Commentaria in Epistolam ad Colossenses (Ambrosiaster)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Colossenses
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


Ambros.CoInEpA7 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

263

PROLOGUS.

Colossenses pseudoapostoli evertere nitebantur, ut post praedicationem Epaphrae sive Archippi philosophicis disputationibus irretirent simplicitatem mentis eorum: ne spernerent rationes elementorum, quibus quasi gubernatur vita humana. Idcirco hos Apostolus hortatur per epistolam, et admonet ne alicui praeter Christum aliquam esse spem putarent, et deciperentur.

CAPUT PRIMUM. (Vers. 1, 2, 3.) Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Caput epistolae solito more scribit ad eos, in quo et sanctis et fidelibus fratribus litteras se ordinare prosequitur, quibus exoptat Dei gratiam manere per Christum.

(Vers. 4, 5, 6.) Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo Jesu, et dilectione, quam habetis in omnes sanctos propter spem, quae reposita est vobis in coelis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universum mundum. Quoniam dignum habuit Deus credere istis Filium suum, gratias ei refert in orationibus suis. Deinde propter charitatem, quam habebant in sanctos, fidi quia pro hac spes firma est apud Deum, qua remuneraturus creditur credentes et diligentes se invicem, auctore Christo, cujus nomen pervenit ad omnes gentes, ut multiplicentur in fide ejus.

(Vers. 7, 8.) Et est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex qua die audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate, prout didicistis ab Epaphra dilecto conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi, qui etiam notam fecit nobis vestram dilectionem in spiritu. In exemplum caeterarum gentium nos crescere et fructum vitalem facere alacri sermone prosequitur; ut ex eo quod Dei gratiam perceperunt, proficerent et numero et opere, adjungentes fidei suae qui fierent fratres eorum in Christo. Exemplo enim bonorum operum illorum attracti sunt multi, teste illis Epaphra, qui eis ministravit gratiam Christi vice Apostoli, quam statim imbiberunt ut potum spiritalem in Domini charitate, quae non in carne est, sed in spiritu.

(Vers. 9, 10.) Idcirco et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes; ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali in hoc, ut ambuletis digne eo ad omne placitum in omni opere bono. Audiens Apostolus devotam ac promptam voluntatem illorum circa fidem Christi, orat pro eis; ut propensius agnita voluntate Dei, rationabili opere explerent devotionem, quam audita fide Christi didicerant, ne tam fida mentis dicatio, et robur fidei, dum inconsulte aliquid et imperite conficeret, laboris sui fructum amitteret. Hoc enim libenter accepto fertur, quod devoto fit animo, et prudenter.

(Vers. 11, 12, 13.) Fructificantes et crescentes in agnitionem Dei, in omni virtute robur capientes secundum potentiam gloriae ejus in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio gratias agentes Deo et Patri, qui vocavit vos in partem sortis sanctorum in lumine, qui liberavit nos a potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Incrementum operum eorum cum scientia vult fieri, ut non ignorent fidei suae spem; tunc enim firmi et stabiles sunt, si advertant quae pro fide promissa sunt, et quanta sit potentia gloriae majestatis Dei in patientia; ut longa exspectatione sustineat humanum genus, quod irreverentia sua non solum negligit Creatorem, verum persequitur amantes eum: ut et ipsi similiter patientes sint, ut supportent probra et maledicta 264 infidelium, vel si illata fuerit pressura, exspectantes judicium Dei, nec dubitantes de eo, magis autem gaudentes in promissa vita cum gratiarum actionibus Deo, qui dignatus est advocare et inducere gentes in promissionem Judaeorum, quae est lumen aeternum, id est, vita aeterna, veritas perpetua. Liberati enim de conditione tenebrarum, hoc est, eruti de inferno, in quo tenebamur a diabolo tam ex proprio quam ex delicto Adae, qui est pater omnium peccantium, translati sumus per fidem in regnum coeleste Filii Dei; ut ostenderet nobis Deus quo amore diligit nos, quando attollens nos de imo tartari, induxit in coelos cum vero Filio suo. Jam enim omnes credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de saeculo, duce dextrae Patris Angelo, inducuntur in coelos, quod ante devictam mortem concessum non erat.

(Vers 14.) In quo habemus redemptionem, et remissionem peccatorum. In hujus Filii sui regnum transtulit nos Deus, per quem nos redemit, et manumisit; remissio enim peccatorum liberos facit, ut liberati debitis, teneri obnoxii non possint. Nam sine fide Christi nullus egressus de inferno est; quia obligatus peccatis exire januas tartari non potest. Qui est imago invisibilis Dei. Invisibilis Dei imago visibilis esse non potest, alioquin nec imago est; quod enim invisibile est, pingi non potest, nec enim visibilis potest invisibilem videre; aut enim corpus est, quod videtur, aut figura, aut aliqua informata substantia, quam fert acies oculorum, totum tamen corpus est: Deus autem, qui ab iis omnibus alienus est, quomodo potest imaginem habere visibilem? Sed ideo sic dicitur, ut talis Filius intelligatur, qualis est Pater; ut quia de ipso est, et nihil distat ab eo in divinitate naturae, imago ejus dicatur et forma; ne alius Deus a perfidis crederetur, quamvis nomine ipso hoc contineatur; ideo enim verus Dei Filius dicitur, ut de ipso esse credatur. Sed propter malam intelligentiam etiam hoc additum est, ut et imago ejus dicatur; ut cum apparet, licet in figura humana, aut certe in igne, ut ad Moysen (Exod. III, 2), non ipse Pater intelligatur esse, sed Filius: et per id quod imago ejus dicitur, nihil ab eo distare credatur. Unde dicit ad Philippum: Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9.)? Haec est unitas et substantialitas Patris et filii, ut invicem sint; ut qui videt Filium, videat et Patrem. Nunc videamus quomodo visus est Filius; ut proinde intelligamus qua ratione Philippus videndo Filium, videat et Patrem. Intellectu certe operum divinorum viderunt Filium, non carnalibus oculis. Quae operatus est Filius, dixit esse Patris; ut unitatem virtutis ostenderet. Eodem genere visus est et a Jacob; unde nomen accepit Israel, id est, homo videns Deum (Gen. XXXII, 28). Propter hoc ergo imago est dictus invisibilis Dei; ut ipse esse intelligeretur, qui per intellectum visus est Deus: Patrem autem numquam ullo modo apparuisse, sicut dictum est in Evangelio: Deum nemo vidit umquam (Joan. 1, 18).

(Vers. 16.) Primogenitus universae creaturae. Ante omnem creaturam, genitum Filium non creatum, testatur; ut secerneret nativitatem ejus a creaturae factura: et ut hoc penitus clarescat, subjecit:

Quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra. visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt. Non solum in eo magnificum et gloriosum significat Christum; quia antequam fierent omnia, natus est: sed et in ipso dicit omnia condita, hoc est, ut omnium potentia in eo esse credatur, et ideo profecta, dum omnia fiunt per ipsum: hoc est autem caput esse totius creaturae; quia ipso ut sint, esse coeperunt. Ideo autem quae ab ipso facta sunt, per ipsum facta dicuntur; quia ad hoc natus est, 265 ut faceret creaturam: hoc est, fecisse in eo, et per eum. Nec enim sibi nativitas sua proficit, sed nobis; quia non eguit nasci, qui in his erat. Quomodo fit unicus Dei Patris Filius, quomodo ipse novit quae ingenita sunt Dei Patris? Erat enim in Deo, qui processit de Deo, ita ut unus esset Deus: ac sic fit, ut neque diminutio sit Patris, neque profectus Filii, dum nascitur. Et ut apertius tradat quae et quanta sit potentia Filii, ostendit quae per ipsum sint, nempe Throni, Dominationes et Principatus, ac Potestates; ut proinde omnino minus nihil in eo esse credatur, quam in Patre.

