Commentaria in Cantica (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 17 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Cantica
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentaria in Cantica

Commentaria in Cantica (Rabanus Maurus), J. P. Migne 112.1164D

Commentaria in Cantica 112.1089|

112.1089A| Domino reverendissimo et in cultu verae religionis strenuosissimo LUDOVICO regi RABANUS devotus servulus in Christo aeternam optat salutem.

Nuper quando ad vos in cellula monasterii nostri, quae vocatur Ratestorph, vocatus veni, et sermo fuit inter nos de Scripturis sacris, persuadere mihi dignati estis ut cantica quae in matutinis laudibus sancta psallit Ecclesia vobis allegorico sensu exponerem; ad quod tunc respondi id me jam factum habere in opusculis nostris, quae in tractatu divinorum librorum, quantum potui, confeci, nec modo necesse esse id denuo repetere; sed cum ad monasterium reversus essem et quaesissem utrum in omnia illa cantica expositionem jam factam haberem, comperi quod in illa quae de prophetis sunt, Isaia videlicet et Habacuc, 112.1089B| necdum manum miserim. Unde cogitavi quod haec simul cum caeteris in unum volumen coaptarem, et vobis ad legendum maxime in istis diebus Quadragesimae transmitterem. Feci siquidem haec et utramque editionem simul posui; illam videlicet juxta quam Romana psallit Ecclesia, et hanc quam ex Hebraica veritate translatam caeterae Occidentis ex maxima parte tenent Ecclesiae, utriusque editionis, ubi inter se discrepare videbantur, sensum exponens, et juxta id quod in sanctorum Patrum dictis jam expositum inveni, vel per me divina gratia opitulante investigare potui, opus consummavi, petens lectorem ut si quid sibi in eo displiceat, non cito reprehendat, sed prius consideret utrum majorum sensui concordet et veritati contrarium non sit: sicque devotionem mentis 112.1089C| meae magis quam eloquentiam verborum perpendens aequo judicio de illo judicet, sciens scriptum: In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis (Matth. VII). Si quem autem movet quod ipsa cantica non eo modo quo ab auctoribus suis condita sunt ordinem teneant, sed ea quae postea edita sunt priore loco ponantur, quia canticum Exodi et canticum Deuteronomii ante caetera cantica per legislatorem edita sunt, agnoscat hoc non frustra factum, sed decenti ordine et secundum rationem actum esse, ut mysteriis et institutionibus per omnia convenirent divinis. Nam in Dominica die, quae per omnia honorabilis et digna laudibus exstat, laudes trium puerorum in Ecclesia canuntur. In quibus omnes creaturae ad laudandum et benedicendum Creatorem suum provocantur. In secunda vero feria canticum Isaiae, in quo adventus Salvatoris et 112.1090A| baptismi sacramentum praedicatur, cantari decretum est, quia haec sunt initia salutis nostrae. In tertia quoque feria canticum sive oratio Ezechiae psallitur, in quo de infirmitate sua convalescens gratiarum actiones pro salute sua Deo referebat, admonens nos ut ipsi post perceptam gratiam Dei et ablutionem sacri baptismatis a mortis vinculis absoluti, per omne tempus vitae nostrae Deo gratias agere studeamus. In quarta autem feria canticum Annae prophetissae canitur, in quo Judaicae perfidiae expulsio denotatur, et electio Ecclesiae de gentibus demonstratur. Nam in quinta feria merito canticum Israelitarum canitur, quod post paschae celebrationem educti ex Egypto, et per mare Rubrum sicco vestigio translati cecinerunt. Nam et in ipsa feria Salvator noster pascha 112.1090B| typicum cum discipulis suis celebrans, pascha mysticum continuatim in sacramento corporis et sanguinis sui et in immolatione illius agni qui tollit peccata mundi, consecravit. Ideo consequenter in sexta feria canticum Habacuc prophetae, in quo sacramenta Dominicae passionis continentur et resurrectionis atque ascensionis ejus in coelos mysteria declarantur, congrue in Ecclesia psallitur, ut omnibus innotescat, quomodo in sexta feria, in qua primus homo conditus denuo est, humanum genus ad vitam aeternam per Christum restauratum sit. Sabbato quoque bene et congrue canticum Deuteronomii canendum constitutum est, in quo beneficia Dei erga priorem populum demonstrantur, et quam ingrate idem populus ea susceperit, hisque abusus sit, certissime exprimitur; 112.1090C| quia ea die antiquitus constitutum est Deuteronomium legis in synagoga recitari, ne oblivio praeceptorum Dei in populo fieret, sed magis incitarentur ad observationem praeceptorum illius. Unde in Actibus apostolorum Jacobo dicente ita scriptum legimus: Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur (Act. XV); nos ergo similiter eodem carmine spiritualiter instruimur, ut non simus ingrati beneficiorum Dei, sed magis per omne tempus vitae nostrae laudibus ejus insistamus, donec veniat illud sabbatum, in quo perpetualiter cum Christo requiem possideamus aeternam. Cantica vero de Evangelio sumpta apte et convenienter quotidie in Ecclesia decantari a magistris Ecclesiae decretum est, hoc est, ut canticum Zachariae prophetae, ubi exortus 112.1091A| lucis in tenebris memoratur, in matutinis laudibus decantetur, et canticum Mariae Dei genitricis, in quo per brachium Domini dispersio superborum et potentium depositio humiliumque exaltatio praedicatur, recte in vespertino officio novissime canitur. Quia in vespere mundi, hoc est, in fine saeculi per adventum Salvatoris, superbi in ignem projicientur inferni, et humiles in gloriam exaltabuntur aeternam. Haec ergo juxta id quod sensimus et a magistris traditum accepimus, stylo protulimus, non praejudicantes his qui melius sapiunt ac melius sermonibus proferre norunt. Tu autem, sapientissime rex, in omnibus bene eruditus, ea quae tibi a devoto famulo collata sunt, benigna mente suscipe, illisque utere secundum quod perspexeris tibi tuisque prodesse. Ego autem 112.1091B| quidquid servitii possum tibi libenter impendam, insuper et ipse impendar, Deum orando atque obsecrando pro salute tua, et pro stabilitate regni tui, ut hic diu sospes vivas, et post terminum praesentis vitae in coelesti regno vita fruaris aeterna. Divinitas Domini nostri Jesu Christi hic et ubique, nunc et semper sanum et incolumem te conservare dignetur.

INCIPIT CANTICUM ISALAE PROPHETAE.

Isaias propheta postquam de incarnatione Domini et de convocatione Ecclesiae atque destructione idololatriae mysticis disputaret eloquiis, ita ut de flore virgae, de radice Jesse ascendente, super quem septemplicis 112.1091C| Spiritus gratia requiesceret primum narraret, postea de concordia et cohabitatione bestiarum cum pecudibus, hoc est, divitum cum pauperibus et ferocium atque superborum cum mansuetis et humilibus concordiam in Ecclesia praedicaret, et signum crucis undique gentes convocare ad unitatem fidei testaretur, ad extremum desolationem fluminis Aegypti, hoc est, errorem gentium, qui in tenebris infidelitatis habitabant, dissolvendum esse manifestavit, sicque Ecclesiae plebem, sive animam fidelem ad laudandum Deum provocat, quatenus ejus gratiae hoc deputet, quod ab inimicis liberata, et a filiis irae separata, filia reconciliationis et misericordiae sit effecta. Unde dicit:

« Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es 112.1091D| mihi. Conversus est furor tuus et consolatus es me. » Confessio ergo, sicut saepe diximus, aequivocum nomen est, et pro locorum diversitate suscipitur. Confitentur enim et qui peccata deplorant, id est, qui pro ipsis dignam poenitentiam agunt, et qui Domino gratias referunt confitentur: sed illud in lacrymis, istud in gaudio est: illud in afflictione, istud in sancta mentis alacritate noscitur constitutum. Unde hic profusa laetitia exsultat populus fidelis quamdam imaginem futuri saeculi designans, ubi voces istae continuae sunt et laudes Domini devota mente concelebrant. Grandis enim laetitia est peccatricis quondam animae, cum se recordatur a vinculis peccatorum et laqueis errorum per gratiam 112.1092A| sacri baptismatis erutam et per renovationem Spiritus sancti in electorum sortem translatam spem habens vitae futurae et gaudii sempiterni. Sed unde haec gratia sibi provenerit ostendit dicens:

« Ecce Deus Salvator mens: fiducialiter agam, et non timebo. » Omnis enim nostrae redemptionis et salutis causa in incarnatione Jesu Christi Domini nostri consistit, quia non est aliud nomen super terram datum hominibus, testante Petro apostolo, in quo oporteat salvos fieri, de quo et Paulus ait: « Gratia enim sumus salvati (Ephes. II). » Et item: « Quis me, inquit, liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom VII). » De quo rursum ait: « Gratias agimus Deo, qui dignos nos fecit in parte sortis 112.1092B| sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra (Col. I). » In ipso quoque fiducialiter agit omnis qui recte credit in Domino et sperat in eo, sciens quia ipse potens est liberare et defendere eos qui in ejus protectione veraciter confidunt, et ob hoc non timet adversarium, quia nocere illi non potest, nisi permissus. Unde Psalmista ait: « Dominus mihi adjutor est, et ego videbo inimicos meos (Psal. CXVII). » Subauditur infirmos fieri, et impotentes, spiritales enim nequitias vult intelligi, quas in illo judicio dicit esse 112.1092C| videndas, ubi jam diabolus cum caeteris ministris suis destructus atque damnatus humanis conspectibus apparebit.

« Quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. » Non potest impulsus cadere, cui auxilium Domini videtur fortitudo praestare; sed ne putaretur sola pericula declinare quem Domini dona servabant, adjecit, « factus est mihi in salutem, » quia per ipsum aeternam vitam suscipiunt, per quem et saeculi hujus ruinas evadere promerentur. Ipse enim est et fortitudo et laudatio aeterna beatorum. Audiat sceleratissima haeresis factum Dominum his qui salvantur, et quorum prius Dominus non erat, ut creationem in Scripturis atque facturam non semper conditionem eorum quae 112.1092D| non erant sed interdum gratiam in eos qui meruerint sibi Deum fieri, intelligamus. Post haec Propheta sub figura exhortatur eos qui credunt in Deum, ut ejus doctrinam intente discere studeant, qui ejus sortiti sunt et fidem, et dicit:

« Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. » Quem supra Emmanuel, et Accelera spolia detrahere, Festina praedari, et reliquis appellaret nominibus, ne videretur alter esse praeter eum quem Gabriel Virgini nuntiavit dicens: « Vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum (Matth. I), » nunc vocat Salvatorem, et de ejus fontibus aquas praedicat hauriendas, nequaquam de aquis fluminis Aegypti, quae percussae sunt, neque de aquis fluminis 112.1093A| Rasni, sed de fontibus Jesu. Hoc enim Hebraeorum lingua Salvator exprimitur. Unde et ipse clamabat in Evangelio: « Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem, » inquit Evangelista, « dicebat de Spiritu sancto, quem credentes in eum accepturi erant (Joan. VII). » Et in alio ipse loquitur Evangelio: « Qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). » Fontes Salvatoris doctrinam intelligamus evangelicam, de qua in septuagesimo septimo psalmo legimus: « In Ecclesiis benedicite Deo, Deum de fontibus Israel, » quam videlicet apostoli gentibus infuderunt, fons enim religionis inde per caeteras 112.1093B| nationes emanavit. Unde et sequitur:

« Dicetis in illa die. Confitemini Domino et invocate nomen ejus. Notas facite in populis adinventiones ejus, mementote quoniam excelsum est nomen ejus. Cantate Domini quoniam magnifice fecit. Annuntiate hoc in universa terra. » Adinventiones enim Domini praecepta sunt divina, quae ex consilio summae sapientiae solummodo sunt prolata, et salutifera eis omnino fiunt, qui ea factis adimplere student. Haec praecipiuntur ab apostolis et reliquis doctoribus de Israel his, qui de gentibus crediderunt, ut soli confiteantur Domino et, idolis derelictis, invocent nomen ejus, et cuncta ejus opera praedicent infidelibus, ut sciant quoniam ipse solus excelsus est, et « in nomine ejus omne genu flectitur 112.1093C| coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II), » cui cantandum est, quod magnifice fecerit, et in omni orbe illius misericordia praedicetur. Huic etiam loco concordat initium centesimi quarti psalmi, ubi ita scriptum est, « Confitemini Domino et invocate nonem ejus, annuntiate inter gentes opera ejus. » In hoc ergo tribus constat partibus ordo dictorum. Primo dicit: « Confitemini Domino, » id est, laudate eum et bonis factis gratiam vobis divinitatis acquirite, quia id ipsum est laudare Dominum, et ore illi honorem deferre, et operibus ejus jussiones efficere. Illa enim confessio hic intelligenda est, quae Domini praeconia celebrare non desinit, quando et subsequentia tale votum actionemque declarant. Deinde Dominum commonet invocari, 112.1093D| ut post ministerium sanctissimae laudis grates ei dignas solvamus. Ipse enim rite invocat Deum, qui magis actu quam voce clamat ad Deum. Unde Salvator in Evangelio ad superbos et inobedientes sibi ait: « Quid enim vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? » (Luc. VI.) Et alibi: « Non omnis, inquit, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). » Tertio dicit: « Annuntiate inter gentes opera ejus, » quod bene potest gloriosis evangelistis et sanctissimis apostolis, et nunc sacerdotibus convenire, qui per gentes universas magnalia ejus annuntiare noscuntur.

112.1094A| « Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus est in medio tui sanctus Israel. » Primum dicendum juxta litteram: O habitatio Sion, exsulta et lauda Deum tuum, quod qui tuus ante videbatur Deus et modicis Judaeae terrae claudebatur angustiis, nunc repleverit omnem terram scientia sua, et de morte consurgens regnet in gentibus, et ipsum nationes deprecentur atque adorent, ita duntaxat, ut adjiciat secundo manum tuam ad possidendum, quod reliquum est populi sui, et congregantes profugos Israel et dispersos Juda colligendos a quatuor plagis terrae, quia seminarium Evangelii per apostolos, qui ex Judaeis erant, processit a fontibus Israel, melius autem est, ut Sion, id est speculam in sublimibus collocatam interpretemur Ecclesiam, de qua 112.1094B| et quinquagesimus psalmus canit: « Benigne fac in bona voluntate tua, Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. » Ut acceptabile fiat in ea Domino sacrificium justitiae, oblationes et holocausta, et vitulus, quem filio poenitenti pater clementissimus immolavit.

INCIPIT CANTICUM EZECHIAE Regis Judae.

Canticum ergo, quod sub Ezechiae nomine praenotatur, quod aliqui interpretum scripturam, alii orationem nominant, videtur mihi melius gratiarum actionis vocabulo praenotari. Sic enim scriptum 112.1094C| est in propheta (Isa. XXXVIII): « Scriptura Ezechiae regis Judae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua. » Septuaginta vero ita posuerunt: « Oratio Ezechiae regis Judae, quando languit et surrexit de infirmitate sua. » Manifestum est enim quod post redditam sanitatem de infirmitate consurgens ista conscripserit, ex quo non oratio est, sed gratiarum actio pro beneficio quod acceperat. Potest enim hoc canticum bene convenire his qui post longam aegritudinem animarum resipiscunt a diaboli laqueis, et de peccatorum gravitudine sanantur, et student se virtutibus sacris recuperare, et laudes Dei non solum voce, sed etiam corde et actu pronuntiare.

« Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam 112.1094D| ad portas inferi. » Narrat quid tempore prementis angustiae imminentisque languoris tacitus cogitarit. « Dixi, inquit, in corde meo, In dimidio dierum meorum, » sive, ut alii interpretati sunt, in infirmitate et silentio dierum meorum, sive in sanguine dierum meorum, quando meus cruor meusque spectabatur interitus. Itaque in desperatione dixi: « Vadam ad portas inferi. Vel communi lege naturae, vel illas portas, de quibus, quod liberatus sit Psalmista decantat: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX). Has portas inferni reor quae adversum Petrum non praevalent, quia dormivit in plenitudine dierum suorum. Sancti implent dies suos, qualis 112.1095A| fuit Abraham qui mortuus est plenus dierum in senectute bona: peccatores vero et impii in medio dierum suorum moriuntur, de quibus et psalmus loquitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV), » non enim implent opera virtutum nec student poenitentia emendare delicta. Unde in medio vitae cursu et in errorum tenebris ducentur ad tartarum.

« Quaesivi residuum annorum meorum. » Non me putans ultra esse victurum, dixi, « Non videbo Dominum Deum in terra viventium. » Pro Domino et Deo hic in Hebraico ponitur, Ia, quod in extrema syllaba alleluia sonat, pro quo Septuaginta transtulerunt, « nequaquam ultra videbo salutare Dei in terra viventium; » de qua et in alio loco scriptum 112.1095B| est. « Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV); » et rursum: « Placebo Domino in lumine viventium (Psal. LV). » Regio ergo sanctorum ipsa est, quae appellatur lux viventium. « Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII), » hoc autem est omne quod metuit, ne salutare Dei, ductus ad inferos, nequaquam mereatur aspicere. Sequitur:

« Non aspiciam hominem ultra et habitatorem, quievit generatio mea, ablata est et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum, praecisa est veluti a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succidit me. » Timet ergo, ne cum sanctis et hominibus Dei non habitet in quiete, ne non videat Deum in terra viventium, ne generatio illius instar 112.1095C| tabernaculi dissolvatur, ne in telae similitudinem in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam de semine ejus Christus oriatur. Quod autem corpus nostrum appelletur tabernaculum, et Apostolus instruit dicens: « Nos qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus aggravati (II Cor. V). » Vita ergo humana non Parcarum filis secundum gentilium fabulas orditur, sed dispositione Dei ordinatur. Unde Job ad Dominum ait: « Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est, constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt (Job. XIV). » Sed quaeritur, quomodo numerus certus sit apud Dominum vitae humanae, si Ezechias se dixit in dimidio dierum moriturum. Sed sciendum in hoc quod propheta sibi praedixit mortem proximam illi esse venturam, 112.1095D| ostenderit quid ipse meruerit: attamen praedestinatio Dei id quod voluit fecit, quia orationi ejus annuens, et poenitentiam considerans, addidit numerum dierum, quem ante saecula praescivit et praedestinavit futurum. Ne ergo elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, et de media captivitate victoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum, et conversus ad Dominum flectat sententiam ejus, quod quidem et in Jona propheta legimus, et in comminationibus contra David, quae dicuntur futurae, nec factae sunt, non Deo mutante sententiam, sed provocante humanum genus ad notitiam sui. Dominus enim poenitens est uper malitiis: nec propheta igitur fallax, quia tempus 112.1096A| mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur, nec Dominica statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae, quod inopinate foris est: additum sine augmento praescientiae fuit intus statutum

« De mane usque ad vesperum finies me, a vespere usque ad mane, quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea. » Quod sic juxta aliam editionem legitur: « De mane usque ad vesperum finies me. » Sperabam usque ad mane, quod et Job in angustia sua atque in tormentis corporis sustinuisse se dicit, quando in die exspectabat noctem, et lucem praestolabatur in tenebris, mutatione temporum putans mutari posse supplicia. Hoc verum esse novit, qui 112.1096B| magnis febribus aestuat, cujus ignis internus in similitudine leonis omnia ossa consumit, nec se putat prae doloris magnitudine esse ultra victurum.

« De mane usque ad vesperam finies me, sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor, ut columba. » Hae duae aves gemitum pro cantu edere solent. Unde harum similitudinem Ezechias in doloris sui querelis et gemitibus, cum oratione profusa ad Deum assumit, quatenus lugubris et fletu mixta deprecatio protinus ad pii judicis aures ascendat, et sic ipsius opem sibi citius collatam sentiat. Unde et sequitur.

« Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me, quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim. » 112.1096C| Defecerunt, inquit, oculi mei aspiciendo excelsum coeli ad Dominum, qui eruit me et abstulit dolorem animae meae, et ipse fecit; nunc quoque mors imminet et languores atque incumbens dolor, quasi leo, ita corporis mei ossa frangebat, sed ego in similitudinem hirundinis et columbae fletibus et gemitibus dies noctesque jungebam, et a Deo solo, qui poterat subvenire, elevatis in altum oculis, auxilium praestolabar, dicebamque ad eum: Plus patior, quam mea poscunt merita; sed et si quid erravi, convertar ad melius, tu sponde pro me. « Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX); » rursumque in se revertitur: Quid dicam, inquit, quidve causabor contra factorem meum, aut quid respondebit mihi, quia fecit ipse quod voluit. 112.1096D| Sustinenda ergo sunt quaecunque decreverit.

« Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae. Domine, si sic vivitur et in talibus vita spiritus mei. Corripies me et vivificabis me, ecce in pace amaritudo mea amarissima, tu autem eruisti animam meam, ut non periret. » Nulla res longa mortalium est omnisque felicitas saeculi, dum tenetur amittitur. Cum enim tribulationis tempus advenerit, omne quod praeteritum est, nihil adjuvat sustinentem. Unde stulta Epicuri sententia est qui asserit per recordationem praeteritorum bonorum mala praesentia mitigari. Ergo Ezechias reputare se dicit omnes annos regni sui, et praeteritae, ut putabat, beatitudinis in praesenti amaritudine: et quia 112.1097A| jam securus est, nec patitur quae refert de humano statu, philosophatur et dicit: « Domine, sic vivitur, et tali sumus conditione generati, » corripuisti me, sed vivificasti me pacemque tribuisti fugato Asyro; sed pax mea omni mihi amaritudine fuit amarior, quia tranquillitate populi reddita et urbe secura, ego solus limina mortis intravi, sed tu eruisti animam meam, ut non periret, vel praesenti vitae, vel futurae.

« Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea, quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te. » Projecisti, inquit, post tergum omnia peccata mea, ne illa tristis aspicerem, sed tuam misericordiam contemplarer: infernus enim et mors non confitebuntur neque laudabunt te, juxta illud 112.1097B| quod scriptum est: « In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. XXX)? » Confessioque quae in hoc loco non pro poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur, sicut et in Evangelio legimus: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI). »

« Non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam; vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. » Non exspectabunt, inquit, qui descendunt in lacum veritatem tuam; melius enim hoc ad intellectum pertinet, quam illud, quod in LXX legimus, non exspectabunt, qui descendunt in lacum, misericordiam tuam; maxime, cum Salvator ad infernum descenderit, ut vinctos de inferis liberaret. Pro lacu manifestius iidem inferos transtulerunt. « Vivens vivens ipse confitebitur, sicut et ego 112.1097C| hodie. » Et hic confessio pro laudatione ponitur: neque enim sua scelera confitetur, sed gratias agit Deo, et non est pulchra laudatio in ore peccatoris. Cumque infernus et mors non confiteantur, nec laudent Deum, econtrario vita atque viventes Dominum glorificant, quodque sequitur:

« Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Domine, salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. » Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Hoc significat, quod et in Deuteronomio dicitur: « Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII), » ut per successiones et singulas generationes Dei in posteros clementia praedicetur, pro quo LXX posuerunt. Ab hodie enim 112.1097D| filios faciam, qui annuntiabunt justitiam tuam, causalis, quae conjunctio sequentia cum superioribus copulat, quod videlicet idcirco viventes et ipse vivens benedicant Deo, quia ab hac die facturus sit filios, qui annuntient veritatem ejus: quod certe suae non erat potestatis, neque enim per Prophetam illi liberi repromissi sunt, sed praesens vita concessa, praesertim cum impiissimum filium genuerit Manassen, qui repleverit Jerusalem sanguine a porta usque ad portam, et non benedixit, sed maledixit Deo, persequens sanctos ejus. Possumus ergo, juxta LXX, hoc dicere, quod non dixerit filios faciam, sed PIDIA, quod vel parvulos, vel pueros sive infantulos et posteros intelligimus, ut ex eo quod ipse misericordiam 112.1098A| consecutus est, omnis ventura posteritas hoc cognoscens laudet ejus incredibilem clementiam. Salvum ergo me fac, Domine, ut omnes qui in te credimus tuoque sumus auxilio liberati, cunctis diebus vitae nostrae te cantemus in templo.

INCIPIT CANTICUM ANNAE, Matris Samuelis prophetae. Igitur Canticum quod in libro Regum prophetico spiritu Anna mater beati Samuelis prophetae proferebat, et sub titulo orationis praenotatum est, multa sacramenta de Christo et Ecclesia ejus continet, quia 112.1098B| ipsius munere haec prophetizando praesagabatur, cujus ope totius Ecclesiae subsistit fortitudo, et amplificatur multitudo, et confirmatur stabilitas, sed quaeritur cur Scriptura dicat Annam orando hoc carmen proferre, cum magis in ea praedicatio futurorum, quam postulatio alicujus rei inveniatur. Sic enim scriptum est, Et oravit Anna et ait:

« Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. » Non enim invenitur orare in hoc cantico, nisi per duo verba tantum, ut dicit: « Laetata sum in salutari meo, » et aliud est, « quia non est Deus praeter te. » Apostolus autem dicit: « Orate sine intermissione (I Thess. V). » Illi enim qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus, dictaque pro oratione reputantur; quia 112.1098C| justus cum sine intermissione, quae justa sunt, agit, per hoc sine intermissione justus orabit. Et in Psalmis dicit: « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL). » Elevat manus ille, qui elevat actus suos. Aliter, Moyse elevante manus, vincebat Israel, dimittente vero, vincebat Amalech; quia donec famulus Dei elevat actus suos ad Dominum, vincit plebs Dei, cum autem dimiserit actus suos, vincit Amalech, inimicus Dei. « Exsultavit, » inquit Anna, « cor meum » et necessarie addidit, « in Domino, » ut Paulus dixit: « Gaudete in Domino semper (Phil. IV), » quia potest quis gaudere in carnalibus. Cum me homines laudant, non in Domino gaudeo, sed gaudeo in vanitate: hinc compungar propter verbum Dei, cum dicit: « Exsultavit cor 112.1098D| meum in Domino. » Dicat ergo Anna, quae interpretatur gratia, Ecclesia videlicet Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit. « Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. » Vere exsultavit cor, quia in Domino, et vere exaltatum cornu, quia non ex se, sed in Domino Deo suo exaltatum est. Et in alio loco dicit: « Exaltabuntur cornua justi (Psal. LXX), » quia de crucis Christi apicibus, justis conferuntur haec cornua, in his ventilabimus atque destruemus adversarias potestates animae nostrae insidiantes.

« Dilatatum est os meum super inimicos meos. » 112.1099A| Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatis.

« Quia laetata sum in salutari tuo. » Salutaris iste Dominus est Christus Jesus, quem Simon, sicut in Evangelio legitur (Luc. II), senex amplectens parvum, agnoscens magnum: « Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum. » Si laetatus fuero in salutari Domini, tunc dilatatum est os meum, per meditationem utique verbi Dei ad elevationem cordis veniemus. Unde Apostolus dicit: « Os nostrum ad vos patet, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI). » Ex latitudine enim cordis ori sapientia ministratur.

« Non est sanctus ut est Dominus. » Distinctione 112.1099B| utitur, non dizit, nisi Dominus, sed nullus est, sicut Dominus sanctus et sanctificans, justus et justificans.

« Neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. » Non est, inquit, sanctus praeter te, Domine, quia nemo fit, nisi abs te, etsi sunt, qui dicuntur dii multi, et domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est, quia ipse solus est, qui dixit ad Moysen servum suum: « Ego sum qui sum (Exod. III); » nam umbra ad comparationem corporis non est, et fumus ad comparationem ignis non est.

« Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. » Et Salomon dicit: « Altiora te ne quaesieris (Eccli. III). » Et alibi: « Dominus in coelo et tu super terram, 112.1099C| ideo sint pauci sermones tui (Eccle. V). »

« Recedant vetera de ore vestro. » Hoc est, magniloquium non exeat de ore vestro. « Omnis sermo malus, » dicit Apostolus (Ephes. IV), « ex ore vestro non procedat. »

« Quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes. » Ipse vos scit et ubi nemo scit: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Unde qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae terrenae Jerusalem, cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus (Rom. X), « ignorantes Dei justitiam, » id est, 112.1099D| quam dat homini Deus, qui solus est justus atque justificans, « et suam volentes constituere, » id est, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam, « justitiae Dei non sunt subjecti. » Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei posse placere. Sed quia est Deus scientiarum, atque ideo et arbiter conscientiarum, ipse videt cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Unde vanae sunt, nisi quia proprie hominum sunt, a quo ipsi homines sunt.

« Arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore. » Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum, qua tam potentes sibi videntur esse, ut sine Dei dono atque adjutorio humana sufficientia divina possint implere mandata, et infirmi accincti sunt 112.1100A| robore, qui tantum in Dei pietate confidunt, et ab illo solatia quaerunt, dicentes cum Propheta: « Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. XXX). » Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei fuerat. Nunc ergo praecinctus est robore, cum indutus est scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus hostis antiqui tela ignea proterit.

« Saturati prius pro pane se rocaverunt et famelici saturati sunt. » Qui sunt intelligendi saturati panibus, nisi iidem ipsi, quasi potentes, id est, Israelitae, quibus credita sunt eloquia Domini? sed in eo populo ancillae filii minorati sunt, cum se subtraxerunt, ne crederent in Salvatorem, et in ipsis panibus, id est, divinis eloquiis quae illi soli tunc ex omnibus 112.1100B| gentibus acceperunt, terrena tantum sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, posteaquam per Novum Testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt; quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt, et hoc velut quaereretur causa cur factum sit.

« Donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est. » In Hebraeo et in Septuaginta translatione non plurimi, sed septem leguntur. Judaei hunc locum ita intelligunt, quod nato Samuele mortuus sit filius primogenitus Fenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli Fenennae mortui sint filii; sed quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Fenenna septem, Anna autem non plus quam quinque filios habuerit. Hanc quaestionem Hebraei 112.1100C| solventes duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant: Quia sterilis, inquit, peperit septem et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universa Ecclesiae significata protectio, propter quod Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere: et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans. « Sapientia aedificavit sibi domum et suffulsit columnas septem (Prov. IX). » Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam quae multa in filiis, nunc infirmatam Jerusalem terrenam: quoniam quicunque filii liberae in ea erant, virtus ejus erant. Nunc vero ibi, quoniam littera est, 112.1100D| et spiritus non est, amissa virtute infirmata est.

« Dominus mortificat et vivificat. » Mortificat illam quae multa erat in filiis, et vivificat hanc sterilem quae peperit septem, quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare, quos mortificaverit, id enim vel repetivit addendo.

« Deducit ad inferos et reducit. » Quibus enim dicit Apostolus: « Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Rom. VI), » salubriter mortificantur utique a Domino: quibus adjungit, « quae sursum sunt sapite, non quae super terram, » ut ipsi sint illi qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit, quomodo salubriter mortificat Deus; deinde 112.1101A| sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus: sed nunquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, iste modo utique mortificat, et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur: « Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV), » eumdem deduxit ad inferos et reduxit, hac ejus paupertate ditati sumus.

« Dominus enim pauperes facit et ditat. » Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus.

112.1101B| « Humiliat et sublimat. » Utique superbos humiliat et humiles exaltat; quod enim alibi legitur: « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV); » hoc totus habet sermo, cujus nomen interpretatur gratia ejus. Jam vero, quod adjungitur:

« Suscitat a terra pauperem, » de nullo melius quam de illo intelligo qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur; ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem, nec illud ab illo alienabo, quod dictum est:

« Et de stercore erigit inopem. » Inops quippe idem qui pauper; stercus vero, unde erectus est, 112.1101C| rectissime intelliguntur persecutores Judaei: in quorum numero, cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: « Quae mihi, inquit, fuerunt lucra, haec propter Christum damna esse duxi, nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem (Phil. III). » De terra ergo suscitatus est, ille supra omnes divites pauper erectus est, et de illo stercore super omnes opulentos ille inops.

« Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. » Quibus ait: « Sedebitis super duodecim sedes (Matth. XIX); » et sedem gloriae haereditatem dans eis. « Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem. » Quia ipse dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis 112.1101D| terrae (Psal. LXXI). « Domini, inquit, sunt cardines terrae: » hoc est, quatuor plagae mundi, in quibus dilatabit orbem Ecclesiae suae, quae a solis ortu usque ad occasum laudat nomen ejus.

« Pedes sanctorum suorum servabit. » Hoc est, electorum suorum opera in via justitiae dirigit.

« Et impii in tenebris conticescent. » Qui mittentur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Ubi conticescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt.

« Quia non in fortitudine roborabitur vir. » Hoc est, non in fortitudine propria, sed in virtute divina potens est vir, id est, populus credentium.

« Dominum formidabunt adversarii ejus. » Quia 112.1102A| Dominus infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo graeco intelligi et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat ipsius fit, et vincetur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum. Dominus sanctus, ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos, ac per hoc non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur prudens in sua prudentia, nec dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur intelligere et scire Dominum et facere judicium et justitiam in medio terrae, non parva ex parte intelligit, et scit Dominum, qui intelligit, et scit etiam hoc sibi a Domino dari, ut intelligat et 112.1102B| sciat Dominum. Sed quia retributio justa in die judicii futura est a Domino super filios Adae; inde sequitur:

« Super ipsos in coelis tonabit. » Ipse judicabit extremum terrae, quia justus est, prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium haec prophetissa, ascendit enim in coelum Dominus Christus, et inde venturus est ad judicandum vivos et mortuos. « Nam quis ascendit, » sicut dicit Apostolus (Ephes. IV), « nisi et qui descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. » Per nubes ergo suos tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset implevit. De quibus carnali Jerusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apud Isaiam prophetam, ne pluant 112.1102C| super eam imbrem. Sic autem dictum est:

« Dominus judicabit fines terrae. » Ac si diceretur Dominus judicabit extrema hominis: quoniam non judicabuntur, quae in melius, vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerat qui judicabitur. « Et dabit imperium regi suo, hoc est, populo christiano: dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et in illo, qui propter eos fudit sanguinem suum, mundum vincant. Sequitur:

Et sublimabit cornu Christi sui. » Quomodo Christus exaltabit cornu Christi sui? Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos possumus dicere, quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit Samuel 112.1102D| mater sancti viri, multumque laudati, in quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est, quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium, sterilis quae peperit septem.

INCIPIT CANTICUM EXODI. « Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est. » Multa quidem cantica fieri legimus in Scripturis divinis, horum tamen omnium primum istud est canticum quod, Aegyptiis et Pharaone submerso, populus Dei post victoriam cecinit: moris quippe sanctorum est, ubi adversarius vincitur, tanquam 112.1103A| qui sciant, non sua virtute, sed Dei gratia victoriam paratam, hymnum Deo gratulationis offerre: accipiunt tamen hymnum cantantes etiam tympana in manibus, sicut de Maria sorore Moysi et Aaron refertur, et tu ergo si mare Rubrum transieris, si Aegyptios submergi videris, et exstingui Pharaonem, atque in abyssi profundum praecipitari, potes hymnum cantare Deo, potes vocem gratulationis emittere et dicere: « Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare. » Melius autem et dignius haec dicis, si habueris tympanum in manu tua, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis, et si mortificaveris membra tua, quae sunt supra terram, et tamen videamus quid dicit: « Cantemus Domino: 112.1103B| gloriose enim honorificatus est, » quasi non sufficeret glorificatus est, ita addidit gloriose glorificatus est, et quidem, quantum possumus conjicere, videtur enim mihi, quod aliud sit glorificari, aliud gloriose glorificari. Nam Dominus meus Jesus Christus, cum carnem ex Virgine pro salute nostra suscepit, glorificatus est quidem, quia venit quaerere quod perierat, non tamen gloriose glorificatus est, dicitur enim de ipso, « quia vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, et vultus ejus ignobilis super filios hominum glorificatus est (Isa. V); » et cum ad crucem venit et pertulit mortem; sed, ut ita dicam, humiliter, non gloriose glorificatus est. Verum quia « haec oportebat pati Christum et sic introire in gloriam suam (Luc. XXIV). » Cum venerit in gloria 112.1103C| Patris et sanctorum angelorum, cum venerit in majestate sua judicare terram, quando et verum Pharaonem, id est, diabolum interficiet spiritu oris sui. Cum ergo refulgebit in majestate Patris sui et post adventum humanitatis secundum nobis in gloria ostendit adventum, tunc non solum glorificatur. Cum omnes ita honorificant Filium, sicut honorificant Patrem.

« Equum et ascensorem dejecit in mare. » Homines qui nos insequuntur equi sunt, et ut ita dicam, omnes, qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt: sed qui habent ascensores suos, sunt equi, quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: « Et equitatus tuus salus. » Sunt autem equi, qui ascensores habent diabolum et 112.1103D| angelos ejus. Judas equus erat, sed donec ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis fuit. Cum caeteris etenim apostolis missus aegrotis salutem et sanitatem languentibus praestitit; sed ubi se diabolo substravit, post buccellam enim introivit in eum Satanas, ascensor ipsius effectus est Satanas et illius habenis ductus adversus Dominum et Salvatorem nostrum coepit equitare. Omnes ergo, qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes, sed habent ascensores quibus aguntur angelos malos, et ideo feroces sunt. Dominus ergo equum et ascensorem projecit in mare et factus est mihi in salutem.

« Fortitudo mea et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem. » Alia autem editio habet: 112.1104A| « Adjutor et protector factus est mihi in salutem. » Fortitudo ergo et laus servorum suorum est Dominus, qui eos adjuvat in tribulationibus, et protegit a cunctis hostibus, fitque eorum salus qui in illum sperant: quia juxta Petri apostoli sententiam: Non est in alio aliquo salus, sed ipse Salvator omnium, maxime autem fidelium.

« Iste Deus meus et glorificabo eum. Deus Patris mei, exaltabo eum. » Hic ergo et meus est Deus et Patris mei. Pater noster, qui nos fecit et genuit, Christus est. Et ipse dicit: « Vado ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XVI). » Si ergo agnoscam quod Deus meus sit Deus, glorificabo eum; si vero etiam istud agnoscam, quomodo Patris mei Christi sit Deus, 112.1104B| exaltabo eum.

« Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus. » Vel juxta aliam editionem: « Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. » Vere enim omnipotens est Dominus noster, qui fortis est in praelio, et conteret hostes suos, nec est ullus qui possit illi resistere. Nolo putes, quia tantum visibiles pugnas conterit Dominus, sed et illas conteret, quae nobis sunt non adversum carnem et sanguinem, sed adversum principatus et potestates, et adversum mundi hujus rectores tenebrarum harum. Dominus enim nomen est illi, et non est ulla creatura cujus Dominus non sit.

« Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare, electi principes ejus submersi sunt in mari 112.1104C| Rubro. » Simul ergo praelati et subditi currus, equites et pedites, et omnis exercitus Pharaonis submersi sunt in Rubro mari, de quo scriptum est, « quod nec unus quidem superfuerit ex eis; filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Exod. XIV). » Quia omnis qui contrarius exstiterit voluntati Dei, et usque ad finem in malitia perseveraverit, aeternis tormentis involvitur; qui autem sequitur verum Moysen, hoc est, legem Dei, securus hostes evadet, et per siccum graditur, quia mundi illecebris non permiscetur. Cogitur ergo fluctus in cumulum et unda in semetipsa repressa curvatur, soliditatem recipit liquor et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Dei creatoris intellige, si voluntati 112.1104D| ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, ipsa tibi elementa etiam contra sui naturam servire compellit. Apostolus ergo, quid significet transitus filiorum Israel per mare Rubrum, ostendit dicens: « Omnes quidem mare transierunt, et omnes quidem baptizati sunt in Moyse, in nube et in mari (I Cor. X). » Baptismum ergo hoc mysticum designat per Moysen praefiguratum in nube et in mari, ut et tu, qui baptizaris in Christo in aqua et in Spiritu sancto, scias te insectari quidem potestates Aegyptias, et velle te revocare ad servitium suum, rectores scilicet hujus mundi et spiritales nequitias, quibus ante deservisti, quae conantur quidem insequi, sed tu descendis in aquam, et evades incolumis atque ablutis sordibus 112.1105A| peccatorum homo novus ascendis paratus ad cantandum canticum novum. Aegyptii vero post te insequentes demergentur in Abyssum, etiamsi videntur rogare Jesum, ne eos interim mittat in abyssum. Notandum vero, quod juxta aliam editiotem legitur: Quadrigas Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare. Electos ascensores ternos statores demersit in Rubrum mare. Pharao vero, velut potentior in malitia et regnum nequitiae tenens, quadrigas agit: non illi satis est uni equo ascendere, plurimos simul agitat, plurimos simul plagis torti verberibus cogit, quoscunque videris in luxuria turpiores, in incredulitate saeviores, in avaritia tetriores, in impietate flagitiosiores, scito hos de quadrigis esse Pharaonis ipsis: sed et ipsos currui suo subjungit, in 112.1105B| ipsis fertur et volitat, et per apertos scelerum campos effusis eos agit habenis. Sunt alii electi ascensores, electi sine dubio ad malitiam. Sed jam de ascensoribus supra diximus, nunc etiam, qui sint terni statores videamus. Mihi videntur terni statores pro eo dici, quod triplex est hominibus peccandi via: aut enim in facto, aut in dicto, aut in cogitatione peccatur; et ideo trini statores per singulos quosque dicuntur, qui tres istas in nobis peccandi obsideant vias, et speculentur semper atque in insidiis agant, ut aut ille ex misero homine sermonem malum eliciat, aut ille iniquum opus extorqueat, aut ille cogitationem pessimam rapiat. Denique et semen verbi Dei, ubi cadit et deperit, triplex describitur locus, unus secus viam refertur, qui conculcatur ab hominibus; 112.1105C| alius in spinis, alius in petrosis. Et econtrario terra bona afferre dicitur triplicem fructum vel centesimum, vel sexagesimum, vel tricesimum. Isti ergo trini statores sunt angeli nequam de exercitu Pharaonis, qui stant in hujuscemodi viis observantes unumquemque nostrum per haec agere in peccatum, quos demerget Dominus in Rubrum mare, et ignitis eos in judicii die fluctibus tradet ac poenarum pelago teget.

« Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis. » Abyssi utique illi de quibus in Job, ubi de Leviathan narratur, scriptum est. « Aestimabit abyssum quasi senescentem (Job XLI). » Et in Evangelio rogabant daemones Jesum ne imperaret illis ut in abyssum irent, descenderunt in profundum 112.1105D| tanquam lapis: quare ceciderunt in profundum tanquam lapis? quia non erant tales lapides, de quibus suscitari possent filii Abraham, sed tales, qui amarent profundum et liquidum diligerent elementum, id est, qui amaram et fluxam praesentium rerum cuperent voluptatem.

« Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine; dextera tua, Domine, percussit inimicum. » Quae est ista dextera, nisi illa de qua in psalmo scriptum est: « Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII)? » Haec in virtute, juxta aliam editionem, glorificata est, quando antiquum hostem et inimicum verum per crucis mysterium confregit atque interfecit, et per mortem destruxit 112.1106A| eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, « alligans fortem et vasa ejus diripiens (Matth. XII), » atque draconem, serpentem videlicet antiquum, qui cauda sua detraxit tertiam partem siderum et misit in stagnum ignis ardentis, qui paratus est sibi et angelis ejus; unde sequitur:

« Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos. » Gloria utique resurrectionis Dominicae confusio fuit atque contritio diaboli, qui cum Judaeis meditatus est mortem Christi.

« Misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. » Ultio novissima, quae diabolo et angelis ejus infligitur, videtur patientibus eam ira esse, sed tamen ab illo, qui universa cum tranquillitate judicat, sine perturbatione animi sui juste peccatoribus irrogatur, 112.1106B| quae eos sicut stipulam devorat, quia fortiter devastat, et ex omni parte cruciat.

« Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae. » Stagnum utique sulphuris condignum meritis eorum impenditur, sub quo dimersi gemunt in perpetuum. Sed quia haec poena ad integrum in novissimo examine persolvenda erit, et hora vindictae adhuc protelatur, hostibus videtur occasionem persequendi tribuere, qui patientia Dei abutuntur thesaurizantes sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Cum ipse tamen certissime veniet sanctis suis reddere praemia aeternae beatitudinis, et adversariis suis dare vindictam in flamma ignis; unde sequitur:

« Stetit unda fluens, congregatae sunt abyssi in medio mari. Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, 112.1106C| dividam spolia, implebitur anima mea, evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea: flavit spiritus tuus et operuit eos mare, submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. » « Misisti, inquit, spiritum tuum et cooperuit eos mare. » Ecce jam quinto commemoratur spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: « Digitus Dei est hic (Exod. VIII). » Primo, ubi scriptum est: « Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I). » Secundo ubi dicitur: « Non permanebit in istis hominibus Spiritus meus, quoniam carnes sunt. » Tertio, ubi Pharao dicit ad Joseph: « Quoniam Spiritus Dei est in te. » Quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: « Digitus Dei est hic. » Quinto in hoc cantico: « Misisti Spiritum tuum et cooperuit eos 112.1106D| mare. » Meminerimus autem spiritum Dei, non solum ad beneficia, verum etiam ad vindictam commemorari; nam quid aliud etiam supra dixit? Per spiritum irae tuae divisa est aqua. Iste itaque spiritus Dei in Aegyptios, nam spiritus irae ejus, quibus nocuit aquarum divisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui: filiis vero Israel, quibus profuit, quod aqua divisa est, non fuit ille spiritus irae Dei? Unde significatur propter diversas operationes, et effectus spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem, ille duntaxat, qui etiam sanctus Spiritus in unitate Trinitatis accipitur. Proinde non arbitror alium, quam eumdem significari, ubi dicit Apostolus: « Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in 112.1107A| timore; sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII); » quia eodem spiritu Dei, id est, digito Dei, quo lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis qui gratiam nondum intelligebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per legem convincerentur, et lex illis fieret paedagogus, quo perducerentur ad gratiam, quae est in fide Jesu Christi. De hoc autem spiritu adoptionis et gratiae, id est, de hoc opere spiritus Dei, quo impertitur gratia et regeneratio in vitam aeternam, dicitur: « Spiritus autem vivificat (II Cor. III), » cum supra diceretur, « littera occidit, » id est, conscripta tantummodo jubens sine adjutorio gratiae. Demersi sunt, inquit, tanquam plumbum in aquam validissimam; peccatores graves sunt, denique 112.1107B| et iniquitas super talentum plumbi sedere monstratur, sicut Zacharias propheta dicit: « Vidi, inquit, mulierem sedentem super talentum plumbi, et dixi, quae est haec? et respondit, iniquitas (Zach. V). » Inde est ergo, quod iniqui demersi sunt in profundum, sicut plumbum in aqua validissima: sancti autem non demerguntur, sed ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Denique Dominus et Salvator super aquas ambulavit. Ipse enim est, qui vere peccatum nescit. Ambulavit et discipulus ejus Petrus, licet paululum trepidaverit: non enim tantus erat et talis, qui nihil omnino de specie plumbi in se haberet admistum. Habuit, licet parum, propter quod dicit ad eum Dominus: « Modicae fidei, quare dubitasti? » 112.1107C| (Matth. XIV.) Idcirco igitur, qui salvus fit, per ignem salvus fit, ut si quid forte de specie plumbi habuerit admistum, id ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum bonum: quia aurum terrae illius bonum esse dicitur quam habitaturi sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tentatio. Veniendum est ergo omnibus ad ignem, veniendum est ad conflatorium. Sedet enim Dominus et conflat, et purgat filios Juda. Sed illuc cum venitur, si qui multa opera bona, et parum aliquid iniquitatis attulerit, illud parum tanquam plumbum igne resolvitur ac purgatur, et totum remanet aurum purum, et si qui plus illuc plumbi detulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur, ut si parum aliquid auri purgati tamen resideat; quod 112.1107D| si aliquis illuc totus plumbeus venerit, fiet de illo hoc quod scriptum est: « Demergitur in profundo tanquam plumbum in aqua validissima. »

« Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia? » Alia editio: « Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi gloriosus in sanctis, mirabilis in majestatibus, faciens prodigia? » Quod dicit: « Quis similis tibi in diis, » sive in fortibus, non simulacris gentium comparat Deum, nec daemonibus, qui sibi falso deorum sive fortium nomen usurpant; sed deos illos dicit, qui per generationem et participationem Dei appellantur dii, de quibus et alibi Scriptura dicit: « Ego 112.1108A| dixi: Dii estis (Joan. X). » Et iterum: « Deus stetit in congregatione deorum. » Sed hi, quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine donari per gratiam videantur, nullus tamen Deo similis invenitur, vel in potentia, vel in natura; et licet Joannes apostolus dicat: « Filioli, nondum scimus quid futuri sumus; » si autem revelatus nobis fuerit, de Domino scilicet dicens, similes ei erimus. Similitudo tamen haec, non ad naturam, sed ad gratiam revocatur: verbi causa, ut si dicamus, picturam similem esse ejus, cujus imago in pictura videtur expressa; quantum ad gratiam pertinet visus similis dicitur, quantum ad substantiam, longe dissimilis. Illa enim species carnis est et corporis vivi, ista colorum fucus est, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in 112.1108B| diis similis Domino, nullus enim invisibilis, nullus incorporeus, immutabilis, nullus sine initio et sine fine, nullus creator omnium, nisi Pater cum Filio et Spiritu sancto, qui facit mirabilia solus.

« Extendisti manum tuam et devoravit eos terra. » Terra pro aqua nimirum est posita, tota quippe pars ista extrema, vel infirma mundi terrae nomine censetur, secundum id quod saepe dicitur, Deus, qui fecit coelum et terram. Et in illius psalmi distributione commemoratis coelestibus: « Laudate, inquit, Dominum de terra (Psal. CXLVIII), » et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant. Impios quidem et hodie devorat terra; aut non tibi videtur a terra devorari ille, qui semper de terra cogitat, qui semper terrenos habet actus, qui de terra loquitur, 112.1108C| de terra litigat, terram desiderat, et omnem spem suam ponit in terra, qui ad coelum non respicit, qui futura non cogitat, qui judicium Dei non metuit, nec beata ejus promissa desiderat, sed semper de praesentibus cogitat et terrena suspirat? Talem cum videris, dicito, quia devoravit eum terra; sed et si quem videris luxuriae carnis et voluptatibus corporis deditum, in quo animus nihil valet, sed totum libido carnis obtinuit, dicito et de hoc, quia devoravit eum terra. Adhuc me movet, quod ait: « Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra, » quasi ut devorentur a terra, haec causa fuerit, quod extendit Dominus dexteram suam: si consideres, quomodo Dominus exaltatus in cruce tota die extendit manus suas ad populum non credentem et contradicentem, 112.1108D| et qualiter infidelem populum, qui clamavit, « Crucifige, crucifige eum, » mors admissi sceleris oppressit, evidenter invenies quomodo extendit dexteram suam et devoravit illos terra. Nec tamen penitus desperandum est: possibile namque est ut, si forte resipiscat, qui devoratus est, rursum possit evomi, sicut Jonas.

« Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. » Pro quo juxta aliam editionem legitur: « Gubernasti justitia tua populum tuum hunc, quem redemisti. Exhortatus es in virtute tua, et in refectione sancta tua. » Dominus populum, quem liberavit per lavacrum regenerationis, 112.1109A| deducit in justitia. Consolatur etiam sive reficit eum per consolationem Spiritus sancti virtute sua, et in requie sua; futurorum namque species laborantibus requiem parit, sicut et in agone positis dolorem vulnerum mitigat spes coronae.

« Ascenderunt populi et irati sunt, dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim: tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. » Alia autem editio sic habet: « Audierunt gentes et iratae sunt, dolores comprehenderunt inhabitantes Philisthiim: tunc festinaverunt duces Edom et principes Moabitarum, apprehendit eos timor, tabuerunt omnes inhabitantes Chanaan. » Quantum ad historiam pertinet, nullum ex his gentibus interfuisse 112.1109B| mirabilibus quae facta sunt constat. Quomodo ergo videbuntur tremore deterritae, vel festinasse, ut dicit, vel iratae esse, festinasse et Moabitae et Edom et reliquae, quas enumerat, nationes. Sed si redeamus ad intelligentiam spiritalem, invenies quia Philisthiim, id est, cadentes populo, et Edom, qui interpretatur terrenus, trepidant et horum omnium principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum videntur regna sua, quae in inferno sunt, penetrata ab eo, qui descendit in inferiora terrae, ut eriperet eos qui possidebantur a morte, hic eos comprehendit timor et tremor, quia senserunt magnitudinem brachii ejus. Hinc etiam tabuerunt omnes habitantes Chanaan, qui mutabiles interpretantur et mobiles, cum vident moveri 112.1109C| regna sua, alligari fortem et vasa ejus diripi.

« Irruat super eos fortitudo et pavor in magnitudine brachii tui. » Quid timent daemones, quid tremunt? sine dubio crucem Christi, in qua triumphati sunt, in qua exuti sunt principatus eorum et potestates. Timor ergo et tremor cadet super eos, cum signum in nobis crucis viderint fideliter fixum, et magnitudinem brachii illius, quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit: « Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi (Rom. X). » Non te ergo aliter timebunt, nec aliter tremor tuus veniet super eos, nisi videant in te crucem Christi, nisi et tu poteris dicere: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego 112.1109D| mundo (Gal. VI). »

« Fiant immobiles quasi lapis, donec transeat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. » Fieri tanquam lapidem, non est natura esse lapidem; non enim fieret, nisi quod non erat. Hoc propter illos dicimus, qui malae naturae Pharaonem, vel Aegyptios dicunt fuisse, et non ex arbitrii libertate in haec esse deductos; sed et propter eos qui creatorem Deum accusant, tanquam saevum, quod homines vertat in lapides. Hi ergo priusquam blasphement, considerent summa libratione, quae scripta sunt. Non enim dixit, fiant tanquam lapis, et tacuit, sed tempus statuit et mensuram condemnationis decernit: ait enim, « donec 112.1110A| transeat populus tuus. » Quo scilicet post transitum populi non sint tanquam lapides, in quo mihi videtur prophetiae aliquid latere. Video enim quia prior populus, qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis, durus et incredulus. Verum non eatenus ut in lapidis natura permaneat, sed donec transeat populus hic, populus quem acquisivit. Caecitas enim ex parte contingit in Israel illo secundum carnem, donec plenitudo gentium subintroierit; tunc etiam omnis Israel, qui per incredulitatis duritiam factus fuerat, sicut lapis salvabitur. Et vis videre tu, quomodo salvabitur? « Potens est, inquit, Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae. » Manent ergo lapides nunc, donec transeat populus tuus hic, quem acquisisti; sed ipse Dominus creator est omnium. Videndum 112.1110B| est, quomodo hic acquisisse dicatur, quae sua esse non dubium est.

« Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae. » Non vult nos Deus in Aegypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte haereditatis suae vult plantare, quos plantat. Propheta dicit: « Vineam ex Aegypto transtulisti, et expulisti gentes, et plantasti eam; pervium iter fecisti ante eam, plantasti radices ejus et replevit terram. Operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros Dei (Psal. LXXIX). » Advertis jam, quomodo plantat Deus, et ubi plantat: non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et sublimibus locis. Quos enim educit ex Aegypto, quos de saeculo adducit ad fidem, non vult eos iterum in humilibus 112.1110C| collocare, sed conversationem eorum vult esse sublimem, vult nos in montibus habitare; sed et in ipsis nihilominus montibus non vult nos per terram repere, nec ultra vult vineam suam humi dejectos habere fructus; sed vult palmites ejus sursum duci, in alto collocari, traduces fieri, et traduces non in quibuscunque humilibus arboribus, sed in excelsis et altissimis cedris Dei. Cedros Dei ergo prophetas et apostolos puto, quibus nos, si adjungamur vitis, quam de Aegypto transtulit Deus, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, atque in ipsis innisi traduces quaedam efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum sine dubio plurimum afferimus. Nam « omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem 112.1110D| mittetur (Matth. III). »

« Firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine. » Vide clementis Domini bonitatem: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse tibi facias habitaculum, jam te ad praeparatam deducit habitationem. Audi Dominum in Evangelio dicentem: « Alii laboraverunt et vos laborem eorum introistis (Joan. IV). »

« Sanctuarium, Domine, quod firmaverunt manus tuae. » Sanctuarium sive sanctimonium dicitur tabernaculum Dei velut templum ab eo, quod sanctificat accedentes, hoc non dicit manu hominis factum, sed manu Dei. Qui ergo propter te Deus et plantat, et aedificat, agricola efficitur, structor efficitur, ne tibi ali 112.1111A| quid desit. Audi et Paulum dicere: « Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III.) » Quod ergo istud est sanctimonium, quod non manu hominum factum est, sed manibus Dei paratum, audi Sapientiam dicentem, quia « aedificavit sibi domum (Prov. IX). » Ego autem hoc de incarnatione Domini rectius intelligendum puto; non enim manu hominum factum est, id est, non opere humano templum carnis aedificatur in virgine, sed sicut supra scriptum est in Daniele: « Lapis sine manibus excisus crescit et factus est mons magnus (Dan. II). » Istud est sanctimonium carnis assumptae et sine manibus, id est, absque opere hominum de monte humanae naturae et substantia carnis excisum.

« Dominus regnabit in aeternum et ultra. » Alia autem 112.1111B| editio sic habet: « Qui regnas in aeternum, et in saeculum et adhuc. » Quoties in saeculum dicitur longitudo quidem temporis, sed esse finis aliquis indicatur, etsi in aliud saeculum dicatur, aliquis sine dubio longior quidem, tamen potitur finis, et quoties saecula saeculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur; quod vero addidit in hoc loco « et ultra, » sive, et adhuc, nullum sensum termini alicujus aut finis reliquit. Quodcunque enim illud cogitaveris, in quo finem putes posse consistere, semper tibi dicit sermo propheticus, « et adhuc, » velut si loquatur ad te et dicat: Putas in saeculum saeculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in saecula saeculorum, et adhuc, et quodcunque illud dixeris 112.1111C| de regni ejus spatiis, semper tibi dicit Propheta, « et adhuc. »

« Ingressus est enim Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus. » Et tu, si filius Israel es, potes ambulare per siccum in medio mari, si fueris in medio nationis pravae et perversae, sicut lumen solis verbum vitae contines ad gloriam. Potest fieri, ut in medio peccatorum incedentem te non infundat humor peccati; potest fieri, ut transeuntem te per hunc mundum nulla libidinis unda respergat, nullus cupiditatis aestus verberet. Qui enim Aegyptius est et sequitur Pharaonem, ille vitiorum fluctibus mergitur: qui vero sequitur Christum et sicut ille ambulavit, 112.1111D| ita et ipse ambulat, aquae ei murus fiunt dextera laevaque: ipse autem media via incedit per siccum, non declinat ad dexteram, neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem et hymnum victoriae Domino concinat dicens: « Cantabo Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV). »

INCIPIT CANTICUM HABACUC PROPHETAE.

« Oratio Habacuc prophetae pro ignorationibus. » LXX: « Oratio Habacuc prophetae cum cantico. » Legimus in sexto decimo psalmo: « Oratio David, » et in octogesimo nono: « Oratio Moysi hominis 112.1112A| Dei, » et in centesimo primo: « Oratio pauperis, cum anxius fuerit, coram Domino effuderit precem suam; » et sicubi alibi nomen orationis infertur, attamen nullo loco cum cantico legitur, et nescio an decens sit orare cum cantico, nisi forte juxta Septuaginta orare dicimus Prophetam pro adventu Christi, et hoc ipsum cum delectatione et psalmis et cantico prophetare, ut in eo, quod oratio est, deprecetur Patrem, et in eo quod canticum, Patris qui miserit Filium, et Filii qui venerit, laus dicatur. Sed melius juxta Hebraicam veritatem legitur: Oratio Habacuc prophetae pro ignorationibus. Contemplatus enim Propheta statum saeculi praesentis viderat pacem peccatorum, et afflictiones proborum; viderat impios abundare divitiis, et innocentes quotidianis 112.1112B| subjectos esse flagellis; viderat in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem; viderat lacrymas innocentum, et consolatorem neminem, nec posse resistere calumniatorum violentiae cunctorum auxilio destitutos; sciensque, quod haec et innumera nequaquam absque divina provisione potuissent accidere, turbabatur animo, et intimo ex corde graviter suspirans exclamavit ad Dominum: « Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis (Habac. I)? » et iterum: « Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non potes. Quare non respicis super iniqua agentes et taces devorante impio justiorem se? et facies homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem (Ibid.). » Verum 112.1112C| inter haec reduxit extemplo ad memoriam dispensationem Dominicae incarnationis ac passionis, quae in spiritu prophetiae cognoverat, intellexitque acrius multo, quam oporteret, questum fuisse de afflictionibus in hac vita sanctorum, quibus aeterna esset promissa requies in futuro; cum nec ipse Dei Filius in carne apparens sine poena crucis esset exiturus de mundo, qui de Spiritu sancto ac Virgine matre nasciturus et absque omni peccato erat victurus in mundo, et pro ignorationibus suis faciens orationem Domino sic incipit:

« Domine, audivi auditionem tuam et timui; Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud. LXX: Domine, audivi auditum tuum et timui. Domine, consideravi opera tua et obstupui, in medio duorum animalium cognosceris. » Hebraei juxta 112.1112D| historiam ita hunc locum explanant. Domine, audivi auditionem tuam et timui, audivi, inquit, poenas, quas Nabuchodonosor et diabolo praeparasti, in quibus dixisti ei, vae qui multiplicat non sua, et secundo, vae qui congregat avaritiam malam domui suae, et tertio, vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate, et quarto, vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians, et quinto, vae qui dicit expergiscere, surge, lapidi tacenti, et sicut timore perterritus, quod draco magnus tantis vulneribus confodiendus est: sic deprecor, Domine, ut quod promisisti expleas, et finito tempore reddas Christum tuum. Tu enim dixisti: 112.1113A| « quia adhuc visus procul et apparebit in fine, et non mentietur. » Vivifica ergo, quod pollicitus es, hoc est, tuum imple promissum, non moriatur irritus sermo tuus, sed opere compleatur: quod quidem juxta nos et de resurrectione Salvatoris intelligi potest, ut ille, qui pro nobis mortuus est, consurgat a mortuis, et vivificetur. Juxta LXX autem multo aliter est sensus. « Domine, inquit, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi. » Auditus autem Domini Salvatoris est, quem audivit a Patre, ut veniret, in carnem nasceretur, in mundo conversaretur, inter infirmos omnipotens, inter peccatores justus, inter homines Deus faceret opera coelestia, doceret praecepta coelestia, tentaretur, flagellaretur, mors nostra morte illius destrueretur, resurgens 112.1113B| a mortuis ascenderet in coelos, ac, misso desuper Spiritu, mundum gratia veritatis illustraret. Cujus auditus ipse saepius in Evangelio meminit, dicens: « Sed qui misit me verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor in mundo (Joan. VIII). » Et iterum: « Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV); » de quo et Joannes Baptista: « Qui de coelo venit, inquit, supra omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur (Joan. III). » Hunc ergo auditum Domini audivit in spiritu Propheta, et timuit, quia questus fuerit de pressuris justorum in mundo, cum et ipsius Domini, qui prosperum iter facit nobis salutis et vitae exitus essent mortis de mundo. Timuit, quia de tribulationibus sanctorum querimoniam fecerit, 112.1113C| qui non solum de tribulationibus eruendi a Domino, sed perpetuo sunt coronandi cum Domino. « Consideravi opera tua et expavi, » illa nimirum opera, quibus mundum redemit, « factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, ut, » sicut iterum dicit Apostolus, « per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium (Phil. II, Heb. II), » id est, diabolum, quae videlicet opera, quanto quis intentius considerat, tanto de operibus suae fragilitatis amplius contremiscit. Quod vero juxta LXX legitur: « In medio duorum animalium innotesceris, » hoc quidam de duobus cherubin in Exodo per Moysen factis interpretantur, quae juxta arcam stabant, et in medio habebant oraculum. Alii de duobus seraphin juxta Isaiam velantia caput et pedes Dei, 112.1113D| quod in praesenti tantum saeculo volant: et alter ad alterum mysterium inclamat Trinitatis. Quidam autem de prima Ecclesia hoc dictum putant; quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata, quod duobus populis se hinc inde cingentibus intellectus sit Salvator, et creditus. Sunt qui duo animalia duo intelligunt Testamenta, Novum et Vetus, quae vere animantia sint atque vitalia, quae spirent, et in quorum medio Dominus cognoscatur. Item potest in medio duorum animalium, in medio Moysi et Eliae intelligi. Ibi enim innotescebat discipulis tribus in monte sancto, quia moriturus esset dicentibus eis quae passurus esset in Jerusalem; ibi innotescebat, quia resurrecturus esset, et immortalis futurus, clarificato 112.1114A| vultu ejus instar solis et vestimentis ejus nitentibus in similitudinem nivis. Ibi innotescebat, quia Filius Dei erat, dicente ad eum de coelis voce paterna, « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. III). » Potest etiam in medio duorum latronum non inconvenienter accipi, inter quos crucifixus moriendo innotescebat, quia homo erat. Obscurato autem sole, terra commota, et caeteris, quae Evangelium narrat circa crucem factis miraculis innotescebat, quia Deus erat, interpellando ipse Patrem pro interfectoribus suis, quam pius esset innotescebat, quo etiam exemplo Propheta, qui haec providebat in spiritu, admonebatur non solum patienter pressuras ferre malorum, sed et eis persequentibus gratiam suae benignitatis impendere. 112.1114B| LXX: « Cum appropinquaverint anni cognosceris, cum advenerit tempus ostenderis. » Cum venerit, inquit, tempus et opere promissa compleveris, monstrabis vera esse, quae pollicitus es; sive, cum appropinquaverit consummatio, et in extrema hora ad destruenda peccata venerit Filius tuus, manifestius cognosceris. Aliter juxta historiam anni et tempus possunt illam plenitudinem temporis designare, de qua dicit Apostolus: « Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret (Gal. IV): » quae videlicet tempora, quosque annos longe adhuc vidit esse, atque a longe salutavit Propheta: quia dum appropiarent anni, dumque adveniret tempus, ostenderetur et cognosceretur 112.1114C| Dominus. Nam et superius audivit, dicente sibi Domino: « Quia adhuc visus procul et apparebit in finem, et non mentietur, si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit. » Hujus quidem auditum audiens, cujus opera passionis considerans, timuit et expavit, quia commotus fuerit de felicitate transitoria malorum, et temporali afflictione bonorum. Attamen, ubi dignam pro suis ignorationibus poenitentiam fecisset, mox se veniam erratis consequi posse confisus est. Unde consequenter adjungit:

« In eo dum conturbata fuerit anima mea in ira misericordiae memor eris. » Dum conturbata fuerit, inquit, anima mea, digno satisfactionis et poenitentiae moerore concussa, ob metum irae et animadversionis 112.1114D| tuae, quam me incautus incurrisse pertimesco, credo quod otius misericordiam optatae a te veniae consequar, ubi consideranda est mira pietatis divinae velocitas, turbatum se tantum animo propter iram Domini dixit, et mox illum ad misericordiam ab ira conversum subjunxit. Sed talis minimarum potest indulgentia esse culparum; caeterum nostri reatus, quanto graviores sunt, tanto majore ac diuturna poenitentia lacrymisque et eleemosynis opus habent. Quod autem dicitur juxta Hebraicum: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, non debemus putare oblivisci Deum, et post iram suae misericordiae recordari, sed quod nos eum in poena positi putemus oblivisci, juxta illud: « Usquequo, Domine, oblivisceris 112.1115A| mei in finem? » Nam etsi quando tentationibus quasi fluctibus operimur, et rabida daemonum adversum nos procella desaevit, velut ad dormientem loquimur, exsurge, quid dormitas, Domine? Simulque Dei cerne clementiam: non dixit, cum intuleris supplicia, misericordiae recordaberis, sed cum iratus fueris: qui autem irascitur, interdum non percutit, sed tantummodo comminatur, quod et Apostolus sentiens, ait: « Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniquitatem hominum (Rom. I). » Ubi autem revelatur non infertur, non percutit, sed revelatur ut terreat, et territis non inferatur.

