat non habentibus. Neque vero ait: Magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut non indigeat, et habeat victum, et nulli molestiam exhibeat: sed, Laboret, inquit, manibus suis quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus. Qui igitur ad hoc tantum laborat, ut ipse non egeat, et a caeteris contrahit manum: quamvis applaudat sibi, tamen Apostoli praeceptum non fecit. Potest autem et altius intelligi: qui furabatur, jam non furetur, et reliqua: propter illud quod scriptum est de pseudoprophetis: Qui furantur sermones unusquisque a proximo suo (Jerem. XXIII, 30). Et in Evangelio: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8). Et ad Romanos: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21): quod furta prohibeamur facere spiritualia. Neque enim hoc quod sequitur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ad vitae hujus necessaria digne referri potest: ut bonum dicatur quodcumque periturum est, et ad mammonam iniquitatis pertinet. Quamvis enim justus labor opes habeat absque tergiversatione quaesitas, satis habebit si non dicantur malum: caeterum bonum non valent appellari. Igitur bonum operatur, qui declinat a malo, et facit bonum, et operatur in agro animae suae, ut spiritualibus panibus impleatur, et possit commodare esurienti, et necessitatem sustinenti, daus in tempore cibaria conservis suis: si autem talis est qui operatur bonum: ergo et is qui furatur, consequenter verba furatur et dogmata, de furto vivens, de furto sibi cervicalia consuens, et Scripturarum pannos hinc inde colligens, ut possit tunicam facere conscissam, quae deorsum est non desursum. Tunica enim Ecclesiae, hoc est, corpus Christi, desuper contexta est, et nulla ex parte consutilis, quae ne ab inimicis quidem scindi potest.

632 (Vers. 29.) Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Sed si quis bonus, ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Bonus sermo est ad aedificationem opportunitatis, dans gratiam audientibus, qui docet virtutes sequendas, vitia fugienda. Malus, qui ad peccata provocat, et pronos magis incitat ad ruinam. Pro eo autem quod nos posuimus, ad aedificationem opportunitatis, hoc est quod dicitur Graece, τῆς χρείας in Latinis codicibus propter euphoniam mutavit interpres, et posuit, ad aedificationem fidei. Quotiescumque ex sermone nostro aliquis proficit, et juxta opportunitatem loci, temporis et personae aedificat audientes, bonus de ore nostro sermo processit. Quoties vero loquimur, aut non in tempore, aut importuno loco, aut non ut convenit audientibus, toties sermo malus procedit de ore nostro, ad destructionem eorum qui audiunt. Consideremus itaque quid loquamur, quia pro omni otioso verbo, reddituri sumus rationem in die judicii (Matth. XII). Et etiam si non laedamus, non tamen aedificemus, mali verbi nobis luenda sit poena.

(Vers. 30.) Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Moeror sancti Spiritus sic intelligendus, quomodo ira Dei et somnus, et caeterae in humanam similitudinem passiones. Non quo contristetur Spiritus, et ullam perturbationem divinitas sentiat: sed quo ex verbis nostris, Dei discamus affectus, quod moereat quotiescumque peccamus, et defleat peccatores. Nam et Salvator in corpore constitutus, flevit Jerusalem (Luc. XIX), et omne hominum genus in propheta deplorat, dicens: Heu mihi, anima, quia periit revertens [Al. reverens] a terra. Et qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine judicantur (Mich. VII). Et in Ezechiele opera quondam sanctae civitatis enumerans, ait: In omnibus istis contristabas me (Ezech. XX). Signati autem sumus Spiritu Dei sancto, ut et spiritus noster et anima imprimantur signaculo Dei, et illam recipiamus imaginem et similitudinem ad quam in exordio conditi sumus, Hoc signaculum sancti Spiritus, juxta eloquium Salvatoris, Deo imprimente, signatur. Hunc enim, ait, signavit Pater Deus (Joan. VI, 27). Signatur ergo a Patre, Spiritu sancto, omnis qui ex eo quod credidit Deo, signavit, quia verus est Deus. Qui idcirco signatur, ut servet signaculum et ostendat illud in die redemptionis, purum atque sincerum, et nulla ex parte mutilatum, et ob id numerari cum his valeat qui redempti sunt.

LIBER TERTIUS. 633-634 Satis abundeque, o Paula et Eustochium, de argumento Epistolae Pauli ad Ephesios, in primi libri praefatione disserui: et sparsim ubicumque occasio data est, licet breviter, ostendi quod beatus Apostolus ad nullam Ecclesiarum tam mystice scripserit et abscondita saeculis revelaverit sacramenta. Nunc ergo quoniam orationum vestrarum et sanctae Marcellae fultus auxilio, tertium, id est extremum, in eamdem Epistolam dicto librum, justum mihi videtur, ut nominis quoque ipsius etymologiam cum sensu quem supra exposui, congruere doceam. Ephesus in Latinam linguam interpretatur, voluntas, sive consilium meum in ea, vel certe anima mea in ea. Voluntas et consilium, et anima Dei in eo est, qui potest dicere: Ipse enim mihi dedit notitiam omnium (Eccl. I, et I Joan. V), et cum incerta et occulta sapientiae Dei, illi fuerint revelata, testimonium consequetur loquentis: Inveni David de Bethleem filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet [Al. faciat] omnes voluntates meas (Act. XIII, 22). Istiusmodi virum et Osee propheta significat, dicens: Quis sapiens et intelliget [Al. intelligit et agnoscit] haec, prudens et agnoscet ista (Ose. XIV, 10)? Porro ut sciatis multam esse distantiam justi simplicis, justique sapientis, qualem in resurrectione mortuorum singuli gloriam consequantur attendite. Et multi dormientium de limo terrae exsurgent: hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et confusionem aeternam. Et intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti, et ex justis multi sicut stellae in aeternum (Dan. XII, 2). Fulgebunt, inquit, justi sicut stellae in aeternum: et intelligentes, id est, habentes scientiam Scripturarum, sicut splendor coeli. Non quo doctus vir justus quoque esse non debeat: sed quo qui justus est, nisi fuerit eruditus, tam procul sit a sapiente justo, quam est stellarum fulgor a lumine firmamenti. Quod si quis meditatione tantum legis instructus, vitam suam negligit, neque audet dicere: A mandatis tuis intellexi, propterea ad omnia mandata tua dirigebar (Ps. CXVIII, 10), iste quasi aeramentum sonans, et cymbalum tinniens, et infatuatum sal, in stercore conculcandus est (I Cor. XIII, Marc. IX, et Luc. XIV). Si autem detur optio singulorum (seposito eo qui habet sapientiam atque justitiam), magis ego velim rusticitatem justam, quam doctam malitiam. Quia in altero 635-636 licet minor, tamen gloria est, stellarum esse lumini coaequalem: in altero juxta scientiae profectum, majora supplicia sunt. Potentes patientur tormenta (Sap. VI, 7); et: Servus qui scierit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Haec idcirco, ut docerem quare animam et consilium, et voluntatem Dei, Ephesiorum vocabulum sonet: qui, artium magicarum praestigiis derelictis, erroris zelum ad veritatis studium transtulerunt. Ob quorum salutem tanto Paulus sudore pugnavit, ut ad Corinthios scriberet: Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi: quid mihi prodest si mortui non resurgunt (I Cor. XV, 32)? Quae sunt istae bestiae? Nempe illae de quibus Psalmista precatur dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 13). Et in alio loco: Increpa feras calami (Psal. LXVII, 31). Adversarius enim noster diabolus, tamquam leo rugiens circuit (I Petr. V, 8). Qui cum cerneret principem Asiae civitatem ad doctrinam Pauli de faucibus suis eripi, totis satellitum suorum agminibus congregatis, eum opprimere nitebatur, et improbe se extollens, volebat quasi aquila ponere super illum nidum suum (Isai. XIV, Prov. IV). Quod Apostolus sentiens, et omni custodia servans cor suum (quippe qui ejus non ignoraret astutias), post victoriam quidem, sed non incruentam victoriam loquebatur: Non enim volumus vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra quae facta est nobis in Asia: quoniam supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere (II Cor. I, 8). Quod autem per Tychicum Epistola mittitur, valde ejusdem Epistolae congruit sacramentis (I Thess. IV). De quibus et noni psalmi titulus praenotatur, pro arcanis filii. Tychicus enim silens interpretatur: non projiciens margaritas ante porcos, nec dans sanctum canibus: et libere ad Deum loquens. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps. CXVIII, 11).

(Vers. 31.) Omnis amaritudo, et furor, et ira, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Amaritudo contraria est dulcedini: unde amari vulgo appellantur, et dulces. De qua et Jeremias loquitur, dicens: Et amaritudo tua ascendit super me (Jerem. XV, 17). Furor vero incipiens ira est, et fervescens in animo indignatio. Ira autem est (cujus amaritudo et furor species sunt) quae furore restincto desiderat ultionem, et eum quem nocuisse putat, vult laedere. Quae quidem licet in Deo saepe dicantur, secundum illud: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps. VI, 1), non sunt perturbationes animi computandae sicut in nobis: quia in illo moderata et ordinata sunt omnia, et poena qua peccatores corriguntur, nostris vocibus appellatur. Nos vero si irascimur, perturbamur, et, furore rapti, nostri esse desinimus. Unde a nobis omnis amaritudo, et furor, et ira penitus auferenda sunt. Nam ad illud Evangelii: Quicumque irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Matt. V, 12), frustra est additum, sine causa, quia nec cum causa nobis irasci conceditur, manifestissime Apostolo nunc dicente: Amaritudo, et furor et ira tollatur a vobis: 637 Et tricesimo sexto psalmo universam commotionem animi generaliter auferente: Quiesce ab ira, et dimitte furorem. Si enim ira desiderat ultionem: omnis autem ultio rependere cupit ei malum a quo se laesam putat, et Christianus non debet malum pro malo reddere; sed vincere in bono malum (I Petr. III, et Rom. XII, 19). Et: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35): omnis qui irascitur, peccat: Ira quippe viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20). Post amaritudinem, furorem et iram, recte clamor quoque et blasphemia prohibentur in nobis. Quia qui semel fuerit furore superatus, necesse est ut prosiliat in clamorem, et turbide fremens, huc atque illuc in modum folii ventiletur, et dicat: O rerum iniquitas! o injusta judicia Dei! et caetera quae solent loqui, qui per indignationis furorem mentis judicium perdiderunt. Porro blasphemia non solum aperta est, et de ira nascitur: sed et absque ira, sedata mente, profertur: si aut de mundi istius quispiam gubernatione causetur, et dicat: Illud sic esse non debuit, hoc vero esse sic debuit: aut certe in Ecclesia constitutus, et credens in Deum, labatur in dogmatibus quae ignorare non licitum est: aliter de Patre, et Filio, et Spiritu sancto sentiens, quam rei ipsius veritas habet: non ita credens in resurrectione mortuorum, ut Scripturae docent; vel certe alienae invidens sapientiae, eum male sentire commemoret, qui catholicae fidei est, et rursum haereticum pro adulatione qua sibi obsequitur, catholicum esse contestans: qui dicit dulce amarum, et amarum dulce. Unde omni studio legendae nobis Scripturae sunt, et in lege Domini meditandum die ac nocte: ut probati trapezitae, sciamus quis nummus probus sit, quis adulter. Porro amaritudinem, furorem, iram, clamorem, atque blasphemiam sic tollamus a nobis, ut cum omni malitia auferantur. Malitia autem vel contraria virtuti intelligenda est, quam alio nomine vitium nominamus: vel malignitas, et nequitia, quae in tergiversatione et calliditate sentitur.

Cap. V (Cap. V.--Vers. 1.) Estote autem invicem benigni, misericordes: donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Supra amaritudini contrariam dulcedinem dixeramus, quam nunc Apostolus alio verbo χρηστότητα, id est, suavitatem magis, 638 quam benignitatem vocavit: praecipiens, ut omni amaritudine, et furore, ira, clamore, et blasphemia, et motu turbido, cum quadam frontis austeritate damnatis, clementes simus, et blandi: et ad familiaritatem nostram ultro homines invitemus, ut nullus ad nos formidet accedere: quae familiaritas maxime ex misericordia comparatur. Nec statim praestantes aliis, ipsi quod dedimus, habere desistimus: sequitur enim: Donantes vobismetipsis: quia quod bene in alium fit, magis ei reponitur qui praestitit, quam cui datum est. Qui miseretur pauperis, ipse saturabitur: et qui dat ei, Deo fenerat. Vel certe ita accipiendum, quod in eo quod suaves et misericordes sumus, et perturbationibus quae nos inquietabant relictis, ad mansuetudinem, temperantiamque transivimus, ipsis nobis datum sit et donatum, dum de malis in bonos vertimur, et haec ipsa donamus nobis, quae Deus Pater donavit in Christo. Si enim, omissis vitiis, virtutes sequimur: omnes autem virtutes, sapientia, veritas, justitia, mansuetudo, et caetera ad Christum intellecta referuntur: cum has virtutes habuerimus, ipsas nobis etiam nostro studio comparamus, et habere nos facimus, quas Deus nobis donavit in Christo. Alius vero hoc quod ait, donantes vobismetipsis, simpliciter accipiet, ut quomodo supra dicitur: Estote autem invicem suaves: sic et nunc dicatur, donantes vobismetipsis: pro eo quod est, donantes vobis invicem: ut quomodo Deus nobis in Christo nostra peccata donavit: sic etiam nos eis qui in nos peccaverint, dimittamus. Et ad probandum quod dimissio peccatorum in Scripturis donatio nuncupetur, illud sumet exemplum quod in Luca scribitur, ubi uni creditori alius debebat quingentos denarios, et alius quinquaginta (Luc VII), quos utrisque concesserit, et ad interrogationem Salvatoris ille qui interrogatus fuerat, responderit, majorem gratiam illum habere cui plus donatum sit. Dicitur et in Oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matt. VI, 12). Deus autem nobis donavit in Christo, non extra positus, sed habitans in eo: quia Pater in Filio, et Filius in Patre. Nec statim ille in quo donatur, minor est ab eo qui in se donat: quia et Apostolus 639 dicit: Et ego si quid donavi vobis, in facie Christi et Dei (II Cor. II, 10).

Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi. Qui intelligit quomodo dictum sit: Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matt. V, 48), iste sciet quomodo et nunc dicatur: Estote imitatores Dei (I Cor. IV, 16). Et Corinthiis quidem scribens ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Non enim poterant statim imitatores Christi fieri; sed grande illis erat, si imitatores possent imitatoris existere. Ephesiis vero quasi his quos jam mysteria tanta docuerat, non ait, Imitatores mei estote, nec, imitatores Christi; sed, imitatores Dei. Non quod minus sit imitatorem Christi esse, quam Dei (Deus quippe Christus est), sed quod aliud sit secundum hominem imitari, aliud secundum Deum. Nam etsi Christum secundum carnem antea noveramus; nunc jam nequaquam eum novimus secundum carnem. Loquitur et ipse Salvator, humilitatem dispensationis ostendens: Quaecumque viderit Patrem facientem, haec eadem Filius facit similiter (Joan. V, 19). Non quo aliud coelum et aliam terram Pater fecerit, et ad similitudinem eorum, aliud coelum et alia terra, et elementa a Christo facta sint caetera; sed quo quaecumque operetur Pater, haec eadem et Filius operetur. In quo autem similes Deo possumus fieri, supra testatus est, dicens: Donantes vobis, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Non enim puto quod in caeteris quoque quaecumque Deus fecit, homo Deum possit imitari: sed verbi causa, ut quomodo ille clemens est, et pluit super bonos et malos, et reliqua: sic etiam nos bonitatem nostram super omnes homines effundamus. Quod cum fecerimus, erimus filii [ Al. sicut filii] dilecti, sive ipsius Pauli, sive, quod melius puto, Dei.

(Vers. 2.) Et ambulate in charitate, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Qui pro aliorum salute usque ad sanguinem contra peccatum dimicat, ita ut et animam suam tradat pro eis: iste ambulat in charitate, imitans Christum, qui nos intantum dilexit, ut crucem pro salute omnium sustineret. Quomodo enim ille se tradidit pro nobis: sic et iste pro quibus potest libenter occumbens, imitabitur eum qui oblationem et hostiam 640 in odorem suavitatis se Patri tradidit, et fiet etiam ipse oblatio et hostia Dei in odorem suavitatis.

(Vers. 3, 4.) Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: et turpitudo, et stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent: sed magis actio gratiarum. Nisi philosophorum quidam Cynicus exstitisset, qui doceret omnem titillationem carnis, et fluxum seminis ex qualicumque attritu tactuque venientem, in tempore non vitandum, et nonnulli sapientes saeculi in hanc turpem et erubescendam haeresim consensissent: numquam sanctus Apostolus scribens ad Ephesios, ad fornicationem etiam omnem immunditiam copulasset, et ad immunditiam junxisset avaritiam: non hanc qua pecuniam cupimus congregare, sed illam de qua supra diximus: ne supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum. Quod scilicet insatiabilis et inexpletus, per omnia turpitudinum genera, lasciviaeque discurrat. Sicut decet, inquit, sanctos. Ex quo sanctus non potest appellari, quicumque extra fornicationem in aliqua immunditia et avaritia voluptatum, quae se delectaverint, invenitur. Si quis autem arbitratur avaritiam non in illo sensu accipiendam esse quo diximus, reddat causas, quare inter fornicationem, et immunditiam, et turpitudinem, et stultiloquium, et scurrilitatem, mediam avaritiam extraordinarie posuerit. Porro stultiloquium esse existimo non solum eorum qui aliqua narrant turpia, ut risum moveant, et fatuitate simulata magis illudant eis, quibus placere desiderant: sed etiam eorum qui sapientes saeculi putantur, et de rebus physicis disputantes, dicunt se arenas littorum, guttas Oceani, et coelorum spatium, terraeque punctum liquido comprehendisse. Est et in Ecclesia stultiloquium. Si quis coelum putet fornicis more curvatum, Isaiae, quem non intelligit, sermone deceptus: solium quoque in coelis positum, et super eo sedere Deum, et in ritum imperatoris et judicis, angelos stare in circuitu, qui verbis jubentis obtemperent, et in diversa mittantur officia (Isai. VI). Sed quia sequitur stultiloquium scurrilitas: magis stultiloquium ad fatuas et ineptas fabulas tranferendum. Inter stultiloquium autem et scurrilitatem 641 hoc interest, quod stultiloquium nihil in se sapiens et corde hominis dignum habet. Scurrilitas vero de prudenti mente descendit, et consulto appetit quaedam vel urbana verba, vel rustica, vel turpia, vel faceta, quam nos jocularitatem alio verbo possumus appellare, ut risum moveat audientibus. Verum et haec a sanctis viris penitus propellenda, quibus magis convenit flere atque lugere, ut in Hebraico quoque Evangelio legimus, Dominum ad discipulos loquentem: Et numquam, inquit, laeti sitis, nisi cum fratrem vestrum videritis in charitate. Videtur hucusque nihil extra propositum et extra consequentiam, textumque ordinis intulisse. Verum hoc quod sequitur, et in fine positum est: Sed magis gratiarum actio, quaerat aliquis, et dicat quid sibi velit post fornicationem prohibitam, et immunditiam, et lasciviam, et turpitudinem, et stultiloquium, et scurrilitatem, actio gratiarum. Si enim semel ei liberum fuit ponere quamcumque virtutem, potuit dicere, sed magis justitia, veritas, dilectio. Quomodo autem hoc inconsequens est: ita etiam illa inconsequentia esse potuissent, et eadem licentia ordinem non haberent. Forsitan igitur gratiarum actio in hoc loco non ista est nominata: juxta quam gratias agimus Deo, sed juxta quam grati sive gratiosi, et falsi apud homines appellamur. Stultiloquium enim et scurram non decet esse Christianum. Decet autem sermonem ejus sale esse conditum, ut gratiam apud audientes habeat. Et quia non est consuetudinis, nisi inter doctos quosque apud Graecos εὐχαριστίαν, ad distinctionem Eucharistiae dicere, hoc est, gratiosum esse, et agere gratias: propterea puto Apostolum quasi Hebraeum ex Hebraeis, verbo usum esse vulgato, et sensum suum alterius significatione verbi explicare voluisse: maxime cum apud Hebraeos gratiosus et gratias agens, uno, ut aiunt, sermone dicatur. Unde et in Proverbiis puto ita scriptum: γυνὴ εὐχάριστος ἐγείρει ἀνδρὶ 642 δόξαν, mulier grata suscitat viro gloriam (Prov. XI, 16), pro eo quod est, gratiosa: videremur vim facere Scripturae, et gratias agentem mulierem, pro gratiosa audacter accipere, nisi et caeterae editiones nostrae opinioni congruerent. Aquila enim et Theodotio, et Symmachus ita posuerunt, γυνὴ χάριτος, id est, mulier gratiosa, et non εὐχάριστος, quod ad actionem pertinet gratiarum.

(Vers. 5.) Hoc autem scitote, quia omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idolis serviens, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Notandum quod sex vitiis supra prohibitis, fornicatione, immunditia, avaritia, turpitudine, stultiloquio, scurrilitate, nunc tantum tria posuerit, fornicationem, immunditiam, avaritiam: quibus qui fuerit obnoxius, haereditatem in regno Christi et Dei habere non possit. Si enim ita stultiloquus et scurra alieni essent a regno Dei, quomodo tres quos specialiter separavit, videretur sententia esse crudelis, non ignoscere imbecillitati fragilitatis humanae: cum etiam per jocum nos dicta damnarent. Qui enim in sermone non labitur perfectus est (Jacob. III, 2). Neque vero ista dicentes, locum stultiloquio et scurrilitati damus, dum non excluduntur a regno, sed quomodo apud Patrem diversae sunt mansiones, et stella a stella differt in gloria (Joan. XIV; I Cor. XV): sic et resurrectio mortuorum: quamvis aliquis a fornicatione, immunditia, atque lascivia alienus sit: tamen si stultiloquus et scurra fuerit, non tenebit eum locum quem possessurus erat, si haec vitia non haberet. Respondeat quis: Esto stultiloquium et scurrilitas non eumdem habeat reatum, quem fornicatio, immunditia et avaritia: numquid non et turpitudinem cum tribus superioribus debuit nominare? Ad quod dicendum, turpitudinem hic significare absconditam cogitationem, cum inflammatur sensus noster ad libidinem, et carnis titillationibus anima ignita succenditur, et nihilominus Dei timore et mentis judicio refrenatur. Denique etiam supra absque turpitudine, tria pariter appellavit, dicens: 643 Fornicatio autem et omnis immunditia et avaritia, nec nominetur in vobis: et deinceps turpitudo cum stultiloquio et scurrilitate numerata est. Et quomodo stultiloquium et scurrilitas: sic et ista turpitudo non perdit, nec in perpetuum excludit a regno. Quia vero in superioribus ex eo quod alibi legeramus: Ne supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum (I Thess. IV, 6), dixeramus avaritiam pro adulterio positam: quaerimus id quod nunc dicitur, aut avarus, quod est idolis serviens, utrum cum illa, an cum vulgata interpretatione consentiat. Invenimus in locis plurimis prophetarum idololatriam, fornicationem appellatam. Fornicabantur, inquit, post idola sua (Ose. IV, 12). Et: spiritu fornicationis seducti sunt. Potest itaque fornicatio et super idololatria intelligi. Sin vero avarus ille accipitur, qui pecuniam utcumque conquirens, nummos per fas et nefas habere desiderat, et pleno saeculo delectatur, iste idololatres in eo est, quia sculpturam ipsius nummi colit, et idola in eis caelata veneratur. Ut voracium deus venter est, ita cupidorum quoque justissime pecunia deus dici potest: maxime cum in alio loco apostolus cupiditatem idololatriam vocet. Ad haec videndum quid sentire voluerit, dicens: In regno Christi et Dei (I Cor. X): utrumnam aliud regnum Christi sit, et aliud Dei: an idem regnum sit Patris et Filii. Et siquidem dixisset, in regno Filii et Patris, per Filium veniremus ad Patrem: et licet esset diversitas personarum, tamen esset regnantium una majestas: tunc vero cum dixerit, In regno Christi et Dei, ipsum Deum, et Christum intelligamus, quia et cum tradiderit regnum Deo et Patri, non erit Pater omnia in omnibus, sed Deus omnia in omnibus. Ubi autem Deus est, tam Pater quam Filius intelligi potest. Porro quod de Patre et de Filio dicimus, hoc idem et de Spiritu sancto sentiamus.

(Vers. 6.) Nemo vos decipiat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Verba quae decipiunt atque supplantant, inania sunt et vacua. Quae vero 644 aedificant auditores, plena, cumulata, conferta. Quia igitur sunt plerique qui dicunt, non futura pro peccatis esse supplicia, nec extrinsecus adhibenda tormenta: sed ipsum peccatum, et conscientiam delicti esse pro poena, dum vermis in corde non moritur, et in animo ignis accenditur, in similitudinem febris quae non torquet [ Al. torqueat] extrinsecus aegrotantem, sed corpora ipsa corripiens punit, sine cruciatuum forinsecus adhibitione quod possidet. Has itaque persuasiones et decipulas fraudulentas, verba inania appellavit et vacua, quae videntur florem quemdam habere sermonum, et blandiri peccantibus; sed dum fiduciam tribuunt, magis eos ferunt ad aeterna supplicia. Quia de nulla re sic irascitur Deus: quomodo si peccator superbiat, et erectus ac rigidus non flectatur in fletum, nec misericordiam postulet pro delicto. Propter haec enim venit ira Dei super filios diffidentiae, sive, insuasibilitatis: ἀπηθεία enim magis a suasione quam a fiducia e diverso intelligi potest. Insuasibilitatis autem, sive diffidentiae, filii sic dicuntur, quomodo filii perditionis, et filii fornicationis, et filii mortis, et filii gehennae, et caetera his similia, quae in variis Scripturarum locis invenire perfacile est.

(Vers. 7.) Nolite ergo effici comparticipes eorum. Particeps sive comparticeps fit diffidentiae filiorum, qui in fornicatione, et in immunditia, et avaritia, propter quae venit ira Dei super filios diffidentiae, reperitur. Et particeps quidem eorum est, ab eo quod participatur, et communionem habet malorum operum: comparticeps vero ei appellatur, qui cum aliis est particeps: et in comparticipi intelligitur et particeps. In participi vero non statim tenetur et comparticeps. Diligenter observa verbum comparticipis atque participis. Puto enim in Scripturis participem in bonam partem, comparticipem in malam semper accipi. Verbi gratia: Propter quod unxit te Deus Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Ps. XLIV, 8); et in alio loco: Participes enim Christi facti sumus: si tamen principium substantiae usque ad 645 finem firmum tenuerimus (Heb. III, 14). Porro non memini alibi me legisse, excepto praesenti loco, comparticipem: et tamen manifestum est hic non in bona parte, sed in contraria positum.

