Commentaria in Epistolam ad Ephesios (Ambrosiaster)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Ephesios
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


Ambros.CoInEpA5 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

231 PROLOGUS.

Ephesios Apostolus non fundavit in fide, sed confirmavit, multa mala pro his passus a perfidis, sicut dicit: Si enim, secundum hominem, ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt (I Cor. XV, 32)? Et quoniam pugnam suam non sine effectu perfectionis illorum praevidet, gaudens in eis, ad meliora scriptis hortatur de urbis Romae custodia; quia veniens ab Hierosolymis in custodia sub fidejussore intelligitur degisse, manens extra castra in conductu suo (Act. XXVIII, 16).

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1.) Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus, qui sunt Ephesi; et fidelibus in Christo Jesu. Solito more scribit, apostolum enim se esse Christi Jesu Dei voluntate testatur. Non solum fidelibus scribit, sed et sanctis; ut tunc vere fideles sint, si fuerint sancti in Christo Jesu. Bona enim vita tunc prodest ac creditur sancta, si sub nomine Christi habeatur: alioqui contaminatio erit; quia ad injuriam proficit creatoris.

(Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratiam Dei cum sanctis dicit esse et fidelibus, quem Patrem nostrum appellat; quia ab ipso sunt omnia et condita et restaurata: Christum autem Dominum nostrum, quia redemit nos, offerens se pro nobis.

(Vers. 3.) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos omni benedictione spiritati, id est, non mundana, sed coelesti benedictione: neque corruptibili, sed aeterna; quia gloria christianorum non in terra, sed in coelo est, et est in Christo. Omne enim donum gratiae Dei in Christo est; ut si quis, spreto Christo, benedici se a Deo putet, errare se sciat. Aliter tamen benedicitur Deus, et aliter homines. Unum quidem benedictionis nomen est, sed pro merito personae debet intelligi; nam et facere dicitur Deus, et homines faciunt: sed Deus nutu solo impassibiliter facit; homines autem manu, conatu, labore, sudore efficiunt. Deus ergo benedicitur, cum laudibus dignis extollitur: homines autem sic benedicit Deus, ut donum 232 gratiae suae eis impertiat, non secundum merita eorum, sed secundum misericordiam suam. Et ideo dixit: Qui nos benedixit in benedictione spiritali; ut ostenderet perfectam benedictionem dari coelestium credentibus in Christo, ut pleni sint gloria coelesti, supra potestates subvecti coelorum. Quia ubi ego, inquit, ero, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26).

(Vers. 4.) Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram eo in charitate. Praescius omnium Deus scit qui credituri essent in Christum, sicut dicit ad Romanos: Quos praesciit et vocavit nos (Rom. VIII, 29): non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Quos ergo Deus vocare dicitur, perseverant in fide: hi sunt quos elegit ante mundum in Christo; ut sint incontaminati coram Deo in charitate, hoc est, ut amor Dei sanctam illis faciat conversationem. Nemo enim melius alicui obtemperat, quam qui ex charitate obsequitur.

(Vers. 5.) Praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Hoc dicit decrevisse Deum, ut credentes in Christum adoptarentur in filios a Deo; ut caput ipsorum sit Christus verus Dei Filius.

(Vers. 6.) Secundum placitum voluntatis suae in laudem claritatis suae. Tale placitum dicit Deum habuisse; ut ad laudem claritatis ejus proficeret gratia data hominibus; ut salus nostra gloria Dei sit. Qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. Deus nobis gratiam dedit, propter quod credidimus in Filium ejus Christum; diligens enim unigenitum suum amatoribus ejus divina munera largitur.

(Vers. 7.) In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. Duplicem gratiam flagitat; quia et redemit nos sanguine suo, et peccata nobis non imputavit, id est, redemit et manumisit.

(Vers. 8.) Secundum divitias gratiae suae, quae sùperabundavit in nobis, in omni sapientia et prudentia. Addit ad gratiam; quia post supra memorata beneficia donum accedit sapientiae et prudentiae rerum spiritualium.

(Vers. 9, 10.) Ut notum nobis faciat mysterium voluntatis suae, juxta beneplacitum suum, quod proposuit in eum, in dispensationem 233 adimpletionis temporum; restaurans omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terra. Hoc placuit Deo, cujus consilium retractari non potest; ut ostenderet in Christo mysterium voluntatis suae tempore, quo revelari illud voluit in agnitionem creaturae. Voluntas autem ejus haec fuit, ut tunc propitius fieret omnibus, qui in errore erant, sive in coelis, sive in terris, quando Christum manifestavit hoc donum esse credentium, ne illis imputarentur peccata suscipientibus fidem Christi. Omnis ergo creatura in coelis et in terris, dum discit agnitionem Christi, restauratur ad id quod est condita. Cum enim ad unius Dei fidem imbuitur, cognito mysterio Salvatoris, ab errore quem coeperat, restauratur, pro certo habens creatorem suum unum esse Deum et Dominum. Hinc est unde et Joannes in Apocalypsi dicit: Vidi Michael et Angelos ejus in coelo pugnare cum dracone et cum exercitu ejus (Apoc. XII, 7). Haec repugnantia partim de errore est, partim de usurpatae tyrannidis praesumptione.

(Vers. 11, 12.) In quo et nos sortiti sumus, praedestinati secundum propositum Dei, qui universa creavit secundum consilium voluntatis suae; ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo. Hoc est, quod dicit, quia dispensatio praedicationis his decreta est a Deo; qui ex Judaeis crediderunt in Christum. Unde nullus ex gentibus ad apostolatum electus est; dignum enim erat ex his eligi praedicatores, qui ante speraverunt salutem, quae illis promissa erat in Christo.

(Vers. 13, 14.) In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis Evangelii salutis vestrae, credentes signati estis Spiritu promissionis sancto; qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius. Laus gloriae Dei est, cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est, si multos curet. Ideoque ad gloriam Dei pertinet, quia gentes vocavit, ut salutis suae medelam consequerentur per fidem promissam Judaeis, signum habentes redemptionis atque haereditatis futurae, Spiritum sanctum datum post baptismum. Redempti enim haeredes designati sunt, si in regeneratione perdurent; ut fides prima veniam, sancta vero conversatio perdurans cum fide, coronam mereatur.

(Vers. 15, 16.) Propterea et ego, audita fide vestra in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agendo pro vobis, commemorationem vestri facere in orationibus meis. Quoniam juxta decretum Dei, quo statuit gentes participes fieri promissionis Judaeorum, audito Ephesii verbo Dei, susceperunt fidem Christi, diligentes omnes sanctos, sicut mandavit Dominus; hac causa Deo gratias agit pro conversione et charitate eorum, qui dignatus est gentes concorporare Judaeis.

(Vers. 17, 18, 19.) Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos habere oculos cordis vestri; ad hoc ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae haereditatis gloriae ejus in sanctis. Manifestum est quia ideo se orare dicit pro eis, ut fidei suae spem cognoscant in remuneratione coelesti; quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. Jam enim in hujusmodi profectus fore videtur, quia si antequam sciant promissionis gloriam, tam devoti sunt; propensiores fient necessario, cum cognoverint. Claritatis tamen Patrem vocat Deum, et Christi Deum, cum verus Pater Christi sit Deus, et Deus creaturae. Sed et ipse Dominus eadem dicit: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Totius ergo claritatis Pater est; quia ab ipso est omnis claritas, et potestas, et dignitas. Est et Pater Christi, sed aliter; quia hic verus Filius est, et Deus omnium, sed non ita Christi Deus est. Sic enim Deus Christi est; quia Deus de Deo Christus est: caeterorum autem Deus est causa terroris, sicut ipse dicit in Malachia propheta: Si Deus ego sum, ubi est timor meus (Malac. I, 6)?

(Vers. 20, 21.) Et quae est excelsa magnitudo virtutis ejus in vos, qui creditis, secundum operationem potentiae fortitudinis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et collocavit ad dexteram sibi in coelestibus super omnem Principatum et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro. Exemplum salutis credentium et gloriae in resurrectione Salvatoris consistere profitetur, ut ex ea cognoscant fideles, 234 quid eis promissum est. Simili enim modo extollentur supra coelos futuri cum Christo; sicut ipse dicit: Pater, volo ut ubi fuero, et hi mecum sint, et videant gloriam meam (Joan. XVII, 24). Hoc propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes coelos esse dicatur, et super cunctam creaturam sedens ad dexteram Dei, habens nomen Dei per naturam, non per adoptionem; ut cognoscant illum esse Filium Dei, qui illum crucifixerunt. Honor enim quem illi dedit Pater per generationem, tunc manifestatus est, cum natus homo passus est, et victa morte resurrexit, ascendens unde descenderat, super omnes coelos. Unde dictum est, quia veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Quia enim omne judicium Pater Filio dedit (Joan. V, 22), idcirco ad dexteram Dei sedere dicitur, quasi judex. Denique ipse dicit ad discipulos: Usque modo nihil petistis in nomine meo: petite, et ego faciam (Ibid. XVI, 24). Unde ait Judaeis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). Ex eo enim quod innotuit, adiri coepit, et postulari, quasi judex.

(Vers. 22, 23.) Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. Patrem dicit Filio omnem creaturam subjecisse; ut quia omnia per ipsum fecit (Joan. I, 3), ipse omnium caput sit et Dominus. Tunc illi omnia subjecit, quando illum ante omnia genuit; ut per ipsum faceret, quae non erant. Omnem Ecclesiam dicens, summatim totum comprehendit, quod in coelo est et in terra; ut in novum hominem membra ejus efficiantur, dum confitentur hunc esse, per quem facti a Deo sunt. Snbjiciuntur enim illi quasi capiti membra, ex quo trahunt originem; ut omnia in omnibus, adimpleantur. Cum enim regressi fuerint ad confessionem unius Dei, flectentes genu Christo, adimpletur in omnibus ut sit omnia; quia ab ipso sunt: ac per hoc ipse in eis est, quia virtute ejus subsistunt; recedentes enim a Deo, evacuare illum videntur. Unde alio loco dicit: Ut crescant omnia in incrementum Dei (Coloss. II, 19).