(Vers. 17.) Et ipse est ante omnes. Ante omnes hic est; quia hic solus de Deo Patre natus est, de ingenita utique substantia Dei. Haec autem virtute ejus, quam per generationem habet a Patre, substiterunt; non ut communio eis substantiae sit cum eo, sed ex nihilo nutu Dei Patris Filio agente coeperunt. Et cuncta in ipso constant. In ipso constant, quia sine eo nihil sunt; nisi enim huic fuerint subdita, errore devia, quasi perditioni fient obnoxia.

(Vers. 18.) Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis; ut fiat in omnibus ipse primatum tenens. Ecclesiae caput est Christus, si tamen omnes unum sentiant coelestes et terreni; ut sint Ecclesia, hoc est, unius fidei: si quominus truncati capite totius corporis, id est, a Creatore suo sejuncti, amentia quadam et vanitate bacchantur. Qui est principium, primogenitus ex mortuis; ut fiat in omnibus ipse primatum tenens. Quoniam omnia per ipsum sunt, per ipsum denuo negligentia quadam facto caduca, reformanda fuerunt; ne ad injuriam ejus pertineret, si opus ejus per alterum restauratum fuisset; ut quomodo ante omnes natus est, sic iterum ante omnes primus esset ex resurrectione mortuorum, reddita pristina vita; ante omnia enim natus est de Deo, ut cuncta crearet, quae non erant. Iterum autem accepta carne de virgine natus est, ut peccatum quod ex virgine Eva intraverat in mundum, aboleret. Natus ergo, et mortuus resurrexit, ut quae primum fecerat, postea iterum recrearet; quia per errorem fuerant velut mortua, ut semper in omni vita sit primus et princeps.

(Vers. 19.) Quia in ipso complacuit Patri omnem plenitudinem inhabitare. Plenitudo in ipso est et manet; quia omnia potest semper, ut nihil exceptum sit, quod non per eum possit praestari; ut et faceret, et reformaret, et lapsa erigeret, et mortua vivificaret. Unde ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso; ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); et: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult, vivificat. Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Ibid., 21, 22). Quid tam justum, nisi ut horum quae fecit per illum, ipsi daret judicium, ut omnis plenitudo divinitatis habitaret in ipso per id, quod diximus omnem illum potestatem in se habere: hoc est, Deum esse perfectum; qui enim haec omnia non habet, non est Deus.

(Vers. 20.) Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis sunt, sive quae in terris. Hoc est quod supra memoravit, quia ut ea omnia, quae fecit, per illum restauraret, cum errore quodam discrepare jam coepissent ab invicem, nec non et ab auctore (est enim adhuc error in carnalibus coelis) humiliavit eum, incarnando illum, ut homo factus ostenderet ac doceret quomodo possent ea, quae in firmamento sunt, et super terram reconciliari Creatori. Quod ut ad perfectum perduceret, occidi se passus est propter homines; ut quos apud superos docuerat, exeuntes hinc a morte secunda teneri non possint; ut doctrina ejus fructum haberet primae institutionis, et omnia facta per ipsum viverent in ipso quasi in auctore, sicut Petrus fatetur in Actibus apostolorum (Act. III, 15).

(Vers. 21, 22.) Et vos quondam alienatos et inimicos consiliorum ejus in operibus iniquis, nunc autem reconciliatos in corpore carnis ejus per mortem, exhibere oportet vos sanctos et immaculatos et irreprehensos in conspectu suo. Quale donum Dei sit erga gentes memorat, ut ostendat eos debitores, et quidem multum, in gratiarum actionibus Dei; qui cum inimici essent consiliorum ejus, quibus decrevit visitare genus humanum per famulum suum Moysen, cujus doctrinam et potestatem non receperunt, devoti idolis suis, immo operibus iniquis; adoraverunt enim opera sua, quae fecerunt: 266 misericordia autem et providentia Dei requisivit eos; ut gratuito Dei gratiam consequerentur, redeuntes ad eum in conscientia munda; ut in die judicii dum nihil erroris veteris inveniretur in his, adcorporarentur Creatori suo, qui ut prodesset humano generi, incarnatus homo factus est, ut in carne sua vinceret mortem.

(Vers. 23, 24.) Si quidem perseveratis in fide fundati, stabiles et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub coelo est. Cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et suppleo reliquias pressurarum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. In tribulationibus, quas patiebatur, exsultare se fatetur; quia profectum suum videt in fide credentium. Non est enim inanis tribulatio, quando eum pro quo patitur, acquirit ad vitam. Quas passiones Christo dicit inferri, cujus utique doctrinam persequuntur; ut et perfidos gravet impietatis suae credulitate, et fidelibus Dei praedicet charitatem, cujus Filius nunc usque injurias patitur pro nobis. Nunc igitur intelligi vult qua causa scribit ad eos, cum dicit: Si tamen perseveratis in fide fundati; ut scirent tunc prodesse sibi passionem Christi, si in accepta fide manerent. Idcirco enim omnipotentia magnitudinis quanta sit Christi, et quam infinita, ab initio declaravit, ut doceret in ipso solo spem ponendam; quia ipsius sunt omnia, et quia nihil sine ipso potest vivere, neque in coelis, neque in terris. Ante omnes enim est, et cuncta in ipso constant, quia in omnibus ipse primatum tenet; ut si quis alicui elementorum aut angelorum, vel Potestatum devotum se debere esse putet, errare se sciat. Hic enim unus est Filius Dei, caput omnis principatus et principii, cujus Evangelium praedicatum est in toto mundo, incipiens a Moyse, qui dixit Judaeis: Quia Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester ex fratribus vestris, tamquam me. Ipsum audietis; erit enim, quicumque non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 15, 16). Unde Dominus ait Judaeis: Quia Moyses de me scripsit (Joan. V, 46). Itaque hic unus audiendus est et colendus, nec ad hunc aestimandus est quisquam; quia qui caput tenet, reliquam partem subjectam habet. Nam qui se subjectis humiliat, totus errat; quia non tenens caput truncus est, ex quo totum corpus continetur ad vitam.

(Vers. 25, 26.) Cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ad implendum verbum Dei in mysterio, quod absconditum fuit a saeculis saeculorum, et a generationibus. Ministrum factum se esse Evangelii inter gentes a Deo per Christum cum fiducia loquitur, ut mysterium coeptum a Domino per idoneum et efficacem servum possit impleri, quod ignotum fuit a saeculis.