(Vers. 8.) Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Si possibile est verti in lucem tenebras non est secundum quosdam haereticos natura quae pereat, et recipere nequeat salutem. Interrogemus ergo eos qui illa confingunt: utrumnam omnes impii tenebrae sint, necne: de quibus quidam cum propter malitiam tenebrae vocarentur, ad meliora conversi, nunc lux appellantur in Domino. Sicut autem justi sunt lumen mundi, sic impii consequenter tenebrae vocabuntur; et justi quidem cum sint lumen, videbunt lumen in lumine; injusti autem cum sint tenebrae, populus sunt sedens in tenebris, et nihil videns. Quorum differentiam inter se atque distantiam, ex fructibus intelligimus. Omnis enim qui operatur malum, odit lucem, et non veniens ad lucem, tenebrosus est, et filius noctis atque tenebrarum. Qui vero operatur veritatem, et in lucem venit, lux est, et filius lucis et diei (Joan. III, 20, 21). Lucentes autem sive tenebrosi, de cordis vel lumine, vel tenebris cognoscuntur. Super haec quaeres, ne forte ob distinctionem eorum qui lux sunt; sed non sunt lux in Domino, de justis dicatur; nunc autem lux in Domino. Decenter quoque Ephesiis, qui ad scientiae summam conscenderant, scribitur quod sint lux in Domino. Neque vero tenebrae ipsae vertuntur in lucem; aut lux in tenebras commutatur; sed hi qui ab eo quod sunt, nomen quoque vel virtutis meruere, vel vitii: si conversi fuerint de alio in aliud, ὁμωνύμως his rebus a quibus possidentur, vel tenebrarum, vel lucis vocabulum sortientur.

Ut filii lucis ambulate. Si Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, filii Dei, filii lucis sunt. Necnon si Christus lux vera est, filii quoque ejus ad quos joquitur, dicens: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 33), filii verae lucis sunt. Ex quo colligitur eosdem filios esse Dei Patris, qui sunt filii Christi Jesu.

(Vers. 9.) Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate. Adversus Marcionem (qui justum Deum a bono separat, et putat Creatorem esse ustum; 646 alium vero ne cio quem, cujus Christus iste qui venit, filius sit, bonum tantummodo esse Deum) hoc testimonium proferamus. Siquidem fructus lucis, non solum est in bonitate; sed in justitia et in veritate. Ubi itaque bonitas est, ibi et justitia: ubi justitia, ibi consequenter et veritas. Apud bonum ergo Christi Patrem, ut ipsi quoque fatentur, est veritas et bonitas. Ubi autem bonitas et veritas, apud ipsum, et non apud alium, ut nunc Apostolus docet, justitia est. Intelligat quoque Marcion ipsum Christum, bonitatem, veritatem, et justitiam nuncupari. Bonitatem in eo quod non secundum opera, sed secundum misericordiam det gratiam credentibus in se. Justitiam in eo, dum unicuique retribuit quod meretur. Porro veritatem, dum ipse solus causas creaturarum omnium, rerumque cognoscit.

(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo. Omnia facienda cum consilio, ut cauti atque solliciti, ea tantum quae scimus Deo placere, faciamus: in morem prudentissimi trapezitae, qui sculptum numisma non solum oculo, sed et pondere, et tinnitu probat. Quia vero in hoc loco contextus eloquii videtur esse turbatus, et tota scatere sententia, sic ordini sermo reddendus est: Nolite ergo fieri comparticipes eorum, probantes quid sit beneplacitum Deo: etsi enim eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux estis in Domino: quasi filii lucis ambulate, fructus luminis ostendentes in omni bonitate, et justitia, et veritate.

(Vers. 11.) Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Et ad Galatas nomen fructus, in spiritu, operis vero posuit in carne, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio (Galat. V, 19), et reliqua. Fructus vero spiritus est charitas, gaudium, pax (Ibid., 22), et caetera. Porro in praesentiarum, opera tenebrarum infructuosa appellavit: quibus qui ea fecerint, communione sociantur.

Magis autem et arguite. Inter caetera mandata, etiam peccantes posse arguere, maximae libertatis est. Sed hoc ille potest facere qui non meretur audire: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc poteris ejicere festucam de oculo fratris tui (Luc. VI, 42). Quamobrem et prophetae, nulla ipsi peccatorum sorde polluti, nec cauteriatam habentes 647 conscientiam, poterant caeteros arguere delinquentes. Ex quo animadvertendum eum arguere posse, qui ipse non redarguatur in semetipso.

(Vers. 12.) Quae enim occulte fiunt ab eis, turpe est et dicere. Non mihi videtur sermonis stare contextus, ut id quod nunc dicitur: Quae enim occulte fiunt ab eis, ex superioribus pendeat, et sciri possit ad quos potissimum referendum sit, nisi forte altius reddatur hyperbaton, et ad filios diffidentiae copuletur, ut sonare possit, quae enim occulte fiunt a filiis diffidentiae, turpe est et dicere, quae sunt fornicatio et immunditia et avaritia omnis.

(Vers. 13.) Omnia autem arguta a luce manifestantur: omne enim quod manifestatur, lux est. Omnia, haud dubium quin ea quae occulte fiunt a filiis diffidentiae: haec enim a luce arguta manifestantur. Lux autem arguit ea quae prius erant tenebrae, et postea facta sunt lumen in Domino: ut ex eo quod corripiuntur, mutentur in melius, et mutata manifestentur in publico, et publicata sint lumen, quia omne quod manifestatur, lux est.

(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (sive, orietur tibi Christus ). Quoniam opera tenebrarum a luce arguta manifestantur in lucem, his quae arguta fuerant transmutatis, dicitur dormientibus et mortuis, eo quod opera fecere tenebrarum: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. Quaerat aliquis, quisnam sit iste qui dicat: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; aut cujus testimonio Apostolus sit abusus? Et quidem qui simplici responsione contentus est, dicet in reconditis eum prophetis, et his quae vocantur apocrypha haec lecta in medium protulisse (sicut in aliis quoque locis illum fecisse manifestum est), non quod apocrypha comprobaret; sed quo et Arati, et Epimenidis, et Menandri versibus 648 sit abusus ad ea quae voluerat in tempore comprobanda. Nec tamen Arati, et Epimenidis, et Menandri, tota quae scripsere, sunt sancta, quia eos vere aliquid dixisse testatus est. Alius vero quasi προσωποποιΐαν Spiritus sancti Apostolus figuraverit, ad exhortationem poenitentiae haec dicta memorabit. Ego certe secundum paupertatulam meam, omnes editiones veterum Scripturarum, ipsaque Hebraeorum volumina diligenter eventilans, numquam hoc scriptum reperi. Nisi forte et hoc dicamus: quomodo olim prophetae in concione populi loquebantur. Haec dicit Dominus. Et: Quoniam Dominus locutus est: ita et Apostolum Spiritu sancto plenum, repente in verba quae in se Christus loquebatur, erupisse atque dixisse: Haec dicit Dominus. Necnon et illud est disserendum, quomodo uni atque eidem dicatur quasi viventi, Surge qui dormis: et quasi mortuo, Exsurge a mortuis. Igitur quia et spiritus est hominis, quem semper in bonam partem scriptum meminimus, et anima cujus et infirmitates et mortes legimus peccatorum, id quod nunc dicitur, Surge qui dormis, referatur ad spiritum: et quod sequitur, Exsurge a mortuis, animae coaptetur. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Spiritus autem mortem numquam omnino legimus. Christus ergo lux vera orietur ei qui surrexit de somno, et ex mortuis fuerit suscitatus. Scio me audisse quemdam de hoc loco in Ecclesia disputantem, qui in theatrale miraculum, numquam ante visam formam populo exhibuit, ut placeret, Testimonium hoc, inquiens: ad Adam dicitur in loco Calvariae sepultum, ubi crucifixus est Dominus. Qui Calvariae idcirco appellatus est, quod ibi antiqui hominis esset conditum caput: illo ergo tempore quo crucifixus Dominus, super ejus pendebat sepulcrum, haec prophetia completa 649 est dicens: Surge, Adam, qui dormis, et exsurge a mortuis: et non ut legimus ἐπιφαύσει σοι Χριστὸς, id est, orietur tibi Christus; sed ἐπιψαύσει, id est, continget te Christus. Quia videlicet tactu sanguinis ipsius, et corporis dependentis, vivificetur atque consurgat: et tunc typum quoque illum veritate compleri, quando Elisaeus mortuus mortuum suscitavit (IV Reg. XIII). Haec utrum vera sint, necne, lectoris arbitrio derelinquo. Certe tunc in populo dicta placuerunt, et quodam plausu ac tripudio sunt excepta. Unum quod scio, loquor, cum loci istius interpretatione atque contextu sensus iste non convenit.

(Vers. 15.) Videte ergo quomodo caute ambuletis: non ut insipientes, sed ut sapientes. Recte Ephesiis dicitur, ut caute ambulent, qui habebant exercitatos sensus ad discernendum bonum et malum, et probantes omnia, id quod statuerant, bonum esse retinebant. Qui autem videt quomodo ambulet, et quam caute figat gradum, ne forte ad lapidem offendat pedem suum, et dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Ps. CXVIII, 105), utique sapiens est. Non enim puto ἰδιώτην quempiam, etsi velit ambulare caute, posse hoc implere praeceptum: quia sapientibus et non insipientibus imperatum est. Ex quo intelligimus et praecepta moralia (quae plerique manifesta arbitrantur, ex eo quod in octavo decimo psalmo (Vers. 9) dicitur: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos ) indigere prudenti, et circumspecta expositione: quia lucidum illud praeceptum, eorum illuminat oculos, qui, insipientia derelicta, sapientiae studiis se manciparint.

(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Qui sapiens est, et idcirco caute ambulat, redimit tempus. Tempus autem redimit, quia dies mali sunt. Quando in bono opere tempus consumimus, emimus illud, et proprium facimus quod malitia hominum venditum fuerat. Nemo autem vitae hujus quaerens necessaria, et de divitiis et sollicitudinibus, quas Evangelium spinas nuncupat (Marc. IV, et Luc. VIII), cogitans, potest sibi tempus redimere. Redimentes autem tempus, quod in diebus malis est, quodammodo immutamus illud: et dies malos in bonos vertimus, et facimus illos non praesentis saeculi, sed futuri. Potest et aliter locus iste edisseri: 650 O vos Ephesii, quibus de somno saeculi istius exsurgentibus sol justitiae ortus est Christus, caute ambulate atque prudenter: et abjecta insipientia, tenete sapientiam, per quam possitis non cum varietate temporum commutari; sed diversitatem temporum vobis unum tempus efficere. Et quia sunt plurimae persecutiones (in principio quippe fidei propemodum quotidie vexabantur Ecclesiae), unum tenete cursum, et hoc scitote servandum, ut non in morem stulti, quasi luna mutemini; sed quod semel coepistis, firma mente teneatis: ne videlicet si persecutorem judicem videritis, et vos cum judicis voluntate mutemini. Rursum si alius dogmatis vestri laudator advenerit, vos fateamini Christianos; sed quod estis, omni tempore reservate. Aliquod de Scripturis ponamus exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat. Joseph unum habebat propositum, placere Deo. Hoc nulla varietate temporis immutatum est: nec fratrum invidia, nec conditione servitutis, nec aetatis illecebris, nec dominae repromissis, nec squalore carceris, nec postea tumore Aegyptiae potestatis: sed semper unus fuit, et varietatem, ut diximus, temporum sibi redimens, malos dies vertit in bonos. Hoc idem et de Job sentiendum est, quod per varia tentamenta vexatus, nec divitiis, nec damnis, nec orbitate, nec vulnere, nec exprobratione amicorum, nec solitudine, nec postea bonorum omnium restitutione mutatus est. Redemerat enim sibi tempus, et dies malos fecerat bonos.

(Vers. 17.) Propter quod nolite effici imprudentes: sed intelligite quae sit voluntas Dei. Quia tempus malum est, et, sicut supra diximus, redimendum, appetenda ante sapientia est, ut per illam intelligere valeamus quae sit voluntas Dei. Non enim possumus caute ambulare, nisi prius intellecta voluntate Dei. In omni ergo opere primum considerandum quid velit Deus: et habito judicio, id postea faciendum, quod illi placere fuerit comprobatum.

(Vers. 18.) Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed impleamini spiritu. Quomodo non possumus duobus dominis servire, Deo et mammonae (Matth. VI): sic non possumus spiritu impleri pariter, et vino. Qui enim spiritu impletur, habet prudentiam, et mansuetudinem, 651 verecundiam, castitatem. Qui vino, habet insipientiam, furorem, procacitatem, libidinem. Hoc quippe aestimo uno verbo significare luxuriam. Quod si quidam intelligerent, numquam me temeritatis et haereseos arguissent, quod in virginitate servanda dixerim vinum adolescentulis declinandum, et non mittendum super flammam oleum, nec naturalem carnis ardorem fomentis voluptatis augendum. Potest autem vinum, in quo est luxuria, et illud accipi, de quo in cantico Moysi dicitur: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 33): quod omnes qui saeculi istius cogitatione sunt ebrii, bibunt et insaniunt, et vomunt, et praecipites corruunt. Et juxta Lapitharum, Centaurorumque fabulam, in mutuum feruntur exitium. Huic vino illud vinum contrarium est quod Dominus se nobiscum in regno suo bibiturum esse promittit (Marc. XIV). Frequenter annotavimus, nomen spiritus absque additamento, in bonam positum partem: quod quidem etiam nunc observandum videtur.