CAPUT II.

(Vers. 1, 2.) Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum hujus mundi. Mortuos dicit, quia errores saeculi sequuntur; quidquid enim ab unius Dei professione recedit, mortuum habetur; quia non manet in radice, ex qua trahit originem. Secundum principem potestatis aeris hujus, spiritum qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Principem potestatis, id est, diabolum, significat saeculi intelligentiam corrupisse; ut ab uno Deo recederent, multorum deorum opinionem suscipientes, ut socios illos suae conspirationis efficeret, dum in eadem impietate inveniuntur, negantes unum Deum. Principem ergo hunc erroris ideo aeris dicit spiritum, ut ostendat quia hanc partem sibi usurpavit ad exercendam dominationem. Aliud est enim aer, et aliud princeps: sed quia in mundo vel in aere dominatur, spiritus aeris appellatur.

(Vers. 3.) In quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et consiliorum ejus: et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Perfidiam significat, dum desideria carnis memorat. Voluntas enim carnis est visibilibus oblectari, ut elementa quae Deus gubernacula mundi instituit, deos appellet; cum hoc nomen uni Deo debeatur, ex quo sunt omnia; ut sicut nullum participem habet ex his in virtute, ita nullum habeat consortem in nomine. Christo autem idcirco hoc nomen non negatur, quia sicut communis eis natura est, ita erit et nomen. Hoc tamen inter Patrem et Filium interest, quia Pater a nullo hoc accepit: Filius autem per generationem omnia Patris accepit; ut in virtute et substantia et nomine nihil distet Filius a Patre. Unde dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt; et mea Patris (Joan. XVI, 15). Non ergo indignum neque contrarium est, si et Christus Deus dicatur, sed de Deo Patre; ut unius Dei auctoritas conservetur. Nam si quis aliud putat significare, cum voluntatem carnis flagitat, sciat et Apostolum mundam vitam habuisse; quia secundum justitiam Legis conversatus est sine querela. Sed quia persecutus est fidem Christi, idcirco conversati, inquit, sumus in desideriis carnis nostrae. Omne enim peccatum caro dicitur, maxime perfidia, quae est totius sceleris mater. Nulli opera bona et castitas proderit, si sit perfidus; perfidia enim haec omnia maculat. Hinc est, quod subdidit: Et eramus natura filii irae, 235 sicut et caeteri. Naturae enim cum mala voluntas supponitur, fit natura irae, id est, quae ultioni subjicienda sit, immutata non substantia, sed mala voluntate. Hoc enim deputatur naturae, quod sequitur; unde ait in Esaia: Semen pessimum (Esai. I, 4). Et quaro sit semen pessimum, subjecit: Reliquistis enim Dominum, ait, et ad iracundiam incitastis Sanctum Israel; ut natura quae deserit Deum, pessimum semen dicatur. Degenerare enim est ab auctore recedere: et cum malum exemplum caeteris praebet, malum est semen; fructus enim pessimos facit. Si vero redeat ad Auctorem, bona erit natura, secundum Apostolum, qui immutatus dum agnoscit Creatorem suum, vas electionis appellatur (Act. IX, 15).

(Vers. 4.) Deus autem, qui dives est in misericordia propter multam charitatem suam, qua misertus est nostri. Hae verae divitiae sunt misericordiarum, ut non quaerentibus ultro misericordia praestaretur, sicut dicit Esaias: Palam factus sum non quaerentibus me (Esai. LXV, 1); hoc enim est abundare misericordia, ut et non postulantibus tribuatur. Haec tamen charitas Dei est erga nos, ut quia fecit nos, nolit perire nos; diligit enim opus suum. Ideo enim fecit, ut amaret, quod fecit; nemo enim laborem suum odio habet.

(Vers. 5.) Et cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo. A Deo alienati mortui eramus: gratia autem sua revocavit nos, hoc est, vivificavit nos in Christo. Quia enim per ipsum nos fecit, iterum per ipsum nos reformavit in ipso, id est, ut ejus membra simus; ipse est autem caput nostrum; ipsum enim habemus, Deo praestante, auctorem vitae nostrae, sicut dicit Petrus apostolus: Auctorem vero vitae interfecistis (Act. III, 15).

(Vers. 6.) Cujus gratia salvi facti estis. Huic dono addit et gentes; significans salvatos nos esse gratia Christi.

(Vers. 7.) Et simul suscitavit, et simul consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Hoc dicit, quod supra memoravi, illic futuros sanctos etiam ex gentibus, ubi et Christus est caput eorum.

(Vers. 8.) Ut ostenderet in saeculis supervenientibus superabundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu. Hoc significat, quia in futuro saeculo immortale donum Dei apparebit in remuneratione fidelium; quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9). Hae sunt superabundantes divitiae, ut tantum detur credentibus, quantum investigare non potest mens.

(Vers. 9, 10.) Gratia enim salvi facti estis per fidem. Gratia fidei data est, ut credentes salventur. Et hoc non ex vobis; Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur. Nam ipsius sumus figmentum, creati in Christo Jesu in opera bona; quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Verum est, quia omnis gratiarum actio salutis nostrae ad Deum referenda est, qui misericordiam suam nobis praestat; ut revocaret errantes ad vitam, et non quaerentes verum iter. Ideoque non est gloriandum nobis in nobis ipsis; sed in Deo, qui nos regeneravit nativitate coelesti per fidem Christi, ad hoc ut bonis operibus exercitati, quae Deus nobis jam renatis decrevit, promissa mereamur accipere.

(Vers. 11, 12.) Memoria retinentes, vos qui aliquando eratis gentes, in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta; quoniam eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, et promissionis eorum spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Commonet gentes, ut reminiscentes quid fuerint (erant enim carnales, et sine spe, nullam promissionis communionem habentes Judaeorum in Christo; Judaeis enim promissus erat Christus, non gentibus, ut propensius gratias agant Deo per Christum, qui misericordia sua fecit illos participes spiritalium, cum essent carnales. Ideo tamen circumcisio, ait, in carne manufacta, ut significaret aliam non manufactam spiritalem.

(Vers. 13.) Nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando longe eratis, facti estis prope per sanguinem Christi. Adhuc donum et gratiam Dei commendat, cui nos semper velut obnoxios gratias vult referre; idcirco enim in sanguine Christi proximos nos Deo factos memorat, ut quantum affectum circa nos habeat Deus, ostenderet, qui pro nobis Filium suum mori permisit; ut et nos in fide ejus durantes, omnibus exitiis pro illo nobis illatis non cedamus, scientes plus illum de nobis mereri, quam quaecumque ab inimicis possunt inferri: ille enim cum sit Dominus, et nullius egeat, obtulit se 236 pro nobis; ut non illi, sed nobis proficeret. Nos enim etiamsi nobis non proficeret, forte cogeremur mori pro ipso domino servi: quanto magis cum non solum illius, sed et nostra mors nobis praestet effectum!

(Vers. 14.) Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua. Pacem fecit inter circumcisionem et praeputium passio Salvatoris. Inimicitiam enim, quae velut paries media erat, et dividebat circumcisionem a praeputio, et praeputium a circumcisione, hanc solvit Salvator, dans legem ut neque Judaeus praesumens de circumcisione reprobaret gentilem, neque gentilis fidus de praeputio, id est, de paganitate, abominaretur Judaeum: sed ut ambo innovati, unius Dei fidem sequerentur in Christo. Omnia enim quae docuit Salvator, tunc firmavit, cum resurrexit a mortuis. Parietem tamen, qui medius erat, dividens inter legem factorum et gentilitatem, maceriam sive sepem significavit, id est, non parietem stabilem, neque robustum; quia neque gentilitas firma res erat, quasi ab homine inventa, neque circumcisio, et neomeniae, escarum, et sacrificiorum vel sabbatorum stabilis et fixa observatio; sic enim data sunt, ut cessarent, adveniente Christo. Quamvis enim Deus haec dederit, sed ad tempus: fidei autem firma et sine successore est praedicatio.

(Vers. 15.) Legem mandatorum in decretis evacuans ut duos conderet in seipso, in uno novo homine faciens pacem. Hoc est quod supra summatim memoravi; quia legem, quae data erat Judaeis in circumcisione, et in neomeniis, et in escis, et in sacrificiis, et in sabbato, evacuavit, hoc est, cessare jam jussit; quia oneri erant, et sic fecit pacem. Unde Petrus apostolus dicit in Actis apostolorum: Quid imponitis jugum supra cervicem fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10)?

(Vers. 16.) Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem. Sublata inimicitia, morte sua Christus prius populos inter se reconciliavit, deinde Deo Patri pacificos fecit; ut homines naturae unius, quia diversi facti fuerant per errorem, membra efficerentur unius corporis novi, cujus caput Christus est.

(Vers. 17, 18.) Interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe, et pacem iis, qui juxta; quia per ipsum habemus accessum utrique in uno Spiritu ad Patrem. Idem sensus est; interfecit enim inimicitiam in se, dum pro omnibus tam Judaeis quam gentilibus mortuus est. Omnibus enim proficit mors Salvatoris; resurgens enim a mortuis, damnata morte, quae tenebat omnes, ostendit quam spem haberent credentes in eum. Hinc mandavit praedicationem, qua omnes convocarentur ad Deum Patrem in unitate Spiritus, scissa discordia, ut sive Judaei (qui prope ideo dicuntur, quia ipsorum patribus facta promissio est), sive gentiles (qui ideo longe dicuntur, quia Dei legem non receperunt datam per Moysen), sublato praeterito ritu, susciperent fidem Christi, per quam efficerentur unum.

(Vers. 19.) Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Admonet illos, ut memores sint beneficiorum Dei; quia cum longe essent a cognitione et timore Dei, misericordia ejus adjuncti sunt; ut fierent participes eorum, qui prope Deum erant, concives facti filiorum Dei. Sicut enim quaecumque gens Romanorum pacem sequi desideravit, oblatis donis suscepta est; ut essent cives Romani, quemadmodum Tharso-Cilicienses, unde Apostolus civem Romanum se dicit (Act. XXII, 26): ita et quicumque fidei se christianae sociaverit, fit civis sanctorum et domesticus Dei.