(Vers. 27, 28.) Nunc vero declaratum est sanctis ejus, quibus voluit Deus demonstrare quae sint divitiae majestatis mysterii Dei in nationibus, quod est Chritus in vobis spes gloriae, quem nos annuntiamus. Mysterium quod latuit a saeculis, modo revelatum asserit, id est, tempore apostolorum ostensum; quia et gentes admittendae essent sine circumcisione carnis ad fidem Christi, qui promissus erat Judaeis. Prius enim ante praedicationem fidei circumcidi mandatum est gentiles, si voluissent ad Legem accedere: nunc autem misericordia Dei, ita ut sunt, suscipi jussi sunt ad fidem. Quod indignum putabatur Judaeis, ut Christus in quo spes erat Judaeorum, etiam gentes participes faceret gloriae suae.

(Vers. 29.) Monentes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo: in quo laboro, certans secundum operationem ipsius, quae operatur in me in virtute. Hanc dicit veram esse sapientiam, quae est in disciplina Dominica, cum agnoscitur Christus. Quod se ipsum Apostolus magna cum cura agere testatur; ut erudiens omnem hominem in hac sapientia, consummatum eum exhibeat Deo in intellectum Christi, ut mysterium nativitatis ex Deo, et nativitatis ex Maria et totius operis ejus coelestium et terrestrium assequatur. Cujus rei certamen contra perfidos habere se loquitur, adjuvantibus signis virtutum: ut per haec victa infidelitas comprimatur. Qui enim verbis subtilitate quadam diabolicae versutiae ausus est contradicere, pudore correctus, necesse est cedat virtuti. 267

CAPUT II. (Vers. 1, 2, 3.) Volo enim vos scire, quantam sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui Laodicaeae sunt, et quotquot non viderunt faciem meam in carne; ut consolationem accipiant corda eorum, cum fuerint instructi in charitate in omnes divitias plenitudinis intellectus, ad agnitionem mysterii Dei in Christo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Non se minus sollicitum pro his, quos in carne minime vidit, quam pro illis erat, quibus praesens praedicabat, testatur; ut scirent non minore affectu diligi se ab eo, quia eos non viderat, quam caeteros apud quos erat, diligebat; ut foveret animos eorum in charitate, et prompti fierent per epistolam, et agnitionem acciperent sacramenti Dei in Christo, advertentes has esse sapientiae et scientiae divitias, si agnoscatur Christus in deitatis suae plenitudine adorandus. Omne igitur mysterium sacramenti Dei in Christo est. Hic est enim unus, in quo omnis creatura nisi speraverit, peribit; ut omnium potentia in eo sit, ut qui cognoscit istum, cunctorum quaecumque sunt, cognitionem videatur habere, nec colendus alius praeter hunc requiratur; quia omnium potentiarum virtus in eo est; ex ipso enim habent omnes. Unus enim cum sit, omnia potest: quare et caput omnium dicitur, ut per ipsum omnes subsistere videantur. Digne ergo omnes thesauri sapientiae et scientiae in eo dicuntur absconditi. Omnis enim scientiae ratio totius creaturae supernae et terrenae in eo sit oportet, qui omnium eorum caput est, sive Angelorum, sive solis, sive lunae, sive stellarum, aut caeterarum rerum, omnis scientiae peritia in auctore illorum est; ut qui hunc agnoscit, nihil ultra requirat, nec sapientiam, nec virtutem; quia agnovit eum, in quo perfecta virtus, perfectaque sapientia est. Quidquid enim alibi se putaverit invenire, plene in hoc et abunde inveniet. Nam quid sapientius Salomone? quid prudentius Daniele? quibus idcirco Deus prae caeteris sapientiam dedit, ut notum faceret infidelibus totius se sapientiae esse auctorem. Denique Nabuchodonosor dicit Danieli, admirans super sapientiam ejus: Vere Deus vester ipse est Deus vivus, et aperiens mysteria (Dan. II, 47). Quod quidem omnem incredulum latet in Christo esse omnem sapientiam et scientiam; quia non legunt in Evangeliis astrologiam, non in Apostolo geometriam, non in prophetis arithmeticam nec musicam: quae idcirco despecta sunt a nostris, quia ad salutem non pertinent, sed magis mittunt in errorem, et avocant a Deo; ut dum his student ratiocinationum disputationibus, animae suae curam non agant. Quae enim tam vera sapientia est, quam cognovisse quod prosit, et despexisse quod obsit? Obest enim; quia impedit animam, ne curam sui agat. Non immerito ergo qui Christum agnovit, invenit thesaurum sapientiae et scientiae; agnovit enim quod ei sit utile.

(Vers. 4, 5.) Hoc dico, ut nemo vos circumveniat in subtilitate sermonis. Nam etsi corpore absens sum, spiritu tamen vobiscum sum, gaudens, et videns ordinationem vestram, et supplens id, quod deest utilitati fidei vestrae in Christum. Commonet ne in malorum colloquiis et astulia iniquilatis sensus eorum transduceretur; quia sapientes mundi arte quadam et minutiis disputationum irretire gestiunt simplicium animos; ut ratione mundanarum rerum abstrahant eos a spe, quae est in Christo. Unde Apostolus spiritu se illic adesse dicit, ut reverentiam ejus ante oculos habentes, abstinerent se ab hujusmodi hominibus. Si enim spiritus Elisaei prophetae vidit fraudem Giezi euntis ad Naaman Syrum, ut acciperet sub nomine ejus, quae illi mandata non fuerant, et descendentem prompto animo Naaman ei plus dedisse, quam fuerat postulatus (IV Reg. V, 26); quanto magis Apostolus ea, quae dixit, poterat in spiritu videre! Major enim gratia fuit in apostolis, quam in prophetis. Et ut promptiores illos faceret circa traditionem evangelicam, gaudere se dicit in dispositione conversationis illorum; ut scientes unde Deo placeatur, in eo fierent firmiores, per quod digni effecti ad utilitatis profectum fidei suae addiscerent sensum.

(Vers. 6, 7.) Quemadmodum igitur accepistis Christum Jesum Dominum, in ipso ambulate, radicati et aedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et docti estis, ambulantes in illa cum gratiarum actione. Hoc monet et hortatur ne devotio eorum minueretur, et recederent a fide, quam fuerant assecuti, et pravis fabulis eversi, aliter Christum acciperent, quam didicerant. 268 Multi enim corruptores fidei circumibant ad seducendos simplices, dolose et cum simulatione annuntiantes Christum, quos evitari monet magna cautela; ut stabiles et firmi supra fundamentum Trinitatis, spe futurorum gratias uberes agerent super misericordia Dei.