« Deus de Austro veniet et Sanctus de monte Pharan. » LXX: « Deus a Theman veniet et Sanctus de monte umbroso et condenso. » Theman ergo interpretatur 112.1115B| Auster et significat Bethleem civitatem David, in qua natus est Dominus. Haec ad austrum sita ab Hierosolymis: ab hac quippe ipse Dominus quadragesimo die nativitatis suae adductus est Hierosolymam a parentibus, ut daretur hostia secundum legem pro eo. Pharan vero vicinus locus est monti Sinae, in quo monte Dominus Moysi legem dedit. Dominus ergo ab austro veniet, hoc est, nascetur in Bethleem, et inde consurget, et quia ipse, qui natus est in Bethleem, legem quondam dedit in monte Sina, ipse est sanctus, qui venit de monte Pharan; quod autem infertur juxta Hebraeos diapsalma, id est, semper, hunc habet sensum: Ipse qui natus est in Bethleem, et qui in Sina, id est in monte Pharan legem dedit, semper in universis praeteritis et praesentibus et futuris, auctor 112.1115C| est et largitor. Interpretatur autem Pharan os videntis, et significat quod de sermone eruditi viri venit notitia Filii Dei. Quod autem in quibusdam exemplaribus legitur: « Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso, » hunc habet sensum: Libanus est mons Phoenicis altissimus, excelsis et imputribilibus atque aromaticis insignis arboribus, de quibus etiam templum Domini in Hierosolymis factum Scriptura testatur. Unde solet in Scripturis nonnunquam ipsum quoque templum Libani vocabulo designari. Hinc est enim illud Zachariae de venturo adversus eum exercitu Chaldaeorum. « Aperi, Libane, portas tuas et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI). » Deus ergo a Libano venit, quia Dominus in carne apparens in ipso templo prima Evangelii 112.1115D| semina aspersit, atque exinde orbem totum germine suae fidei et veritatis implevit. Unde dicit Isaias: « Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II). » Aspersit autem ibi semina prima fidei, non solum per apostolos, qui post passionem ac resurrectionem ejus Spiritu sancto repleti, ibidem praedicando prima Ecclesiae fundamenta posuerunt, quorum deinde sonus in omnem terram exiit, et in fines orbis terrae verba eorum, verum etiam per ipsum primo in eodem templo fidei, quae in se esset habenda, testimonium dedit, cum duodenis in medio doctorum residens, interrogabat eos, quasi homo parvulae aetatis; sed respondebat docentibus, quasi Deus aeternae majestatis. Ubi quaesitus 112.1116A| et inventus a parentibus, etiam ipse per se, quod Deus ac Dei Filius esset insinuans ait: « Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse (Luc. II)? » Sanctus, inquit, de monte umbroso et condenso. Sanctus idem mediator Dei et hominum, qui supra manifeste dicitur Deus, de quo Virgini matri evangelizans Gabriel ait: « Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I). » Mons autem, de quo venturus idem sanctus canitur, regnum Judaeorum, ex quo ille carnis originem duxit, valet intelligi, de quo et Daniel vidit excisum lapidem sine manibus, id est Christum absque opere virili procreatum, qui regna mundi conterens sui gloria nominis orbem impleret universum, qui videlicet mons recte umbrosus 112.1116B| vocatur et condensus, habet enim multa ligna fructifera, id est multos viros sanctos, et virtutum pomis onustos, qui et nostrae mentis esuriem gustu suavissimo suae doctrinae erudiant, et nostram fragilitatem, ne aestu tribulationum a virore interno dilectionis arescat, praesidio suae intercessionis obumbrent.

« Operuit coelos gloria ejus et laudis ejus plena est terra. » LXX: « Operuit coelos virtus ejus, et laude ejus plena est terra. » Descripta dispensatione Dominicae incarnationis, mox arcanum ascensionis, qua eadem humanitas erat clarificanda subjunxit, juxta illud Psalmistae: « A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII). » Operuit, inquit, coelos gloria ejus, sive virtus ejus, seu majestas ejus: quia qui per incarnationem minoratus 112.1116C| est paulo minus ab angelis, ipse per resurrectionem gloria et honore coronatus per ascensionem est super opera manuum Patris constitutus, et omnia subjecta sunt sub pedibus ejus, ac praedicantibus apostolis, laude ejus omnis est terra repleta; sed et ante passionem ac resurrectionem, cum Verbum caro factum habitaret in nobis, operuit coelos majestas ejus, quia humanitas assumpta etiam mortalis adhuc coelestibus antecellebat potestatibus, et laude ejus plena erat terra, eisdem coeli virtutibus veraciter scientibus: quia ipse erat creator terrae, sicut et totius creaturae per divinitatem, qui tunc per humanitatem morabatur et videbatur in terra. Unde et eo nato concinebant: « Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II).

112.1116D| Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus. Ibi abscondita est fortitudo ejus. » Splendor virtutum et doctrinae Domini Salvatoris credentes illuminabit, unde et sol justitiae in Scripturis vocatur; sed quia idem splendor mundo perfecte non poterat fulgere, nisi ipse gustata ad tempus morte regnum mortis dirueret, atque exsurgens a mortuis spem fidemque mundo resurgendi donaret, splendor quoque ejus quasi sol justitiae clara luce radiavit, et cornua in manu ejus, vexilla et trophaea crucis, et in ipsis cornibus abscondita est fortitudo ejus. « Cum enim esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo; sed exinanivit se formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, 112.1117A| mortem autem crucis (Phil. II). » In cruce ergo paulisper abscondita est fortitudo ejus, quando dicebat ad Patrem: « Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI); » et: « Pater, si possibile est transeat a me calix iste (Ibid.); » et in ipsa cruce: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. » Juxta aliam autem editionem hoc in loco legitur: « Cornua sunt in manibus ejus, ibi confirmata est virtus gloriae ejus. » Cornua quippe dicit transversum crucis lignum, quod affixus manibus tenebat, ut hoc mortis genere omnem superans mortem sic confirmaret virtutem gloriae suae in cordibus electorum, ne ullis terroribus sive blandimentis ab ejus possent amore retardari, promissa etiam illis gloria futurae incorruptionis, per quam novissima inimica destrueretur 112.1117B| mors. Denique in monte sancto, praesentibus Petro, Jacobo et Joanne, splendor ejus sicut lumen fulgebat, et illi delectabantur quidem hujus intuitu splendoris; sed tamen quantum adhuc fragiles et infirmi fuerint, tempore probatum est passionis illius. At postquam in manibus cornu crucis accepit, ibi confirmata est virtus gloriae ejus, adeo ut nec terroribus, nec ipsa morte posset a fidelium corde propulsari. Possunt in cornibus more prophetarum regna hujus mundi insinuari: potest sublimitas humanae mentis sive bona seu reproba cornuum vocabulo designari; et cornua sunt in manibus Christi, « quia ipse est Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI). » Cornua sunt in manibus ejus, ut hunc humilians et hunc exaltans, omnia cornua peccatorum, 112.1117C| quibus inaniter extolluntur, confringat. Et exaltentur cornua justi, desideria videlicet Deo devota, quibus impiorum vitiorumque certamina cuncta superare contendunt. Quod autem juxta LXX legimus: « Et posuit dilectionem fortem virtutis suae, » etiam hoc de Christo intelligendum, quod Deus Pater idcirco aperuit caelos virtute sua, et terram repleverit laude et splendorem suum fecerit esse, ut lumen et regnum posuerit in manu Filii sui, ut faceret dilectum suum ab omnibus diligi, et diligi non leviter, sed vehementer et fortiter, ut qui eum fortiter dilexissent, et haererent in dilectione ejus, nemo tolleret eos de manu illius: econtrario diabolus facit amare nos mundum, et pro dilectione virtutis diligere vitia, et non leviter, sed fortiter, ita ut de nobis possit 112.1117D| dici: et posuit diabolus dilectionem fortem vitiorum suorum; sed et hoc quod juxta quaedam exemplaria ita legitur: « Posuit charitatem firmam fortitudinis suae, » significans quod intima quidem charitate sancti et ante passionem diligebant fortitudinem Christi, sed haec ipsa charitas firma non erat, usque dum passione et resurrectione sua completa, gratiam ejus sancti Spiritus plenius daret, tunc vero in tantum firma facta est, ut nec ipsa cornu eorum, regum videlicet insolentium potentia posset infringi.

« Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. » Hic versus juxta Hebraicam veritatem ita legitur, quem B. Hieronymus ita 112.1118A| exposuit, dicens: Tradunt Hebraei, quomodo in Evangelio princeps daemonum dicitur esse Belzebub, ita Reseph daemonis esse nomen, qui principatum teneat inter alios, et propter nimiam velocitatem atque in diversa discursum avis et volatile nuncupetur, ipsumque esse, qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus, et ex maledictione, qua a Deo condemnatus est, accepisse nomen: siquidem Reseph reptans ventre interpretatur. Hoc est ergo, quod dicitur, statim ut venerit Dominus, et Jordane fuerit baptizatus, et ad columbae descensum vox patris intonuerit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III), » exeunti de aquis occurret diabolus, et ante pedes illius stabit mors, ut coluber antiquus, quadraginta diebus 112.1118B| tentabit eum in solitudine. Si autem juxta LXX legimus: « Ante faciem ejus ibit Verbum et egredietur in campos, » hoc significat quod sermo Dei ante visitationem ejus, quae nunc allegorice facies dicitur, praecedat et praeparet corda credentium, ut prava in rectum et inaequalia sternat in planum, et auditoris anima quasi confectus ager sementem possit recipere spiritalem; antequam veniret in carnem Dominus, praecesserunt verba prophetarum, quae ei venturo testimonium ferrent: et haec eadem verba exierunt in campos, quando praedicantibus apostolis totum sunt divulgata per orbem. Non solum autem in propheticis litteris verbum praedicationis Dominum praecessit, sed et in apostolis, cum adventum Christi in carne completum mundo evangelizabant. 112.1118C| Verbum faciem ejus praeiit, quia nimirum primo doctrina veritatis ad aures eorum, qui instituendi sunt, pervenit, ac deinde fides et intellectus verbi corda illustrat, ac Deo inhabitatore dignas efficit.

« Stetit et mensus est terram, aspexit et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus. » Stans Salvator et cuncta perspiciens, et oculis suis universitatem mundi metiens, gentium multitudinem dissipavit, quibus dissipatis et dissolutis contriti sunt montes hujus saeculi, et incurvati sunt colles hujus mundi. Sunt enim et alii montes et colles, quos salit et transilit sponsus in Cantico canticorum, de quibus et in secundo graduum psalmo dicitur: « Levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium 112.1118D| mihi (Psal. CXX). » Montes autem saeculi ipsi sunt, qui et montes tenebrosi, de quibus Jeremias praecepit, ne impingantur pedes nostri super eos. « Incurvati sunt, inquit, colles mundi, » ante adventum quippe Salvatoris erecta cervice gradiebantur, et superbiam eorum humiliare nemo poterat. Contriti autem sunt et incurvati ab itineribus aeternitatis ejus, id est Dei, quia aeternitas illius ad nos venire dignata est, sive quod semper a principio mundi usque ad incarnationem suam venerit ad sanctos, et factus sit in singulorum manu sermo Dei, atque in universis vincentibus ipse superarit et aeternum ejus iter incurvaverit, colles montesque contriverit. Possunt autem montes et daemones intelligi, qui 112.1119A| versantur in haereticis, et elevant se contra scientiam Dei, colles quoque aliae daemonum fortitudines, quae faciunt homines corporum pulchritudinem, dignitates, divitias, nobilitatem generis, caeteraque mundi bona admirari. Licet videre post adventum sermonis Dei et Dei Patris praesentiam, quomodo humanae animae commoveantur, et omne quod terrenum est dissolvatur, et cogitationes pristinae redigantur ad nihilum, tunc destruuntur daemones, tunc saeculi altitudines ad nihilum deducentur, et omnis haereticorum scientia, quae primum tumebat ad Dei sermonis adventum, humiliatur, conteritur atque consumitur. Juxta aliam autem editionem ita legitur: « Pedes ejus steterunt et mota est terra, aspexit et defluxerunt gentes, confracti sunt montes vehementer, 112.1119B| defluxerunt colles aeternales. » Cum enim praedicante doctore, vestigia veritatis in mente figuntur auditoris, mox ipsa mens in sui consideratione turbata commovetur; possunt autem pedes Domini non inconvenienter ipsi doctores, per quos verbum ministratur, accipi; quoniam ille, qui per se ipsum ubique praesens est, per hos quasi per pedes suos in mundum fertur universum. Stant autem in pedes et movetur terra, quia quo doctores sancti fortius in praedicanda et custodienda veritate persistunt, eo citius se terrenorum corda ad agendam pro erratibus suis poenitentiam incutiunt; et quoniam eadem actio poenitentiae nequaquam homini praedicanti, sed illustranti est gratiae tribuenda, quod est aperte dicere: Misertus est Dominus et poenituerunt 112.1119C| gentes, quo videlicet intuitu aspexit et Petrum cum negasset, et ille compunctus memoria sui peccati mox defluxit in lacrymas. Montes superbos dicit et de hujus saeculi vel regno vel sapientia, vel divitiis se extollentes, qui Domino aspiciente non solum confracti, sed vehementer confracti sunt, quando illo miserante nonnulli ex talibus, non tantum inanem superbamque altitudinem deserebant, verum etiam eamdem vivendo simul ac praedicando impugnabant. Denique Saulus et Matthaeus montes erant, hic de sapientia litterae carnalis, ille de mammona iniquitatis elatus; sed, dum uterque ad humilitatis magisterium conversus Christi est factus discipulus, montes utique sunt vehementer confracti. Collium nomine sicut et montium superbi exprimuntur 112.1119D| homines. Sed fortasse minore fastu elationis inflati, nec tamen a reatu tumoris alieni, ideoque salubriter inclinandi, ut a Domino mereantur erigi, qui recte colles aeternales vocantur, quia dum temporaliter humiliati a superbiae tumore defluunt, in aeternum glorificati eriguntur ab eo, qui ait: « Et omnis qui se humiliat exaltabitur. » Sequitur in eadem editione: « Itinera aeternitatis ejus prae laboribus vidi. » Itinera sunt temporalitatis Domini, quibus venit in mundum, ut ad tempus appareret hominibus. Itinera autem aeternitatis ejus, quibus relicto corporaliter mundo rediit ad Patrem, cum quo aeternaliter mansit etiam, cum temporaliter conversaretur in mundo: quae nimirum itinera desideravit 112.1120A| ipse cum appropians passioni dicebat Patri: « Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam (Joan. XVII). » Haec de itineribus assumptae temporalitatis, statimque de itineribus aeternitatis adjunxit: « Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset apud te. » Haec autem itinera aeternitatis propheta prae laboribus vidit, incarnationis videlicet et passionis; de quibus supra dictum est: « Deus a Libano sive ab austro veniet, et cornua sunt in manibus ejus, » aliaque hujusmodi, quae in hoc eodem Cantico plurima inveniuntur.

« Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. » LXX: « Pro laboribus vidi tabernacula Aethiopum, pavebunt et tabernacula 112.1120B| terrae Madian. » Aethiopes tetri et amantes tenebras et ab omni luce alieni, qui draconis carne vescuntur, de quo scriptum est: « Dedisti eum escam populis Aethiopibus (Psal. LXXIII). » Daemones intelliguntur, quorum fit tabernaculum, quicunque in hoc saeculo propter honores et divitias laboraverit, quod significanter sub uno verbo iniquitatis ostenditur. Omnis enim dives aut iniquus aut haeres iniqui est. Vide homines maria transire, ante potentum excubare fores, pati omnia, quae servorum conditio vix patitur, ut divitias congregent, ut aliquam accipiant dignitatem, et postquam hoc fuerint consecuti, tradere se luxuriae et voluptatibus et omni iniquitati, ut quod avaritia congregavit, luxuria consumat. Isti ergo pro laboribus suis efficiuntur hospitium 112.1120C| daemonum, et qui templum Dei esse debebant, fiunt tabernacula Aethiopum: sed et hoc, quod sequitur, turbabuntur pelles terrae Madian, eosdem intellige tabernacula Aethiopum et tabernacula terrae Madian. Madian autem in lingua nostra sonat ex judicio, id est, in condemnationem, et ostenditur, quod metu judicii aeternarumque poenarum semper in fortitudine sint, et cruciatus, quos se sciunt quotidiano pavore sustinere. Aliter autem tabernacula Aethiopum expavescent et tabernacula terrae Madian, cum gentes, annuntiato sibi per apostolos Evangelio, eodem auditu eisdemque operibus jam consummatis servire Domino in timore, et exsultare ei inciperent cum tremore. Et bene Aethiopes primo posuit, qui sunt in finibus mundi, ut insinuaret mystice, quod in 112.1120D| omnem terram exiturus esset sonus praedicatorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Paveant ergo ad nomen Christi Aethiopes, et ad fines orbis fides ejus perventura signetur. Paveant et Madianitae, ut mediterraneae quoque plebes per hanc insinuentur esse salvandae. Quod autem non ait: Aethiopes et Madianitae expavescent, sed: tabernacula Aethiopum expavescent, inquit, et tabernacula terrae Madian, illo locutionis genere dicit, quo in Evangelio dictum est: « Et exiit tota civitas obviam Jesu, » dum non ipsa civitas, sed hi qui erant in civitate exirent.

« Nunquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari indignatio tua? 112.1121A| qui ascendis super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio. Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus, quae locutus es. » LXX: « Nunquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari impetus tuus? Quia ascendes super equos tuos et equitatio tua salus, intendens extendes arcum tuum super sceptra, dicit Dominus. » Quod ita juxta litteram intelligi potest: Sicut Jordanem et mare siccasti Rubrum pro nobis dimicans, non enim fluminibus et mari iratus es, aut quidquam insensibilia offensionis contrahere potuerunt: ita nunc quadrigas conscendens tuas, arcumque corripiens, salutem dabis populo tuo, et juramenta, quae jurasti patribus nostris et tribubus, explebis in sempiternum. Quod autem dicit: « Nunquid 112.1121B| in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? » dicit ambigue et tam interrogantis eloquio, quam probantis: sunt enim et bona flumina, sunt et mala: est mare pessimum, et est mare optimum. Bonorum fluminum illud exemplum est: « Fluminis impetus laetificat civitatem Domini (Psal. XLV); » et, quod « qui de aqua Domini biberit, fluent de ventre ejus flumina aquae salientis in vitam aeternam (Joan. VII): » malorum illud, quod Pharao loquitur in Ezechiel: « Mea sunt flumina, et ego feci illa, » in quibus draco habitat, et multa his similia. Similiter et mare in bonam partem accipitur, ut est illud quod Psalmista dicit de Ecclesia: « Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit illam (Psal. 112.1121C| II). » Item in malam, ut est illud: « Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus (Psal. CIII), » et caetera. Quod si bona sunt flumina et bonum mare, super quas Jesus Ecclesiam suam collocat ac praeparat, etsi in malam partem accipitur, illud mare et flumina, de quibus scriptum est: « Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII), » non inconvenienter, et equos bonos et equos malos, nec non et currus et quadrigas bonas in quibusdam locis, et in quibusdam malas positas intelligere possumus. Nam currus et quadrigas Pharaonis, in Exodo maris fluctibus demersos legimus; et econtrario sponsus ad sponsam in Cantico canticorum dicit: « Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea (Cant. 112.1121D| I), » non quo Christus Ecclesiam sive sermo Dei animam, quam sponsam suam vocat, quadrigis comparet Pharaonis, sed quo omnis anima, quamvis sancta sit atque perfecta, ad Deum comparata, quasi currus Pharaonis sit, et jumentum. Unde et Moyses loquitur ad Deum: « Ego autem sum irrationabilis; et David: « Jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII), » non quo absolute jumentum sit, sed quo apud Deum jumentum sit. « Suscitans ergo suscitat arcum suum Dominus, atque intendit sagittas super sceptra, » id est, regna diaboli, quae contraria sunt Domino in diversis vitiis et peccatis, hoc est, avaritia, luxuria, invidia, detractione, furtis atque perjuriis, adversum quae sermo Dei sedens in equis et 112.1122A| curribus suis, hoc est, in animabus sanctorum, super quas ascendit sermo divinus, ut suscitet arcum sanctarum Scripturarum: ex quibus spicula testimoniorum divinorum emittuntur, et compleat juramenta tribubus Domini, quae locutus est patribus eorum. Illis videlicet tribubus, de quibus Psalmista de Jerusalem mystica disputans ait: « Illuc enim ascenderunt tribus Domini testimonium in Israel ad confitendum nomini ipsius (Psal. CXXI). » Potest autem in hoc, quod juxta editionem LXX interpretum legitur: « Nunquid in fluminibus ira tua, Domine, aut in fluminibus furor tuus, aut in mari impetus tuus? » fluminum et maris vocabulo corda exprimi infidelium, quae flumina recte vocantur, quia toto intentionis impetu ad inferiora defluunt. Mare, quia 112.1122B| turbidis amarisque cogitationibus intus obscurantur, et super caeteros sese tumidis jactantiae gurgitibus extollunt. Nunquid ergo ait, tam graviter peccaverunt hi, qui mentem a coelestibus desideriis in appetitum demergunt infirmorum, quique fastu animi instabilis sese contra proximos erigunt, ut in talibus ira, quam merentur, nunquam solvenda perseveret, an omnibus per orbem, sive levius, sive gravius peccantibus in mundo apparens gratiam tuae pietatis impendis. Nam cerno quidem te apostolos ad praedicandam gentibus gloriam tuam esse missurum, sed qui sunt credituri, tuae est, non humanae cogitationis. Hoc est enim quod sequitur: « Quoniam ascendens ascendes super equos tuos, et equitatus tuus sanitas, » id est, ascendens in corde electorum tuorum 112.1122C| per illuminationem gratiae, per quam te regente iter virtutum incedant, per quae orbem totum te evangelizando ferentes perpetuae salutis mundo vitam praedicent. Cujus equitatus figura etiam juxta litteram in Domino monstrata est, cum Hierosolymam tendens sedebat asino concinentibus turbis, quae antecedebant, et quae sequebantur, et quae obviam veniebant: « Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI). » In qua equitatione sanitas resonabat, quia nimirum illorum iter spiritale signabatur, quo Domino duce per apostolos ad ejus quae sursum est Jerusalem, quae est mater omnium nostrum videnda regna ducuntur.

« Tendens extendes arcum tuum super sceptra, dicit Dominus. » Arcum dicit improvisum divini examinis 112.1122D| adventum, quo etiam sceptra, id est, regna mundi examinanda esse praevidit. Insinuans ergo Propheta, quid Dominus noster equos ascendens, id est, apostolos et eorum successores gratia sua implens ac regens agat in illis, « intendens, inquit extendes arcum tuum super sceptra, » id est, comminans per doctores comminaberis judicium tuum subito adventurum, ut quicunque ad comminationem irae quasi ad extentum arcum territus fuerit, et pietati tuae supplicare curaverit, emissionem sagittarum, id est, comminationem non sentiat perennium poenarum. Quod autem praemittens « tendens extendes arcum tuum super sceptra, » addidit, « dicit Dominus, » Deum Patrem significat, de quo ipse 112.1123A| Filius: « Pater, inquit, non judicat, sed judicium omne dedit Filio (Joan. V). »

« Fluvios scindens terrae. » Primum ponamus exemplum, ut hoc quasi gradu ad altiora veniamus. Legimus in his qui de mirabilibus confecerunt volumina, et qui Olympiadas Graeciae ad nostram usque memoriam perduxerunt, exponentes quid in singulis annis novi acciderit in mundo, quod inter caetera terrae motu eruperint flumina, quae ante non fuerant, et alia absorpta sint, et pessum ierint, quod scilicet omnes terrarum venae, quasi in humano corpore sanguinem, ita in se habeant latentes aquas, quae terrae concussione rumpantur et manent flumina. Hoc si intelleximus, videamus animam humanam habere in se naturaliter aquas et fluvios, et per socordiam 112.1123B| nostram esse absconditos et non fluere; cum autem ad praedicationem sermonis Dei concussa fuerit, et de priori statu mota, tunc erumpere, quod latebat et in refectione potantium fluere. Quod autem juxta aliam editionem legitur: « Fluminibus scindetur terra. » Flumina hoc loco non eadem, quibus supra iram Domini, furoremque timebat, sed illa potius dicit, de quibus ipse in Evangelio: « Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. » Et exponens evangelista: « Hoc autem dixit, inquit, de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII). » His ergo fluminibus scindetur terra. Cum carnalium verbis corda doctrinae salutaris irrigata duritiam suae infidelitatis sese humiliando conterunt sinumque internae cogitationis, 112.1123C| qui male clausus fuerat, ad accipienda salutiferae increpationis sive exhortationis dicta, patefaciunt.

« Viderunt te, Deus, et doluerunt montes, gurges aquarum transiit, dedit abyssus vocem suam, altitudo manus suas levavit, sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae, in fremitu conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes, egressus in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo, percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum semper. » Solam nostram editionem posuimus, ut juxta eam, id est, juxta Hebraicam texentes consequentiam loci, postea LXX commatice per capitula 112.1123D| disseramus. Viderunt te, Deus, et doluerunt montes, excelsa scilicet regna et sublimes hujus saeculi potestates, et quadrigae quatuor in Zacharia, quae egrediuntur de montibus aereis. Haec te viderunt et intremuerunt, et gurges aquarum transiit, hoc est, omnis eorum impetus et persecutio, qua vexabant populum tuum, postquam te viderunt, transiit tunc abyssus, hoc est, inferi laudaverunt te, tunc etiam superi, id est, angeli in plausum suis manibus concreparunt et victorem veluti gestu quodam et tripudio elevatarum manuum demonstrarunt. Sol tuus et luna et omnis splendor, quo prius illuxeras populo tuo et malorum postea pondere universa fuerant tenebrarum horrore cooperta, 112.1124A| receperunt lumen suum et pristmum habuere fulgorem. Sagittae tuae et fulgurans hasta tua, id est, plagae tuae, et eruditio lumen tuo populo praebuerunt. Denique in luce sagittarum tuarum et in splendore hastae tuae, quae eos ad hoc corripuit, ut emendaret, ambulavit populus tuus in fremitu tuo. Quando ergo populi tui vindicabis injuriam, terrena regna calcabis, et omnes gentes admirari facies, quia egressus es in salutem populi tui et venisti ad eos cum Christo tuo; Jesus enim Salvator interpretatur. Veniente autem Jesu Christo Filio tuo, percussisti Antichristum de domo impii, hoc est, in hoc saeculo, quod in maligno positum est, sive ipsum diabolum percussisti, qui impietatis caput est, et denudasti fundamentum ejus usque ad collum, id 112.1124B| est abscondita ejus aperta fecisti non ad breve tempus, sed in perpetuum, hoc enim significat Sela, id est, semper. Quod vero juxta aliam editionem legitur:

« Videbunt te et dolebunt populi. » Talis est sensus, scissa quippe peccantium corda ad agnitionem confessionemque veritatis crebra allocutione docentium quasi abluvione frequentium gurgitum vident Dominum interim per fidem et dolent se tam diu ab illo recessisse per culpam; sed finito dolore poenitentiae, vident eum plenius in futuro per speciem, ac de ejus beata in perpetuum visione laetantur. Sequitur:

« Aspergens aquas in itineribus suis, dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae. » 112.1124C| Iidem doctores abyssi nomine qui et fluminum supra figurantur. Sed flumina sunt propter vim fortioris invectionis, qua duritiam terrenae mentis ad agendam pro erratibus suis poenitentiam rescindunt. Abyssus vero recte vocantur ab altitudine scientiae, qua ipsi intus implentur, Salomone attestante, qui ait: « Aqua profunda verba ex ore viri (Prov. XVIII). » Aspergens ergo aquas in itineribus, dat abyssus vocem suam, cum praedicatores sancti profunda veritatis scientia intus in corde repleti ministerium verbi foris audientibus exhibent, paulatim et per partes pro capacitate infirmorum proferentes, quae ipsi intus multa simul et ampla capiunt, in itineribus autem, in operibus dicit vel ipsorum videlicet doctorum, vel auditorum suorum. Aspergunt enim aquas 112.1124D| in itineribus suis, cum ubicunque incedunt exempla recte vivendi cum voce praedicationis semper intuentibus ostendunt. Aspergunt aquas et in itineribus intuentium, cum eis docendo pariter et vivendo, quibus actionum viis ingredi debeant praemonstrant. Bene autem, cum dixisset, quod daret abyssus vocem suam, addidit ab altitudine phantasiae suae, quia, quod nobis mirabile sancti praedicatores foras pronuntiant, ex eo nimirum fonte sapientiae procedit, quo intus ipsi mirabilius contemplatis coelestibus gaudiis illustrantur. An non abyssus magna dedit vocem suam ab altitudine phantasiae suae, cum diceret Paulus apostolus: « Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, non angustiamini in 112.1125A| nobis, angustiamini autem in visceribus vestris, tanquam filiis dico, dilatamini et vos. Unde autem vel quo ordine provenerit, ut salutaribus aquis mundus aspergeretur, utque abyssus sapientiae coelestis terris intonuerit, sequenter ostenditur cum dicitur:

« Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo. » Elevatus est enim Dominus, sol videlicet justitiae, post passionem ac resurrectionem suam in coelum, et misso a Patre Spiritu illustravit Ecclesiam, ac totum dilatavit in orbem, ut ipsa in ordine suo, id est, post impletum Dominicae incarnationis arcanum a longo perfidiae languore exsurgens staret in fide, viriliter ageret, et confortaretur in charitate ipsius. Et quia soli Christum, Ecclesiam lunae comparaverat, 112.1125B| apte ad eumdem solem conversus continuo subjecit:

« In lumine jacula tua ibunt in splendore fulgoris armorum tuorum. » Jacula autem Christi verba sunt illius, quibus corda hominum compunguntur, ut salutari vulnere inflicto, possit anima fidelis dicere, vulnerata charitate ego sum, quae videlicet jacula in lumine eunt, quia ministerio doctorum veritatis verba mundo palam innotuerunt, juxta quod ipsa Veritas eisdem praecipit, dicens: « Quae dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure audistis praedicate super tecta (Luc. XII); » et quoniam eloquia lucis secuta est etiam claritas miraculorum, addidit: in splendore fulgoris armorum tuorum; jaculis quippe bellantes adversarios feriunt, 112.1125C| armis muniendo sese a vulnere descendunt. Unde in jaculis merito dicta praedicantium, quibus pravitatem infidelium superant, in armis miracula, quibus veritatem suae praedicationis confirmant, insinuantur. Eunt ergo in lumine jacula Christi, eunt in splendore fulgoris armorum illius; quia quae fecit magnalia, quae aperuit arcana, quae proposuit mandata, quae promisit praemia, cuncto jam mundo per evangelicas litteras sole clarius innotuere. Sed et sancti doctores, quia filii lucis sunt, quaeque illo donante agunt sive loquuntur, luce nimirum ac splendore clara refulgent.

« In comminatione tua minorabis terram et in furore tuo. » Detrahes gentes comminando districtionem judicii, quo impii damnentur, humiliabis 112.1125D| salubriter eos qui terrena coelestibus anteponere solebant, ut minoratis paulatim terrenis cupiditatibus, quae sursum sunt sapere et quaerere incipiant, et inferendo fororem condemnabis eos in perpetuum, qui pro aeterna sua exaltatione ad tempus humiliari contempserunt.

« Existi in salutem populi tui ut salvos facias christos tuos. » Exivit mediator Dei et hominum a Patre et venit in mundum, non ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum. Christos autem omnes electos dicit, quia ab unctione gratiae spiritalis rectissime hoc vocabulo nuncupantur. Unde est illud Psalmistae de his qui sanctis nocere volentes, divina sunt prohibitione 112.1126A| coerciti. Et corripuit pro eis reges: « Nolite tangere christos meos (Psal. CIV). » Salvos autem fecit christos suos, non quos christos invenit, sed quos egrediendo a Patre et in carne apparendo per adoptionis Spiritum christos, id est, unctos suos fecit. De qua unctione monens suos auditores Joannes apostolus dicit: « Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis (I Joan. II). »

« Misisti in capita inimicorum mortem, excitasti vincula usque ad cervices. » Dominus enim occidit peccatum, mittens in capita inimicorum mortem, ut vivificet justitiae. Dicam aliquid audacius: Christus ad hoc venit in mundum, ut in capita inimicorum mitteret mortem, et sicut ipse peccato mortuus est semel, sic et illi morerentur iniquitati, et qui 112.1126B| facti fuerant participes mortis, hujus vitae quoque fierent participes. Suscitavit Dominus vincula charitatis, ut priori onere deposito, et gravissimo jugo, quo premebantur, abjecto, leve Christi susciperemus jugum, ut in curru illis positi aurigam optimum portaremus, quod et aliter intelligi potest: qui enim electis suis, quos christos appellaverat per Prophetam gaudium salutis obtulit; ipse illis, qui ejus ungi gratia neglexerunt, mortem misit aeternam, quod in ipsa gente Judaeorum, quae Dominum in carne apparentem ad mortem usque persecuta est, etiam corporaliter esse constat impletum, quae postquam eum crucifixit non multis intervenientibus annis, ingruente Romano exercitu, exceptis solum eis qui in fidem se Evangelicae gratiae secreverant, 112.1126C| enormi est clade damnata, et ipsa insuper regno ac patria privata. Et hoc est quod ait: « Excitasti vincula usque ad cervicem, » cervicem videlicet regni, quo contra Dominum fuerant erecti, de quo dicit eisdem in se etiam furentibus beatissimus protomartyr Stephanus: « Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. V). » Sed ad hanc usque cervicem vincula Dominus excitavit, cum ad eversionem superbae gentis hostilem misit exercitum. Unde scriptum est: « Dominus justus concidet cervices peccatorum (Psal. CXXVIII). »

« Maledixisti sceptris ejus, capita bellatorum ejus, venientibus, ut turbo, ad dispergendum me. Exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. Viam fecisti in mari equis tuis in 112.1126D| luto aquarum multarum. Audivi et conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis meae, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. » Et nunc tantum Hebraicum posui, ut separatim de editione LXX disseramus. Multum enim ab omnium translatione discordat LXX. Maledixisti sceptris, id est, regnis ejus, haud dubium quin impii, de quo supra dixerat, percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum. Intelligimus autem impium vel Nabuchodonosor, vel omnem adversarium populi Dei, et non solum sceptris ejus, sed etiam capita bellatorum, 112.1127A| quos percusserat, qui venerunt, inquit, ut turbo, ut dispergerent me, id est, verterent Israel, et in diversum captivum ducerent, ita ut exsultarent devorantes pauperem, et subjectum sibi Israel, quasi hoc in abscondito facerent, et nos ignorantes devorarent. Venisti itaque ad praelium pro populo tuo, et quadrigas tuas immittens in aquas, hoc est, in gentes multas, fecisti eis viam in luto aquarum multarum, id est, ut conculces eos, et quasi lutum equorum tuorum, et currum ungula et rota conteras. Quod autem sequitur: « Audivi et conturbatus est venter meus ad vocem, » ut subaudiatur: contremuerunt labia mea, ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateant, ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum 112.1127B| nostrum. Hic sensus est: nunc libenter omnes patimur angustias et ad comminationem tuam totis visceribus contremiscimus, nunc tremunt labia mea, et pavor mentis trepidae in ore signatur, et non solum istud, sed etiam aliud ultro appeto, ultro desidero; ingrediatur putredo in ossibus meis et super me scateat, hoc est, libenter patior, quod passus est Job, non solum carnes meas, sed medullas quoque ossium cupio tabefieri, et stratum meum putredine corporis et innumeris scatere vermibus, ut postquam hic pro peccatis meis haec sustinuero, requiescam in die amara, in die tribulationis, in die necessitatis et angustiae: et ascendam ad populum accinctum nostrum, fortem videlicet bellatorem atque pugnacem, et pulchre ascendam, 112.1127C| ad accinctum enim populum semper ascenditur, eleganterque nostrum, qui enim tribulatus est et pressuras libenter sustinuit et praesentibus malis futura praemia compensavit, nostrum audacter loquitur, ut juxta Abraham, et Isaac, et Jacob, et ipse dormiat in senectute bona plenus dierum et apponatur ad patres suos. Alia editio:

« Praecidisti in alienatione capita potentium, movebuntur in ea gentes. » Pro alienatione in Graeco scriptum est « in exstasi, » quod quidam « in stupore, » alii « in excessu mentis » interpretati sunt: sive, autem stupor, sive alienatio, seu excessus mentis dicatur, unum idemque significat, cum quis repentino miraculo turbatus ac stupefactus a sensu suae mentis redditur alienus, quod accidisse Judaeis 112.1127D| crebra Evangelii prodit historia dicens: Quod stuperent et mirarentur in doctrina ac virtutibus Jesu dicentes: « Unde huic haec omnia, cujus novimus patrem et matrem (Joan. VI)? » Et in Actibus apostolorum curato per Petrum et Joannem claudo ad ostium templi: « Impleti sunt, inquit, stupore et exstasi (Act. III), » in qua videlicet exstasi, id est, admiratione sive alienatione mentis multi de populo provocati sunt ad credendum Domino, sed capita potentium, id est, principes sacerdotum et seniores praecisi sunt non credendo a sorte fidelium; motae sunt quoque in ea gentes, dum auditis, sive visis Domini et apostolorum ejus virtutibus, adeo stupefactae et admiratae sunt, ut anathematizatis 112.1128A| abjectisque eis, quos coluere diis, novam Christi fidem devota mente susciperent.

« Adaperient ora sua sicut pauper edens in occulto. » Sicut enim pauper aliquandiu jejunus permanens, si forte alicubi cibos invenerit, his se confestim in occulto reficere satagit, neque eos in publicum vult proferre, ne forte ab alio diripiantur, et ipse fame pereat: sic nimirum, sic populi gentium, oblato sibi per apostolos pane verbi, a quo diutius jejuni duraverant, mox aperuerunt ora sui cordis, et hunc omni aviditate gustare coeperunt. Quo autem ordine paupertas gentium ad percipiendas verbi epulas pervenerit insinuatur, cum protinus subinfertur.

« Misisti in mare equos turbantes aquas multas. » 112.1128B| Mare quippe mundum, equos Dei praedicatores sanctos, aquas multas, populos nationum dicit; immissisque equis Dei in mare, turbatae sunt aquae multae, quia dispersis in mundum praeconibus verbi turbata sunt gentium corda, alia ad credendum ac suscipiendum Sacramentum fidei, alia vero ad contradicendum, sive etiam persequendos praecones ejusdem fidei. Bene autem de his equis, sanctis videlicet praedicatoribus et supra dicitur: quoniam ascendens ascendes super equos tuos, et nunc de eisdem subinfertur, misisti in mare equos tuos, ut ex utraque sententia colligatur, quod ita Dominus in mundum praedicatores miserit, ut eisdem praedicantibus ipse nunquam absit, sed sicut equis auriga, ita regendis semper eorum mentibus praesit.

112.1128C| « Custodivit et expavit venter meus a voce orationis labiorum eorum. » Ventrem suum more prophetis consueto animum suum dicit; quia sicut ventre recipiuntur cibi, quibus virtus ac vita corporis reficiatur: ita cogitationes piae sancto recipiuntur in animo, quibus interioris hominis vita, ne deficere debeat, sustentetur et contineatur. Custodivi, inquit, meipsum tremente animo solertius, ne forte corde peccarem, neve aliis praedicans, ipse reprobus efficerer. Et notandum quod expavisse se dicit a voce orationis labiorum suorum, cum nil prorsus orasse in toto hoc carmine videatur; sed tantummodo timens ac pavens ventura Christi et Ecclesiae sacramenta describere. Nec tamen fallitur, qui carmen suum orationem nuncupat, qui et eidem 112.1128D| talem titulum proposuit. Oratio Habacuc prophetae pro ignorationibus, quia quidquid vir sanctus loquitur, totum profecto hoc oratio ad Deum est: omne quod agitis, cujus sincera intentio est Domino placendi, hoc pro ipso apud Dominum interpellat, et ipsum Domino commendat.

« Et introivit tremor in ossa mea. » Sicu carnis nomine aliquoties Scriptura carnales nostras actiones, ita ossium vocabulo fortia solet ac spiritualia facta designare. Expavit ergo, inquit, cor meum ab his quae ventura in mundum praevideo, et quidquid mihi virtutis spiritualis esse putavi, totum hoc quasi fragile contremuit, dum majores Christi, beatorum apostolorum et virtutes et passiones aspicio, 112.1129A| quod ipsum verbo sequente manifestius explicatur, cum dicitur:

« Et subtus me turbata est virtus mea. » Bene autem virtutem suam non in se, sed subter se dicit esse turbatam, quia raptus ad contemplationem coelestium arcanorum propheta quodammodo super se esse vidit elevatum, et quo altior efficitur lumine contemplationis, eo se imperfectionem conspicit: sublevatus enim ad intuenda superna, jure de his, quae in infimis gesserat, conturbatur. Turbata est autem virtus prophetae, contremuerunt ossa, expavit venter, non solum quia minus perfectum se actione cognovit, verum etiam quia omnes, qui pie vellent vivere in Christo persecutiones passuros didicit. Sed et ipsum Christum, qui sine peccato intraret in mundum, 112.1129B| non sine poena peccati exiturum vidit esse de mundo.