(Vers. 20.) Superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Hoc est supra novum et vetus Testamentum collocati. Quod enim apostoli praedicaverunt, prophetae futurum dixerunt; quamvis dicat ad Corinthios: Deus, inquit, primum posuit in Ecclesia apostolos, secundo prophetas (I Cor. XII, 28). Sed hi alii prophetae sunt; illo enim loco de ordinatione Ecclesiae disputat, hic vero de fundamento Ecclesiae: prophetae enim disposuerunt; nam apostoli fundamenta jecerunt. Unde dicit Dominus ad Petrum: Super istam petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), hoc est, in hac catholicae fidei confessione statuam fideles ad vitam; nam et David disposuit domum Dei, et signavit locum ubi fieret: Salomon vero fundavit eam.

237 (Vers. 21, 22.) In quo omnis structura, compacta, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu. Hic sensus est, unde Dominus ait: super istam petram aedificabo Ecclesiam meam. Duos enim populos in se suscepit Salvator, et fecit unum in Domino, sicut et lapis angularis duos parietes continet, in unitate domus firmatos; fideles enim superficies sunt templi Dei, in spiritu conversantes; ut possint haeredes fieri coelestis habitationis.

CAPUT III.

(Vers. 1.) Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis fratribus. Quoniam dispositionem divinae clementiae, quae fuerit ante mundum erga salutem gentium ostendit; nunc se legatione hujus doni fungi Dei provisione, Christo mittente, declarat. Dominus enim post resurrectionem suam apostolos suos vice sua misit praedicare (Matth. XXVIII, 19), hunc dirigens ad conversionem gentium; sic enim dixit ad eum: Vade, ego longe ad gentes mittam te (Act. XXII, 21). Dominico ergo usus verbo est, cum dicit: Pacem vobis qui longe, et iis qui juxta.

(Vers. 2, 3, 4.) Si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est nobis in vos. Vult eos scire quia Dei judicio a Christo missus est praedicare gentibus mysterium gratiae Dei. Secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut antea scripsi in modico, prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi. Ostensam sibi significat revelationem mysterii Dei, de quo prius breviter se memorat scripsisse, hoc est, temperate prout poterant capere prudentiam Apostoli in sacramento Christi.

(Vers. 5, 6.) Quod in aliis saeculis non fuit notum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus et prophetis in spiritu, gentes esse cohaeredes et concorporatas et participes promissionis ejus in Christo Jesu. Hoc asserit ostensum a Deo tempore Christi, quod latebat; quia gentes participes futurae essent gratiae promissae in Lege. Quod ostensum dicit praedicatoribus sanctis et prophetis, id est, apostolis et Legis explanatoribus, non prophetis veteribus. Quamvis enim admitterentur prius ad Legem gentiles, sed circumcidi jubebantur; et prophetae scierunt gentes participes futuras loni Dei (nam et hoc significaverunt multis in locis); sed hoc latuit, quod sine circumcisione, et sabbatis, et neomeniis, et caeteris talibus, gratiae Dei futurae essent participes, et absque Lege susciperent fidem Christi, et salvarentur. Hoc est, quod dicit: In spiritu esse gentes cohaeredes et concorporatas, et participes promissionis ejus in Christo. Qui enim spiritu Deum colit, opere Legis opus non habet.

(Vers. 7.) Per Evangelium ejus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus. Per praedicationem ministerii sui cognitum asserit donum, quod disposuit Deus gentibus juxta virtutis suae operationem. Operatio enim virtutis ejus est, quia Christum suscitavit a mortuis, devicta morte, in qua omnes salvavit. Dispensatio tamen Evangelii ejus haec est, qua agnita est voluntas Dei; quia gentes sine opere Legis salvare decrevit.

(Vers. 8.) Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec. Humiliat se, cum se minimum dicit, sciens humilitatem profectum habere. Nam tantam gratiam sibi datam dicit; ut donum hoc quod ante ignotum fuit praeteritis saeculis, sibi asserat concessum, ut hoc manifestaret gentibus. Unde enim minimus sanctorum omnium videri potest, qui antequam baptizaretur, vas electionis appellatus est? Ut in nationibus evangelizem inaestimabiles divitias Christi (Act. IX, 15). Electum se probat ad praedicandum donum Dei in divitiis incomprehensibilibus Christi, quas gentibus jam desperatis largiri dignatus est; ut sine opere salvarentur per fidem. Et manifestum est quia nemo egregium et maximum munus per indignam mittit personam. Ostendens ergo quantum a Deo mereatur, humiliat tamen se, ut meritum ejus concrescat.

(Vers. 9.) Et illuminem omnes, quae dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui universa creavit. Missum se dicit duplici modo docere gentes mysterium, quod fuit in Deo, ex quo sunt omnia; ut per eum discant ac intelligant Christum semper in Deo, et apud Deum, et quia sine circumcisione et caeteris Legis mandatis disposuit salvare gentes. 238 Indigni enim inventi sunt Judaei tantum ac talem habere doctorem; sic enim Judaei credebant in Christum, ut Legem tamen servarent; quod odibile est apud Deum. Denique dicunt apostoli ad coapostolum suum Paulum: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis credentium, et omnes isti aemulatores sunt Legis (Act. XXI, 20). Unde factum est, ut vas electionis ad gentes docendas missus esset, ut vel ipsi fidei suae spem plenam haberent, nihil de Lege, sed in solo Christo sperantes. Manifestato enim sacramento, Christi tale donum datum est, quod perfectae salutis haberet effectum; sicut enim in magna vota maxima dantur apophoreta; ita et magnifico manifestato mysterio, gaudii et laetitiae causa tam egregio munere donati sunt homines, quod illis satis sit ad copiam salutarem.

(Vers. 10.) Ut nota fiat Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei. Tam bene de hoc sensit Deus, ut non solum gentibus hunc magistrum daret; verum etiam ut per eum veritas Christi innotescat spiritibus in coelestibus, qui sunt Principes et Potestates. Potestates ideo, quia potentiores sunt inter caeteros spiritus: Principes autem, eo quod principentur Potestatibus; ut agnoscentes per Ecclesiam, quae multifarie ad vitam attracta est, in Christo unius Dei manere mysterium, desinant ab errore. Id enim agitur, ut praedicatio ecclesiastica etiam his proficiat, et deserant assensum tyrannidis diaboli, qua se adversus Dei unius fidem impia praesumptione armavit. Qui sensus psalmo vigesimo tertio praescriptus est, ubi Deus universitatis Dominus demonstratur, dicente Dei Spiritu per David: Domini est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1). Et in subjectis: Tollite portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Ibid., 7 et seq.). Dicitur ergo his Principibus, qui in errore sunt in coelestibus, sive ministris ejus in terris, ut auferant portas principis sui, id est, diaboli de mentibus suis, per quas multorum deorum asserendorum error intravit. Sunt enim temporales; quia omnis fallacia tempore clauditur: Iter enim impiorum peribit (Psal. I, 6). Ut autem aeternas portas elevent, hortante justitia, admonentur; quia veritas in sempiterna saecula perseverat. Unde ait in psalmo centesimo decimo septimo: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII, 20). Manifestum est enim quia justi per fidem intrant in coelos, in regnum Dei, quod numquam corrumpitur, sicut Daniel propheta testatur, dicens inter caetera: Exsurget regnum aliud incorruptibile (Dan. II, 44): impii autem propter incredulitatem intrant infernum tartareum. Hic ergo Rex gloriae Christus est, qui devicta morte resurgens apparet Dominus esse et Rex gloriae. Virtute enim potestatis suae, qua subegit inferos, manifestatur; quia ipse est Filius Dei, qui unius Dei regnum in coelis et in terris esse ad condemnationem tyrannidis diaboli praedicavit.

(Vers. 11, 12.) Secundum propositum saeculorum in Christo Jesu Domino nostro, in quo habemus libertatem in confidentia per fidem ipsius. Manifestatum dicit Christum saeculo, quo proposuit Deus ostendere mysterium suum pro salute humana, ut cognitio mysterii Dei mortalibus conferret salutem; ut quasi dedicatio regni Christi hanc gratiam credentibus pro apophoretis largiretur. Licet enim jam olim factum sit, novum tamen videtur ignoranti creaturae.

(Vers. 13.) Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae sunt in gloria vestra. Manifestata spe, quae est in mysterio Christi, commonet ne scandalum patiantur propter tribulationes, quae sanctis a perfidis irrogantur. Ad gloriam enim pertinet illorum, si in tribulatione magistri non fuerint scandalizati discipuli, hac spe firmati; quia fidelium pressurae futuri saeculi gloria erigentur; haec enim fidelium probatio est, si fidei suae spem advertant.

(Vers. 14, 15, 16.) Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur; ut det vobis secundum divitias majestatis suae virtutem confirmari in Spiritu suo. Hoc flexis genibus precari se dicit, ut quia dignatus est advocare gentes ad cognoscendum mysterium voluntatis ejus, hoc etiam donet, quia dives est, ut nutu ejus firmentur in Spiritu, hoc est, ut 239 non illos perturbent carnalia exitia illata a perfidis: sed sint stabiles, exspectantes in futuro hujus rei mercedem.

(Vers. 17.) In interiore homine Christum habitare per fidem in cordibus vestris. In eo petit eos magis firmari, ut non ambigant, sed magis credant Christum habitare in se, quem non vident his oculis; ut Spiritus datus hoc eis per Dei donum infundat, ut certi sint de Christo quod vivit, et Filius Dei est, et habitat per fidem in cordibus nostris, ut cum fidem ejus habemus in cordibus nostris, ipsum habere videamur. Quod eo proficit, ut securi simus de auxiliis ejus; quia non deserit nos, sed semper adest propter fidem suam, quam videt in nobis: quippe cum ideo Spiritus ejus, qui et Dei Patris est, detur nobis; ut vice ejus tutos praestet nos, si ei assentiamus, ut et occulta revelet; per quem utique ipsum in nobis habitare ambigere non debemus. Est enim hic alius paraclitus, inter quos personarum distantia est, non naturae; quia et de eo accipit, et a Deo procedit (Joan. XV, 26). In quibus enim naturae unitas est, invicem sui sunt; unde dicit Dominus: Omnia Patris mea sunt, et mea omnia Patris (Joan. XVI, 15).