(Vers. 8, 9.) Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Philosophiam dicit terrenam, per quam solent seduci, qui cupiunt prudentes judicari in mundo. Haec argumentis et subtilitate minutiarum quarumdam componitur, quasi physicas investigaverit rationes, quaedam habens admixta, quae hortamenta sint bonae vitae vel documenta, aliquando de mensuris, nec non et de numeris, aliquando de elementorum qualitatibus et quantitatibus ordinata. In cujus disputationibus qui inciderit, vix et raro evadet; detinetur enim verisimilibus causis, et commentitiis rebus, nihil tam verum aestimans, quam quod conspicitur et intelligitur in elementis. Et quia quae ad praesens sunt, et cernuntur oculis, suavia et oblectabilia videntur; aliquantos seducunt, qui spiritalem rationem despiciendam et ridendam putant desperatione futuri, omnem vim astris assignantes carnali rationi obnoxii; ne gravia credenda sint sustolli in coelum posse, vel levia venire ad terras, aut aliquid corporeum sine rerum admixtione generari, repugnantes potentiae ac providentiae Dei. Sciunt enim legi in divinis veteribus Hebraeorum voluminibus multa gesta per Moysen, quae humana ratio non capit: simili modo et in novis libris facta a Domino, aut per apostolos, quae tractatus carnalis prohibet credi. Hanc ergo traditionem vel philosophiam fallacem et inanem appellat; quia non a potentia Dei ordinata est, sed ab imbecillitate ratiocinationis humanae, quae potentiam Dei intra scientiam suam coarctat, ne aliter credatur facere, quam carnalis se continet ratio; quia singulis elementis divinitatis diversitatem deputant ad culturam, ut obligent animos imperitorum; ne se ad Deum verum extendant. Quamobrem cavendam monet traditionem istam; quia mundi cultrix est, non Dei, qui unus est: nec ad Christum, sed a Christo abstrahit, in quo perfectio divinitatis est. Omnia enim quae habet Pater, dedit Filio, cum illum in plenitudinis genuit divinitate corporaliter; ut quia ipse caput est, creatura autem ejus corpus est, quidquid putatur posse coelestis creatura, hoc totum plene in Christo esse credatur; ut nullus arbitretur quemquam alium colendum. Quidquid enim in aliquo magnum putaverit, plus in illo inveniet; quia omnes ex ipso habent, sicut ex capite membra: ipse autem plenus est semper.

(Vers. 10.) Et estis in illo repleti, qui est caput omnis Principatus et Potestatis. Plus significat credentibus dari, quam potest in elementis comprehendi; quia qui in Christo est, repletus est divinitatis abundantia, quam elementa non habent. Denique in credentibus Spiritus sanctus inhabitat, quod elementis concedi non potuit; quia indignum erat et incongruum, ut invisibilis habitaret in substantia visibili, et incorporeus in iis quae sensibilia sunt. Audiant ergo et veniant cultores eorum, et credant in Christum; ut fiant majores eorum, quos nunc colunt.

(Vers. 11, 12.) In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta, in exspoliationem corporis carnis, in circumcisione Christi, una cum illo sepulti in baptismo: in quo et simul surrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum ex mortuis. Hi circumciduntur in Christo, qui amputata totius traditionis humanae cultura, Christo junguntur, corde non carne circumcisi, id est, in spiritu, non in carne servientes; ut a terrenis ad coelestia, ab humanis ad divina, ab errore convertantur ad veritatem, capiti et auctori suo copulati per charitatem. Cum quo sepulti sunt in baptismate: resurrexerunt autem per fidem Dei, de quo credunt quod exemplo Christi resuscitabit illos ex mortuis. Illic enim homo vetus deponitur, et novus assumitur: peccatis moritur, ut vivat justitiae: elementis abrenuntiat, ut Christo societur, resurrectionis futurae tenens pignus exemplum Salvatoris, qui resurrexit ex mortuis. Haec igitur commonet, ut perseverent in abrenuntiatione pompae et praestigiis satanae. Qui idcirco elementorum suadet culturam, ut a Deo avocet, 269 participes apostasiae suae volens efficere homines. Quia enim sub nomine suo culturam suadere non potest, horretur enim ipso nomine; sub alterius nomine suam conatur implere voluntatem.

(Vers. 13, 14, 15.) Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit simul cum illo, donans nobis omnia delicta, deleto chirographo, quod adversum nos erat, decretum, quod contrarium erat nobis: et illud tulit de medio, et affixit cruci, et exuens principatus et potestates, ostentavit in auctoritate, triumphans illos in ipso. Mortuos dicit gentiles fuisse: primum quidem, quia legem, quae ad testimonium data est Creatoris, et ad vitia condemnanda, recipere noluerunt: deinde impietatis peccatorum suorum causa indigni erant vita; ideoque discrevit hos a Judaeis: quasi qui fuerint inimici Dei unius. Judaei vero in unius Dei confessione degentes, adveniente Christo, addiscunt mysterium Dei, quod exspectabant ad justificationem suam: ut in eo quod subreptum illis fuerat, quia impossibile est esse sine peccato, acciperent remissionem. Unde post causam gentilium inducit et Judaeos, dicens: Donans nobis omnia delicta; ut post specialem subjiceret et generalem; quia cunctis donavit omnia delicta. Sed quia sicut dicit Dominus: Cui plus donatum fuerit, amplius debet diligere (Luc. VII, 43): idcirco commonet gentes, ut considerantes causas malorum suorum, et qualem gratiam acceperunt a Deo in Christo, tota devotione solliciti sint circa obsequium ejus, a quo a diversa mortis poena sunt liberati. Quomodo ergo donavit nobis omnia delicta? Deleto, inquit, chirographo, quod erat adversarium nobis. Et quid est delere, subjecit dicens: Et illud tulit de medio. Sic ergo delevit, cum tulit de medio. Sic autem tulit de medio, cum affixit, ait, cruci. Affigere autem cruci, hoc dixit esse spoliare principatus et potestates publice, et detriumphare illos in Christo. Haec, sicut videntur, obscura sunt, ac per hoc adhibita cura dilucidanda sunt. Hoc est praesidium Dei, quod per significantiam diversarum causarum exponit Apostolus. Multa enim acta memorat, quo genus hominum ad indulgentiam perveniret; ut non solum propria remitteret nobis delicta, sed et illud tolleret peccatum, quod ex Adae erat praevaricatione (quod appellavit chirographum in decretis) quod nos a mortuis resurgere non sinebat; quia si et hoc non tulisset de medio, exeuntes hinc, qui acceperant remissam, illic tenerentur apud inferos. Porro autem ideo omnia delicta concessa sunt, ut resurgerent a mortuis. Quia enim ex peccato mors, sublato peccato fit resurrectio mortuorum: quod quidem fieri minime potuisset, nisi peccatum affixisset cruci. Dum enim non peccando Salvator vincit peccatum, quod hominem tenebat obnoxium, insuper et occiditur ab eo innocens: sic crucifixit peccatum. Devictum enim peccatum, mortificatum dicitur, crux enim non Salvatoris mors est, sed peccati. Innocens enim sic qui occiditur, reos illos facit, a quibus occiditur. Peccatum autem principes et potestates intelligamus, quorum studio peccavit primus Adam. Ad auctores enim referendum est nomen hoc, quorum mortem in exspoliatione significavit; mors enim ipsorum haec est, quia victi a Salvatore, dum exspoliantur animabus, quas tenebant in captivitate, mortificantur. Rei enim facti sunt: quia cum hac auctoritate animas tenerent, quia peccaverant, ipsi inventi sunt amplius peccatores, dum illum qui illos non peccando vicerat, occiderunt. Et sic juste exspoliati sunt, sicut dixit, publice, id est, in cruce; quod est palam detriumphari a Deo in Christo. Ille enim detriumphatur qui palam vincitur, et spolia ejus publicantur; ostenditur enim omnibus prostratus, qui caeteris insultabat. Decretum autem quod dicit, non est hoc quod pagani fatum appellant; quia illud non omnibus contrarium asserunt; quia quosdam dicunt ex hoc felices, alios infelices. Hoc enim decretum omnibus dicit fuisse contrarium; sententia enim erat cunctis adversa hominibus.