(Vers. 19.) Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Qui se abstinuerit ab ebrietate vini, in quo est luxuria, et pro hoc spiritu fuerit impletus, iste omnia potest accipere spiritualiter, psalmos, hymnos, et cantica. Quid autem intersit inter psalmum et hymnum et canticum, in Psalterio plenissime discimus. Nunc autem breviter hymnos esse dicendum, qui fortitudinem et majestatem praedicant Dei, et ejusdem semper, vel beneficia, vel facta mirantur. Quod omnes psalmi continent, quibus ALLELUIA, vel praepositum, vel subjectum est, psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per organum corporis, quid faciendum, et quid vitandum sit, noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et concentum mundi omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spirituale canticum canit. Vel certe (ut propter simpliciores manifestius quod volumus, eloquamur) psalmus ad corpus: canticum refertur ad mentem. Et canere igitur et psallere, et laudare 652 Dominum magis animo quam voce debemus. Hoc est quippe quod dicitur: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Audiant haec adolescentuli: audiant hi quibus psallendi in ecclesia officium est, Deo non voce, sed corde cantandum: nec in tragoedorum modum guttur et fauces dulci medicamine colliniendas, ut in ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica, sed in timore, in opere, in scientia Scripturarum. Quamvis sit aliquis ut solent illi appellare κακόφωνος, si bona opera habuerit, dulcis apud Deum cantor est. Sic cantet servus Christi, ut non vox canentis, sed verba placeant quae leguntur: ut spiritus malus qui erat in Saule (I Reg. XVI), ejiciatur ab his qui similiter ab eo possidentur, et non introducatur in eos qui de Dei domo scenam fecere populorum.

(Vers. 20.) Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri. Huic quid simile et in Epistola ad Thessalonicenses prima scriptum est: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 16, 17). Quod praeceptum ille solus custodire potest, qui providentia Dei novit etiam quinque passeres, qui venduntur dipondio, gubernari: quorum unus non cadit in laqueum sine Patris voluntate (Luc. XII). Quod autem ait: Gratias agentes, et semper, et pro omnibus, dupliciter intuendum, ut et in omni tempore, et pro omnibus quae nobis accidunt, Deo gratias referamus: ut non tantum pro his quae bona putamus, sed etiam quae nos coarctant, et contra nostram veniunt voluntatem, in Dei praeconium mens laeta prorumpat, et dicamus: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam: sicut placuit Domino, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Haec actio gratiarum apud prudentes viros, et generaliter et specialiter observatur. Generaliter, ut gratias agamus Deo, quod nobis sol oritur, dies currit, nox mutatur in requiem, splendore lunae tenebrae temperantur, et ortu occasuque stellarum tempora mutantur, et redeunt: quod nobis serviunt pluviae, terra parturit, elementa famulantur: quod tantae animalium varietates, vel ad vehendum, vel ad operandum, vel ad vescendum, vel ad tegmen, vel ad 653 exemplum, vel ad miraculum datae sunt: et ad extremum, quod nati sumus, quod subsistimus, quod in mundo quasi in quadam domo potentissimi patrisfamilias procurationem gerimus, et totum quidquid in mundo est, nostri causa intelligimus procreatum. Specialiter vero, quando in Dei beneficiis quae nobis accedunt, gratulamur. Sed hoc et gentilis facit, et Judaeus, et publicanus, et ethnicus. Christianorum propria virtus est, etiam in his quae adversa putantur, referre gratias Creatori. Si domus corruerit, si amantissima uxor et filii vel captivitate, vel veneno, vel naufragio intercepti sint, si divitias proscriptione perdidimus, si sanitatem innumerabiles morbi, et semper exspectanda miseris podagrae debilitas fregerit. Qui sibi sanctiores videntur, solent Deo referre gratias quod de periculis, vel de miseriis liberati sunt. Sed juxta Apostolum haec virtus est maxima, ut in ipsis periculis atque miseriis, Deo gratiae referantur, et semper dicamus: Benedictus Deus, minora me scio sustinere quam mereor: haec ad mea peccata parva sunt: nihil mihi dignum redditur. Hic animus Christiani est, hic crucem suam tollens, sequitur Salvatorem, quem nec orbitas, nec damna debilitant. Quem, ut Flaccus in lyrico carmine ait: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. Qui autem, sicut diximus, gratias agit Deo et Patri, in mediatore Dei et hominum referat eas Christo Jesu: quia nisi per illum accedere non valemus ad Patrem.

(Vers. 21.) Subjecti invicem in timore Christi. Audiant haec episcopi, audiant presbyteri, audiat omnis ordo doctorum: subjectis suis se esse subjectos, et imitentur dicentem Apostolum: Cum enim essem liber ex omnibus, omnibus meipsum servum feci, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 19). Et in alio loco: Per charitatem servite invicem (Galat. V, 13). Unde et ipse eadem charitate omnibus gentium servivit Ecclesiis. Salvator quoque formam servi accepit, ut serviret discipulis suis, et pedes eorum lavit (Joan. XIII). Hoc interest inter Gentium principes et Christianorum, quod illi dominantur subditis, nos servimus, et in eo majores sumus, si minimi omnium fuerimus. Sed et hoc quod ait: In timore Christi, sic accipiendum, ut ipsa subjectio non propter hominum gloriam, 654 sed propter timorem Christi fiat, dum illum timemus offendere. Alius vero sic interpretabitur: subjecti invicem in timore Christi: ut hanc sententiam generalem in consequentibus dividi dicat atque partiri: Mulieres viris suis subditae sint; et: Filii, obedite parentibus; et: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore: ut non solum uxor viro, et filii parentibus, et servi dominis; sed etiam viri mulieribus, juxta officium quod praeceptum est: et patres filiis, ne illos ad iracundiam provocent: et domini servis, ut remittant minas, et praebeant his quae habent necessaria, invicem sint subjecti: et hoc ex Christi timore faciant: ut quomodo servis suis fuit ille subjectus: sic et hi qui majores videntur, subjiciantur minoribus suis reddendo officia quae jubentur. Possumus hic timorem et pro εὐλαβεία, id est, reverentia accipere, quae magis vicina est charitati. Nequaquam enim convenit Ephesiis, ut timore quid faciant, et non dilectione Christi.

(Vers. 22, 23.) Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput Ecclesiae. Hoc quod in Latinis exemplaribus additum est, subditae sint, in Graecis codicibus non habetur: siquidem ad superiora refertur, et subauditur: Subjecti invicem in timore Christi, ut ἀπὸ κοινοῦ resonet subjectae, et mulieres viris suis sicut Domino. Sed hoc magis in Graeco intelligitur, quam in Latino. Quomodo itaque Christo subjecta est Ecclesia: sic subjecta sit uxor viro suo. Quem enim habet principatum et subjectionem Christus et Ecclesia, huic eidem ordini maritus et uxor astringitur. Sed videndum, ut quomodo in Christo, et in Ecclesia sancta conjunctio est: ita et in viro et in muliere sancta sit copula. Sicut autem non omnis congregatio haereticorum Christi Ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus est: sic non omne matrimonium quod non viro suo secundum Christi praecepta conjungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. Alias autem subjicitur uxor viro ut domino: quia ad ipsum conversio ejus est, et ipse illius dominabitur (Gen. III). Nam et Sara dominum vocabat Abraham (Gen. XVIII). Quae spontanea servitus, quanto magis fuerit voluntate subjecta, tanto esse incipit coaequalis: quinimmo, obsequiis suis in servitutem 655 redigere dominantem. Quidam hunc locum secundum anagogen ita interpretantur, ut dicant uxorem in corpore, virum accipi in animo. Et sicut Christo subjecta est Ecclesia: ita corpora subjici debere sensui, et in unum spiritum redigi, si Domino fuerint copulata. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17).

Ipse est Salvator corporis. Quoniam propinquior atque inferior est a substantia Christi natura Ecclesiae, propterea eam corpus Christi aestimo nominatam: cujus corporis Salvator est Christus Jesus, id est, Verbum, sapientia, caeteraeque virtutes in quibus intelligitur Filius Dei. Quaere curiosius, sicubi in divinis voluminibus potueris invenire, vocabulum carnis pro Ecclesia positum. Si quidem nunc nequaquam caro, sed corpus Christi appellatur Ecclesia. Porro manifestum quod quidquid caro est, consequenter et corpus sit: non autem quidquid corpus, hoc consequenter et caro.

(Vers. 24.) Sed ut [Al. sicut] Ecclesia subjecta est Christo: ita et mulieres viris suis in omnibus. Ecclesia Christi gloriosa est, non habens maculam neque rugam, aut quid istiusmodi. Qui ergo peccator est, et aliqua sorde maculatus, de Ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectus dici. Possibile autem est, ut quomodo Ecclesia quae prius rugam habuerat et maculam, in juventutem et munditiam postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum (quia non habent opus sani medico (Luc. V), sed male habentes) et curentur vulnera ipsius, et fiat de Ecclesia quae corpus est Christi. Satis quoque eleganter, et caute ad Ephesios loquens ait. Ut Ecclesia subjecta est Christo: ita et uxores viris suis. Si enim ita uxor subjicienda viro est, ut Christo Ecclesia, inter virum et uxorem erit sancta conjunctio, et numquam corporis servient passionibus. Quod si nobis aliquis illud quod ad Corinthios scribitur opposuerit: virum uxori debitum reddere, et uxorem viro (I Cor. VII), animadvertat magnam inter Corinthios et Ephesios esse distantiam. Illis quasi parvulis atque lactentibus scribitur, in quibus erant dissensiones et schismata, et audiebatur fornicatio qualis ne inter gentes quidem: et propterea eis conceditur, ut post orationem ad idipsum redeant, ne tententur a Satana: licet et ibi in consequentibus, non juxta voluntatem, sed juxta 656 συγκατάβασιν se eis dicat ignoscere. Ephesii vero, apud quos fecit triennium, et omnia eis Christi aperuit sacramenta, aliter erudiuntur: et habet unusquisque arbitrii liberam potestatem, vel Corinthios sequi, vel Ephesios: et salvari aut servitute Corinthii, aut Ephesii libertate. Vae, inquit Salvator, praegnantibus, et lactantibus in die illa (Luc. XXXI, 25), hoc est, judicii, quae utique proprie opera nuptiarum sunt. Unde omni labore nitendum, ut magis Ephesios quam Corinthios aemulemur: nec deprehendamur quasi in diluvio ementes, et vendentes, nubentes et matrimonio copulati; sed accinctis lumbis lucernas teneamus in manibus (Matth. XXIV).

(Vers. 25 seqq.) Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret: mundans [Al. additur eam] lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Quamvis sui invicem maritus et conjux amore teneantur (qualis illa uxor memoratur Hasdrubalis, quae, capto viro, in patriae se jecit incendium, et caeterae quae viris mortuis supervivere noluerunt) numquam tamen dilectionem illam vir sapiens dilectioni Christi et Ecclesiae comparabit. Sanctus igitur hic intelligendus est amor, quo et Isaac dilexit uxorem suam Rebeccam (Genes. XXIV), quae interpretatur patientia: et de terra Mesopotamiae, quae saeculi hujus ex omni parte fluctibus cingitur, in terram eam repromissionis induxit, ut consolaretur pro morte matris suae. Interitum quippe Synagogae, conjunctione Ecclesiae temperavit. Ista dicentes occasionem haereticis damus qui omnes omnino nuptias repudiandas putant: et hoc vel maxime utuntur testimonio. Quibus brevibus [ Al. breviter] respondendum, passiones hic et immunditiam, et luxuriam ab Apostolo inter maritum et uxorem vetari, non sanctam conjunctionem: alioquin si conjugium omnino prohibebat, quid necesse fuit dicere, uxores vestras: cum potuerit dicere: Viri, diligite mulieres, vel uxores. Vestras enim proprie matrimonium sonat. Et rursum in sequentibus: et viri debent diligere uxores suas, sicut sua corpora: et adhuc manifestius: Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit: Nemo enim umquam suam carnem odit; sed nutrit et fovet eam: quia secundum edictum Legis antiquae, et instaurationem Evangelii, 657 maritus et uxor una caro efficiuntur. Liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa sunt. Voluptates autem quae de meretricum capiuntur amplexibus, in uxore damnatae. Hoc legens omnis vir, et uxor intelligant, sibi post conceptum, magis orationi quam connubio serviendum. Et quod in animalibus et bestiis ipso naturae jure praescriptum est, ut praegnantes ad partum usque non coeant, hoc in hominibus sciant arbitrio derelictum, ut merces esset ex [ Al. ea] abstinentia voluptatum. Quia vero secundum tropologiam, viros animas, et uxores corpora dixeramus, sic diligat anima carnem [ Al. corpus], quomodo Christus Ecclesiam, ut semetipsam tradat pro salute ipsius, et eam sanctificet verbo doctrinae, ut exhibeat sibi eam non habentem maculam aut rugam aliquam vetustatis: maxime cum sciat illam in resurrectione salvandam, et visuram esse salutare Dei. Talis vir caput habet Christum: et cum propter salutem carnis se humilians, factus fuerit cum uxore sua una caro, retrahit eam ad spiritum, et Domino copulatus, caro esse desistit. Pulchre quoque maculam aut rugam, quia de conjugio loquebatur, de exemplo mulierum ad decorem traxit Ecclesiae. Sicut enim solent in mulierum corporibus vel sordere naevi, vel ruga contrahi, vel lentigo variari: et hoc est omne studium feminarum, ut quod foedare videtur abstergant, et exhibeant maritis corporum venustatem: ita et animae omni peccatorum sorde purgandae sunt, ut ruga veteris hominis juventa tendatur, et renovetur in novum hominem de die in diem.

(Vers. 28.) Ita et viri debent diligere uxores suas sicut sua corpora. Et in Genesi ex persona loquentis Adam scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea (Gen. II, 23). Et idipsum in Evangelio, Domino postea dicente, firmatur: Qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos, et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Marc. XIX, 4, 5). Cum igitur vir et uxor una caro sint: 658 ita uxoribus ut nostris corporibus providendum. Nemo autem corpus suum turpiter amat, aut semetipsum propter coitum diligit; sed quasi vasculum animae suae fovet corpus et nutrit, ne fracto vase, id quod continebatur, effluat, et erumpat. Nec non et juxta litteram, quamdiu mulier partui servit et liberis, hanc habet ad virum differentiam, quam corpus ad animam. Sin autem Christo magis voluerit servire quam saeculo, mulier esse cessabit, et dicetur vir, quia omnes in perfectum virum cupimus occurrere. Quod si ad tropologiam et haec referimus, amabimus nostrum corpus, et corporis sensus, vilioris quidem conditionis ab animo, sed per quos ad mentem bonarum artium, et virtutum transeant disciplinae.