(Vers. 18.) Ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum. Hoc praestare dicit habitantem Christum vel Spiritum in nobis, ut fundati simus in charitate Dei, devincti beneficiis ejus, et possimus cum sanctis, qui sunt apostoli et prophetae, immensum et inaestimabilem cognoscere Deum, omnia excedentem majestate virtutis suae. Cum enim dicit: Latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum; hoc utique significat, ut sicut in sphaera tanta longitudo est, quanta latitudo, et tanta altitudo, quantum et profundum; ita et in Deo omnia aequalia sunt immensitate infinitatis. Sphaera enim definito modo concluditur: Deus autem non solum implet omnia, sed et excedit; nec enim clauditur, sed omnia intra se habet, ut solus ineffabilis et infinitus habeatur: et gratiae huic insufficienter agantur, quia cum tantus sit, dignatus est per Christum hominem visitare peccatis et morti subjectum.

(Vers. 19.) Cognoscere quoque supereminentem scientiae charitatem Christi. Post Dei Patris infinitam et incomprehensibilem cognitionem et inenarrabilem clementiam, Christi quoque agnoscere nos vult charitatem; quia supereminentis est scientiae, et subintelligitur humanae; ut super scientiam hominum habeatur dilectio Christi. Quis enim potest colligere mysterii hujus charitatis rationem, ut et Deus hominis causa homo nasceretur, deinde moreretur pro hominibus, pro servis dominus, pro creatura creator, pro impiis pius? Propter quid ita dilexit nos? aut ut quid nostrum haberet, qui nullius indiget? numquid non charitas haec super scientiam hominum est? aut quis hominum hanc poterit charitatem alicui exhibere; quamquam impar sit, ac per hoc supereminet humana commenta? Hoc ergo vult nos scire, quia sensus noster assequi non potest, nec perspicere profunditatem beneficiorum Christi erga nos; ut perinde semper ei simus supplices et devoti, et qui debitis nulla ratione satisfacere possumus, vel in fide ejus usque ad mortem perseveremus. Ille enim pro magnificentia majestatis suae ea gessit pro nobis, quae sibi indigna sunt; ut et nos in quantum possumus, ei famulemur. Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Quia fides neque in solo Patre integra est, neque in solo Filio perfecta, ideo adjecit: Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei; ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur: et omnia quae a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur; ut sit plena perfectio divinitatis in professione credentium. Nihil enim deerit christiano, quando Deum Patrem per omnia immensum esse cognoscit: charitatem quoque Christi ineffabilem, et supereminentem scientiae humanae profitetur.

(Vers. 20, 21.) Ei vero qui potest omnia facere, et superabundantius, quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis: ipsi gloria in Christo Jesu, et in Ecclesia, et in omnia saecula saeculorum. Amen. Ad Patris personam haec refert; ut quia melius scit quae utilia, et quae non petenda sunt, et quando danda, et qualia, et quanta opus sint; ipse gubernet providentia et virtute sua sibi credentes. Cui ideo gloria in Christo Jesu, quia per ipsum omnia praestat nobis: et quia honor Patris in Filio est, et in Ecclesia, 240 id est, in populo, quem sibi adoptare dignatus est. In claritate enim filiorum gloria patris est, dicente Domino (Matt. V, 16): Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est. In saecula saeculorum. Amen, id est, in aeternum veritas.

CAPUT IV.

(Vers. 1.) Obsecro itaque vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis. Hortatur eos, ut recte incedentes in praeceptis Domini, ad promissam gloriam possint pervenire. Sicut enim peritus medicus obsecrat infirmos, ut bene se agentes possint salutarem recipere valetudinem; ita et magister gentium hortatur, ut fidei suae digna opera facientes, possint percipere quae promissa sunt sanctis, sciens gloriae suae esse hujus rei profectum.

(Vers. 2, 3.) Cum omni humilitate animi et modestia, cum magnanimitate, sufferentes invicem in charitate, sollicite servantes unitatis spiritum in vinculo pacis. Nunc dissensionem prohibet, charitati autem studendum monet; ne spiritum unitatis et pacis amittant: ac per hoc ut invicem se sufferant cum patientia. Modestia enim profectum parit; quia cum se invicem tolerant, cum lenitate animi monentes, corriguntur ad effectum, et pax in eis manebit, per quam Filii Dei non immerito vocabuntur; quia dixit Dominus: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Perturbatio enim vel inquietudo contentionem facit, quae solet etiam ea, quae mala novit, velle defendere; ne cedere videatur. Hinc oritur discordia, quae corrumpit pacis foedera.

(Vers. 4.) Unum corpus, et unus spiritus, ita ut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Propter pacem et concordiam haec subjecit; ut quia unum corpus est Ecclesia, unum sapiat populus; quia unum est, quod creditur.

(Vers. 5, 6.) Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes est, et per omnes, et in omnibus nobis. Adhuc unitatem commendat, ut quia unitas est ad quam vocamur, in nullo dissentiamus. Si enim unus est Dominus, id est, Christus, sicut et ipse ait in Evangelio: Quia magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10); una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnia est, et per omnes, et in omnibus credentibus unus debet esse et animus, et cor populi; quia haec quae enumerat, unitatis sunt, concordant enim in omnibus. Patrem tamen Deum, quia nulli debet quod est, super omnia esse dixit, et per omnes. Ideo per omnes, quia ex eo omnes: et necesse est ut super haec omnia sit, quae ex eo sunt. Et in omnibus nobis, id est, fidelibus. In nobis est enim per confessionem; quia eum fatemur, et quia spiritum suum dedit nobis, per quem sine dubio in nobis est: in paganis non est; quia Pater Christi negatur esse ab illis.

(Vers. 7.) Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Domini nostri Jesu Christi. Nunc ne, quia diversa in hominibus dona sunt, putarentur officere unitati, hoc purgat non esse contrarium; quia in donis officiorum diversitas est, non naturae. Unicuique autem tantum dicit dari gratiae, quantum donare dignatus fuerit Dominus; non tamen sine aequitatis mensura, quia unicuique pro viribus tribuit; ut tantum hauriat, quantum sitit.

(Vers. 8.) Propter quod dicit (Psal. LXVII, 19): Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Hoc est scriptum in psalmo sexagesimo septimo. Dona tamen haec post triumphos coepit largiri; vincens enim mortem, exaltatus est in cruce, sicut ipse dixerat. Ait enim: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Exspoliavit inferos, cum captivos quos ex praevaricatione Adae, aut propriis captos peccatis in conditione tenebant, abstulit consentientes sibi, et ascendens inde in coelos induxit (Matth. XXVII, 52). Ex quibus aliquanti resurgentes in corporibus, multis apparuerunt ad testimonium evictae mortis; ut qui forte Christi resurrectionem credituri non essent, ex horum resurrectione, quos mortuos scirent, rei fierent; hos enim viderunt, quos agnoscerent dudum vixisse. Quamvis captivi, inviti et alieni ducantur; Salvator tamen et suos duxit, et voluntarios. Apparentia enim sua dum lacessit desiderantes liberari, cepisse illos dicitur.

(Vers. 9.) Quod autem ascendit, quid est, nisi quia etiam descendit prius in inferiora terrae? Verum est quia ideo descendit, 241 ut ascenderet; et non sicut homines, qui ad hoc descenderunt, ut illic remanerent. Ex sententia enim tenebantur apud inferos, quae sententia Salvatorem tenere non poterat; quia vicit peccatum. Triumphato ergo diabolo, descendit in cor terrae; ut ostensio ejus praedicatio esset mortuorum, et quotquot cupidi ejus essent, liberarentur. Nec poterat non ascendere, quia ad hoc descenderat; ut vi potestatis suae, calcata morte, cum captivis quorum causa pati se permisit, resurgeret.

(Vers. 10.) Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Hoc est, quod dicit Dominus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. (Joan. III, 13.) Quod quidem et in psalmo continetur; ait enim: A summo coelo egressio ejus, et regressus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7). Hic ergo descendens e coelis in terram, homo natus est: post mortuus descendit ad inferos, ex quibus tertio die resurgens, ante omnes mortales ascendit super cunctos coelos; ut illusam mortem ostenderet creaturae.