(Vers. 16, 17.) Nemo igitur judicet vos in cibo, vel in potu, aut in parte diei festi, aut in neomeniis, aut in sabbato: quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Quoniam omnis spes vitae in Christo est, ac fiducia, nulli superstitioni aut legi subjacere nos debere praecepit. Quamobrem perstrepentes, aut 270 aliquid quod ad fidem Christi non pertinet susurrantes, contemnendos: istum autem solum sequendum, per quem devicta mors est, et reddita resurrectio mortuorum. Quidam enim Judaeorum solent judicare fideles, quod ea quae interdicta per Moysen sunt, edant de cibis, cum omnia Deus munda fecerit: indigni autem judicati Judaei de his edere, prohibiti sunt a melioribus. Solent iterum reprehendere nos, quia dies festos eorum spernimus, aut quia initia mensium non observamus, quae neomenias vocant: maxime autem quod dies sabbatorum non custodimus, ut otio et epulis cum luxuria transigantur: quod magis ad offensam pertinet, quam ad gratiam. Haec autem omnia sunt corpus Christi, quia elementorum per effectus sunt vocabula. Hinc est unde in Evangelio dicit: Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati (Matth. XII, 8); per ipsum enim omnia, quae quidem sic data sunt per Moysen, ut umbra essent, vel figura futurorum, ut apparente veritate, figura cessaret. Sicut enim absente imperatore, imago ejus habet auctoritatem, praesente non habet; ita et haec ante adventum Domini tempore suo observanda fuerunt, praesente autem, carent auctoritate. Numquid aliquis vicem domini agens, ipso praesente, dominatur? Si praefectorum vicarii, praesentibus eis privati sunt; quanto magis servi, praesente domino, etiam ipsi in obsequio debent videri!

(Vers. 18, 19.) Nemo vos decipiat, volens in humilitate animi, et superstitione angelorum ea quae videt, extollens se frustra, inflatus mente carnis suae, et non tenens caput illud, ex quo omne corpus per compagines et conjunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei. Quod superius sub nomine philosophiae cavendum monuit, nunc apertius docet observandum ab iis, qui terrenae sapientiae studentes, haec colenda asserunt, quae obtutibus adjacent, vel apparent; ut horum detentae culturis animae sub firmamento obligatae teneantur, ne se supra firmamentum tendant ad superiores coelos ad Deum omnium adorandum. Quod opera efficitur inimici, ut semper animas super terras humiliatas detineat, ubi se scit de coelis dejectum semper futurum justo judicio Dei, religionem simulans, cum sit maximum sacrilegium. Inflantur enim motum pervidentes stellarum, quas angelos vocat, non auctoritate divina, sed superstitione humana, quae ad nihilum proficit, nisi ad damnum: nolentes tenere fidem Christi, qui omnium creator et Dominus est. Ex ipso enim omnes originem habent; quare et corpus ejus dicuntur, si tamen agnoscunt eum. Ad ipsum enim conversi reaedificantur, compaginati fidei ejus subministrante Evangelio cunctis quasi membra corporis in charitate Christi, ut augmentum faciant Deo. Cum enim redeunt ad illum, qui per errorem deseruerant illum, minuentes copias divitiarum ejus, dum denegant ejus se esse, crementum faciunt Deo. quia ex perditis acquiruntur. Haec de paganis: rursum de Judaeis dicit quia et ipsi sub elementis serviunt, non elementis.

(Vers. 20.) Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc, velut viventes in hoc mundo decernitis? Omnis qui baptizatur in Christo, moritur mundo; cunctis enim superstitionum erroribus abrenuntiat, ut solam colat fidem Christi. Amotis enim quae naturali justitiae accedunt, relinquitur disciplina data a Deo, per quam vivitur Deo per spem, quae est in Christo: moritur autem his quibus subjectus fuerat per errorem, dum negat illos, quos deos praesumpserat esse. Et ita fit ut per inimicitiam abrenuntiationis invicem sibi mortui dicantur homo et elementorum cultura. Mundum enim dicens, errorem carnis significat; omne enim quod videtur, carni deputatur. Hinc est unde et Joannes apostolus: Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15); id est, neque elementa, quibus compactus est mundus, neque errores quos humana adinvenit traditio, diligamus: sed solum Christum, qui mortuus est pro nobis; ut corpori suo nos sociaret ex perditis. Qui ergo consepulti sunt Christo, mortui sunt elementis, ut nihil curent ex his; superna enim didicerunt tenenda, quae possunt vitam donare perpetuam. Haec enim nec praesentem dant, et impediunt, ne apprehendantur futura. Qui autem post baptismum ambigit de aliquibus, putans quaedam de veteribus veneranda, vivere se ostendit 271 elementis, quae decernit colenda, aut dubitat contemnenda; hic remanebit intra circulos mundi, alienus a Deo; quia veteri indutus homine, carnalia transire non poterit.

(Vers. 21, 22.) Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, ne contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum, et corruptionem per abusionem secundum praecepta et doctrinas hominum. Prohibet omni genere ab spe mundanorum; quia inanis est, ne colant, ne assentiant, ne cogitent quia quae promittunt, corruptionis sunt. Usus enim et cultura ipsorum interitum generant; quia praecepta et doctrinae non Dei, sed hominum sunt, in quibus vana spes est: quippe cum adversus Creatorem invenerit haec error humanus; ut prohibens ab unius Dei fide, multorum deorum superstitionem inducat.

(Vers. 23.) Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae simulatione religionis, et humilitate animi ad vexationem corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis. Hinc se sapientiae rationem habere putant, quia traditioni humanae nomen religionis applicant, ut religio appelletur, cum sit sacrilegium; quia quod contra auctorem est, sacrilega mente inventum est. Nomen ergo fingit, ut falsa quae sunt, posset vera asserere; et humanas mentes in terra humiliat, ne se erigant ad superna: aut terrena colentes excidant a supernis coelestibus, et obsint corpori, cujus caput Christus est secundum primaevae rationis facturam. Hinc enim aggravati non poterant sursum jungi capiti suo, ut restaurentur in illo honorati effecti: sed quasi prima parte corporis truncati, totos se dantes mundo ad sensum carnis explendum. Sagina enim carnalis sensus traditio humana est, quae hoc dicit sufficere, quod carnis tradidit providentia; rationem enim videtur habere sapientiae, juxta carnem, quia ex elementis est omnis corporalis nativitas: ac per hoc non esse incongruum inquiunt his inclinari, quorum gubernaculis humanum regitur genus, ut his se subjiciat, quae videt mundi clarissima: nec requiri debere spiritualia; quia his solis, inquiunt, ducibus uti concessum est, et per hanc rationem negligunt auctorem.