(Vers. 29.) Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit: nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quantum ad simplicem intelligentiam pertinet, sancta inter virum et uxorem charitate praecepta, nunc jubemur ut nutriamus, et foveamus conjuges, ut scilicet eis victum atque vestitum, et ea quae sunt necessaria praebeamus. Sed opponi nobis potest, quod non sit vera sententia dicentis Apostoli: Nemo enim umquam carnem suam odit, cum morbo regio laborantes, et ptysi, et cancere, et distillationibus, mortem vitae praeferant, et sua oderint corpora. Magis itaque ad tropicam intelligentiam sermo referatur, et dicamus, quod illam carnem quae visura sit salutare Dei, anima diligat, et nutriat et foveat, eam disciplinis erudiens, et coelesti saginans pane, et Christi sanguine irrigans, ut refecta et nitida possit libero cursu virum sequi, et nulla debilitate, et pondere [ Al. nullo debilitatis pondere] praegravari. Pulchre etiam in similitudinem Christi nutrientis, et foventis Ecclesiam, et dicentis ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? animae quoque fovent corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum levitate suspensum, 659 in aerem facilius elevetur. Foveamus igitur et viri uxores, et animae nostra corpora, ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas. Et nequaquam sit sexuum ulla diversitas: sed quomodo apud angelos non est vir et mulier: ita et nos, qui similes angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse quod nobis in coelestibus repromissum est.

(Vers. 30.) Quoniam membra sumus corporis ejus, ex carne ejus, et ex ossibus ejus. Quia membra sumus corporis Christi, et Christus nutrit et fovet Ecclesiam: ideo et nos nutrimus, et fovemus carnem nostram, quam nemo umquam odio habuit. Membra autem sumus corporis Christi: non secundum naturam divinitatis aeternae, sed juxta id quod hominem est dignatus assumere. Quamquam et homo ipse qui assumptus est, habeat naturam nostrorum corporum, sed non habeat originem. Nos enim ex humano semine coagulamur: ille de Spiritu sancto natus est. Potest autem et aliter dici: Quoniam corpus Christi Ecclesiae est, et Ecclesia de cunctis credentibus congregatur, Paulus et Ephesii membra sunt corporis, id est, Ecclesia Christi.

(Vers. 31.) Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. Quod frequenter annotavimus, apostolos et evangelistas non eisdem verbis usos esse, Testamenti veteris exemplis, quibus in propriis voluminibus continentur, hoc et hic probamus: siquidem testimonium istud ita in Genesi scriptum est: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Nunc autem Apostolus pro eo quod ibi habetur, ἕνεκεν τούτου, id est, propter hoc, posuit ἀντὶ τούτου, quod Latine aliis verbis dici non potest: deinde pro patre suo et matre sua, pronomina abstulit, et patrem tantum posuit et matrem: et quod in medio dicitur, et adhaerebit uxori suae, hic penitus praetermisit, et tantum quod sequebatur hoc dictum, superioribus copulavit, et posuit, et erunt duo in carne una. Hoc autem totum nunc idcirco observavimus, ut etiam in caeteris locis, sicubi testimonia quasi de prophetis, et de veteri Testamento ab apostolis usurpata sunt, et in nostris codicibus non habentur, nequaquam statim ad apocryphorum ineptias, et 660 deliramenta curramus, sed sciamus scripta quidem ea esse in veteri Testamento, sed non ita ab apostolis edita, et sensum magis usurpatum: nec facile nisi a studiosis posse ubi scripta sint, inveniri. Igitur ad exhortationem mutui affectus inter uxorem et virum, Adam et Evae sumpsit exemplum. Ut quomodo costa tollitur de Adam, et aedificatur in conjugem: et ipsa rursum conjux in unam viri carnem redigitur: quia qui uxorem diligit, seipsum diligit: sic et nos nostras amemus uxores. Idipsum autem per allegoriam in Christo interpretatur, et in Ecclesia: ut Adam Christum, et Eva praefiguraret Ecclesiam. Factus est enim novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV). Et quomodo de Adam et uxore ejus omne hominum nascitur genus: sic de Christo et Ecclesia omnis credentium multitudo generata est. Quae unum Ecclesiae corpus effecta, rursum in latere Christi ponitur, et costae locum replet, et unum viri corpus efficitur, ipso Domino id in Evangelio postulante: Pater, da, ut quomodo ego et tu unum sumus: sic et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Interrogemus Marcionem qua consequentia locum istum qui de veteri usurpatus est Instrumento, in Christum et in Ecclesiam interpretari queat, cum juxta illum Scriptura vetus omnino non pertineat ad Christum.

(Vers. 32.) Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ecclesia. Non, ut plerique existimant, omnis historia quae de Adam et de Eva in Genesi scripta est, ad Christum et ad Ecclesiam facile referri potest, sed tantummodo quod in praesenti loco ponitur, id est: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Primus enim homo, et primus vates Adam, hoc de Christo et Ecclesia prophetavit: quod reliquerit Dominus noster atque Salvator Patrem suum Deum, et matrem suam coelestem Jerusalem, et venerit ad terras propter suum corpus Ecclesiam, et de suo eam latere fabricatus sit, et propter illam Verbum caro factum sit. Et quia non omnia aequalia sacramenta sunt, sed est aliud sacramentum majus, et aliud minus: propterea nunc dicit: Sacramentum hoc magnum est: simulque humilitatis ejus indicium est inferentis: Ego autem dico 661 in Christo et in Ecclesia. Gregorius Nazianzenus, vir valde eloquens, et in Scripturis apprime eruditus, cum de hoc mecum tractaret loco, solebat dicere: Vide quantum istius capituli sacramentum sit, ut Apostolus in Christo illud, et in Ecclesia interpretans, non se ita asserat, ut testimonii postulabat dignitas, expressisse: sed quodammodo dixerit: Scio quia locus iste ineffabilibus plenus sit sacramentis, et divinum cor quaerat interpretis. Ego autem pro pusillitate sensus mei, in Christo interim illud, et in Ecclesia intelligendum puto: non quo aliquid Christo et Ecclesia majus sit; sed quod totum quod de Adam et de Eva dicitur, in Christo et in Ecclesia interpretari posse, difficile sit.

(Vers. 33). Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se diligat. Aestimet aliquis eamdem inter maritum et uxorem juberi ab Apostolo charitatem, quae in proximum praecepta est: sic enim scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XIX, 18), et nunc dicitur: Unusquisque suam uxorem sicut se diligat. Ergo eadem in proximum et in uxorem charitas erit. Quod si proximus, juxta interpretationem Salvatoris, omnis homo est homini: nulla ergo erit inter uxorem et quorumlibet hominum dilectionem differentia charitatis, quod dicere valde absurdum est. In proximo enim similitudo ponitur, ut sic eum diligas sicut te, et cupias esse salvatum. In uxore autem comparationis adverbium, sicut, non similitudinem, sed approbationem et confirmationem, cum quodam pondere sonat. Quomodo dicimus de viro: quasi vir fecit, et de Salvatore scriptum est: Vidimus gloriam ejus, quasi gloriam unigeniti (Joan. I, 14). Non quo ipse Salvator gloriam habuerit ad comparationem alterius unigeniti: ipse est enim unigenitus. Et unigenitus si et alter fuerit, unigenitus non potest appellari. Unde alterius unigeniti non indigebat exemplo: sed quasi unigenitum, hoc est, ut semetipsum decebat gloriam habere, possedit. Hoc idem et septuagesimi secundi psalmi, juxta Graecos tamen, exordium sonat: ὡς ἀγαθὸς ὁ Θεὸς τῷ Ἰσραὴλ τοῖς εὐθέσι τῇ καρδίᾳ, quod a nostris translatum est: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)! Alioquin juxta Graecos ὡς, id est, sicut, similitudinem magis videtur, quam firmitatem significare 662 dictorum, si non ut confirmationem audieris, sed quasi [ Al. tacet quasi] exemplum. Simul et hoc attendendum, quod vir diligere jubetur uxorem, mulier vero timere virum. Congruit enim viro dilectio, mulieri timor: servo vero non solum metus, sed et tremor jungitur. Unde et in consequentibus ait: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore.

Mulier autem ut timeat virum. Si in Deum metus propter timorem supplicii, non sinit eum qui metuit esse perfectum; quanto magis imperfecta erit mulier, non solum Deum, sed etiam virum metuens? Propter quod requirendum, an carnaliter uxor intelligenda sit, et uxoris timor: cum frequenter multo meliores maritis inveniantur uxores et eis imperent, et domum regant, et educent liberos, et familiae teneant disciplinam: illis luxuriantibus et per scorta currentibus. Hae viros suos utrum regnare debeant, an timere, lectoris arbitrio derelinquo. Quod si juxta allegoriam, ut supra diximus, uxor in corpore accipitur, vir in animo, nihil incongruum est timere eam ut ancillam virum, in secundo gradu et in viliori substantia constitutam. Animi quippe, ut ait Crispus, imperio, corporis servitio magis utimur. Qui vero simplicem intelligentiam mulieris sequitur et mariti, duas significantias in verbo timoris esse monstrabit. Et dicet una de qua Joannes ait: Qui timet, poenam habet, et qui timet, non est perfectus (I Joan. IV, 18). Juxta quam et servi spiritum servitutis habent in timore, quem exiguntur a Domino dicente ad eos: Et si pater sum ego, ubi est gloria mea: et si dominus sum ego, ubi est timor meus (Malach. I, 6)? Alteram vero quae apud philosophos nominatur εὐλάβεια, et apud nos, licet non plene sonet, reverentia dici potest. Scit quoque et prophetes perfectorum timorem, quem qui timuerit, perfectus est, in tricesimo tertio psalmo dicens: Non est inopia timentibus eum (Psal. XXXIII, 9). Potest igitur uxori simpliciter intellectae hic imperari metus, ut timeat, hoc est, revereatur virum suum.

Cap. VI (Cap. VI.--Vers. 1.) Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim est justum. Honora patrem tuum et matrem tuam (quod est mandatum primum in promissione) ut bene sit tibi, et longaevus sis super terram. Ambigue dictum, utrum in Domino parentibus 663 suis filii debeant obedire, an certe parentibus suis filii obediant in Domino. Quod utrumque faciendum, ut et his parentibus qui nos in Domino genuere, qualis fuit Paulus et apostoli, obediamus et ea faciamus quaecumque praeceperint, et parentibus nostris, de quibus secundum carnem nati sumus, obtemperemus in Domino, implentes ea quae non sunt Domini contraria voluntati. Simulque et haereticos coarctabimus, nolentes vetus Testamentum esse Dei boni, cujus filius Christus sit. Qua ratione Apostolus Christi, boni Dei filii, Scriptura Creatoris utatur, et obedientiam filiorum de veteri Lege praesumat. Quod testimonium de Exodo sumptum, ita ibi contexitur: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Exod. XX, 12): de quo nunc ultima verba subtraxit, quod mandatum in Decalogo quintum est. Unde quaerendum quare nunc dixerit, quod est mandatum primum: cum primum mandatum sit: Non erunt tibi dii alii praeter me. Quamobrem nonnulli ita legunt, quod est mandatum primum in promissione: quasi quatuor alia mandata, quae ante dicta sunt, non habeant promissiones, et in hoc solo pollicitatio feratur adjuncta, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Sed videntur mihi non observasse subtilius, et in secundo mandato repromissionem esse sociatam. Ait enim: Non facies tibi idolum, neque omnem similitudinem eorum quae in coelo sursum, et quae in terra deorsum, et quae in aquis subtus terram: non adorabis ea, et non immolabis illis: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, qui reddo peccata patrum in filios usque ad tertiam et quartam generationem, his qui me oderunt, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt mandata mea (Exod. IV, 5). Observa enim quod verba sint sponsionis: Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt mandata mea. Forsitan ergo quia Decalogus exeunti de Aegypto populo, prima Lex data est, unumquodque mandatum Decalogi, primum 664 mandatum est appellandum, ad comparationem eorum praeceptorum, quae postea in Lege conscripta sunt. Qui vero expositionem superiorem tenere conabitur, in eo quod distinxerat, quod est mandatum primum in repromissione, dicet separatim esse mandatum: Honora patrem tuum et matrem tuam: et postea repromissionem suo loco positam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. In hoc vero mandato, id est: Non facies tibi idolum, neque omnem similitudinem, non seorsum, sed sub uno textu atque sermone, non tam promissionem datam, quam sententiam in laudes Dei esse finitam, facientis misericordiam in millia his qui eum diligunt, et custodiunt mandata ejus. Rursum is qui tota Decalogi mandata, primum mandatum esse contendit, repromissionem in qua scriptum est: ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non solum ad eos pertinere monstrabit, qui parentibus obsequantur: sed etiam ad alia innumerabilia praecepta; et necesse habebit cuncta replicare mandata, in quibus merces haec et praemium promittantur, ut sint longaevi super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis. A quo diversus ille exigere debebit interpres, ut doceat ante hoc mandatum, illa quae ab eo prolata sunt, scripta esse mandata. Quod si non potuerit approbare, frustra et in aliis praeceptis hanc repromissionem adjunctam esse memorabit. Post haec retractandum, pro honore patris et matris, non Judaicum et carnale esse promissum, ut longaevi sint filii super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis. Multos enim fuisse credendum, qui et parentibus obsequentes cito mortui sint, et in parentes impii usque ad extremam venerint senectutem. Respondeant enim Judaei et similes Judaeorum, si vitae istius longitudo est in repromissis, et diu in corpore permanere felicitas est, quid sibi vult illud in Psalmis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar (Ps. CXIX, 7). Et hoc Salomonis in Ecclesiaste: Laudavi ego omnes mortuos qui olim mortui sunt, super viventes qui vivunt usque in praesens: 665 et melior est super hos duos, qui necdum natus est, et non vidit omne opus malum quod factum est sub sole (Eccles. IV, 2, 3); et post paululum: Si genuerit vir centum, et annos plures vixerit, et multi fuerint dies annorum ejus, et anima illius repleatur bonis, et sepultura non sit ei: dixi melius est super eum abortivum, quia in vanitate venit, et in tenebris nomen ejus operietur: et quidem solem non vidit (Ibid., 6), et caetera. Si enim laudantur super vivos mortui (et juxta quosdam qui, antequam in corpora ista descendant, animas degere in coelestibus arbitrantur, melior esse dicitur duobus, qui necdum natus est, et omnis ista vita tentatio est; et secundo Job: Mors viri [Al. viro] requies (Job III, 13): et juxta eumdem et Jeremiam, Maledicta est dies in qua nascimur (Jerem. XX, 14), quomodo nunc repromittur honorantibus patrem et matrem quod longaevi sint super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis? Quaerenda est ergo terra, quam Dominus repromittit et tribuit his qui spiritualem Aegyptum reliquerint, et cum omni patientia, magna et terribilia vitae istius deserta transierint, et vicerint reges magnos, quos percutit Dominus: et transierint in Judaeam quae lacte et melle fluit, et sub Jesu duce, Jericho corruente, atque vastata Hai, quae interpretatur, abruptum, Jerusalem venerint, et aedificetur eis templum sub Salomone rege pacifico (Jos. VI, 8), et possideant terram, quae mansuetis est praeparata: Beati quippe mites: quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4), quae vere est terra viventium, Psalmista quoque dicente: Credo videre bona Domini in regione viventium (Ps. XXVI, 13). Hujus vitae longitudinem et sapientia habet in manu dextera, in sinistra tenens divitias et gloriam.