(Vers. 11, 12.) Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, quosdam vero pastores et magistros ad consummationem sanctorum in opus ministerii. Apostoli episcopi sunt (Act. XI, 26); prophetae vero explanatores sunt Scripturarum; quamvis inter ipsa primordia fuerint prophetae, sicut Agabus, et quatuor virgines prophetantes (Act. XXI, 9), sicut continetur in Actibus apostolorum propter rudimenta fidei commendanda (Act. VII, 2 et seq.): nunc autem interpretes prophetae dicuntur. Evangelistae diaconi sunt, sicut fuit Philippus; quamvis non sint sacerdotes, evangelizare tamen possunt sine cathedra, sicut et beatus Stephanus et Philippus memoratus (Act. VIII, 5). Pastores possunt esse lectores, qui lectione saginent populum audientem; quia non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei (Matth. IV, 4). Magistri vero exorcistae sunt, quia in Ecclesia ipsi compescunt et verberant inquietos: sive ii qui litteris et lectionibus imbuendos infantes solebant imbuere, sicut mos Judaeorum est, quorum iraditio ad nos transitum fecit, quae per negligentiam obsolevit. Inter istos post episcopum plus esse intelligitur, qui propter reseratum occultum Scripturarum sensum prophetare dicitur; praesertim quia futurae spei verba depromit, qui ordo nunc potest esse presbyterii. Nam in episcopo omnes ordines sunt: quia primus sacerdos est, hoc est, princeps est sacerdotum, et propheta, et evangelista, et caetera adimplenda officia Ecclesiae in ministerio fidelium. Tamen postquam in omnibus locis Ecclesiae sunt constitutae, et officia ordinata, aliter composita res est, quam coeperat. Primum enim omnes docebant, et omnes baptizabant, quibuscumque diebus vel temporibus fuisset occasio; nec enim Philippus tempus quaesivit, aut diem quo eunuchum baptizaret (Act. VIII, 38), neque jejunium interposuit: neque Paulus et Silas tempus distulerunt, quo Optionem carceris baptizarent cum omnibus ejus (Act. XVI, 33); neque Petrus diaconos habuit, aut diem quaesivit, quando Cornelium cum omni domo ejus baptizabit (Act. X, 48): nec ipse, sed baptizare jussit fratribus, qui cum illo ierant ad Cornelium ab Joppe; adhuc enim praeter septem diaconos nullus fuerat ordinatus. Ut ergo cresceret plebs et multiplicaretur, omnibus inter initia concessum est et evangelizare, et baptizare, et Scripturas in Ecclesia explanare; at ubi omnia loca circumplexa est Ecclesia, conventicula constituta sunt, et rectores, et caetera officia in Ecclesiis sunt ordinata; ut nullus de clericis auderet, qui ordinatus non esset, praesumere officium, quod sciret non sibi creditum vel concessum. Et coepit alio ordine et providentia gubernari Ecclesia; quia si omnes eadem possent, irrationabile esset et vulgaris res, et vilissima videretur. Hinc ergo est, unde nunc neque diaconi in populo praedicant, neque clerici vel laici baptizant, neque quocumque die credentes tinguntur, nisi aegri. Ideo non per omnia conveniunt scripta Apostoli ordinationi, quae nunc in Ecclesia est; quia haec inter ipsa primordia sunt scripta. Nam et Timotheum presbyterum a se creatum episcopum vocat; quia primi presbyteri episcopi appellabantur; ut recedente eo, sequens ei succederet. Denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesens non sit episcopus. Sed quia coeperunt 242 sequentes presbyteri indigni inveniri ad primatus tenendos, immutata est ratio, prospiciente Concilio, ut non ordo, sed meritum crearet episcopum, multorum sacerdotum judicio constitutum, ne indignus temere usurparet, et esset multis scandalum. In Lege nascebantur sacerdotes ex genere Aaron Levitae (Exod. XXVIII, 43): nunc autem omnes ex genere sunt sacerdotali, dicente Petro apostolo: Quia estis genus regale et sacerdotale; ideoque ex populo potest fieri sacerdos (I Petr. II, 9). In aedificationem corporis Christi. Ecclesiae ordinationem ad compaginationem humani corporis in professionis unitate dicit compositam; ut diversi dignitate in Christo omnes sint unum, unum caput habentes Christum, hoc est, auctorem vitae.

(Vers. 13). Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei. Tamdiu dicit manere ordinationem, quamdiu cuncti destinati ad vitam unius sint fidei in cognitionem Christi. In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ita elaborandum hortatur, ut perfectio fidei apprehendatur: cujus haec ratio est, ut Christum perfectum et plenum Deum teneat fides, nec mensura humana metiatur, sed in plenitudine divinitatis quasi perfectus Deus habeatur. Nec enim perfectum dicens, virum temporali aetate et mensura significat: sed per hoc dictum perfectos nos vult fieri in plenitudine intellectus divinitatis Filii Dei.

(Vers. 14.) Ut ultra non simus parvuli, neque fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia, ad remedium erroris. Fundatos et stabiles esse nos vult in disciplina fidei catholicae, quam Petrus apostolus, revelante Deo, professus est (Matth. XVI, 16), nec ventilari nos oberrantes per diversarum haeresum pestilentiosas asseverationes nequitia humana inventas; ut per has fallentis inimici sub veri nomine error possit afferri. Hoc enim remedium est falsitatis, ut sub praetextu veritatis inducat errorem: et non solum sub veri nomine, sed et ne, sicut ante acceptam fidem sensu humiles vagabamur per diversos errores, fideles facti discurreremus fragiles, et dubii de spe promissa, commonet; quia jam christiani facti, fundati esse debent, quia ambiguitas in fide nostra non est; commendatur enim virtute prodigiorum.

(Vers. 15.) Veritatem autem facientes in charitate, augeamur in ipso per omnia, qui est caput Christus. Hanc dicit esse veritatem, ut amorem Christi respicientes, quo dilexit nos, et tradidit se pro nobis, omnia subjiciamus ei, scientes quia omnium auctores vitae, ut quasi capiti membra subdantur; ut si alii errore vel malevolentia non fatentur omnia caput habere Christum, quia ab ipso facta sunt voluntate Patris; nos tamen qui catholicae fidei adhaeremus, hoc omni devotione et cura agere debemus, ut huic fidei non damnum, sed lucrum afferamus, perseverantes in hac asseveratione; ut comprimantur pravae mentis colloquia adversus veritatem armata.

(Vers. 16.) Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque partis, incrementum corporis facit ad aedificationem sui in charitate. Qua ratione Christum caput esse omnium dixerit, docet; ex ipso enim, inquit, totum corpus, id est, omnis chorus Archangelorum et Potentiarum, Principatuum et Potestatum subsistit. Quamvis enim singula haec numeros proprios habeant, et sint legiones, ut ipse Dominus dixit (Matth. XXVI, 53); quia tamen ab uno et per unum sunt, simul omnia unum corpus appellat. Sicut enim membra cum sint unius corporis, diversa tamen sunt actu et dignitate: et ita creatura condita est a Deo per Christum, ut a Cherubim et Seraphim potentiis, quae sub sede Dei sunt, et Angelis quos ipse Dominus sanctos appellat (Marc. VIII, 38), quasi quaedam concatenatio sit, usque ad firmamentum ordinata descendens; ut totum et junctum sit et meritis tamen discernatur: meritis dico non solum officiorum, sed et naturarum. Nec enim quia juncta dicit omnia, unius erunt naturae: sed quod in corpore membra faciunt discreta officiis, non natura; ita et in his omnibus non membra, sed naturae ipsae faciunt distinctiones. Hoc est ergo quod laboratur, ut ad unum sensum redigatur creatura, et in sensu unum sit corpus, dum omnium una professio est, ut concordet in charitate Creatoris ad suum profectum; 243 reaedificat enim se in templum Domini, destructa enim fuerat dementia et furore diaboli.

(Vers. 17, 18.) Hoc ergo dico et testor in Domino, ut non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellectu, alienati a fide Dei propter ignorantiam, quae est in ipsis. Manifestato creatore, et ratione ostensa, quam sequi debeat creatura, in fide Dei sui dumtaxat, contestatur illos in Deum, ut non aliter incedant vel sentiant, quam docentur; ne similes gentilibus inveniantur, qui nec fidem recipiunt, nec conversationem, quam mandat Lex, obscurum habentes sensum, ne contemplentur divini nominis veritatem. Vana enim sectantes, quae sunt idololatria, infrenantur a diabolo; ne unius Dei iter incedant, ut socios illos suae perditionis efficiat.

(Vers. 19.) Et caecitatem cordis illorum, qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiis in operationem immunditiae omnis, et avaritiae. Gentiles futurae resurrectionis desperatione caecitatem cordis habere significat. Quasi enim ultra non futuri vitam suam contaminant turpissima operatione, nolentes se subjicere legi fidei; quia prohibet voluptatem propter spem vitae futurae, quam hi idcirco ridendam censent, ut jure dehonestare se, et aliena appetere avida cupiditate videantur, quasi post hanc transpunctionem nulla sit vita.

(Vers. 20, 21.) Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in illo edocti estis, sicut est veritas in Jesu. Manifestum est christianos non desperationem post mortem hanc didicisse, sed spem ad utrumque; fidelibus enim vita, perfidis vero promittitur mors, quae est poena aeterna; ut sive mors, sive vita in Christo discatur; quia qui eum sequitur, per eum resurget ad vitam: qui vero discernit se ab eo, per eum mancipabitur gehennae; ipso enim judicante, damnabitur. Et quoniam sunt quidam in Ecclesia, qui sub nomine Christi non sequuntur Christi veritatem, ideoque: Sicut est, inquit, veritas in Jesu; ut si ita docti sunt, ut est veritas in Jesu, tunc Christum didicisse, et illum audisse, et in illo edocti esse videantur: Christus enim de se docet quid sit, et quantus credendus sit, et quae spes in eo sit et quales debeant esse credentes. Qui enim didicit Christum, scit illum a mortuis resurrexisse; ut forma esset fidelibus, ideoque magna spes est pro ista morte amantibus Deum.

(Vers. 22.) Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Qui Christum audivit, hoc didicit; ut recederet a conversatione pristina, quam veterem hominem nuncupat propter praeteritum ignorantiae tempus. Homo itaque unus atque idem est, qui, si pristina vitia sequitur, vetus dicitur: si autem in novitate vitae ambulat, alienus a saeculari errore, qui est sive in actu, sive in sensu, rudis dicitur; non utique substantia carnis aut animae, sed intellectu et conversatione vitae. Corruptus tamen vetus homo dicitur, propter adulterum sensum, et turpem vitam.

(Vers. 23, 24.) Renovamini autem sensu mentis vestrae, et induimini novum hominem, qui secundum Deum creatus est in veritate et justitia. Justum et verum est rectam viam sequi: hic autem rectam viam sequitur, qui devotus creatori suo in voluntate ejus ambulat, quam gentilitas nescit. Innovatus enim spiritu mentis novum hominem dicitur indutus, qui est Christus; Christum enim induitur, qui per fidem renatus in Christo, aemulus est vitae, quam tradidit Christus; ut juxta Deum creatus videatur: in eo enim quis creatus est, in quo sapit; et ideo veritas et justitia Dei a gentilibus ignoratur. Cum enim credentes Deum agnoscunt creatorem, servantes mandata ejus, in justitia et veritate creantur.

(Vers. 25.) Propter quod deposito mendacio, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Zach. VIII, 16); quoniam sumus invicem membra. Quia in veritate et justitia creati sumus, renati in baptismate; idcirco ut in eo maneamus, mendacium deponere jubemur, assumpta veritate, nec dolo aliquid cum fratre agere; ut quia unius corporis membra sumus, causis nostris in veritate invicem faveamus.