CAPUT III. (Vers. 1.) Si enim consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Hos cum Christo resurrexisse asserit in baptismo, qui supercoelestia cogitant, ubi sedes est Christi, ubi Deus Pater Filio suo tradidit dexteram, ut regnet et judicet; judicis enim in sinistra sedere non est. Resurrectio tamen duas habet formas, ut primo anima de terris resurgat ad coelos, deinde recepto corpore, resurgat raptus obviam Christo.

(Vers. 2.) Quae sunt sursum, sapite, non ea quae super terram. Supernorum coelorum, qui Aeterni sunt habitacula, nos petere exhortatur: ab his autem omnibus, quae in firmamento et sub firmamento sunt, dissimulandum. Quisquis enim his se superstitionibus occupaverit, impedimentum patietur; non enim poterit haec transcendere, quibus se inclinavit, ut dominis.

(Vers. 3.) Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Apud mundi sensum mortuus Christus videtur, et discipuli ejus, cum constet vivere illum cum his omnibus. Idcirco carnalibus ac mundanis abscondita est vita Christi et suorum in Deo extra mundum, in regno ejus coelesti, in quo vivunt.

(Vers. 4.) Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Vita nostra Christus est; quia legimus in Actis apostolorum hunc esse vitae auctorem, qui a perfidis non creditur futurus judex (Act. III, 15). Cum autem advenerit in virtute coelesti, et visus fuerit esse, quod minime credebatur, tunc apparebunt cum illo etiam qui crediderunt in illum; et manifestabitur omni perfidiae, quia vivit cum suis in gloria. Haec consolatio fiduciam spei parit; ut securi de futura vita, omnia postponentes, Christum sequamur.

(Vers. 5.) Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Quoniam omnia simul peccata corpus esse in epistola ad Romanos significat (Rom. VI, 6), idcirco nunc singula delicta describens, membra ea appellat; ut post acceptam et servatam evangelicam de Salvatoris plenitudine rationem, bonae vitae operam darent, 272 abstinentes se ab omni turpitudine et desiderio malo, quo possint peritiae divinae fructum non amittere. Multum enim obest scire veri rationem, et minime factis illam prosequentibus affirmare. Hinc est unde et Dominus inter caetera ait: Qui autem scit voluntatem domini sui, et non paruerit ei, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Avaritiam tamen idololatriae comparavit, ut nihil illa scelestius demonstraret. Sub uno nomine duo pessima et impia genera designavit, quae omni ratione monet fugienda; primum enim et pergrave crimen est idololatria. Quid enim tam perniciosum, tamque funestum, quam ad injuriam creatoris Dei lignis et lapidibus vel aliis metallis honorificentiae ejus nomen tribuere; cum ipsi non patiantur, ut servus nomine domini nuncupetur, quem non natura utique, sed quaedam conditio subjicit servituti? Aliud e contra crimen est avaritiae, non disparmalitia, sed diversum in nomine. Unde ad Timotheum ait: Radix enim omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10); omnium enim capax est delictorum, ut aviditatis suae, quod impossibile est, impleat desiderium, semper bibens, et semper sitiens. Non immerito ergo sub uno nomine utrumque malum ostendit; pene enim uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne quod ejus peculiare est, solus habeat nomen divinitatis sibi soli condignum; ita et avaritia in Dei se res extendit, ut si potest fieri, unus et solus creaturam ejus sibi usurpet, quam Deus communem omnibus fecit. Unde dicit Deus per prophetam; Meum est aurum, et meum est argentum (Agae. II, 9). Utraque igitur Deo est inimica; ambae enim Deo abnegant, quae ejus sunt.

(Vers. 6.) Propter quae venit ira Dei. Malorum memoratorum causa venturum dicit judicium Dei; ut vindicetur in hos, qui contempto Deo et Lege ejus, interdicta sequi maluerunt.

(Vers. 7.) In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Quantum beneficium illis praestiterit gratia Dei per Jesum Christum, non tacet; ut gratulentur evasisse se iram, quae ventura est repente super infideles totius terrae, et tales semetipsos praebeant, ut parere possint praeceptis ejus, a quo a morte secunda sunt liberati.

(Vers. 8-11.) Nunc vero deponite et vos omnia, iram et indignationem animi, malitiam, blasphemiam. Turpiloquium de ore vestro non procedat. Nolite mentiri invicem. Exuite vos veterem hominem cum actibus ejus, et induite novum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus, qui condidit illum; ubi non est Graecus et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus. Nunc ab his prohibet, quae minora peccata videntur; ne forte, quia superius quae graviora sunt, mortificanda mandavit, haec admittenda, aut quasi non periculosa, non fugienda putarentur: simul etiam ut exuti veterem hominem, id est, tam verbo quam actu incontaminatos se videntes, et novi facti in Christo per agnitionem veritatis, quae olim latuit, modo autem manifestata per novam legem credentibus; ut similes fiant imaginis ejus, qui creavit illos. Imago haec in conversatione bonae vitae intelligenda est, sicut dicit ad Corinthios in epistola prima: Quemadmodum portavimus imaginem ejus, qui de terra est; ita portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49). Ipse est ergo creator hominis, cujus imaginem portare nos jubet in sanctitate et bonis operibus, quae de Filii Dei agnitione descendunt. Nemo enim potest bonam et mundam habere vitam, nisi habeat cui hanc exhibeat, a quo si non praemium, certe vel laudem exspectet. Sed apud Deum et laus et praemium sperantur; quia non patitur Dei justitia eum, qui carnis vitia vicerit, minime coronari. In hac itaque agnitione nullus ut indignus excipitur, quasi non mereatur accedere ad fidem Christi; omnes enim accedentes unum fiunt, deleti quid fuerint, et scripti quid esse coeperunt; ut quia unius fidei sunt, in eo ipso unius sint et meriti, ut quos fides jungit, non possint discerni, propter quod diversi natura et gente sive conditione sunt. Omnia enim et in omnibus his Christus est; quia enim cuncti ejus membra sunt, omnia Christus est; ut dum una confessio eorum est de spe ejus in omnibus Christus: et sic omnia corpus ejus sunt, ut professio eorum et natura concordet. Alia est tamen imago haec, quam de agnitione Salvatoris dicit creari, et alia imago, ad quam factus est 273 primus homo. Ista enim imago est et in femina, cum agnoscit eum, qui se creavit, et obtemperans voluntati ejus abstinet a vita turpi et actu perverso; illa autem imago in solo viro est, sicut idem dicit in epistola ad Corinthios prima: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7). Si autem et mulier non velaret caput, esset et ipsa imago Dei. Sed incongruum erat, ut facta viro subjecta, diceretur esse imago Dei; nam et in Genesi ita ait: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Genes. I, 27); ut sicut Deus unus est, unus ab eo fieret homo: ut quomodo ex Deo uno omnia, ita ex uno homine omne genus esset super faciem totius terrae. Unus igitur unum fecit, qui unitatis ejus haberet imaginem. Et ipsa in viro et muliere similitudo mysterii Patris et Filii; Barbarum tamen ab Scytha segregavit, sicut servum a libero non utique in Christo, in quo omnes unum sunt; sed in morum feritate et in gentis immanitate. Pejores enim hos Barbaris intelligi voluit, antequam credant, cum Graecorum libri justitiam eorum praedicent, quam, duce natura, sequebantur; in tantum ut magnum apud eos peccatum furti habeatur, quod Graeci magna, inquit, cum industria et doctrina justitiae semitas investigarunt, hosce naturaliter comprehendisse collaudant. Sed quomodo degenerant omnia, postea plus vituperabiles esse coeperunt, quam fuerant antea laudabiles. Postquam enim mulieres eorum lege viri uti coeperunt, quas Amazonas primitus asserunt appellatas, totam Asiam contra naturam subjicientes; sic contigit ut et viri canum more rabidi efficerentur, immanes, silvestres, inculti, plus quam barbari, in tantum immutati, ut carne humana vescenda imbuerentur. Quid mirum, cum et ipsi Romani longe alii fuerint, quam nunc sunt? Nam et mulieribus eorum castitatis causa vini usus incognitus fuit, sicut nunc aquae; in tantum enim vigebat disciplinae auctoritas, ut subjectum vas non faceret, quod volebat.