(Vers. 4.) Et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: Sed educate illos in disciplina et conversatione Domini. Peccatum filiorum est non obedire parentibus, et quia poterant parentes aliquid imperare perversum, adjunxit, in Domino. Peccatum vero parentum, 666 parvulos filios atque lactentes ad iracundiam provocare, aut certe jam adolescentibus et maturioris aetatis, ea imperare quae gravia sunt. Sicut igitur in filiis obsequium, et subjectionis merces est demonstrata: ita parentibus moderatum jubetur imperium, ut non quasi servis, sed quasi filiis praeesse se noverint. Nec hoc praecepti fine contentus est; sed et illud adjunxit: Educate illos in disciplina et correptione Domini. Quam correptionem nos legimus, melius in Graeco dicitur νουθεσία, quae admonitionem magis et eruditionem quam austeritatem sonat. Legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et mimorum turpia scripta cantare, de Ecclesiasticis forsitan sumptibus eruditos: et quod in corbonam pro peccato virgo vel vidua, vel totam substantiam suam effundens quilibet pauper obtulerat, hoc kalendariam strenam, et Saturnalitiam sportulam et Minervale munus Grammaticus, et Orator, aut in sumptus domesticos, aut in templi stipes, aut in sordida scorta convertit. Eli sacerdos ipse sanctus fuit, sed quia filios suos non erudivit in omni disciplina et correptione, supinus cecidit, et mortuus est (I Reg. II). Non enim poterat ad priora extendi, sed retrorsum ruit, et opisthotono insanabili lapsus in tergum, ad Sodomam cum Lot uxore respexit. Et certe corripuerat filios suos, dicens: Quare facitis verba haec quae ego audio de vobis mala ab omni populo? Nolite, filii mei: quoniam non est bona fama, quam ego audio de vobis (I Reg. II, 23, 24). De istiusmodi patribus et Isaias lacrymabili voce causatur, dicens: Et filii alienigenarum nati sunt eis (Isai. II). Quod si hoc Ephesiis laicis, et plerisque, ut in populo solet, vitae hujus negotiis occupatis, praecepit, ut filios suos erudiant in omni disciplina, et admonitione Domini: quid de sacerdotibus aestimandum est, de quorum ordine ad Timotheum scribit, dicens: 667 Filios habentem in obsequio, cum omni honestate (I Tim. III, 4). Et idipsum ad Titum inculcat et repetit: Filios habentem fideles: non in accusatione luxuriae, aut non subditos (Tit. I, 6, 7): et quasi vitia filiorum parentibus imputentur, conjunctionem causalem interserens, ait; Oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam Dei dispensatorem (I Tim. III). Non est ergo sine crimine episcopus, cujus filius non fuerit subditus, et in accusatione luxuriae.

(Vers. 5, seqq.) Servi, obedite dominis carnalibus, cum timore et tremore, et simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi omnibus placentes: sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo: cum fidelitate servientes sicut Domino, et non hominibus: scientes quod unusquisque quod fecerit boni, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Propheta loquente ad Jerusalem: Qualis tu timuisti ab homine mortali, et a filio hominis (Isai. LI)? et Petro in Epistola sua: Timorem eorum ne timeatis: sed Dominum Jesum Christum sanctificate in cordibus vestris (I Petr. III, 14, 15): et Salvatore eadem concinente: Nolite timere eos qui possunt occidere corpus, et plus non habent quod vobis faciant: sed timete eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28): Salomone quoque paria testante. Fili, honora Dominum, et confortaberis: praeter illum autem ne timeas alium (Prov. VII): videtur Apostolus diversa praecipere ut servi cum timore et tremore obediant dominis carnalibus, et uxor [ Al. uxori] ut timeat virum. Atque qui simplicius respondebit, haec dicet: non perfectis servis et eis qui sapientiae secreta cognoverint haec praecepta constituti, sed his qui principia habebant fidei, et doctrinis humilioribus indigebant. Alius vero asserat eum qui non habeat spiritum servitutis iterum in timore, nequaquam huic subjacere sententiae, ut cum timore et tremore obediat dominis carnalibus, hoc idem et de uxore dicturus, quae jubetur ut timeat virum. Porro tertius in hoc quoque loco, sicut in muliere, timorem pro reverentia dictum putabit: sed arctabitur ex eo quod additus est timori tremor. Potest enim uxori reverentia convenire, ut reverens timeat virum. Ubi autem tremor est, metus non sonabit reverentiam, sed timorem. Necessario itaque in servis additum est, ut post timorem Domini habeant et tremorem, et ad distinctionem Domini spiritualis, nunc carnalis 668 dominus appellatur: ita ut servo quicumque crediderit in Deum, et necdum ad scientiae summam pervenerit, non indecens sit domino servire carnali cum timore et tremore, in simplicitate cordis sui, et sic ei servire fideliter ut Christo. Non ad oculum serviens, ut hi faciunt qui hominibus placere desiderant, sed ut necessitatem in voluntatem vertat, et faciat de servitute mercedem: maxime cum dominus carnis a Domino spiritus diversa non imperet. Hoc est enim quod ait: Non ad oculum servientes, ut hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei. Sed et ipsam fidelitatem non coactam servus habeat, sed spontaneam et ex animo: sic serviens domino suo sicut Christo, a quo recepturus est fidelis praemium servitutis, non minus quam si liber voluntate servisset. Simul et hoc notandum, quod obedientiae filiorum atque servorum diversa subjunxerit. Ad filios enim dicit: Obedite parentibus vestris in Domino: ad servos vero, Obedite dominis carnalibus cum timore et tremore. Ut sicut inter servum et uxorem habet metus diversitatem: ita et inter filios et servos obedientia discreparet. Et pulchre imperans servis ut obediant dominis, adjecit, quasi Christo: et iterum, ut servi Christi, facientes voluntatem Dei: ut scilicet non audiat servus carnalem dominum, si contraria Deo praeceptis voluerit imperare. Quomodo autem ad Corinthios secundum tempus rescripserat (I Cor. VII), ne per occasionem fidei in Christum inter maritos, et uxores divortia fierent, si e duobus unus credere voluisset: ita ad Ephesios et ad Colossenses, quia plurimi inter initia fidei putabant Gentiles dominos contemnendos, nunc conditionum moderate praecepta constituit: ut et servitia non videatur contra dominos concitare: et rursum nequaquam dominos doceat audiendos, si vitiosa et nefanda praecipiant.

(Vers. 9.) Et domini, eadem facite ad illos, remittentes minas: scientes quia et ipsorum, et vester Dominus est in coelis, et personarum non est acceptio apud eum. Quaenam sunt haec quae servis superius imperavit, ut diceret dominis eadem facienda quae servis? Puto illa quae dixerat, in simplicitate cordis, et, facientes voluntatem Dei: et, ex animo: et, cum fidelitate sive benevolentia in servos, quia εὔνοια utrumque sonare potest. 669 Unusquisque enim quod fecerit boni, hoc recipiet a Domino, sive famulus servierit, sicut dictum est, sive liber dominatus fuerit, ut oportet: ut non sit terribilis, non promptus ad verbera: sciens quia et ipse habeat Dominum in coelis, apud quem non est acceptio personarum, et qui solus tantum judicet voluntates, et juxta eas deteriori praeferat meliorem, eligens facta, non homines.

(Vers. 10.) De caetero confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Scio in Graeco pro virtute, fortitudinem positam, id est, ἰσχὺν: quia virtus apud eos ἀρετὴ appellatur. Sed haec apud nos consuetudo est Scripturarum, ut indifferenter ἰσχὺν et ἀρετὴν, virtutem nominent: maxime quia fortitudo corporis virtus animi existimatur. Quamquam et apud philosophos inter quatuor virtutes fortitudo sit posita; quam utique animi, et non corporis esse manifestum est. Quod igitur ait: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus, totum sentitur in Christo, ut in omnibus virtutibus quae super eo intelliguntur, qui crediderint confortentur. Et prudenter post specialia mandata, quid viris et uxoribus, patribus et filiis, dominis et servis observandum sit, nunc generaliter omnibus in commune praecipit, ut in Domino et in ejus potentia confortati, praeparent se adversum diabolum, de quo in consequentibus scribit.

(Vers. 11.) Induite omnia arma Dei, ut possitis stare contra versutias diaboli. Ex his quae infra legimus, et his quae in Scripturis omnibus de Domino Salvatore dicuntur, manifestissime comprobatur, omnia arma Dei quibus nunc indui jubemur [ Al. jubetur], intelligi Salvatorem; ut unum atque idem sit dixisse, Induite vos omnia arma Dei; quasi dixerit, Induite Dominum Jesum Christum. Si enim cingulum veritas est, et lorica justitia est: Salvator autem et veritas, et justitia nominatur, nulli dubium quin ipse et cingulum sit et lorica. Itaque juxta haec, ipse erit et praeparatio Evangelii pacis, et scutum fidei, et galea salutaris, et gladius spiritus, quod est verbum Dei, et vivens sermo et efficax, et acutus super omnem gladium ex utraque parte acutum. Quae autem alia arma Dei possumus existimare, quibus induendus est qui habet adversum diaboli dimicare versutias excepta virtute, quae Christus est. 670 Hunc enim qui juxta omnia quae super eo intelliguntur, fuerit indutus, potens erit contra universas insidias diaboli repugnare, et secundum id quidem quod veritate praecinctus est, non facile ad falsitatis dogmata deducetur. Juxta hoc vero quod loricam indutus est justitiae, iniquitatis jaculis non poterit perforari. Nec non cum calciatus fuerit calciamentis pulcherrimis in praeparatione Evangelii pacis, quasi is qui praeparavit in fine opera sua, et idcirco pacis homo factus est, nec bellicum aliquid, et tumultuosum agit, nec cum his qui impraeparati sunt, condemnabitur. Infidelitas quoque, quae inimica est fidei, ubi scutum est fidei, nihil valebit. Caput etiam et principale cordis, et animae in quo sensus omnes locati sunt, salutis galea circumdatum non quassabitur. Ad extremum quasi vir bellator et fortis, omnes sectas contrarias veritati concidet, interficiet, jugulabit, gladium spiritus, id est, verbum Dei, manu tenens. Volens ergo apostolus multimoda diaboli ingenia ostendere, quibus nos capere nitatur [ Al. nititur], per ea loca in quibus non omni custodia servemus cor nostrum, μετοδείας ejus, id est, adinventiones vel versutias nominavit. Si enim abstinuerimus nos a corporum voluptate, parum cautos in avaritia capit. Quod si et avaritiam cum voluptate contemnimus, per luxuriam irrepit, et facit nobis ventrem esse deum, et per hanc etiam illa quae fortia esse videbantur, expugnat. Et quomodo solent sapientes exercituum principes, ea vel maxime oppugnare urbium loca quae parum munita sunt, ut cum per illa irruperint, facile munita capiantur; ita et diabolus per ea quae patere videt, aut certe non firmiter clausa, quaerit irrumpere, et ad ipsam arcem cordis et animae pervenire. Et quid me necesse est de pluribus ejus insidiis dicere, cum ex his et caeterae versutiarum ejus species cognoscantur? Diabolus autem, nomen Graecum est, quod interpretatur criminator. Juxta Hebraei vero sermonis proprietatem, quia et tribus Zabulon quamdam similitudinem hujus vocabuli habet, καταρύων, id est, deorsum fluens dici potest, quod scilicet paulatim de virtute ad vitium fluxerit, et de coelestibus ad terrena corruerit.