(Vers. 26.) Irascimini et nolite peccare. Quoniam irasci quis non potest prohiberi (quippe cum ira motus sit naturalis, conceptus ex causis, qui solet ad profectum pertinere delinquentis) 244 idcirco irascendum dicit (Psal. IV, 5), sed commonet ne per iram peccetur. Solemus enim modum egredi, dum irascimur et invenimur ipsi peccare, qui peccantes arguimus, dum plus irascimur, et amplius oneramus peccantem, quam meretur. Hoc ergo docet, ut ipsa ira cum moderatione sit neque nimium quis justum se praebeat delinquenti: quia solent quidam sic peccare, ut tantis plagis afficiendi videantur, quantas non possunt ferre: et qui poterat forte corrigi, tollitur de vita, non sine peccato irascentis. Hinc est unde Salomon: Noli, inquit, justus esse multum; quia est qui perit in suo justo (Eccles. VII, 17). Sed imitatores Dei esse debemus qui temperatam habet justitiam; cum enim justum esset plecti iniquos, patientia sua suffert eos, ut aliqui ex eis corrigantur. Nos ipsos servos suos peccantes patitur, nec cito aliquem percutit.

(Vers. 27.) Sol non occidat super iracundiam vestram: nolite locum dare diabolo. Iram transire vult, nec retineri in pectore, ut die orta, cum die decidat, quia si in animo manserit, dat occasionem diabolo gloriandi. Necesse est enim iratus animus mala cogitet, quod cupit diabolus; invenit enim mentem paratam ad malum, cui se inserens, affectu suo decipit hominem factum ad vitam; quia hominis cogitare est, diaboli implere.

(Vers. 28.) Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus quod bonum est; ut habeat, unde tribuat necessitatem patientibus. Ut novi hominis conversatio maneat, hortatur ne rursum ad praeterita vitia et peccata redeatur; nam nihil proderit novum dici, quando vetus esse homo malis operibus approbatur. Non solum ergo christianus aliena non tollere jubetur, sed et de labore suo penuriam patientibus subministrare; ut bonis operibus deditus, rependat quae prius abstulerat, et de caetero thesaurizet sibi in futurum; qui enim cessat a furto, veniam potest habere, non gloriam. Quid enim magnum, aut cujus meriti est ab alienis temperare? Ad meritum enim proficit, cum quis de proprio tribuit egenis.

(Vers. 29.) Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. In Dei servo omnia debent bona videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari. Quid enim prodest mundam vitam habere, et os sordidum; cum dicat Dominus quod unusquisque verbis suis aut justificabitur, aut condemnabitur (Matth. XII, 37)? Nec credibile potest videri bene vivere eum, qui male loquatur; male enim loqui ad multa trahit vitia. Potest enim male loqui, qui turpiter fatur, et qui bonis detrahit, et qui cum dolo fabulatur, et qui mentitur. Haec horrorem praestant; bonae enim et sobriae fabulae dant gratiam, et exemplum audientibus; ut honorificent Deum in verbis ejus, aedificati in fide Christi.

(Vers. 30.) Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Cum bene agimus, gaudet in nobis Spiritus sanctus, datus nobis, videns monita sua proficere utilitatibus nostris, sicut dictum est a Domino: Ita gaudium erit in coelo in uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10). Gaudet ergo Spiritus sanctus saluti nostrae, non sibi, qui non indiget laetitia; ita, e contrario, si obedientes ei non fuerimus, contristatur, quia non habet profectum in nobis; vult enim nos pertinere ad vitam. Non tamen sic contristatur, ut patiatur, quippe cum impassibilis sit: sed cum eum contristatum dicit, nostri causa hoc significat; quia deserit nos eo quod laeserimus eum, contemnendo monita ejus. Contristatio itaque ejus indignitas nostra est, quae filios nos Dei prohibet appellari; ipse enim est Spiritus sanctus, qui sanctificat filios Dei, manens in nobis.

(Vers. 31.) Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Omnia haec quae perniciem possunt praestare animis, amovenda memorat; per iram enim fit indignatio, per indignationem clamor, quasi vox insanientis, quae aliena est a Dei servo: per clamorem subrepit blasphemia, quae non potest non mala esse, Haec amaram praestat vitam, trahens ad mortem: ideoque ab his omnibus cavendum; timor enim Dei temperare debet et modum imponere accidentibus causis. Sed quia possunt aliqui pressa, in animo ira et clamore, retinere malitiam ad retributionem nacta occasione; idcirco 245 subjecit haec auferri cum omni malitia; quia non solum blasphemare malitia est, verum etiam fingere pacem in facie, et in animo meditari discordiam.

(Vers. 32.) Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes vobis invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Exemplo Dei Patris benignos et misericordes invicem fieri exhortatur, sicut et Dominus: Estote, inquit, misericordes, ut similes sitis Patris vestri, qui in coelis est (Luc. VI, 36). Si enim Dominus per Filium suum servorum misertus est; quanto magis servi ipsi invicem sui debent misereri, et donare, si alter in alterum peccet? Haec praecepta ejus sunt, qui miseratus est: qui si in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat: et ita eveniet, sicut ait Dominus in Evangelio de eo qui, accipiens a Domino misericordiam, in conservum suum impius deprehensus est (Matth. XVIII, 33).

CAPUT V.

(Vers. 1.) Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi. Hoc est quod supra dixit, quia Dei Patris imitatores esse jubemur hac exhortatione; ut si obaudiverimus, filii Dei charissimi habeamur. Hic enim charissimus patris est filius, qui bonorum ejus imitator est.

(Vers. 2.) Et ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis. Sicut Dei Patris imitatores nos esse vult in benignitate et misericordia, ita et Christi filii ejus in dilectione; ut sicut ille dilexit nos, tradens se pro nobis, ita et nos invicem pro nobis etiam animas ponere debeamus. Quod etiam Joannes apostolus dixit, exemplo Domini pro fratribus animas ponendas (1 Joan. III, 16). Si itaque Christi mors in odorem suavitatis est Deo, mortem ejus libenter Deus accepit. Quod si verum est, non peccaverunt qui illum secundum Dei voluntatem crucifixerunt. Sed non ita est, quia Christus Deo se dicitur obtulisse, dum occidi se passus est, in Dei Patris sui voluntate perdurans; quia qui juste occiditur diabolo se offerens, voluntatem ejus facit, ut occidi mereatur. Ita et Christus dum Dei voluntati adhaeret, diabolo displicuit, et ideo illum occidit, quia Deo se obtulit, justitiam exsequendo. In oblatione enim justitia signatur et veritas; hanc enim respicit Deus, et hoc est ejus sacrificium acceptum. Itaque immeritus, qui occiditur, placet Deo; non quia occiditur, sed quia usque ad mortem justitiam conservavit. Suscepit enim hanc mortem Christus ad vitam; unde et odor suavitatis appellatur Deo: ad Romanos tamen dicit quia Deus illum tradidit pro nobis omnibus (Rom. VIII, 32). Nunc quaerendum est quomodo illum Deus tradidit, aut quomodo se ipse obtulit Deo; nam hoc quantum ad verba pertinet, videtur contrarium. Deus illum tradidisse dicitur, dum illum occidi permisit, sicut dicit Dominus ad Pilatum: Non haberes adversum me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Data est enim ei, sed volenti, potestas, hoc est, permissum est illi facere quod voluit, et hoc est tradere: dum enim dissimulat, tradit; si enim noluisset permittere, non fuisset occisus. Permisit ergo occidi eum, sed ab eis qui eum volebant non coacte, sed sponte occidere. Non ergo immunes a poena sunt, quia hoc eis permissum est, quod volebant; damnatio enim in eo competit, quia voluerunt. Quod ideo tamen permisit Deus; quia scivit istum adversum diabolum futurum pro multis. Dignum enim fuit ut quod inimicus impraescius futurorum contra se, quasi pro se facere putabat, permitteretur ei; ut impraescientiam suam sibi imputans, facti sui poenitentia torqueretur. Quod autem Christus ipse se obtulit, aut Deus illum tradidit, unum est; quia amborum una voluntas est.

(Vers. 3.) Fornicatio autem, et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos. Manifesta sunt quae dicit. Quam tamen gravis res sit avaritia, a qua dissimulamus, quando fornicationi et immunditiae comparatur, et sic a nobis videtur, quasi quaedam culpa nullius momenti, cum sit grave peccatum. Sancti ergo esse non possunt, in quibus aliquid horum quae prohibet, fuerit repertum.

(Vers. 4.) Aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent; sed magis gratiarum actio. Quoniam quidam solent aliquid turpe agere, aut stultiloquiis jocum movere, quasi non sit peccatum, hoc prohibet, 246 quia Dei servi semper sobrii et modesti debent videri; per stultiloquia enim peccatur. Unde Salomon: Stultus, inquit, per risum agit mala (Prov. X, 23). Et Dominus in Evangelio dicit: quia omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Nec inulta possunt discerni, quae idcirco dicuntur, ut ad alicujus pertineant contumeliam; ideo ad rem salutarem non pertinent haec. Quare haec agenda et loquenda monet, quae ad utilitatem proficiant nostram, et Dei laudem, in cujus lege meditandum est die ac nocte; sicut scriptum est in psalmo (Psal. I, 2). Ex conversatione enim et moribus Dei servi etiam tacentes intelligendi sunt; ut quantum distat verum a falso, tantum distent Dei servi a servis diaboli.