« Requiescam in die tribulationis meae, ut ascendam ad populum transmigrationis meae. » Requiescit enim in die non solum retributionis, sed et tribulationis, quia per afflictiones temporales aeterna se gaudia aucturum esse non dubitat juxta illud Apostoli: « Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII). » Et iterum: « Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. X). » Haec est autem in hac vita requies electorum, ut, relicto infimorum appetitu, tota mentis intentione et quotidianis bonorum operum gressibus ascendere ac transmigrare nitantur ad consortium eorum, qui se in Christo praecesserant; sed et ante novissimum illud ac generale judicium sancti requiescunt in die tribulationis ascendentes 112.1129C| ad populum transmigrationis suae, quando post bona opera translati de mundo priorum justorum gaudiis sociantur in coelis, cum persecutores eorum pariter de hac vita sublati tormenta gehennae perpetuo tribulandi subeant. Potest autem dies tribulationis etiam in hac vita intelligi, cum gravescente temporalium bonorum penuria, hi qui talia dilexerant nimium quasi miseriis circumdati dolent: sed electus quisque, quamvis eadem incommoda corporaliter sustinens, fixa spe mentis in Domino, requiem habet sciens quia quo gravius in infimis deprimitur, eo celsius post pressuras ad aeterna superiorum civium consortia ascendit, cui sensui convenit apte, quod sequitur:

« Ficus enim non florebit et non erit germen in 112.1129D| vineis, mentietur opus olivae et arva non afferent cibum, abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus. » LXX: « Quoniam ficus non affert fructum et non erit generatio in vineis, mentietur opus olivae et campi non faciunt escas, defecerunt ab esca oves, et non erunt in praesepio boves. » Juxta Hebraicum, in quo supra diximus, ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum meum, ita quae praecesserunt, copulabuntur sequentibus, ideo tribulationem ad praesens volui sustinere, et postea ad populum fortem ascendere, quia veniet dies tribulationis et necessitatis: et caeteris in angustia constitutis, ego in tua 112.1130A| majestate laetabor: ficus non florebit, et non erit germen in vineis, mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum, et caetera, quae quia non multum distant a LXX cum interpretatione eorum pariter disseramus. Cum venerit dies tribulationis et ego ascendero ad populum, qui mecum aliquando peregrinatus est, vel certe, cum venerit dies eversionis Judaicae et populi prioris, et derelicta fuerit filia Sion, sicut tabernaculum in vinea, et sicut casula in cucumerario, et sicut civitas, quae expugnatur, eo quidem pereunte electus sum populo, de quo dictum est: « Et nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorra similes fuissemus (Rom. IX). » Copulabo me discipulis Christi, quos quia in monte docet, turbis et debilibus 112.1130B| deorsum relictis, ego ad montana conscendam. Hi autem versus, si quis quaerat, quid figuraliter significent, ita potest exponi: ficus, vinea et oliva erat synagoga Judaeorum, quando dulcedinem bonae operationis, flagrantiam fervidae dilectionis, pinguedinem animi misericordis Deo devota proferebat. Oves et boves typici erant in eadem plebe, oves videlicet in eis qui vocem summi pastoris humiliter audiebant. Boves vero in illis, qui jugum legis naviter portantes ad faciendos bonorum operum fructus, corda audientium sedulo docendo et castigando quasi terram Domini arando parabant, hisque spiritaliter viventibus, spiritales faciebant escas campi Scripturarum divinarum latissimi, quorum pabulo delectabatur ille, qui ut jumentum factus erat apud Deum 112.1130C| et semper illi adhaerebat dicens: « Dominus regit me et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII). » Sed haec ficus Domino ad eam tertio veniente, hoc est, in legislatione per Moysen, in sedula increpatione et exhortatione per prophetas, in oblatione gratiae per seipsum virtutis fructum ferre neglexit, propter quod ad maledictionem ejus aeterna ariditate damnata est, defecit generatio in vineis quondam Domini, id est, fructus charitatis in turbis Judaeorum, propter quod sitienti illi acetum pro vino obtulerunt, id est, virtutum suavitatem in se quaerenti vitiorum acredinem proferebant, mentiebatur opus olivae, cum eadem plebs oleo adolationis impinguaret capita miserorum, ductaque prophetae veracia falso ore resonaret dicens: « Ego 112.1130D| autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei (Psal. LI). Propter quod tempore ultimae retributionis exstinctas allatura lampadas, et cum suis tenebris ab ingressu est patriae coelestis excludenda. Campi non faciunt escas, cum plebs eadem apertis divinorum apicum paginis pascua veritatis invenire recte intelligendo non valet; deficiunt ab esca oves, quia quibus internae refectio dulcedinis abest, unde innocentia vitae simplicis proveniat, non est. Sic autem dictum est defecerunt ab esca oves, id est, quia esca deerat, sicut et in psalmo Propheta: « Et caro mea, inquit, immutata est propter oleum (Psal. CVIII), » id est, quia oleum, quo reficerer sive ungerer non erat. Denique quidam codices 112.1131A| sic habent, defecerunt, eo quod non comederunt oves: non sunt in praesepio boves, quoniam quidem abundant apud Judaeos praesepia coelestium litterarum, sed quia pabulum coelestis intellectus in his non sapiunt, qui suave jugum Evangelii bajulent absunt, quae omnia perfide parti gentis suae superventura considerans Propheta statim, quid ipse cum fidelibus ejusdem gentis, imo cum totius, quae per orbem colligenda in Christo, vel collecta erat, Ecclesiae societate facturus esset ostendit dicens:

« Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. » Alia editio: « Ego autem in Domino gloriabor, gaudebo in Deo Jesu meo. » Ego autem, inquiens, non in mea justitia, sed in fide divinae protectionis gloriabor, gaudebo in Deo Jesu 112.1131B| meo: qui non in me meam, sed in illo salutem esse perpendo, et quasi quaereremus ab eo, quare gloriaretur in Domino et in Deo Jesu, quem suum proprium magnae dilectionis gratia nuncupabat, gauderet, continuo velut justissimam ejusdem gaudii causam insinuans, ita suum carmen terminavit.

« Deus Dominus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in Psalmis canentem. » Deus, inquit, Dominus fortitudo mea nullam etiam aliam, nisi in Christo, habebo virtutem et cunctas legis justitias quisquilias computabo, et ponet pedes meos quasi cervorum, ut calcem super aspidem et basilicum, et quasi puer parvulus mittam in foramen et extraham serpentem Judam de colubro. Similis enim fratruelis 112.1131C| meus capreae aut hinnulo cervorum, et quia ipse est cervus, mihi quoque donavit, ut cervus essem sublimis cornibus findens ungulas, cibos ruminans, et ad odorem meum serpentes fugiant, de quo dicitur in psalmo: « Qui perfecit pedes meos quasi cervi et super excelsa ponet me (Psal. XXVIII). » Et rursus: « Vox Domini perficientis cervos. » Ponet ergo pedes meos inter caeteros cervos suos, et ad coelestia perducet me, ut inter angelos canam gloriam Domini et super terram pacem hominibus bonae voluntatis annuntiem. Canam autem victoriam ejus et triumphum et trophaeum crucis. Secundum aliam autem editionem haec prophetica sententia ita legitur.

« Domine Deus, virtus mea, constitue pedes meos in consummationem et super excelsa statuet me 112.1131D| ut vincam in claritate ipsius. » Ac si aperte dicat: subtus me quidem turbata est virtus mea, id est, dum humanae fragilitatis conditionem quae infra est, intueor, ac dum ad divinae opitulationis gratiam oculos mentis attollo, in illo me virtutem facere posse confido: ipse gressus operum meorum ad consummationem firmi finis perducere valet: ipse me super excelsa statuere, ut videlicet omnem mundanae potentiae sublimitatem contemplatione perennium bonorum pro nihili contemnam, omnes quae mihi vel de adversis, vel de blandimentis saeculi occurrunt tentationes vincam in claritate ipsius, id est, dum in omnibus, quae ago, non meam gloriam, sed ipsius quaero, a quo me accepisse memini quidquid boni 112.1132A| ago, merito enim adjuvantur a Domino, ut victis tentationibus probati ad palmam supernae vocationis perveniant, qui totam victoriae suae causam ad ejus laudem referunt. Quidam codices habent, « ut vincam in Cantico ipsius, » quod ad unum eumdemque sensum respicit. Vincit enim in Cantico Domini, quisquis in cunctis, quas patitur, tribulationibus, illi gratias ex corde agere novit, sciens quoniam « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII). » Potest tamen in hac sententia prophetae juxta historiam talis esse sensus, ac si ipse diceret: Ego vincam in carmine, et manus meae component cytharam et psalterium et omne organi genus, scribamque panegyricum triumphanti, et qui principio locutus sum, « Usquequo clamabo et non 112.1132B| exaudies, vociferabor ad te, vim patiens et non salvabis, » et de justitia judicioque causatus sum, postea laudabo aequitatem et cantores caeteros meo carmine superabo. Pulchre autem carminis hujus prophetici principio respondet, qui enim auditis et consideratis Domini in carne apparentis operibus fideliter timet ac pavescit, fit, ut contemptis eis quae in hac vita instar pelagi fluctuantis vario statu feruntur, in ipso solum glorietur et gaudeat.

INCIPIT CANTICUM LIBRI DEUTERONOMII. Legitur in Deuteronomio, quod Moyses, postquam conscripsit verba legis in volumine atque complevit, 112.1132C| locutus sit, audiente universo coetu Israel, verba carminis hujus et ad finem usque compleverit. Unde conjici datur carmen istud, quod in testimonium filiis Israel Moyses decantavit, non simplicem tantummodo historiam sonare, sed spirituali intelligentia plenissimum esse. Partim enim secundum historiam Israelitarum pro beneficiis opulentissime sibi a Domino collatis exprobrat perfidiam: partim per allegoriam de mysteriis coelestibus sanctam Dei instruit Ecclesiam: partim autem ad honestatem morum unumquemque fidelium provocat per tropologiam, unde sobrium lectorem decet, ut in historia servet Scripturae veritatem. In allegoria vero consideret mysteriorum coelestium rationem, et in tropologia bonarum disciplinarum ediscat utilitatem, quatenus 112.1132D| tripartita hac distinctione edoctus ad illam coelestem theoriam, hoc est, ad inspectionem secretarum rerum et ad contemplationis divinae provehatur sublimitatem, nec non et illud diligenter inspiciendum est, quod dicitur loqui Moyses verba carminis et ad finem usque complesse, si forte hoc admoneat, ut qui ore Deum laudare studeat, operibus non contradicat: non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. Ideo ipse Dominus in Evangelio ait - « Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum, qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. XIX). » Principium autem hujus carminis tale est:

112.1133A| « Audite, coeli, quae loquar; audiat terra verba oris mei. » Juxta primordium Isaiae prophetae ita scriptum est: « Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est (Isa. I). Supra ergo in eodem libro, quis Propheta, cujus filius, qui contra Judam et Hierusalem, sive per Judam et Hierusalem, et quo tempore viderit titulo demonstratum est, nunc coelum et terram ad audiendum provocat, in coelo supernas significans angelicasque virtutes, in terra mortalium genus, metonymic ωs ab his quae continent ea, quae continentur ostendens. Nam quia per Moysen testes vocaverat Dominus coelum et terram dans populo Israel legem suam, et dixerat: Attende, coelum, et loquar; audiat terra verba oris mei, » post praevaricationem populi eosdem rursus in testimonium vocat, 112.1133B| ut cuncta elementa cognoscant juste Deum in ultione mandatorum suorum ad iracundiam concitatum.

« Concrescat in pluviam doctrina mea, fluat ut ros eloquium, quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina, quia nomen Domini invocabo. » Alia editio: « Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, sicut imber super germen, et sicut nix super fenum, quia nomen Domini invocavi. » Eloquium legis Dei comparat pluviae ac rori, quia germina spiritualium fructuum a fidelium cordibus expetit, ipsa enim sunt vinea Domini, unde ille fructum sibi amabilem, hoc est, bonorum operum quaerit. Huic similem comparationem in Isaia propheta invenimus: « Quomodo, inquit, descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra 112.1133C| non revertetur, sed inebriat terram et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen ferenti et panem comedenti: sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud (Isa. LV). » Verum quia Moyses doctrinam suam in pluviam concrescere dixit, ut patenter, quae haec pluvia esset, demonstraret, subjunxit dicens, « quia nomen Domini invocabo. » Nomen ergo Domini est invocare, Evangelium Christi praedicare, quod qui audit et facit, boni operis fructum in coelis sine dubio possidebit.

« Date magnificentiam Deo nostro, Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia. » Alia editio: « Date magnitudinem Deo nostro. Deus, vera opera 112.1133D| ejus et omnes viae ejus judicia. » Magnificare Dominum est majestatem Salvatoris corde credulo, ore pio simul cum bonis actibus praedicare. Unde Maria mater Domini in cantico Evangelii ait: « Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit Spiritus meus in Deo salutari meo (Luc. I). » « Dei, inquit, perfecta sunt opera. » Quae ergo illa sunt? audi Moysen in Geneseos dicentem: « Igitur perfecti sunt coeli et terra et omnis ornatus eorum, complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere suo, quod patrarat (Gen. II). » Opus ergo Dei est redemptio humani generis, quam quando perfecit, Sabbatum spirituale in sepulcro requiescens nobis ostendit. « Omnes, inquit, 112.1134A| viae ejus judicia, » quia omnia mandata ejus vera. Unde Psalmista ait: « Lex Domini irreprehensibilis convertens animas, testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII). » Et item: « Judicia, inquit, Dei vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Ibid.). » Et alibi: « In labiis, ait, meis pronuntiavi omnia judicia oris tui (Psal. CXVIII). »

« Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus. » Alia editio: « Deus fidelis et non est in eo iniquitas, justus et sanctus Dominus. » Fidelis est, quia quod promisit, procul dubio implevit. Absque ulla iniquitate, quia aequitas summa iniquitatis consortium nullo modo recipit. Justus, quia peccantibus 112.1134B| et non poenitentibus pro malis suis retribuet poenam. Rectus, quia digne operantibus et bene merentibus vitam reddet perpetuam. Sanctus quia in omnibus judiciis et actibus suis est probatissimus: sanctus enim et pium significat et patientem, et bonorum omnium largitorem, quoniam quidquid ab illo efficitur, virtutum laude completur.

« Peccaverunt ei non filii ejus in sordibus. » Alia editio: « Peccaverunt non ei filii commaculati. » Quomodo non filii Dei, nisi quia non ex fide: « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Joan. I). » Unde Dominus Judaeis fidem ejus recipere nolentibus et doctrinam illius spernentibus, ait: « Vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis 112.1134C| facere; ille homicida fuit ab initio et latro. » Et Stephanus ad eosdem Judaeos ait: « Patres vestri quem prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu justi, cujus vos nunc proditores, et homicidae fuistis, qui accepistis legem in dispositione angelorum et non custodistis. » Qui ergo incorrigibiliter peccat, filium Dei se non esse probat. Illa autem editio, quam septuaginta interpretes ediderunt, ita habet: « Peccaverunt non ei filii vituperabiles. » Quod quidam ex Graeco interpretati sunt, filii commaculati; quidam, filii otiosi. Unde non magna quaestio, imo nulla est. Sed illud merito ad quaerendum movet, si generaliter dictum est, peccaverunt non ei filii, quoniam qui peccat, non Deo peccat, id est, non Deo nocet, sed sibi. Quomodo intelligendum 112.1134D| sit quod in psalmo legitur: « Tibi soli peccavi (Psal. L). » Et in Jeremia: « Tibi peccavimus patientia Israel, Domine (Jerem. XIV). » Et iterum in psalmo: « Sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL). » Et utrum hoc sit peccare Deo, quod peccare in Deum, unde et Heli sacerdos ait: « Si in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II). Peccare in Deum est in his peccare, quae ad Dei cultum pertinent, nam hoc Deus legitur dixisse ad Abimelech de Sara: « Propterea peperci tibi, ne peccares in me (Gen. XX). » Peccare autem Domino vel potius peccasse Domino, nisi forte alicubi scriptum occurrat, quod huic sensui resistat, hi mihi videntur non immerito dici, qui condignam poenitentiam 112.1135A| peccati sui non agunt, ut glorificetur Deus ignoscens, causam quippe reddens David cur dixerit: « Tibi soli peccavi et malum coram te feci (Psal. L). » Subjecit et dicit: « Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum judicaris, » quia cunctis recte sentientibus, liquido apparet, quod Dominus est justus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis: « Nec vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Psal. XL). » Similiter et quod a David dictum est: « Sana animam meam, quoniam peccavi tibi. » Hoc idem agitur, ut Deus ignoscendo glorificetur, quia magna est ejus misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se. In hoc autem Cantico praevidebat Propheta futuros quosdam, qui sic fuerunt peccaturi, Deum offendendo 112.1135B| magnis iniquitatibus suis, ut nec poenitentiam agere vellent, et ad Deum redire, ut sanarentur; de quibus etiam dicitur: « Quoniam caro sunt et Spiritus ambulans et non revertens, » ideo dixit non filios esse Dei, quia incorrigibiles exstiterunt.

« Generatio prava atque perversa, haeccine reddis Domino? » Alia editio: « Quia generatio prava et perversa haec Domino retribuisti. »

Simili elogio eorum perfidiam Salvator in Evangelio denotavit, qui tentantibus et signum a se quaerentibus respondit dicens: « Generatio prava et perversa signum quaerit et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae (Matth. XII). » Sic et Joannes Baptista turbis Judaeorum ad se venientibus ait: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere 112.1135C| ab ira ventura? facite ergo fructus dignos poenitentiae et ne velitis dicere, patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. » Generatio quippe Judaeorum prava, et perversa semper fuit, quae ingrata beneficiis Dei exstitit, nec ei pro hoc condignas laudes, imo e contrario semper transgressiones varias idolorum sordes atque irritationes rependebat.

« Popule stulte et insipiens, nunquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te? » Alia editio: « Sic plebs fatua et non sapiens, nonne hic ipse est tuus Pater, possedit te, fecit te et creavit te. » Pater universorum et conditor secundum naturae potentiam Deus est unus, quia ab ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, creavit ergo 112.1135D| Deus hominem, quando materiam, unde formari posset, condidit: fecit, quando illum ad imaginem et similitudinem suam formavit, possedit, quando expulsis erroribus per fidem et gratiam, suam sibi vindicavit. Populus ergo stultus et insipiens fuit Judaeorum gens, quae nec creatorem suum et factorem, quem lex sibi data manifestissime ostendit, digno cultu venerabatur; nec ejus beneficii memor, quo illum in Aegypto per miracula atque prodigia de manu inimicorum eruens specialiter possedit, dans illi de coelo manna, et de petra aquam, nec non ducatum ei in mari Rubro, atque in deserto per angelicum ministerium praebuit, hoc est, in columna nubis per diem, et in columna ignis per noctem; 112.1136A| sed haec generatio prava et perversa pro tantis bonis non condignas grates Domino suo rependit: quin potius idola sibi fabricavit, atque illis divinum honorem et sacrificia stultissime impendit dicens: « Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti (Exod. XII). »

« Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas, interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi. » Alia editio: « In mente habete dies saeculi, intelligite annos, nationes nationum, interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi. » In memoriam eis reducit facta antiqua, jubens eos interrogare patres et ab eis discere qualiter in praeteritis saeculis et generationibus divina ope sunt liberati, 112.1136B| atque saepius ab inimicis protecti, quatenus vel hoc modo ad poenitentiam peccatorum provocentur, et ab omni errore se exuendo ad veritatem appropinquare otius meditentur: patres enim hic non quilibet hebetes et stulti, sed doctores legis et praedicatores Evangelii mystice intelligendi sunt, quorum doctrinis et exemplis potest homo ad intelligentiam divinam proficere, unde Apostolus ad Corinthios scribens ait: « Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). » Et ad Hebraeos: « Patres, inquit, quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus patri Spirituum et vivemus et illi quidem in tempore paucorum dierum, 112.1136C| secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id, quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Hebr. XII). »

« Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus haereditatis ejus. » Alia editio: « Cum dividerit Excelsus gentes, quemadmodum dispersit filios Adae, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, et facta est pars Domini populus ejus Jacob funiculus haereditatis ejus Israel. » Historiae enim ordo rationem dat de humani generis distributione, quia cum multitudo hominum tanta sit, ut eorum numerositas humana computatione comprehendi non possit, 112.1136D| solos filios Israel de tanta multitudine in suam haereditatem Dominus elegit, ubi nomen suum et potentiam suam notam faceret et voluntatis suae secreta per legis judicia et prophetarum scripta manifestaret, sicut superius in praesenti libro Moyses testatus est dicens (Deut. VII): « Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram; non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, sed quia dilexit vos Dominus et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris, eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Aegypti, ut scias quia Dominus Deus 112.1137A| tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta ejus in mille generationes, et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur. Custodi ergo praecepta et caeremonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias. » Et haec secundum Hebraicam veritatem ita intelligi possunt. Secundum aliam autem editionem, ubi legitur, statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei et in Danielis visione, ubi Angelus de principe Persarum sibi resistenti Prophetae narravit, videtur aliud nobis insinuare: Angelorum enim ministeria super gentes singulas, et super homines singulos ordinata creduntur, quatenus sub eorum 112.1137B| regimine atque defensione humana natura juxta dispensationem omnipotentis Dei custodiatur atque ab inimicis tueatur. Unde Dominus in Evangelio de parvulis non scandalizandis docens, mox subjunxit dicens: « Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XII). » Quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantos credimus ex hominum genere conscendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse sicut scriptum est, « statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei: » debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare. Quia enim tanta illic ascensura 112.1137C| creditur multitudo hominum, quanta multitudo remansit Angelorum; superest, ut ipsi quoque homines, qui ad coelestem patriam redeunt ex eis agminibus aliquid illuc revertentes imitentur; distinctae namque conversationes hominum, singulorum agminum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. Pars autem Domini populus est Jacob spiritualis, et funiculus haereditatis ejus Israel verus, Ecclesia videlicet Catholica, de qua per Psalmistam dicitur: « Funes ceciderunt mihi, in praeclaris - etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV). »

« Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis. Circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui. » Alia editio: 112.1137D| « Sufficientem eum sibi fecit in eremo in siti caloris, ubi non erat aqua. Circumduxit eum et erudivit eum et custodivit eum sicut pupillam oculi. » Invenisse Dominus Israelem dicitur in loco horroris, et vastae solitudinis: quia in monte Sina legem dans, pactum cum eo inivit, manna de coelo illis distribuit, et aquam de petra produxit, coturnicum carnes dedit, omnem sufficientiam eis praebens in alimentis juxta id quod sibi videbatur eis competere. Et in eadem eremo quadraginta annis eos circumducendo praecepta sua docuit, sed illud merito quaeritur, quomodo dicit eos protexisse, sicut pupillam oculi sui, cum plurimi eorum prostrati sint in solitudine, nisi forte dicamus, tandiu eos protectos ac 112.1138A| custoditos esse, quandiu mandata Dei servaverunt; cum autem ea transgressi sunt, statim plagis percussi atque ab inimicis devastati sunt. Mystice autem Dominus Israel in deserto invenit, cum Ecclesiam de mundi errore tulit, ubi horror idololatriae et nulla mentio Dei fuit. Circumducit ergo Dominus Ecclesiam, cum in universis mundi partibus eam dilatando in viam mandatorum suorum dirigit, et per Spiritum sanctum voluntatem suam ei indicans, ubique eam plena custodia, quod per pupillam oculi designatur, contra haereticos atque persecutores custodit. Sequitur alia comparatio:

« Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpit eos atque portavit in humeris suis. » Alia editio: 112.1138B| « Sicut aquila tegit nidum suum, et super pullos suos consedit, expandit alas suas, et accepit eos et suscepit eos super scapulas suas. » Narrant physici quod aquila, quae ab acumine oculorum est vocata, tam acuti intuitus sit, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare in aqua videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pennis ad littus pertrahat; nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere, unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis objicit, et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat; si quos vero inflectere obtutum videt, quasi degeneres abjicit; dicuntur et aquilae pullos suos cum vident in nidis plumescere, alis percutere, et ad volandum 112.1138C| eos de nido provocare; nidificant autem in petris et arboribus, in quarum nido lapis echites aedificatur, quem aliqui vocaverunt gaietem, qui ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens: narrant autem iidem naturae inquisitores, quod aquilae non tam obeant senio vel aegritudine, quam fame, in tantum superiore crescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat; sed cum inde viderit sibi periculum imminere, obtundit rostrum in petra durissima, donec iterum in pristinum usum revertatur. Et inde mystico sermone in psalmo scriptum est, dicente Propheta ad animam fidelem: « Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII). » Per aquilae similitudinem secundum litteram ostenditur, quod Dominus populum suum provocando ad terram Chanaan 112.1138D| bellis possidendam juvit, et adjuvando ab inimicis protexit. Secundum mysticum vero sensum aquila haec Dominum Salvatorem significat, qui aquilae similitudinem in eo tenet, quod praedam ab hoste maligno morte sua eripuit, et post resurrectionem suam carnem, quam pro humani generis redemptione suscepit, ad alta coelorum provexit, nos dictis atque exemplis exhortans, quatenus illuc sequamur fide, tendamusque devotione, ubi ipse ascendit corpore, unde et in Evangelio ait: « Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae (Luc. XVII). » Alia etiam exempla, quae de aquila diximus, possunt similiter ad ipsum et ad filios ejus figuraliter transferri. Nam sicut aquila acuti intuitus est, ita ut super maria 112.1139A| immobili penna sublata, nec humanis apparens aspectibus pisciculos de tanta sublimitate natantes videns in pelago praedando raptat et ad littus pertrahit, sic Redemptor noster super omnes coelos exaltatus, et ab humanis aspectibus corporaliter sublatus, in pelago tamen istius mundi majestatis suae intuitu videt, quos per praedam salutiferam cruat, atque ad littus aeternae beatitudinis amoris sui fune attrahat. Unde et ipse in Evangelio ait: « Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII). » Pullos suos, hoc est, filios per gratiam baptismatis sibi renatos radiis solis aeterni per contemplationem objicit, et quos viderit constantem in intuendo habere aciem mentis, seu dignos suo genere perpetualiter servat: si quos vero ad ima et ad 112.1139B| carnalia desideria obtutum mentis reflectere conspicit, hos, quasi degeneres abjicit: in petris autem et arboribus haec aquila nidificat, quia quos firmos fide et fructificantes virtutibus aspicit, in eis spiritualis germinis fecunditatem parit, ibique gemma illa atque margarita pretiosissima nascitur, quam sacer Evangelii textus narrat negotiatorem spiritualem omnibus pecuniis suis venditis sibimet comparare. Quod autem aquila rostrum superfluum in petra tandit, atque ita priorem modum reducit, significat quod sancti viri quidquid in conversatione sua superfluum, ac sibi noxium conspiciunt allidendum ad petram Christum confringunt, atque semet per gratiam et per studium bonum renovantes ad pristinum officium habiles reddunt.

112.1139C| « Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo Deus alicnus. » Alia editio: « Dominus solus docebat eos et non erat cum eis Deus alienus. » Manifestum est quod unus et solus Deus Israel de Aegypto liberavit, et non idola falsa, quae coluerunt Aegyptii, sic et in ereptione nostra de spirituali Aegypto non alius, quam idem Deus qui olim Israelitas eripuit, pater videlicet, et filius, et Spiritus sanctus unus et trinus magnus et omnipotens Deus, qui per incarnationem Jesu Christi Domini nostri salutis nostrae efficit mysterium, unde cognoscant haeretici, quam miserabiliter a vera fide deviantes errent, cum se per schismata ab Ecclesia Catholica sequestrant, qui quot erroribus, tot idolis obnoxii sunt

112.1139D| « Constituit eum super excelsam terram, ut comedat fructus agrorum. » Alia edito: « Adduxit eos in fortitudinem terrae, cibavit eos nascentias agrorum. » Excelsam terram Palestinam vocat, quia ad comparationem terrae Aegypti, quae plana et irrigua est, montuosa et aspera videtur; quae fortitudinem habet, quia non sterilis, sed uberrima est ad proferendos fructus terrae in saturitatem habitatorum illius. Aliter, excelsa terra sancta est Ecclesia, quae virtutibus et scientia sublimis est valde, et bonorum operum germine fertilissima. Ibi fideles quique constituti comedunt fructus agrorum spiritalium, quia ibi germinat bonum semen verbi Dei, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum 112.1140A| fructum, ut unusquisque pro capacitate sua cibum sufficientem sibi inveniat.

« Ut sugeret mel de petra et oleum de saxo durissimo. » Alia editio: « Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra. » Sed nusquam tale aliquid juxta historiam legitur, si tota Testamenti Veteris recenseatur, nusquam de petra mel, nusquam oleum de firma petra, vel saxo durissimo populus ille suxit: sed quia juxta Pauli vocem: « Petra erat Christus (I Cor. X). » Mel de petra suxerunt, qui ejusdem Redemptoris nostri facta et miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, qui effusione Spiritus sancti post resurrectionem ejus ungi meruerunt. Quasi ergo in firma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem 112.1140B| discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia post Resurrectionem suam factus jam impassibilis per afflationem Spiritus donum sanctae unctionis emanavit. De hoc quoque oleo per prophetam dicitur: « Computrescet jugum a facie olei (Isa. X), » sub jugo quippe tenebantur daemoniacae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti, et quia nos gratia libertatis unxit, dominationis daemoniacae jugum putruit.

« Butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici et sanguine uvae. » Alia editio: « Butyrum boum et lac ovium cum adipe agnorum et arietum filiorum taurorum et hircorum cum adipe renium, tritici et sanguine uvae. » Haec licet juxta 112.1140C| historiam fertilitatem terrae Chanaan insinuent, tamen altiori sensu gratiae Christi demonstrant abundantiam, quam sancta Ecclesia munere largitoris sui accepit. Butyrum de armento tulerunt, qui plenitudinem fidei de exemplis patriarcharum didicerunt, et lac de ovibus ceperunt, qui simplicitatem mentis, sive facilitatem doctrinae de innocenti vita Patrum ad aedificationem sui sumpserunt, et haec cum adipe agnorum et arietum, hoc est, cum pinguedine charitatis apostolorum et eorum, quos ipsi ad fidem imbuerant, ad refectionem mentis suae perceperunt; arietum enim nomine apostoli et apostolicae dignitatis viri designantur, quia ipsi duces sunt gregis Dei. Unde dicitur in psalmo: « Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. 112.1140D| XXVIII). » Quod autem subjungitur, « filiorum Basan, » ad eumdem pertinet sensum, quia Basan pinguedo interpretatur, filii enim pinguedinis sunt, qui disciplinis Novi Testamenti instituti sunt, ubi scientiae multitudo et virtutum magnitudo consistit. Potest et illud, quod in alia editione legitur, « filiorum taurorum, » ad personam similiter referri prophetarum et apostolorum, nec non et aliorum sanctorum doctorum, quia illi duces sunt gregis Dei, et armentis spiritualibus praesunt, ex quorum videlicet doctrinis ipsa accipiunt semen verbi, undo foetus bonorum possint proferre operum: nec sufficiebant haec dona, nisi adderentur et hirci. Hirci enim figuram poenitentium habent, quia pro peccato 112.1141A| in lege offerebantur: non enim satis est dona virtutum habere fidelibus, nisi poenitentiam agant pro suis excessibus, unde ille, qui rex simul et propheta fuit, et cui de incarnatione Christi promissum est, quod ex ejus semine nasceretur, pro suis delictis Dominum deprecatur dicens: « Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper (Psal. L). » Et ut haec omnia beneficia, quae praedicta sunt, eminentiore dono accumularentur, addidit, medullam tritici et sanguinem uvae. Quid enim per medullam tritici, nisi corpus Christi, quid per sanguinem uvae, nisi calix Novi Testamenti in Christi sanguine figuratur? Plurimis enim donis ex pietate Dei ecclesiastico populo 112.1141B| concessis hoc inter omnia excellit; quod corporis et sanguinis sui sacramenta in panis et vini confectione ad salutem aeternam illi ministrasit. Sequitur:

« Biberat meracissimum, incrassatus est dilectus et recalcitravit. » Alia editio: « Bibit vinum et manducavit Jacob, et satiatus est, et recalcitravit dilectus. » Nempe universa dona Dei, sine fece alicujus nequitiae seu improperii, credentibus et digne de eis sentientibus conferuntur. Sed quia sicut carnales quondam Israelitae donis Dei abusi sunt, et ex beneficiis largissimus pejores facti, ad idololatriam prolapsi sunt; ita, proh dolor! non pauci de ecclesiastico populo ingrati beneficiis Dei ad vitia relabuntur, et hoc quod sibi ad salutem collatum est, 112.1141C| in perditionem suam convertunt. Unde subjungitur:

« Incrassatus, impinguatus et dilatatus dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Provocaverunt eum in diis alienis, et abominationibus suis ad iracundiam concitaverunt, immolaverunt daemoniis et non Deo, diis, quos ignorabant, novi recentesque venerunt ad eos, quos non coluerunt patres eorum. » Alia editio: « Pinguis factus est et incrassavit, dilatatus est, dereliquit Deum, qui fecit eum, et recessit a Deo salutari suo, exacerbaverunt me in alienis, in abominationibus suis concitaverunt me, sacrificaverunt daemoniis et non Deo, diis quos non noverunt, novi 112.1141D| recentes venerunt ad eos, quos nesciebant patres eorum. » Hoc veteres Israelitae historialiter fecerunt, sicut in eorum libris sufficienter expressum est, sed et moderni Israelitae, quando dona Dei in scientia et virtutibus sibi ad divinum obsequium concessa ad haeresim sive hypocrisim convertunt, idolis et non Deo servire probantur. Daemoniis utique cultum exhibendo et non Deo, quod patres nostri, hoc est, patriarchae, prophetae et apostoli atque evangelistae nequaquam fecerunt, inde evenit istis idololatris, quod clementissimum Dominum malis suis irritantes, quem propitium habere possent, si bene egissent, propter mala opera severum atque districtum perpessuri sint.

« Deum qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es 112.1142A| Domini creatoris tui. » Alia editio: « Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Deum alentem te. » Genuit Dominus quodammodo Israelitas per legem et circumcisionem, genuit et ecclesiasticum populum per baptismi gratiam, per sanctificationem Spiritus sancti, et alimentum coelestis cibi, hoc est, evangelicae doctrinae illi sufficienter praebuit; sed qui haec oblivisci non timet, juste sibi iratum Deum per vindictam sentiet. Unde subjungitur:

« Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est, quia provocaverunt eum filii sui et filiae, et ait: Abscondam faciem meam ab iis et considerabo novissima eorum. » Alia editio: « Vidit Dominus, et zelatus est, et exacerbatus est propter iram filiorum suorum et filiarum, et dixit: Avertam faciem 112.1142B| meam ab eis et ostendam quid erit eis in novissimo. » Nihil gravius est in poenis, quam praesentia et visione Dei privari. Inde Psalmista Dominum deprecatur dicens: « Ne projicias me a facie tua (Psal. L). « Et item: » Ne avertas, inquit, faciem tuam a me. » Hinc et Job ad Dominum loquitur dicens: « A facie tua ne abscondar (Job XIII). » Quia ergo filii et filiae, hoc est, utriusque sexus homines irritantes eum pro malis suis, quae faciunt, ejus misericordiam non merentur; sed ab illo ingrati spernuntur in novissimis eorum. Hoc probabitur, quando in poenas gehennae projicientur aeternas, hoc est enim considerare novissima eorum, manifestare tormenta illorum quae ipse eis, non conturbato animo, sed tranquillo, juste impendit.

112.1142C| « Generatio enim perversa est et infideles filii ipsi provocaverunt me in eo, qui non erat Dominus, et irritaverunt in vanitatibus suis, et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. » Alia editio: « Quia generatio prava et perversa est filii in quibus non est fides in ipsis, ipsi in zelo compulerunt me et non in Deo, in ira concitaverunt me in idolis suis, et ego in zelo expellam eos et non in gentem, in gente insipiente irritabo eos. » Quia ergo Israelitae abjecto cultu Domini sui idola coluerunt, et deserentes verum ac vivum Deum, deservierunt vanitati simulacrorum gentibus, qui populi Dei nomine necdum eo tempore vocari meruerunt, in direptionem traditi sunt. Similiter et ecclesiastici, qui deserta veritate 112.1142D| ad errores declinaverunt, si pro malis suis non poenituerint malignis spiritibus, qui superbiendo perdiderunt angelicam dignitatem ad trudendum inferni carceribus tradentur. Bene ergo daemones gens stulta dici possunt, quia oderunt justitiam et amant iniquitatem.

« Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima. » Alia editio: « Quia ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum. » De his quos damnant flagella, et non liberant scriptum est: « Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V). » His flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde quoque 112.1143A| per Moysen Dominus dicit: « Ignis exarsit ab ira mea et ardebit usque ad inferos deorsum (Deut. XXXII). » Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: « Ignis exarsit ab ira mea. » Quantum vero ad aeternam damnationem, apte hoc subditur, et ardebit usque ad inferos deorsum, licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: « Non vindicat Deus bis in idipsum. » Qui tamen hoc, quod per Prophetam de iniquis dicitur, non attendunt, et duplici confusione contere eos, et id quod alias scriptum est. Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt perdidit, quibus tamen si consensum praebeamus, quamlibet culpam bis ferire non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo morientibus 112.1143B| debet aestimari, quia eorum percussio hic coepit, illic finitur, ut in incorrectis unum flagellum sit, quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis, qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Sequitur:

« Comedit terram et nascentia ejus, et montium fundamenta comburet, congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo, dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium, foris vastabit eos gladius et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. » 112.1143C| Alia editio: « Comedit terra nascentias agrorum, et concremabit fundamenta montium, congeram in ipsos mala, et sagittas meas consummabo in eis, tabescentes fame et esca erunt avium, et extensio dorsi insanabilis, dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, a foris sine filiis privabit eos gladius et in promptuariis eorum timor, juvenes cum virgine, lactans cum stabilito sene. » Comedit, inquit, terram et nascentia ejus: terram tunc comedit et nascentia ejus, cum carnem peccatricem propter opera libidinis flamma aeternae ultionis comburet. Nascentia enim carnis proprie opera sunt concupiscentiae carnalis: « Quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficiae, inimicitiae, contentiones, 112.1143D| aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia, quae qui agunt, » ut Paulus testatur, » « regnum Dei non consequentur (Gal. V). » Et montium fundamenta comburet, cum superborum iniqua consilia, quibus se impune posse peccare credebant, aeternis cruciatibus consumet, congregabit super eos mala, quando non solum mala opera, sed et cogitationes perversas atque prava pro quibus puniantur in memoriam adducet verba, sagittas suas in eis complebit, quando iram indignationis suae per varia tormenta ostendet. Consumentur fame, hoc est, non cibi nec potus, sed perpetua bonorum operum sterilitate. Et devorabunt eos aves morsu amarissimo, 112.1144A| maligni videlicet spiritus peccata praeterita improperantes ore lacerant saevissimo. Quod autem additur, post devorationem avium extensio dorsi insanabilis, significat plagas acerrimas, quas patiuntur peccatores in tortura daemonum, qui eos sine ulla miseratione affligunt, et poenas validas in inferno solvere cogunt, bestias atque serpentes iidem maligni spiritus sunt, qui bestiae dicuntur propter ferocitatem, serpentes propter calliditatem, trahunt bestiae atque serpentes reprobos dentibus super terram cum furore, quando hoc, quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt, ut seducerent postmodum furibundo animo a peccatoribus expetunt, ut crucient, foris vastabit impios gladius, et intus pavor; quando in extrema ultione undique corpus 112.1144B| ignis aeterni torquet exustio, et intus mentem angustiae opprimit magnitudo, unde scriptum est: « Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Marc. IX). » « Juvenem, inquit, simul ac virginem, lactantem cum homine sene. » Enumeratis universis aetatibus ostendit nulli aetati in extrema ultione esse parcendum, quos idem idololatriae foedaverat cultus. Allegorice autem in juvene lascivum et libidinosum: in virgine a bonis operibus sterilem, in lactante hebetem, in sene pigrum et inutilem ostendit, hos ergo omnes justa vindicta Dei in extrema ultione consumet, quos nunc commonitio et correptio a peccatis non cohibet.

« Et dixi: Ubinam sunt, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. » Alia editio: « Et 112.1144C| dixit: Disperdam eos, privabo autem ex hominibus memoriam eorum. » Interrogatio Dei non est ignorantia, sed correptio. Hujus sententiae expletionem facile dignoscere potest, qui Judaeos videt a terra repromissionis ejectos, et per totum orbem dispersos. Generaliter autem omnibus peccatoribus et impoenitentibus hoc futurum imminet, quod de sanctorum terra tollantur, et memoria eorum in coetu electorum non numeretur. Unde per Psalmistam capiti omnium iniquorum simul cum toto corpore poena praedicitur futura, cum supputatis singulis speciebus vitiorum subinfertur: « Propterea destruet te Deus in finem, evellet te et emigrabit te de tabernaculo suo et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI). »

112.1144D| « Sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent, manus nostra excelsa et non Deus fecit haec omnia. » Alia editio: « Nisi propter iram inimicorum, ne longo tempore sint super terram, ne consentiant adversarii et dicant: Manus nostra excelsa, et non Deus fecit haec omnia. » Ideo enim Dominus saepe peccantem populum diu tolerando sustinuit, ne gentes eis confines nomen et potentiam ejus blasphemarent. Unde et Moyses ad Dominum pro peccato Israel indignantem et eas disperdere volentem ait: « Ne, quaeso, Domine, dicant Aegyptii, callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra; requiescat ira tua et esto placabilis super nequitiam 112.1145A| populi tui, recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas coeli, et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper, placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat ad universum populum suum. » Similiter et nos quando peccaverimus propter magnam patientiam suam et longanimitatem sustinet nolens perire quemquam, sed omnes salvos fieri et ad agnitionem veritatis pervenire, juxta illud Pauli apostoli, quod ad Romanos scribens ait: « Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei, an divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis? 112.1145B| Ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducet, secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II), » etc. Ac ne forte maligni spiritus glorientur in perditione nostra de fortitudine sua, quasi victoriam viribus suis percepissent, cum in hoc semper certent, ut sententiam Altissimi pervertant, qui homines decrevit locum perditorum spirituum in coelis possidere.