Quoniam non est nobis colluctatio adversus 671 sanguinem et carnem; sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Non puto Paulum scribentem ad Corinthios dicere potuisse: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, quibus ait: Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non permittet [Al. permitti] vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X, 13). Existimo quippe adversus carnem et sanguinem esse certamina, quae ibi tentationes appellantur humanae, quando caro concupiscit adversus spiritum, et provocat nos facere opera sua, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam, inimicitias, contentiones, aemulationes, iras, rixas, dissensiones, haereses, insidias, ebrietates, comessationes (Galat. V) et reliqua his similia. Porro non est humana tentatio, nec adversus carnem et sanguinem pugna, quando aut ipse Satanas transfiguratus in Angelum lucis, persuadere nititur, ut eum Angelum lucis arbitremur, aut aliquid horum simile facit, in omni virtute, signis et portentis mendacibus, in omni deceptione iniquitatis. Nam cum aliquem illaquearit inimicus ut recipiat se, et loquatur in eo, haec dicit Dominus, non quasi caro et sanguis eum decipit, aut quasi humana tentatio, sed quasi principatus et potestas, rector tenebrarum et nequitia spiritualis (Ephes. IV). Quamobrem non demus locum diabolo, sed et si spiritus potestatem habentis ascenderit super nos, juxta quod scriptum est, locum non demus ei. Dicat quispiam hoc quod ait: Non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem, sed adversum principatus et potestates (Eccl. X, 4), et caetera quae sequuntur, ideo dici, ut doceamur, ne ea quidem quae nobis ministrari vitia putamus ex carne, carnis esse vel sanguinis, sed a quibusdam spiritualibus nequitiis suggeri. Sunt enim quidam daemones amoribus et amatoriis canticis servientes, ut Propheta quoque commemorat dicens: Spiritu fornicationis 672 seducti sunt (Ose. IV, 22). Nam et barbara quaedam nomina eorum esse dicuntur, ut saepe confessi sunt hi quos vere vulgus maleficos vocat, et incantationes, et preces, et colores varii, et diversa vel metallorum genera, vel ciborum, ad quae invocati assistere daemones, et infelices animas capere memorantur. Alii vero iracundias, et furores, et bella committere: alii praeesse inimicitiis, et inter homines odia concitare. Quia vult ergo, aiunt, Apostolus nos docere: non ex natura corporis, et de materia carnis et sanguinis, haec vitiorum genera procreari, sed instinctu daemonum; propterea ait: Non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus et potestates, et reliqua. Ideo autem nunc eorum qui magicis infelices artibus serviunt, et facere ista perhibentur, in medium exempla protulimus, ut retundamus eorum opinionem, qui putant omnia vitia esse carnis et sanguinis, et nullam habere daemones potestatem, ut nos incitent ad peccatum. Talem luctationem et Jacob putamus fuisse, quod scilicet non adversum carnem et sanguinem contenderit (Genes. XXXI), quando remansit solus, et luctabatur cum eo homo, adjuvans eum, et corroborans adversum alium, sudore nimio dimicantem. Et simul vide, ne forte ridiculi sint qui arbitrantur in ritum luctantium, tota Jacob nocte luctatum. Quid enim grande, si, ut illi aiunt, luctans aut superarit, aut victus sit? Sed juxta rationabilem et convenientem patriarchae luctam, talem illi colluctationem fuisse credendum est, qualem hi habent qui possent dicere: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Non necesse est totum nunc loci illius excutere sacramentum, cum in suo loco, si vixero, plenius disserendum sit. Quaerimus autem ( Consule Quaestiones Hebraicas in Genesim ) ubi in veteri Testamento Paulus haec legerit, aut qua auctoritate quae minime scripta sunt, publicarit. Et conjicimus ex his quae de praeliis et singulari certamine, verbi 673 causa, David adversum Goliam, et filiorum Israel contra alienigenas, et caeteras gentes, scripta sunt in Lege, et Jesu, et libro Judicum, et Regnorum, et Paralipomenon, altius intellexisse Apostolum (I Reg. XVII); et spirituale bellum sensisse de carneo, quo pugnantes victi sint, sive superarint, et satrapas quidem uniuscujusque loci, supernarum fuisse indicia [ Al. judicia] potestatum: reges autem gentium singularum, imagines eorum qui nunc rectores mundi, tenebrarumque dicuntur: malos vero homines spirituales nequitias in coelestibus demonstrasse. Et videtur nobis Apostolus aliis verbis haec dicere: O Ephesii, quae de praeliis Israelis adversum nationes legitis, videntur quidem carnem sonare vel sanguinem, verbi gratia, Aegyptiorum, Idumaeorum, Ammonitarum, Moabitarum, et gentium caeterarum: sed si vere vultis scire, cognoscite quia illa universa figuraliter contingebant illis (I Cor. X). Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum decurrerunt, ut intelligamus ex illis, non esse nobis pugnam adversum carnem et sanguinem, sed adversus spirituales quasdam et invisibiles potestates, adversus rectores earum tenebrarum, quae huic mundo incubant, et errorem hominibus incredulitatis offendunt, et adversum spiritualia nequitiae, quae habitant in coelestibus: non quo daemones in coelestibus commorentur, sed quo supra nos aer, hoc nomen acceperit. Unde et aves quae volitant per aerem, volucres coeli esse dicuntur. Nam et in alio loco de daemonibus quod in aere isto vagentur, Apostolus ait: In quibus ambulastis aliquando juxta saeculum mundi istius, secundum 674 principem potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae (Ephes. II, 2). Haec autem omnium doctorum opinio est, quod aer iste qui coelum et terram medius dividens, inane appellatur, plenus sit contrariis fortitudinibus. Post haec retractandum, a quo principatus, et potestates, et rectores tenebrarum mundi, et spiritualia neguitiae in coelestibus, ut hoc sint, acceperint potestatem. Et quidem dicat alius, apostatam diabolum satellitibus suis diversa officia commisisse, et non esse harum distributionum auctorem Deum. Cui potest illud diligens lector opponere, et quomodo scriptum est: Non est enim potestas, nisi a Deo (Rom. XIII, 1)? Quod si de hominibus dicitur, quanto magis de his qui sunt subtilioris meliorisque naturae? Nec statim qui hoc sentiat, blasphemiae eum crimen incurrere: quia unusquisque juxta suam voluntatem diversa ministeria sortitus sit. Quomodo enim in urbibus eos qui aliquid commisere flagitii, videmus vel bestias alere, vel secare marmora, vel mundare spurcitias cloacarum, vel praeesse gladiatoribus, et fundendo reorum sanguini destinari: ita et daemones ex proprii arbitrii libertate, insidiarum, fraudum, scelerum, atque perjurii, et reliquam vitiorum provinciam esse sortitos, ut sint rectores tenebrarum, quia esse lucis principes noluerunt. Hi ergo rectores mundi atque tenebrarum, cum adversum aliquem colluctantes supplantaverint cum, fecerintque corruere, statim illum suo mundo et suis tenebris quibus principantur, annectunt. Ob quam causam fortius laborandum, ut qui semel audivimus: Ego elegi vos de isto mundo: jam non estis 675 de isto mundo: si enim essetis de mundo, mundus quod suum esset, amaret (Joan. XV, 19), non redeamus ad mundum, nec subjiciamur ei: sed crucifigatur nobis mundus, et nos ei, ut rector lucis, Jesus proprio mundo nos copulet, et sub Patris esse faciat ditione, erutos de spiritualis nequitiae potestate, et de coelo eorum quod transiturum est, nec Dei sedes appellari potest. Impium quippe est, ut spiritualia nequitiae in coelestibus, eum coelum tenere credantur, de quo loquitur Deus: Coelum mihi thronus est (Isai. LXVI, 1). Itaque qui intelligit quanta in isto mundo, nobis et praesentibus, et absentibus fiant: dum ea videre non possumus, sive propter corpus humilitatis nostrae hoc fragile atque terrenum, quo anima involvitur, sive quia carnalibus oculis subtilior natura non panditur: hic videbit quae sint tenebrae quae ab Apostolo nunc dicantur: quod scilicet aut tota vita ista terrena, tenebrae nuncupentur (lux quippe lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5), aut animae lumen et sensus, terrenum corpus, et corpus mortis, et humilitatis obumbret, operiat et obcaecet. Sciamus autem quod, excepto praesenti loco, nec in veteri, nec in novo Testamento, κοσμοκράτορας, id est mundi rectores, umquam legerimus: quod nomen idcirco Paulus apostolus finxit: quia necesse habebat ad Ephesios disputans, rebus novis et invisibilibus nova nomina coaptare. Adhuc propter hoc quod ait in coelestibus, quia videtur ambiguum, dicendum, subaudiri posse illud ad omnia, ut sit sensus: Non est nobis colluctatio adversus potestates in coelestibus, et rectores tenebrarum istarum in coelestibus, et spiritualia nequitiae in coelestibus; et non tantum, adversum spiritualia nequitiae in coelestibus. Maxime si intelligimus (ut jam supra expositum est) quomodo coelestia nominentur propter volucres coeli, et quod in usu dicitur, pluviam venire de coelo: non quo pluvia e coelo veniat. Philosophi quippe aiunt, non amplius, quam duobus millibus passuum a terra distare nubes, ex quibus fundantur pluviae, et imber irroret. Juxta quem sensum cataractae quoque coeli in diluvio apertae esse feruntur. Verumtamen quanto quis pejor fuerit, tanto vicinior erit terrae locis, et pinguiori substantiae. Siquidem et terra, et circumdatus nobis 676 aer habent pinguedinem suam: Aiunt quidam et animas corporibus liberatas, si attenuatae fuerint in praesenti vita, et lima, ut ita dicam, ἀσκήσεως atque virtutum, in subtile corpus attritae, non habitaturas in pinguioribus locis: sed Deo, qui incorporeus est, vicinas fore. Si vero tales fuerint, de quibus dici possit; Filii hominum, usquequo gravi, sive pingui corde (Ps. IV, 3), secundum crassitudinis suae pondus ad infima detrahi, et pinguedine praegravari. Post hoc et illud pariter disserendum, an hac terra et aere aliquis pinguior locus sit, qui a plerisque appellatur Infernus, in quo hi qui dicuntur inferi, commorentur. Quinam vero isti sint, et quam vel cognationem, vel diversitatem habeant, ad eos qui spiritualia nequitiae in coelestibus appellantur, non est praesentis temporis disputare. Reliquum est, ut quid inter colluctationem carnis et sanguinis, et inter rectores tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus sit, in duobus apud Apostolum manifestius discamus agminibus. Quando enim vult humanas tentationes, hoc est, colluctationem carnis et sanguinis indicare, despiciens eas atque contemnens loquitur: Quis nos separabit a charitate Dei: tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames et nuditas, et periculum, et gladius? Juxta quod scriptum est (Ps. XLIII, 22): Propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 35, 56). Quando vero docere nos vuit de adversariis potestatibus, et rectoribus tenebrarum, et spiritualibus nequitiae in coelestibus, ab alio quasi capite sumit exordium, et dicit: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Prolixius forsitan quam lector voluerit, de hoc capitulo disputatum sit: sed, quaeso, det veniam difficultati ipsius loci et personae Ephesiorum, qui post artes magicas scire debuerant, a quibus fuissent aliquando decepti.

(Vers. 13.) Ideo sumite omnia arma Dei, ut possitis resistere in die malo: et universa operati, stare. Diem malam, aut praesens tempus ostendit, de quo supra dixerat: Redimentes tempus, quia dies mali 677 sunt, propter angustiam et vitae hujus labores, quia non absque sudore et certamine pervenimus ad palmam: aut certe consummationis atque judicii, quando diabolus, inimicus et vindex, in sua nos cupiet parte retinere, de qua liberabitur, qui intelligit super egenum et pauperem: In die enim mala liberabit eum Dominus (Ps. XL, 1). Haec est dies, de qua et in alio loco scriptum est: Ecce venit, dies irae Domini (Isai. XIII, 9); et alibi: Dies enim Domini insanabilis veniet, furoris et irae (Isai. XXII, 6); et rursum: Vae desiderantibus diem Domini: Ut quid vobis dies Domini? et haec est tenebrae, et non lux. Quemadmodum si fugiat homo a facie leonis, et incurrat in ursum: et introeat in domum suam, et reclinet manus suas super parietem: et mordeat eum coluber. Nonne tenebrae dies Domini, non lux: et caligo non habens splendorem (Amos V, 18)? Quomodo enim non mala est haec dies, quae tenebris et caligine involvitur? De qua Joel quoque propheta commemorat dicens: Canite tuba in Sion: praedicate in monte sancto meo: et confundantur omnes qui habitant terram; quoniam adest dies Domini: quia prope est dies tenebrarum et turbinis, dies nebulae et caliginis (Joel. II, 1). Et Sophonias de eadem die loquitur dicens: Prope est dies Domini magna, prope et velox nimis. Vox diei Domini amara, et dura, et fortis: dies irae, dies illa, dies angustiae et necessitatis (Soph. I, 14 et seqq.), et reliqua. Post quae infert: Et affligam homines, et ambulabunt ut caeci: quia Domino peccaverunt (Apoc. XII). Ut igitur possit quis in hac die diabolo resistere: quia ipse est accusator fratrum nostrorum, assumat omnia arma Dei (hoc enim sonat πανοπλία, non ut in Latino simpliciter arma translata sunt), et omnibus telis armisque succinctus, de quibus in sequentibus explicatur, sciat tunc se stare posse, si universa fuerit operatus, ut plenus cunctis virtutibus, stabilem figat gradum, et non moveatur de acie, sitque ex his de quibus Dominus ait: Sunt quidam de hic stantibus (Matth. XVI, 28); et in alio loco: Etenim fide statis (II Cor. I, 22); et Psalmista: Statuit, inquit, supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 5). Tertia quoque a quibusdam interpretatio subinducitur, dicentibus: non omne adversum diabolum praelium morte finiri; sed cum de isto saeculo exierimus, tunc nobis fortius et apertius, praesentibus contra praesentes futurum esse certamen: et sic illud quod paulo ante posuimus, exponent, neque praesentia, 678 neque futura: ut futura haec dicant esse, quae post vitam istam sint ineunda certamina. Necnon et illud: Quapropter contendimus, sive in praesenti, sive in futuro, placere illi (II Cor. V, 9), ut praesens tempus, hanc vitam, futurum, post mortem significari putent. Hoc quoque quod nunc dicitur: Et omnia operati, stare, ad eumdem sensum referent: quasi non possit aliquis omnia in praesenti vita operari, sed ex parte quid faciat: sicut ex parte videat, et ex parte prophetet: et tunc perfecte stare valeat, cum universa fuerit operatus. Alius vero simplicius haec exponit dicens, Ephesios ad futuras tentationes, et persecutiones quas eis Paulus apostolus post hanc epistolam prophetico videbat spiritu provenire, cohortari et moneri, ut omnia faciant, per quae possint in fide stare Evangelii, nec in persecutione corruere. Diem autem malam, proprie de quadragesimo octavo psalmo arbitramur esse nunc sumptam.