(Vers. 5.) Hoc enim scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Dei et Christi. Qua causa amovenda sint haec, ostendit; quia qui talis fuerit, partem in regno coelorum non habebit, quod est Patris et Filii. Ut avaritiam tamen rem periculosam esse doceret, idololatriam hanc nuncupat, qua nullum peccatum majus est. Videamus ergo cur avaritia idololatria dicatur. Idololatria Dei honorificentiam usurpat, et vindicat creaturae, cum in nomine deitatis, quod soli conditori competit, participem illi asserit ejus facturam. Avaritia autem idcirco huic exaequata est, quia similiter ea quae Dei sunt, sibi usurpat et recondit avarus; ut quae usibus omnium concessit communiter, avaritia deneget; quando idcirco haec congregat apud se, ne alii utantur; quae res facit, ut caro venumdentur, ne pauperes vivant; si enim minime reconderentur, abundantia omnium rerum faceret utilitatem: denique apud veteres quia avaritia non erat, nec charitas. Recte ergo idololatriae comparata est, quia multos laedit. Creatori similiter inimica; vult enim Deus ac jubet de iis quae creavit, subveniri pauperibus, avaritia contradicit. Vide an sine diabolo possit esse.

(Vers. 6, 7.) Nemo vos seducat inanibus verbis; propterea enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Inanes sermones vani sunt; vanitas autem idolorum cultura est, quae utique non ex Deo initium habet, sed de errore. Docet ergo ne horum verbis assensus praebeatur; perstrepunt enim semper, et seductione quadam fallaciae contra fidem consuetudinem antiquitatis obtendunt, rationem praesentium, non spem futurorum asserendam judicantes. Ideo venit super hos vindicta de coelis, ut sciant verum esse, quod credere noluerunt. A qua vanitate Dei servos longe docet debere discretos esse, ne participes fiant poenae illorum.

(Vers. 8.) Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Tenebrae ignorantia sunt; quia nemo videt in tenebris: ignorantia vero gentilitas est, sive perfidia a qua Dei gratia ad fidem tracti sunt, facti lux, id est, veritas; quia in luce manifestantur, quae sunt. Denique pagani in tenebris mystica sua celebrantes in spelaeo velatis oculis illuduntur. Ex his christiani facti cognita veritate filii lucis dicuntur, quia Deus lux est, cujus fidem in veritate suscipiunt.

(Vers. 9.) Ut filii lucis ambulate, nam fructus lucis in omni bonitate, et justitia, et veritate est. Hoc dicit ut sic conversentur, ut non immerito filii lucis dicantur. Opera enim lucis palam sine timore fiunt; tenebrarum autem opera in occulto, quia illicita sunt; omne enim peccatum palam fieri timet.

(Vers. 10.) Probate quid sit, quid placet Deo. Ex magnificentia sanctitatis et bonitatis perpendi potest, quibus Deus operibus delectetur; ipse enim dixit: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Et Dominus: Estote, ait, misericordes sicut et Pater vester (Luc. VI, 36). Haec placent Deo; in sanctitate enim purificatio, in misericordia vero plena et perfecta justitia est.

(Vers. 11.) Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Monet ne malorum actibus per consensum polluamur; quia sunt infructuosi erga bonum, et quaestuosi ad malum.

(Vers. 12). Magis autem et objurgate; nam quae in occulto ab eis fiunt, turpe est etiam dicere. Non solum alienos vult eos esse a malis actibus, sed et arguere mala facta eorum, qui in occulto turpiter operantur. Tunc enim probantur peccata, si 247 arguantur; ut admirentur filios lucis, a quibus cum juste arguuntur, contradicere non poterunt, sed magis eos reverebuntur. Omnia autem cum objurgantur, a lumine manifestantur. Verum est, quia tunc videntur peccata, cum objurgantur; quia qui peccat, quamdiu non corripitur, minime sibi videtur peccare. Omne enim quod manifestatur, lux est. In manifesto ambiguitas non est, neque excusari potest, quod palam delictum est. Sicut enim apparente sole, diem esse jam negari potest; ita et manifestato peccato, objurgatio falsa videri.

(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum. Dormitionem hanc stuporem mentis significat, quae alienatur a vera via. Alienatio vero haec species mortis est, ex qua resurgere commonetur; ut resipiscens agnoscat veritatem, quae est Christus. Perfidi ergo et vitiosi demersi in coenum sub desperatione vitae, ut resurgant sive emergant admonentur, et habeant partem cum Christo; ut de tenebris transeant ad lucem et a morte ad vitam.

(Vers. 15, 16.) Videte ergo quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Quoniam superius perfidiam et vitia vitae a Dei servis arguenda mandavit, nunc ut prudenter ea ipsa arguantur propter scandalum, subjecit; ut inter perfidos cum prudentia conversandum sit, maxime tempore quo perfidi regnant, praesumentes de rege profano; ut si viderit christianus inquietum et iracundum contradictorem, dissimulet ab eo, et ne eum quidem incitet ad blasphemiam et tempestatem movendam; illic autem verba faciat, ubi datur facultas. Quomodo enim inter potentes perfidos interrogatus quid sit, tacere non debet, nec negare quod est; ita et si metus est inter eos disputare, dissimulandum est; quippe cum detrimentum sit seminare supra spinas. Hoc est enim prudentis, scire quemadmodum unicuique respondeat; est enim qui quamvis perfidus sit, non tamen penitus intractabilis est, ut nec audire se patiatur verba fidei. Est iterum in quo sic fervet zelus perfidiae, ut non tantum non cum illo sed nec praesente illo tractetur de fide; perstrepente enim illo, et blasphemante, multis fit scandalum. Unde Paulus et Barnabas cum adversum se blasphemantes audirent, excutientes vestimenta sua, recesserunt ab eis (Act. XIII, 46).

(Vers. 17.) Ideo nolite effici imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini. Dominus Jesus paci studendum esse monet. Et vas electionis: Si potest, inquit, fieri quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Et ad Timotheum: Servum, ait, Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes (II Tim. II, 24). Haec est voluntas Domini, ut quae agenda sunt a servis ejus, cum modestia agantur; perturbatio enim et strepitus, sive contentio cum animositate inimicitiam generat. Haec ergo propter superiora subdidit, in quibus vult Dei servos corripere delicta hominum peccatorum; ut quia per hoc solet oriri dissensio et rixa, cum temperantia et mansuetudine arguant peccatores; ne ad iracundiam provocati, insiliant ad litem. Ideoque prudenter istud curandum monet, ut sit profectus.

(Vers. 18.) Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Sobrii possunt habere fiduciam arguendi; bona enim conversatio terrorem incutit delinquenti: nec poterit qui arguitur, aspere ferre quia reprehenditur, quando scit optimam conversationem monentis se. Nam ubi ebrietas, ibi et luxuria est: luxuria vero provocat turpitudinem. Quamobrem sobrios eos esse convenit, ut bonae conversationis jura serventur.

(Vers. 19.) Sed impleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis, in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo. Rationabilem vitam diligit Spiritus sanctus; quia si bene vixerimus, implebimur eo, ut memorat, ad confitendum et extollendum Dei donum diverso vocis canore; ut laus in Deum omni lingua canatur. In quo enim est Spiritus, semper spiritualia meditatur; ut non in labiis tantum sit, sed de corde prorumpat propter vetus dictum Domini per prophetam. Ait enim: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13).

(Vers. 20, 21.) Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi. 248 Deo gratias in omnibus donis ejus agere jubemur, qui etiam adoptare nos dignatus est per Christum Filium proprium, per quem cognovimus eum, et didicimus in Spiritu Deum (quia Deus spiritus est) adorandum, alter alteri se subjiciens propter timorem Christi, qui humilitatem exsequendam mandavit (Joan. IV, 24).

(Vers. 22, 23, 24.) Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino; quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator coporis ejus. Sed ut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis subditae sint in omnibus. Mulieres subditae esse viris naturali lege jubentur, quia mulieris auctor vir est; unde sicut Domino, inquit, ita viris subditae esse debent. Hinc Sara dominum vocabat Abraham (Gen. XVIII, 12); sicut enim caput Ecclesiae Christus est, ita et vir mulieris. A Christo enim Ecclesia sumpsit initium, unde subjecta est illi; ita et viro mulier, ut sit subdita. In eo tamen distat, quia mulier consubstantialis viro est: Ecclesia autem in nomine potest, non in natura participari Christo.

(Vers. 25-28.) Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea; ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi: sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas. Mulieres esse jubentur subditae, et reverentiam habere virorum: viri vero ita diligere mulieres suas admonentur; ut etiam animas suas pro illis ponant, causa dilectionis zelum habentes circa affectum earum et disciplinam, ut religiosae et sanctae sint. Suum corpus diligit, qui uxorem suam diligit. Naturali ratione mulier portio corporis viri est, ac per hoc vir in muliere se ipsum diligit; quomodo si fornicetur, in se ipsum peccat, quia duo in carne una sunt. Non ergo personae substantiam dividunt, ut per personas numerus fiat naturae: sed sunt in unitate naturae.

(Vers. 29.) Nemo enim umquam carnem suam odit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam. Exemplo Salvatoris viros uxores suas diligere hortatur: sicut Christus corpus suum nutrit et fovet; ita et vir mulierem, quia caro ejus est.

(Vers. 30.) Quoniam membra sumus corporis ejus, et de carne ipsius, et de ossibus ejus. Hoc spiritaliter intelligendum est; ideo enim dixit nos esse membra ejus, quia caput est ipse totius Ecclesiae; ut quia per ipsum esse coepimus, caput nostrum dicatur, quasi ex quo omne corpus subsistat; ut membra ejus omnis spiritalis creatura sit: si tamen in nomine ejus genu flectat.

(Vers. 31, 32.) Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Ad unitatem commendandam unitatis dedit exemplum; ut sicut vir et mulier unum sunt per naturam, ita et Christus et Ecclesia unum intelligantur esse per fidem. Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Mysterii sacramentum grande in unitate viri ac feminae esse significat. Nec hoc prodit, sed aliam causam, quae non discordet a memorato mysterio flagitat, quam scit ad profectum humani generis pertinere, hoc est, Ecclesiae et Salvatoris; ut sicut relictis parentibus, homo uxori suae adhaeret, ita et relicto omni errore, Ecclesia adhaereat et subjiciatur capiti suo, quod est Christus.

Verumtamen et vos singuli, unusquisque suam uxorem ut se diligat: mulier autem ut timeat virum. Quoniam una natura in viro et femina est, idcirco vir quasi se ipsum, ita mulierem diligere commonetur, mulier autem quia persona inferior est conditionis causa, non naturae, viro subjecta timere eum jubetur.