(Vers. 12, 13.) Induimini ergo ut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, sensus mansuetudinem, longanimitatem, praebentes vobis invicem patientiam, et donantes alius alii, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Christus donavit vobis, ita et vos facite. Ut lucrum possint habere, ad haec eos facienda hortatur, quae meritum collocant apud Deum. A peccatis autem abstinere timor facit; veretur enim ne mala faciens, poenis subdatur. Haec autem quae nunc facienda monet, ad profectum pertinent meritorum; ex voluntate enim sunt, non ex necessitate. Qui ergo ab illicitis se abstinet, habet laudem: qui vero a licitis temperat, et laudem habet et praemium.

(Vers. 14, 15.) Super haec autem omnia charitatem habete, quod est vinculum unitatis: et pax Dei exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Quia vero omnium major est charitas, huic magis studendum hortatur. Tunc enim omnia quae supra mandavit servanda, ad effectum praemiorum poterunt deduci, si duce charitate, iter ambulent legis; tota enim mente operatur, qui ex amore aliquid facit. Hypocrisis et simulatio non est in charitate; quare et Joannes apostolus: Timor, inquit, non est in dilectione. Qui enim timet, perfectus non est: Perfecta enim dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); unde et Dominus amari se mavult, quam timeri. Haec est enim dilectio quae complectitur unitatem, haec est quae omnes unum corpus facit, haec est quae veram habet pacem, quam corde puro custodit. Potest enim pax dici, et non habere charitatem; charitas enim semper secum habet pacem.

(Vers. 16.) Verbum Christi habitet in vobis abunde in omni sapientia, docentes et monentes vosmetipsos in psalmis et hymnis, et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Domino. Haec meditanda monet semper, quae sonent Christum: haec in corde habenda, quae Deo Patri semper gratias referant; ut vox canora illi serviat, illum laudet psalmus, hymnus extollat. Et huic soli notum sit, qui occulta pervidet mentis, a quo speratur et praemium. In cordibus illi cantari mandavit; ne favore hominum fieret, et fructum amitteret.

(Vers. 17.) Et omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Quoniam supra in corde Deum laudari, et illi gratias referri praecepit; nunc tam in verbo, quam in opere 274 totius conversationis nostrae nomen Domini Jesu laudari et exaltari hortatur; ut cum verba nostra carent reprehensione, et opera nostra bona sunt, magnificetur Dominus Jesus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Tunc enim veras gratias agimus Deo per ipsum, si modum praeceptorum ejus custodiamus.

(Vers. 18.) Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. Ita praecepit mulieres subditas esse debere viris, sicut mandavit Deus, inter caetera dicens ad mulierem: Et ad virum tuum conversio tua et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16); ut ipso ritu et disciplina timeat virum suum, quasi dominum, ex quo coepit esse.

(Vers. 19.) Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Rigorem virilis legis emollit, ne potestate qua praevalet, nimius quis sit in dominatu uxoris: sed debet respicere ad affectum, quia mulier caro ejus est; ne plus illam humilians exacerbet et contraria cogitet.

(Vers. 20.) Filii, obedite parentibus vestris per omnia; hoc enim placet Deo. Non potest aliud placere Deo, quam quod justum et pium est. Tunc enim possunt filii habere propitium Deum, si debitam honorificentiam rependant parentibus, circa obsequium illorum faciles, in contemptu difficiles, scientes filii numquam adversus parentes providere debere.

(Vers. 21.) Patres, nolite ad iram provocare filios vestros, ne pusillo animo fiant. Modestos praecipit patres debere esse filiis, ne coarctati ab eis, delinquant in illos, et Deum offendant, quod nolunt. Ira enim inconsiderata res est, in tantum ut aliquando nec sibi parcat, qui irascitur. Debent enim recordari patres quia fuerunt et ipsi filii: considerare autem filii, quia futuri sunt patres; ut aeque librato consilio utriusque partis, et filii subjecti sint, et patres modesti.

(Vers. 22.) Servi, obaudite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Dominum. Quoniam Deo aliter serviri non potest quam puro corde; occulta enim pervidet animorum: sic et hominibus praecipit serviri debere. Qui enim ad oculum servit, in occulto aliud facit: qui autem ex animo, talis est foris, qualis et intus. Si ergo in hoc obsequio fuerit fidelis, promerebitur Dominum; quia ipse dixit: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est (Luc. XVI, 10). Si enim ei, qui ad praesens vindicat, fidelis non fuerit, qui fieri poterit ut illi fidem exhibeat, quem post mortem audit judicaturum? Idcirco in domini carnalis causa justum vult esse servum et obsequentem; ut possit et in Dei rebus et fidelis esse et obsequens. Si enim in praesenti idoneus fuerit, ubi scit nulla esse nisi corruptibilia praemia; quanto magis propensior erit in Dei devotione, quem scit fidelibus immortalia daturum praemia!

(Vers. 23, 24, 25.) Quidquid facitis, ex animo operamini, ut Domino et non hominibus: certi quod a Domino recipietis retributionem haereditatis Domini Christi, cui servitis. Qui enim inique gerit, fert id quod gessit inique: et non est personarum acceptio apud Deum. Ut promptos illos in obsequio et fide faciat, mercedem illos bonorum operum accepturos promittit a Deo in regno Christi. Quod ut probatum sit et acceptum, sic illos vult obsequi sicut Domino, a quo mercedem exspectant. At si servus inique egerit, non solum hominem offendet, sed et Deum, quem in admissa fraude carnalis domini contempsit. Si autem bene egerit, non erit apud Deum servus hominis, quasi despectior: sed remunerabitur, quasi liber inter homines, servus autem Christi, quod dignitatis est nomen.