(Vers. 14.) State ergo succincti lumbos vestros in veritate. Quod juxta membra carnis et corporis, omnia membra animae in Scripturis vocentur, nulli dubium est, de quibus unum puto esse nunc membrum, lumbos, quos ut accingamus veritate, praecipitur. Scriptum est quoque in Evangelio κατὰ Λουκᾶν: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Quia igitur lumbi in generatione semper accipiuntur et semine, secundum illud: De fructu lumbi tui ponam super thronum tuum (Ps. CXXXI, 11). Et alibi: Adhuc in lumbis erat Levi patris sui Abraham, quando obviavit ei Melchisedec (Hebr. VIII, 10), videtur nobis accinxisse lumbos suos, qui nequaquam uxori debitum reddit, nec servit libidini: sed imitatur ingenitum Deum, generationis negotiis non ministrans. Hoc idem, reor, et illud significare quod Joannes zonam pelliceam habebat circa lumbos suos (Matth. III), et non erat de immundis, qui propter fluxum seminis extra castra projecti, cum arca Domini habitare non possunt (Levit. XIII): nec ex his de quibus in Numeris scribitur: Sint vestimenta ejus dissuta (Num. VIII). Qui autem Christo accinctus est veritate, haec vestimenta in altum colligit, et sursum trahit: et nudorum laterum foeditatem balteo spirituali velat, stringit, et includit, et paratus ad praelium est, et opera habet lucentia, quae lucernae dicuntur ardentes.

679 Et induti loricam justitiae. Sicut difficile vulneratur, in his vel maxime locis quae vitam tenent, qui confertam hamis, et ferreis invicem circulis se tenentem loricam virtutis indutus est: ita qui est circumdatus multiplici veste justitiae, nec ad similitudinem cervi in jecur accipiet sagittam, nec in desideria corruet et furores, sed erit mundo corde, habens artificem hujus loricae Deum, qui unicuique sanctorum omnia arma fabricatur, et non sinit eum a jaculo volante per diem, et a sagittis ardentibus percuti pariter et exuri.

(Vers. 15.) Et calciati pedes, in praeparatione Evangelii pacis. Diligentius observate, quod virtutem quamdam animae appellaverit pedes, quibus ingredimur in eo qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV, 6), et quos nos oportet calciare praeparatione Evangelii pacis. In horum calciamentorum figuram, et illa calciamenta in Exodo praecesserunt, quae habere Pascha vescentibus imperatur et his, qui ad faciendum iter parati sunt. Sic enim ait, manducabitis illud: lumbi vestri accincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et baculi vestri in manibus vestris: et comedetis illud cum festinatione: Pascha est enim Domini (Exod. XII, 11). Signum siquidem praeparationis est, cum festinatione, et calciatis pedibus comedere: ut, corroborati paschali cibo, latam et horribilem possint eremum pertransire. Qui ergo adhuc ambulat, calcietur: qui vero, jam Jordane transmisso, terram repromissionis intravit, nudet pedem. Solve, ait, calciamentum de pedibus tuis: locus enim in quo tu stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Si quis non est Jesus Nave (Cap. V), nec Apostolus, calciet pedes suos in praeparatione Evangelii pacis. Si quis autem Apostolus est, et inter duodecim numerari potest, nequaquam tollat in via calciamentum suum, nec ad scorpiones, et colubros declinandos calcaneum tegat; sed jam consummatus atque perfectus, stet in terra sancta, et vivat in Christo, et sequatur Agnum quocumque vadit. Quaeritur utrumnam ad distinctionem Evangelii alterius, nunc dixerit, pacis Evangelium? An certe proprium sit hoc Evangelii, ut pacis Evangelium nominetur? Qui igitur habet pacem, calciatus est Christi Evangelio: et cum calciatus fuerit, praeparatus est: et praeparatus non se putet esse perfectum: sed ad hoc praeparetur, ut pergat, et pergens veniat ad finem.

680 (Vers. 16.) Super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula maligni ignita exstinguere. Quasi dixerit: In omni opere portate clypeum fidei, ut possitis tecti atque muniti excipere venientes sagittas, et huc atque illuc arte eas bellica declinare. Haec est fides super qua et Abraham post multa opera atque virtutes vix potuit promereri, ut de eo Scriptura diceret: Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 8). Perspicua sunt autem jacula maligni, quae vult mittere in corda nostra per cogitationes pessimas: de quibus unum jecit in cor Judae, ut traderet Salvatorem. Itaque ne principium quidem habere poterit inimicus animae vulnerandae, si tenuerimus scutum fidei: in quo non solum venientia tela tranguntur, sed etiam telorum ipse ignis exstinguitur, de quo et propheta complorat dicens: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Ose. VII, 4). Qui hunc umbonem fidei manu forti tenuerit, et confisus in Domino, scierit se a venientibus jaculis esse securum, loquetur intrepidus: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetris, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 1, 2). Cum ergo, inquit, confidem in Domino, qua mihi datis ratione consilium, ut non stem adversum inimicorum impetus, et jacula quae contra me in pharetris praepararunt, volentes non solum me, sed etiam omnes rectos [ Al. recto] corde percutere? Ecce sto super petram, et non transmigro in montes tenebricosos: et omnia tela hostium repulsa, in ipsos qui dirigunt, convertuntur.

(Vers. 17.) Et galeam salutis accipite. Propter hanc galeam salutaris, omnes in capite nostro sensus integri perseverant: et maxime oculi, de quibus in Ecclesiaste Salomon ait: Sapientis oculi in capite ejus (Eccles. II, 14). Sciebat enim quod esset viri caput, et quinam isti oculi in viri capite collocati. Si enim caput viri Christus est, et oculi sapientis in capite ejus sunt: sequitur ut omnis noster sensus, mens, cogitatio, sermo, consilium (si tamen sapientes fuerimus) in Christo sint. In Christo autem Verbo, lumine, justitia, veritate, cunctisque virtutibus.

(Vers. 18, 19.) Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Per omnem orationem et obsecrationem, orantes in omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et prece, 681 pro omnibus sanctis et pro me. Dei sermo de Spiritu sancto fluit: contrarius vero de terra loquitur, et inde sumit exordium. Qui enim de terra est, de terra loquitur. Qui de coelo venit, super omnes est: Et quod vidit et audivit hoc testatur (Joan. III, 31). Porro sermo Dei, gladius spiritus est, de quo nunc Paulus ait: Gladius spiritus, quod est verbum Dei (Hebr. IV). Vivens quippe sermo Dei et efficax, et acutus super omnem gladium ancipitem, et penetrans usque ad artus animae, et ossium, et medullarum. Qui spiritus praecidit et dividit, multum proficiens per orationem, et obsecrationem eorum, qui in omni tempore Dominum deprecantur in spiritu, juxta illud: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15). Et in hoc proficiens, ut per vigilias, et instantem precem Apostolus in Dei verbo doctrinaque ditetur. Et haec omnis opulentia ad aliorum proficiat salutem, ut eis quoque ipsis prosit, qui pro eo obsecrant. Simulque Apostoli humilitas admiranda, petentis Ephesios, ut pro se faciant obsecrationes. Ait quippe: In omni instantia, et prece pro omnibus sanctis et pro me. Ut seorsum sanctorum, et seorsum sui faceret mentionem.

(Vers. 20.) Ut mihi detur sermo in apertione oris mei, in confidentia notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena: ita ut in ipso audeam ut oportet me loqui. Hoc quod nunc ait: In apertione oris mei; et alibi: Os meum ad vos apertum est, o Corinthii (II Cor. VI, 11); et: Aperiens os suum, docebat discipulos suos dicens (Matth. V, 2); et: Os meum aperui et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 13); et: Aperiam in parabolis os meum (Psal. LXXVII, 2), et caetera his similia, sic accipiendum quasi dixerit: aperiantur thesauri, et abscondita a saeculis sacramenta pandantur, ut Spiritus sanctus introeat ad ea proferenda quae latitant. Nam quod hujus testimonii, id est, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, iste sit intellectus, sequentia probant. In confidentia, inquit, notum facere mysterium Evangelii. Nequaquam in parabolis et proverbiis: sicut et prophetae, et ipse Dominus adhuc constitutus in corpore loquebatur dicens: Venit hora quando nequaquam vobis in proverbiis loquar, sed confidenter de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). Hunc confidentiae sermonem, solus poterit 682 obtinere, qui non habuerit cor se reprehendens: Si enim cor nostrum nos non reprehenderit, confidentiam habemus ad Deum, et quodcumque petierimus, accipiemus ab eo (I Joan. III). Rarus itaque est qui in confidentia notum faciat mysterium Evangelii: quia rarus est qui confidentiam habeat ad Deum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor: aut quis stabit dicens mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9). Post haec quid sit hoc quod ait: Pro quo legatione fungor in catena, ut notum videlicet facerem mysterium Evangelii, breviter perstringendum. Et quidem qui simpliciter intelligit, dicet propter testimonium Christi eum de carcere, et de catenis haec Romae positum scripta misisse. Alius vero propter corpus humilitatis, et catenam istam qua circumdamur, et necdum scimus secundum quod oportet nos scire, et per speculum videmus in aenigmate, ista eum dixisse contendet, et tunc vere posse in confidentia Evangelii, aperire mysteria, cum catenam deposuerit, et de carcere liber exierit: nisi forte et in vinculis absque vinculis computandus est, qui conversationem habet in coelis, et de quo dici potest: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9).

(Vers. 21, 22.) Ut autem sciatis et vos quae circa me sint, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus dilectus frater, et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Dupliciter accipite: Vel ideo Tychicum missum Ephesum, ut nuntiaret eis vincula apostoli Pauli nota facta esse in omni praetorio, et catenam illius ad fidem Evangelii profecisse, eo tempore quo et ad Colossenses scripsit dicens: Quae circa me sunt, omnia nota vobis faciet Tychicus frater dilectus, et minister, et conservus in Domino: quem misi advos ob hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt: et consoletur corda vestra cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui est ex vobis, qui omnia quae hic aguntur, nota faciet vobis (Coloss. IV, 7 seqq.). Grandis enim consolatio erat, audire Paulum Romae in domina urbium, et in arce Romani imperii, de carcere et de vinculis triumphantem. Vel certe ob id Tychicum missum esse, ut vitam et conversationem Pauli, quam 683 ignorabant, annuntiaret eis, et quasi quoddam exemplar vivendi daret discentibus gesta Apostoli atque virtutes, et eum imitari volentibus. Nec parva esse poterat consolatio aemulari cupientium, quae Apostolum egisse cognoverant.

(Vers. 23.) Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Si qua alia dona sunt quae tribuuntur a Deo Patre, et Domino Jesu Christo, inter haec pax non minimum possidet locum, quae superat omnem sensum, et custodit corda intellectusque sanctorum, serenitas quaedam atque tranquillitas animae quiescentis, et universam tempestatem et turbinem perturbationum fugans. Huic similis est charitas cum fide, quam et ipsam simul Deus Pater donat et Filius, ut diligamus Deum de toto corde, et proximos sicut nosmetipsos, et pro inimicis nostris precemur. Hanc pacem et charitatem, quam credentibus Apostolus imprecatur, hi tantum habent, qui fratrum nomine merentur vocari. Pax quippe fratribus, et charitas cum fide et pace. Igitur et charitatem et fidem sic Pater praestat ut Filius: et haeresis obmutescit, quae non vult eadem Filium posse quae Patrem.

(Vers. 24.) Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum Jesum Christum in incorruptione. Amen. Nonnulli hoc ita interpretati sunt, ut 684 eum putarent diligere Dominum nostrum Jesum Christum, qui ab operibus corruptionis alienus sit, opera corruptionis in coitu sentientes. Unde et consuetudo et sermo vulgaris incorruptos, virgines vocat, eosque qui coitum nesciant feminarum. Corruptos vero eos, qui istiusmodi degustaverint voluptatem. Illud quoque testimonium coaptantes: Si quis templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus (I Cor. III, 17). Sed nescio an hoc valeant explanare quod scribitur; Unusquisque proprium habet donum a Deo: alius quidem sic, et alius sic (Ibid. VII, 7). Videamus igitur ne forte melius sit omne peccatum corruptionem animae intelligere, et eos qui a peccato liberi sunt, incorruptos vocari: ita ut diligentes Dominum Jesum Christum, in incorruptione sint, dum peccati vinculis non tenentur, et cum eis est gratia Dei. Simulque arbitror ad distinctionem eorum qui diligunt Dominum Jesum Christum, sed non in incorruptione nunc positum, eos gratiam habere Christi, qui diligant eum in incorruptione. Quanti enim diligunt Dominum, parati exsilia, parati martyria, parati inopiam, et omnia pro eo contumeliarum genera sustinere, et nihilominus carnis passione superantur: sed his non imprecatur Apostolus gratiam: quia gratia Domini est cum omnibus qui diligunt eum in incorruptione.