CAPUT VI.

(Vers. 1, 2.) Filii, obaudite parentibus vestris in Domino, hoc enim justum est: Honora patrem tuum et matrem. Lex datur filiis, ut quia parentibus auctoribus constant, obediant eis; justum enim est ut reverentiam exhibeant eis, per quos sunt.

(Vers. 3.) Quod est mandatum primum promissionis, ut et bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Promissio haec in Exodo continetur (Exod. XX, 12), ut honorifici sint parentes; ut bene essent, et provectioris fierent aetatis. Quomodo tamen hoc primum 249 mandatum dixit; cum constet primum mandatum ita contineri: Non sint tibi alii dii praeter me. Deinde: Non facies tibi similitudinem ullam eorum, quae sunt in coelo sursum, et in terra deorsum. Tertium: Non sumes nomen Domini Dei tui in vanum. Quartum: Observabis, inquit, sabbata mea. Quintum autem: Honora patrem et matrem, etc. (Exod. XX, 3 et seq.). Sed quia prima quatuor mandata ad Deum pertinent, haec in prima tabula contineri subintelliguntur, caetera ad hominem ut honoret parentes, non occidat, non fornicetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, neque quidquam proximi sui concupiscat. Haec sex mandata in secunda tabula videntur scripta, quorum primum est: Honora patrem et matrem. Hac causa ergo dixit: Quod est mandatum primum in promissione; ut discerneret inter mandata quae ad Deum, et inter ea quae ad hominem pertinent.

(Vers. 14.) Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Ut Lex possit servari, qua cautum est, ut filii honorificent parentes: parentibus quoque alia Lex ab Apostolo datur, ut sic imbuant filios, ne mandata Legis contemnant; quia si in timore Domini fuerint enutriti, poterunt observare quae praecepta sunt. Nam si ad iram provocant filios, nec ipsi modum Legis custodiunt; cogere enim eos videntur, ut praevaricatores inveniantur. In ira enim nemo agnoscit quid sit utile; idcirco temperantiam parentum exemplo debent addiscere, ut quae utilia sunt, sectentur. Meminisse enim debent patres, quia et ipsi fuerunt filii, et noluerunt utique exacerbari a patribus. Filii quoque cognoscere debent quod futuri sunt patres, et nollent inhonorari ab eis. Idcirco utrique exhibeant invicem, quod exquirunt ab invicem.

(Vers. 5.) Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo. Quoniam omnium sublimior et sola potens est religio nostra, et quae credentibus coelorum regna pollicetur: ne hac igitur causa superbia nasceretur hominibus, omnes debita conditionum vel officiorum praesentium jubentur exsolvere; ut et magis incitent perfidorum animos ad culturam Dei, quam vident et justam et humilem. Videntes enim domini meliorasse servos, et in reddendis obsequiis fideliter profecisse, quod merentur cum omni libertate exsolvunt. Servi quoque dum cernunt mansuetudinem dominorum, omni aviditate concupiscunt fidem, cujus tam placidis retinaculis gubernantur humana officia. Nam et qui in conditione est, si habuerit famulum, non vult contemni ab eo; ideoque nec ipse debet contemnere dominum suum: et sicut vult agere secum dominum suum, ita et ipse agere debet cum servo, et sic poterit placere Deo.

(Vers. 6, 7, 8.) Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes: sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum benignitate servientes sicut Domino, et non ut hominibus; scientes quod unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc consequetur a Domino, sive servus, sive liber. Propter timorem Dei justa et fidelia vult hominibus exhiberi servitia; Deo enim servit, cujus jura in obsequiis domini carnalis custodit, quem sibi pro justis actibus in die judicii vicem reddere, et caeteris omnibus audit testari. Quae res potest proficere etiam ad salutem dominorum; videntes enim, quod difficile est, servos per Dei gratiam factos fideles ministros, potuerunt Dei gloriam collaudare.

(Vers. 9.) Et vos, domini, eadem facite ad illos, remittentes minas: scientes quod et vester et illorum Dominus est in coelis, et personarum non est acceptio apud eum. Non ignorantes utique carnales domini Deum omnium dominum esse communem, talia exigant servitia, qualia a se exigi non ferant aegre. In qua enim quis mensura mensuraverit, remetietur illi (Matth. VII, 1); Dominus enim justus judex causas discernit, non personas.

(Vers. 10.) De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Post omnia monita et hortamenta, et disciplinae ordinem traditum religiose, et dispositionem mysterii manifestam, robustos illos vult esse in fide fiducia potestatis Dei; ut scientes firmam esse spem promissionis, prompti sint circa obsequia Dei, erigentes gubernacula contra fluctus excitos imprudentia inimici. Tempestatem enim Dei servis commovet, sed ipse naufragium facit.

250 (Vers. 11, 12.) Induimini vos arma Dei, ut possitis stare adversus nationes. Arma Dei fides est stabilis, per quam solam semper victus est Satanas. Quoniam non est vobis lucta adversus carnem et sanguinem, sed adversus Principatus et Potestates hujus mundi, adversus tenebrarum harum rectores, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus. Certus Apostolus quia exitia, quae a perfidis Dei famulis irrogantur, auctore diabolo, ministrantur, cujus altitudo grandis et hominibus impossibilis est; monet adversus haec arma Dei sumenda, cujus solius virtute superantur et destruuntur omnia machinamenta diaboli. Ipse est enim cujus satellites sunt, quos tenebrarum harum dicit rectores, spiritus nequissimi, qui degunt in coelestibus, in firmamento mundi. Hi sunt erroris duces, tenebrarum rectores, hoc est, ignorantiae et perfidiae praepositi. Rectores enim tenebrarum in perversum intelligendi sunt gubernare, quasi incredulitatis magistri.

(Vers. 13-17.) Ideo accipite universitatem armorum, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, succincti lumbos vestros in charitate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Super his omnibus assumentes scutum fidei, in quo poteritis omnia tela maligni ignita exstinguere: et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Quoniam contra atrocissimos hostes et omni tergiversatione callidos bellum gerimus, idcirco omni cautela et sollicitudine vigilare debemus; ut quaecumque tentaverint, munitos nos et praeparatos inveniant. Necesse est enim ut et Deus adjuvet, quos viderit in precibus vigilare, et de armis ejus exspectare victoriam. In hujusmodi autem bello sobria mente opus est, et pura conscientia, quia non contra carnalia nequitiae, sed adversus spiritualia dimicatur. Contra terrigenos enim hostes corpus sagina roboratur, et poculis mens incenditur, ut repugnandi sumat audaciam: adversus autem spiritalia nequitiae spiritaliter repugnandum est, et sobrietatis et abstinentiae arma sumenda sunt; ut infusi sancto Spiritu immundos et erraticos spiritus devincamus. Sic itaque succingemus lumbos nostros in veritate, si parati sumus errori resistere. Omnis enim qui operari vult, subcingit se; ut ablato impedimento, diligentius operetur.

(Vers. 18, 19, 20.) Per omnem orationem et precem orantes in omni tempore, in spiritu, et in ipsum vigilantes in omni perseverantia et obsecratione pro omnibus sanctis, et pro me; ut detur mihi sermo in apertione oris mei exerte notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena; ut in ipso exerta libertate utar, prout oportet me loqui. Si recte conversamur, Spiritus sanctus manet in nobis, et quod postulamus, possumus impetrare. Hoc est ergo in spiritu omni tempore orare, munda conscientia et fide integra precem ad Deum dirigere. In carne enim orat, qui polluta mente precatur, iterum peccaturus, non de eventu aut subreptione, sed de proposito. Sed potest non peccari ad mortem, si perseveranter oretur; ut animus sedula mente intentus sit semper in Dei Legem, ea meditans die nocteque quae amat Deus. Tunc et pro sanctis possunt orare; non est enim indignum ut pro invicem sollicita sint membra: nec temerarium poterit videri, si pro magistro discipuli idonei interpellent, adjuvantes eum, ut postpositis impedimentis libertate utatur ad praedicandum, sicut traditum est ab auctore; ne pressus vi tribulationum, ipsa formidine acumen doctrinae obtundat, amissa severitate. Duplici igitur genere pro se orandum hortatur; ut et sensus ejus impleatur spiritu ad eloquendum plene mysterium, et facultas illi detur audaciae in asserendo, quam utique precem libenter audit Deus; videt enim legationem suam in Apostolo suo despici, unde utique indignatus in causa sua non negabit effectum. Si enim consuetudo et lex est legatis hominum non inferre exitia: qua praesumptione et audacia legatis Dei non solum exitia, sed et mors irrogatur! Quare et dicit: Pro quo legatione fungor in catena. Non enim permittebatur libere loqui, sed in subjectione et necessitate verba Dei referens, vinculis, plagis, subjiciebatur, et mortibus: et lapidatus est enim et ad bestias pugnavit Ephesi (I Cor. XV, 32).

(Vers. 21, 22.) Ut autem sciatis et vos ea, quae circa me sunt; quid agam plene notum faciet vobis Tychicus dilectus frater, et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscat 251 quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra. Per Tychicum Ephesii discunt quid agat Apostolus, et idem cognoscit quid agerent Ephesii. De Apostolo, quia divina erant, quae agebat, dubium non erat: sed hoc sciendum erat de eo, quid ageret inter perfidos, et insidias eorum. De Ephesiis vero hoc cognoscendum, si proficerent, necne. Ut ergo obedirent, et libenter audirent verba Tychici, hunc commendat, et fratrem istum dilectissimum vocans, et ministrum Dei idoneum.

Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Pacem quae est janua dilectionis, optat 252 esse cum fratribus, et charitatem cum fide; ut ingressi per pacem, possint manere in charitate, quae est ex fide. Haec est enim Dei Patris et Filii ejus Domini nostri Jesu Christi.

Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. Praescius Apostolus multos futuros desperatae fidei sensum habentes de Domino nostro Jesu Christo, cum iis aeternam gratiam dicit mansuram, qui diligunt Christum, recte de illo, et cum Dei Patris voluntate sentientes; qui enim degenerem hunc dicunt, data illis gratia auferetur.