CAPUT IV. (Vers. 1.) Domini, quod justum est et aequum servis praebete, scientes quod et vos Dominum habetis in coelis. Ne domini temporales superbia extollantur, praesumentes de dominatu, mitigat et cohibet animos illorum, ut adhibita consideratione humani generis, animadvertant auctorem Deum non servos et liberos, sed omnes ingenuos condidisse. Sed hoc mundi iniquitate factum est, ut dum alter alterius fines invadit, tunc captivos ducit ingenuos; unde et manu capti dicti sunt a veteribus inde mancipia. Hic casus et conditio etiam nunc apparet, alii redimuntur, alii remanent servi. Apud Deum autem hic servus habetur, qui peccaverit (Joan. VIII, 34). Denique peccati causa Cham servus audivit: Maledictus puer Chanaam, servus servorum erit fratribus suis (Gen. IX, 25). 275 Cui sententiae veteres assensere, ita ut definirent omnes prudentes esse liberos, stultos autem omnes esse servos; quia prudens abstinet a peccatis, ut hic ingenuus sit, qui recta sequitur; servus autem qui per stultitiae imprudentiam subjicit se peccato. Unde et Cham propter stultitiam, qui arisit nuditatem patris stulte, servus est appellatus. Ostendit ergo dominis, quia non vere sunt domini, sed quasi per imaginem; corporum enim, non animorum sunt domini. Solus enim dominus, et auctor rerum invisibilis Deus tam corporibus, quam animis dominatur; ut haec considerantes, justa ab eis exigant servitia: talia utique qualia et a se exigi volunt a Domino communi. Nam cum ipsi non ut dignum est, Deo serviant, quem non negant omnium potestatem habere, cujusque quotidiana dona per ministeria creaturae humanis usibus exhiberi, a paribus suis (ut non dicam fratribus) tam gravia exigunt servitia, ut ferri non possint: non ponentes in animo, quia et ipsi velint nolint, servi sunt; et viderint cujus meriti.

(Vers. 2, 3, 4.) Orationi instate, vigilantes in illa cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad eloquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum) ut manifestem illud, prout oportet me loqui. Jam prudentibus mysterium Domini Christi, et cautis in evitandis vitiis peccatorum orationi instandum ostendit; ut meritis crescant, deficientibus tentationibus adversarii. Quos in tantum dignos habet, ut judicet eos etiam se posse precibus adjuvare ad asserendum audacter Evangelium, ad quod manifestandum legationem acceperat.

(Vers. 5, 6.) In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sciatis quomodo oporteat vos singulis respondere. Quoniam necesse est ambulare nos inter infideles, et colloquia miscere causa conversationis mundanae: hoc est quod commonet, ut cum sapientia sit ipsa conversatio propter scandalum gentilium; ne occasionem per nos accipiant blasphemandi, et incitentur ad persequendum. Quid enim opus est loqui cum eo, quem scias intractabilem, et obstinate mentis, paratum ad contumeliam faciendam? Ideo haec monet, ut opportuno et loco et tempore, magistra modestia, religionis verba promantur: aut si persona talis in medio est, quae perstrepat, reticendum. Aliter enim cum potentibus mundi, aliter cum mediocribus, et aliter cum humilibus agendum est. Aliter iterum cum mansuetis, aliter cum iracundis, quibus cedi oportet, hoc est redimere tempus. Cum enim insidianti Dominicis verbis et furenti temporis audaciae cedis, injurias infesti temporis lucrifacis. Nam si caput, id est, rex assentit corpori, tunc est libertas loquendi verba Dei cum mansuetudine, ut provocentur ad bonum. Perstrepentibus tamen et animosis ad convicia semper cedendum; vincis enim, dum cedis.

(Vers. 7, 8, 9.) Quae circa me sunt, omnia nota faciet vobis Tychicus dilectus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui est ex vobis, omnia quae hic sunt, nota faciet vobis. Ad hoc se dicit fratres misisse, ut invicem sibi nota fierent, quae agerentur ab invicem. Quamvis superius dicat spiritu se praesentem apud eos, et videre quae agerent, internuntiis tamen opus est. Sollicitior enim fiet quis, quando videt ad se venire ad considerandam conversationem suam; plus enim veretur, si speculetur se videri 276 quae agat. Nam cum Deus omnia videat, et sciamus omnia illi nota esse; quia tamen non videmus nos videri ab eo, contraria facimus.

(Vers. 10, 11.) Salutat vos Aristarchus comes captivitatis meae, et Marcus consobrinus Barnabae (de quo accepistis mandatum, ut si venerit ad vos, excipiatis illum) et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione. Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi solatio fuerunt. Hic Aristarchus bonae conversationis ac meriti videtur, qui devotione Dominica particeps et socius laborum Apostoli designatur. Marcum autem ut commendet, quid sit, non tacet; ut cum laudabilis viri Barnabae affinis addiscitur, honorabilis habeatur. Addit et Jesum, quem Justum nomine vocari appellat. Quibus solis testimonium perhibet, quia hi ex circumcisione adjutorio fuerunt ei, assentientes et participes sententiae ejus; ut jam circumcidi ulterius non debere praedicarent, ideo participes illos dicit suos in regno Dei. Circumcidendum autem esse, et sabbata et neomenias servandas praedicare non spiritale est, sed terrenum.

(Vers. 12.) Salutat vos Epaphras, qui est ex vobis, servus Christi. Chariorem illis facit epistolam, quando ei qui ex ipsis est, testimonium reddit. Semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et abunde expleti in omni voluntate Dei. Tam salutaria se illis exoptare testatur; ut illum qui civis illorum est, et affectu unanimitatis charissimus, participem suae devotionis in profectum eorum ostendat.

(Vers. 13.) Testimonium enim adhibeo illi quia habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui Laodiceae sunt et Hierapoli. Ut sollicitos eos salutis suae faciat, aliorum vigilantia quanta sit pro his, ostendit; sollicitior enim quis fit pudore, quando in causa sua alterum viderit laborare.

(Vers. 14.) Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. Vere charissimus Apostolo fuit Lucas; quia omnia postponens, Apostolum semper secutus est: qui et Evangelium, et Actus apostolorum scripsisse perhibetur.

(Vers. 15.) Salutate eos qui sunt Laodiceae fratres, et Nympham, et domesticam ejus Ecclesiam. Quoniam simili modo et pro iis qui Laodiceae sunt, sollicitus erat, in eorum epistola hos salutandos commonet, Nympham chariorem existimans, cujus et domum salutat; tam enim devota videtur fuisse, ut omnis domus ejus signo titulata esset crucis.

(Vers. 16.) Et cum lecta fuerit apud vos haec epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur, et vos ut eam quae est Laodicensium, legatis. Quia generales sunt instructiones Apostoli, et ad omnium profectum Ecclesiarum scriptae epistolae; idcirco etiam Laodicensibus epistolam hanc legi praecipit, ut per hanc quid agendum sibi esset, addiscerent: et Colossenses ut eorum legerent, juxta sensum supradictum.

(Vers. 17.) Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod suscepisti in Domino, ut illud impleas. Praepositum illorum per eos ipsos commonet, ut sit sollicitus de salute ipsorum; et quia plebis solius causa epistola scribitur, ideo non ad rectorem ipsorum destina est, sed ad Ecclesiam. Post enim Epaphram, qui illos imbuit, hic accepit regendam eorum Ecclesiam.

(Vers. 18.) Ipsa salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Ut confirmet epistolam manu sua subscriptam dicit, memorans ut in mente habeant exitus ejus, quos patiebatur pro salute gentium: et tales se praeberent ut non ferret aegre pati pro his injurias.