« Gens absque consilio est et sine prudentia, utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. » Alia editio: « Quia gens perdita consilio et non est in eis, disciplinam non sapuerunt intelligere, percipient in futuro tempore. » Gens Judaeorum, nec non et omnium impiorum sine consilio 112.1145C| salutis sunt, quia in futurum sibi providere nesciunt, quatenus imminentem pro peccatis suis evadant vindictam et infernalium poenarum aeternum effugiant tormentum, et quoniam disciplinabiliter vivere negligunt, tribulationem et angustiam in futuro sustinebunt, juxta illud, quod de eis scriptum est (Prov. I): « Cum irruerit super eos repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super eos tribulatio et angustia, tunc invocabunt me et non exaudiam, mane consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint. »

« Quomodo persequitur unus mille, et duo fugant decem millia. Nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? » Alia editio: 112.1145D| « Quomodo persequitur unus mille, et duo transmovebunt dena millia, nisi quia Dominus subdidit eos et Deus tradidit illos. » Quicunque magnitudinem Domini veraciter agnoscit, interitum suorum non ex infirmitate potentiae ipsius, sed ex permissione justi judicii ejus evenire manifeste probabit: quia nullo modo fieri posset quod unus persequeretur mille, et duo fugarent decem millia, nisi Dominus eos tradidisset, et exosos projiciendo in manus inimicorum concluderet.

« Non est enim Deus noster ut Deus eorum. Et inimici nostri sunt judices. » Alia editio: « Qui non est Deus noster, sicut dii illorum, inimici autem nostri insensati. » Dominus enim Deus noster verax 112.1146A| et justus est, idola autem gentium falsa et inutilia: quod etiam non solum nostri, verum etiam nostrorum approbant adversarii. Unde saepius legitur, quod hostibus Judaei traditi pro infidelitate atque injustitia sua merito ab eis arguerentur, sicut Jeremias in lamentatione sua dicit: « Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Thren. I). » Hinc enim nobis summopere cavendum est, ne hostes nostri, qui per errorem idololatriae merito dicuntur insensati, malis nostris provocati in blasphemiam contra Dominum erumpant, cum viderint nos superatos, et ad nihilum propter peccata nostra redactos: hoc virtuti suae adscribant, quod non sua potentia, sed Domini judicio peractum est.

« De vinea enim Sodomorum vinea eorum, et de 112.1146B| suburbanis Gomorrhae, uva eorum, uva fellis, et botrus amarissima. » Alia editio: « Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha, uva eorum, uva fellis, botrus amaritudinis ipsis. » Saepe in Scripturis sacris synagoga vel Hierusalem Sodomae et Gomorrhae comparantur, quia sicut illae male abusi sunt donis Dei; sic et istae beneficiis Dei semper exstiterunt ingrati. Unde Isaias de illis ait: « Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, quasi Gomorrha similes essemus, audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipe auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae, etc. (Isa. I). » Vinea enim Domini, sicut in eodem propheta scriptum est, domus 112.1146C| Israel fuit, quae tunc in fellis amaritudinem conversa est, quando Christi mortem meditabatur. Unde et ipsi in cruce pendenti acetum felle mistum arundine porrexerunt, ut in hoc demonstraretur scientiam legis, quam ipsi rectam acceperunt, felle malitiae suae habere corruptam, cum datorem legis ad se venientem recipere noluerunt, insuper irritaverunt et cruci affixerunt. Aliter hac sententia et haereticorum nequitia percutitur, qui licet gratiae spiritualis a sanctis praedicatoribus purum dogma primitus acceperunt, ipsi tamen erroribus suis illud maculare non pertimescebant et ideo tota doctrina eorum in fellis, et in absinthii amaritudinem conversa est.

« Fel draconum vinum eorum, ut venenum aspidum insanabile. » Alia editio: « Furor draconum 112.1146D| vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. » Apte Judaeorum perfidia et haereticorum versutia draconum felli et aspidum veneno comparantur, quia sicut serpentes amaritudinem et venenum in se occultant, quatenus incautos improvise laedant, sic et Judaei atque haeretici malitiam suam dolo et fraudibus velant, quatenus imprudentes facilius exstinguant. Bene ergo dicitur: « Venenum aspidum insanabile, » quia haereticorum error quemcunque invaserit, nisi se inde liberaverit, sine dubio in aeternum perimit. Quod autem juxta aliam editionem legitur: « Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis, » ostendit non sanae esse mentis, sed magis insanientis, vitam aeternam spernere et mortem perpetuam 112.1147A| eligere, veritatem Evangelii relinquere, et errorum fallaciam potius sequi velle.

« Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? » Alia editio: « Nonne haec omnia congregata sunt apud me et signata in thesauris meis? » Moris est humani generis, ut praeterita cito obliviscatur, et quae aliquando grandia videbantur, spatio temporis labente simul ipsa in recordatione deficiant; sed non ita est apud Deum, ubi praeteritum et futurum non est, sed praesens, semper adest; quae enim nobis praetereunt, ibi reservantur, nec oblivioni tradentur, inde necesse est, ut peccata quae dudum commisimus, instanti poenitentia delere coram oculis Dei studeamus, ne forte in futuro, quando tempus erit vindictae reputet nobis debita 112.1147B| nostra et dicat: Haec fecisti et tacui, existimasti iniquitatem, quod essem tibi similis: arguam te et statuam illa contra faciem tuam.

« Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum. » Alia editio: « In die ultionis reddam illis in tempore, quo lapsus fuerit pes eorum. » Certa sunt apud Dominum et tempus et modus vindictae, quo peccatores, si se a peccatis non correxerint, torquendi sunt. Sed quia multae miserationes ejus sunt, « praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei (Psal. XCIV). » Humiliemus in jejunio animas nostras, vigilemus et oremus, quoniam quis scit si convertatur et ignoscat Deus et relinquat post se benedictionem?

« Juxta est dies perditionis et adesse festinant 112.1147C| tempora. » Alia editio: « Quia prope est dies perditionis eorum, et haec sunt parata vobis. » Juxta est unicuique dies ultionis, quia certus est, nec diuturnum esse potest, quod aliquando finitur. Quidquid enim temporale est, ut est hominis aetas, cursus praesentis vitae, si ad aeternitatem comparatur, parvum fit in ejus comparatione, ideo dicitur, « et adesse festinant tempora, » quia cito finiuntur temporalia, et parata iniquis adveniunt tormenta, juxta id, quod scriptum est: « Parata sunt derisoribus judicia (Prov. XIX). » Secundum historiam autem Israelitarum vindicta appropiavit, quia ex quo rebellare coeperunt, nunquam perfecte destiterunt, donec regnum, locum et vitae prosperitatem pariter perdiderunt, nam postquam Prophetas occiderunt et Salvatorem 112.1147D| crucifixerunt seditionibus antiquis nova superadjicientes, Romanos rebellando in se provocarunt, qui urbe destructa, templo succenso, populo fame et gladio necato, reliquias eorum per totum orbem disperserunt, ubi incertis sedibus vagando spe futurorum manent incerti.

« Judicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur. » Alia editio: « Quia judicabit Dominus populum suum et in servis suis consolabitur. » Judicabit ergo Dominus populum suum, quando electos suos a reprobis secernit, nam aliquando judicare pro discernere; aliquando vero pro damnare accipitur, unde in psalmo Propheta ad Dominum dixit: « Judica me, Deus, et discerne causam meam 112.1148A| de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso eripe me (Psal. XLII). » Hic judicare pro discretione ponitur; alibi autem idem propheta ad Dominum clamans ait: « Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me (Psal. XXXIV). » Sed hic judicium pro damnatione positum est, judicabit enim Dominus sanctos suos, quando eos in die judicii segregans a peccatoribus collocabit in dextera sua: hostes autem eorum et persecutores a sinistris statuet, ut damnationem certam cum diabolo et angelis ejus in inferno recipiant, et ibunt hi in supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam, tuncque perfecte erit, quod in praedicto versu subsequitur: « Et in servis tuis miserebitur. » Quia in coelesti beatitudine fidelibus suis misericordiam praestabit 112.1148B| aeternam. Quod autem, juxta aliam editionem, Dominus legitur in servis suis consolari, metonymice dictum est, ubi per id quod efficitur, id quod efficit demonstratur, nam Dominus juxta naturam semper laetus et tranquillus est, nec unquam in tristitiae moerorem commutatur, de quo scriptum est: « Tu, Domine, qui cum tranquillitate judicas et disponis omnia (Sap. XII). » Bene ergo dicitur Dominus in servis suis consolari, qui electos suos post finem tristitiae praesentis aeterna pace et gaudio consolatur. Potest et iste versus ad Judaeorum conversionem ultimam referri, quando miserante Deo populo suo post plenitudinem gentium ad fidem subintrantem omnis Israel per gratiam divinam ad eamdem fidem conversus salvus fiet.

112.1148C| « Videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt, et dicet, ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam, ex quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum, surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. » Alia editio: « Vidit enim eos fatigatos et defectos in abductione et dissolutos, et dixit: Ubi sunt nunc dii illorum, in quibus confidebatis in ipsis, quorum adipem sacrificiorum edebatis, et bibebatis vinum libationis eorum, exsurgant nunc et juvent vos et fiant vobis protectores. » Videbit, inquit, quod infirmata sit manus cum videre fecerit quod opera malorum, quae fecerunt in idololatria vel caeteris transgressionibus, infirma fuerint, quando ad nihilum redacta, nihil eis qui ea 112.1148D| fecerant profuerint, et clausi quoque defecerunt, hoc est, sive Judaei ad captivitatem ab inimicis ducti ibidem consumpti sunt, vel omnes impii in potestatem daemonum traditi ultra non praevalebunt, residuique consumpti sunt, quia ab hac vita exeuntes, non habebunt ulterius potestatem atque facultatem aliquid faciendi. Idcirco in Ecclesiaste scriptum est: « Quodcunque potest manus tua facere instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX). » Quod autem subjungitur: « Ubi sunt Dii eorum, in quibus habebant fiduciam, » et reliqua, significat, quod idololatrae nullum adjutorium in die necessitatis habeant ab idolis, quibus antea cultum exhibuerant, 112.1149A| sed nec mundi amatores, qui per avaritiam, quae est idolorum servitus, pecunias in mundo congregaverant, qui deliciis atque luxuriae deservierant, quorum Deus venter erat et gloria in confusionem ipsorum, qui terrena sapiebant, nihil secum conferunt de universo labore suo, quando pro peccatis suis ad tartarum a malignis spiritibus pertrahuntur.

« Videte, quia ego sum solus, et non sit alius Deus praeter me. » Alia editio: « Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et non est praeter me. » Haec admonitio generaliter ad omnes homines pertinet, ut, relicta falsitate idolorum, atque deceptione haereticorum, spretisque omnium iniquitatum sordibus, ad unum et solum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum per fidem catholicam colendum 112.1149B| convertantur, eumque ex toto corde, tota anima totaque virtute diligant et mandata ejus atque judicia diligenter conservent, quatenus regni coelestis haeredes effici mereantur.

« Ego occidam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est, qui possit de manu mea eruere. » « Alia editio: Ego occidam, vivere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis. » Duobus modis omnipotens Deus vulnerat, quos reducere ad salutem curat, aliquando enim carnem percutit, et mentis duritia in suo pavore tabescit, vulnerando ergo ad salutem revocat, cum electos suos affligit exterius, et interius vivificat. Recte ergo per Moysen loquitur dicens: « Ego occidam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo. » 112.1149C| Occidit enim, ut vivificet; percutit, ut sanet, quia idcirco foras verbera admovet, ut intus vulnera infligat, quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit, sed percutiendo sanat, quia terroris sui jaculo transfixos ad sensum nos rectitudinis revocat, corda enim nostra male sana sunt, cum nullo Dei amore sauciantur, cum peregrinationis suae aerumnam non sentiunt, cum erga infirmitatem proximi, nec quolibet minimo affectu languescunt, sed vulnerantur, quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxque has sensibiles per ardorem charitatis reddit.

« Levabo ad coelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum. » Alia editio: « Quia tollam in coelum manum meam, et jurabo per dexteram meam, 112.1149D| et dicam: Vivo ego in aeternum. » In coelum manum levare, sive attollere est potentiam aeternitatis suae super omnia excellentem ostendere: jurare per dexteram, est, per filium, qui dextera Dei nominatur, promissa ipsius in conspectu hominum confirmare, et aeternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus potestas est aeterna, et regnum ejus, quod non corrumpetur.

« Si exacuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et qui oderunt me retribuam. » Alia editio: « Quia exacuam velut fulgur gladium et agit judicium manus mea et retribuam judicium inimicis et his qui oderunt me reddam. » Exacuere, ut fulgur 112.1150A| gladium Dei, est, repentinam vindictam in hostibus exercere: et arripere judicium manui divinae est, per justam retributionem singulis secundum propria merita reddere, sicut scriptum est: « Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II). » Et Apostolus: « Omnes, inquit, stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum, sive malum (II Cor. V). »

« Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus manducabit carnes. » Sagitta enim hominem, dum non attendit, percutit, et dum illam non praevidet, subito interimit, sagittae Domini sunt celeres vindictae, quae licet modo occultae sint coram oculis 112.1150B| iniquorum, subito tamen manifestabuntur in damnatione perditorum, et Dei gladius carnes comedit, quia in extremo judicio ejus sententia eos, qui carnaliter sapiunt, occidit.

« De cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis. » Alia editio: « A sanguine vulneratorum a captivitate, a capite principum inimicorum. » Ad hoc, quod dicit, de cruore inimicorum subauditur illud, quod praemissum est: « Inebriabo sagittas meas. » Inebriat Dominus sagittas suas in cruore occisorum, quod ultionem exercet in turba inimicorum, tuncque nudabuntur capita hostium, quando vana esse probabuntur consilia iniquarum mentium, quibus se impune posse peccare confidebant, possunt et capita iniquorum magistri accipi 112.1150C| errantium, in quos ultio novissima redundat, quia qui fuerunt causa peccatorum, sentient damna in retributione poenarum. Unde in Apocalypsi scriptum est: « Et exiit sanguis de lacu usque ad frenos equorum (Apoc. XIV), » hoc est, processit ultio tormentorum usque ad rectores populorum, usque enim ad diabolum et ejus angelos novissimo certamine exiit ultio sanguinis sanctorum effusi, sicut scriptum est: « In sanguine peccasti, et sanguis te persequetur (Ezech. XXXV). » Notandum vero quod hoc loco in editione LXX interpretum quaedam sententiae interponuntur, quae in Hebraica veritate non inveniuntur hoc modo.

« Laetamini, coeli, simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei. Laetamini, gentes, simul cum populo 112.1150D| ejus et confirment eum omnes filii Dei. » Hae tamen ex canonica auctoritate rite prolatae esse probantur, quando ex his Paulus apostolus testimonia sumere reperitur. Nam in Epistola, quae ad Hebraeos ab ipso scripta est, nec non et in illa quae ad Romanos similiter ab eo directa est, inde testimonia assumpsisse invenitur. Denique ad Hebraeos scribens sic infert: « Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrarum, dicit, Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I). » Ad Romanos vero de gentium convocatione et satietate Judaicae plebis disputans sic ait: « Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones Patrum (Rom. XV). » Gentes autem 112.1151A| super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: « Propter hoc confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo (II Reg. XXII). » Et iterum dicit: « Laetamini, gentes, cum plebe ejus (Rom. XV). » Unde verum constat, quod apostoli et illam editionem quae ex Hebraica veritate est, nec non et illam quae ex LXX interpretibus, aequaliter probaverunt, cum ex utraque testimonia sumpserunt. Illud vero, quod ad supernam creaturam quasi exhortando loquitur dicens, « Laetamini, coeli, simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei, » ostendit, quod post adventum Salvatoris in carne et judicium ejus universale, quo justi coronantur et peccatores damnantur, coelestes et terrestres creaturae simul in laudem sui coadunantur Conditoris, et regem Christum super 112.1151B| omnia regnantem atque dominantem adorant et venerantur in aeternum. Quod autem sequitur: « Laetamini, gentes, simul cum populo ejus et confirmenteum omnes filii Dei, » idem est, quia Ecclesia Christi ex Judaeis et gentibus congregata, postquam in resurrectione carnis immortalitatem et incorruptionem veraciter percipit, hoc confirmat facto, quod ante testificabatur verbo. Sequitur.

« Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum. » Alia editio: « Quia sanguis filiorum ejus defenditur, et defendit, et retribuam judicium inimicis, et his qui oderunt eum reddet. » Laudabunt omnes gentes populum Dei, quando viderunt gloriosam apparere in conspectu Conditoris 112.1151C| sui Ecclesiam Dei, et persecutores ejus pro effuso a se sanguine martyrum, et omnibus malis quae in hac vita gesserunt, per malignorum spirituum ministerium retrudi in gehennam ignis aeterni. Tunc enim et boni bonum quod vident laudabunt, quia praemium placet, quod habebunt, et impii in poenis constituti, licet sero, pro malo quod gesserunt poenitebunt, cum viderint gloriam sanctorum clarescere, quam non speraverunt: « Gementes enim in angustiis constituti dicent intra se poenitentiam agentes: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii, nos insensati vitam illorum aestimabamus infamiam et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? (Sap. V.)

112.1151D| « Et propitius erit Dominus terrae populi sui. » Alia editio: « Et emundabit terram populi sui. » Emundabit ergo Dominus terram populi sui, sive propitius erit terrae populi sui, quando Ecclesiam suam, quam hactenus regebat in adversis per ministros suos ab omnibus scandalis erutam atque purgatam perpetua pace fruentem vivere facit in prosperis regni coelestis, ubi sine fine gaudebit, et laudes Domino simul cum sanctis in aeternum cantabit.

INCIPIT HYMNUS TRIUM PUERORUM.

Hymnus trium puerorum, quem Danielis prophetae 112.1152A| liber continet, in Hebraeo non habetur, sicut interpres noster beatus, videlicet Hieronymus, testatur, sed ex LXX, vel aliorum interpretum editione additus est, ubi et ante narratur quod angelus Domini descenderit cum Azaria et sociis ejus in fornacem, et excusserit flammam ignis de fornace, et fecerit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigerit eos omnino ignis, neque contristaverit, nec quidquam molestiae intulerit. Potest et hic angelus Domini, qui descendit cum tribus pueris in caminum ignis ardentis, et eos protexit ab ardore flammarum, typice significare Dominum Salvatorem, quem propheta magni consilii angelum nominavit, eo quod suae et paternae annuntiator est voluntatis. Hic quoque descendit in hunc mundum, ubi rex confusionis, 112.1152B| id est, diabolus fornacem, hoc est, corda iniquorum igne cupiditatis atque luxuriae inflammat, ut flatu Spiritus sancti per gratiam suam electos suos ab hoc igne servet illaesos, quatenus ejus laudibus intenti pro ereptione sua gratias referant liberatori suo. De quo subditur:

« Tunc hi tres, quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Dominum in fornace dicentes. » Isti ergo tres viri, qui quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Dominum, significant electos Dei, qui in sanctae Trinitatis fide solidati unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum adorant, colunt et praedicant, laudant quidem eum recta credulitate: glorificant vera confessione, et benedicunt bona operatione. Unde etiam 112.1152C| concorditer dicunt:

« Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula. » Deus ergo nostrorum Dominus est Christus cum Patre et Spiritu sancto unus et omnipotens Deus, quem coluerunt patriarchae, laudaverunt prophetae, praedicaverunt apostoli, omnis Christi Ecclesia confitetur. Hic semper erat, est, et erit laudabilis ac gloriosus et super omnes creaturas exaltatus regnat in saecula saeculorum.

« Benedicite omnia opera Domini Dominum. » Generali laudatione praemissa, quod omnis creatura debeat laudare Dominum, in consequentibus per partes singulas hortatur angelos et coelos, aquas atque, virtutes, solem et lunam, imbrem et rorem, 112.1152D| Spiritum, ignem et aestatem, frigus et aestum et caetera, quae longum est texere, ita ut fontes quoque et maria ac flumina, coetos et volucres bestiasque et pecora ad laudem Domini provocet, et filios hominum, et post omne horum genus Israelem, et de ipso Israel sacerdotes et servos Domini, Spiritus animasque justorum, sanctos et humiles corde, et ad extremum Ananiam, Azariam et Misaelem, qui ad laudes Domini praesenti beneficio provocantur. Omnis autem creatura, non voce, sed opere laudat Dominum, quia ex creaturis consequenter creator intelligitur et in singulis operibus atque effectibus Dei magnificentia demonstratur. Sed quia David in Psalterio pari modo omnia opera Domini, hoc est, omnes creaturas, 112.1153A| ad benedicendum et ad laudandum Deum provocat, restat ut sicut historicus ordo iste benedictionis atque laudabilis exstat, ita et mysterii ejus sensus spiritalis singulis speciebus convenienter aptetur. Dicit enim David juxta finem centesimi et secundi Psalmi, quem ad benedicendum Deum composuit, ita: « Benedicite Dominum omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus. » Admonet ergo ipsa opera Domini auctorem suum debere laudare, ut terrena coelestiaque concluderet, nam cum totum opus ejus sit, omnia debent suum benedicere Creatorem, et in omni loco dominationis ejus, quia sicut nulla creatura a laudibus Domini jubetur excipi, ita nec locus quisquam relinquitur, qui tali munere segregetur. Nam cum dicitur: « in omni loco dominationis 112.1153B| ejus, » nihil excipitur, quia ubique dominatur, significans forte Ecclesiam catholicam, quae per totum mundum erat, Domino praestante, creditura; ipsa enim ubique Dominum benedicit, ubique collaudat et hymnidica exsultatione concelebrat. Quod autem in benedictione trium puerorum singulis versibus subjungitur,

« Laudate et superexaltate eum in saecula, » hoc ostendit quod ita laudis ejus praeconium debet pronuntiari, ut ipse super omnia exaltatus in saecula regnans praedicetur.

« Benedicite, coeli, Dominum, benedicite, angeli Domini, Dominum. » Coeli enim secundum historiam benedicunt Dominum, quia in sua positione laudabilem et benedictum ostendunt creatorem. Quamvis ergo 112.1153C| in Genesi unum coelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellavit, qui refert in tertium se coelum raptum, ibique talia cognovisse, quae homini non licebat effari, et hic plurali numero nuncupantur, quod tali forsitan ratione concordat: dicimus unum esse palatium, quod multis membris multisque spatiis ambiatur, ita forsitan et coeli partes dicimus coelos, dum complexio atque sinus ejus unus esse monstretur, coeli vero substantia quamvis pura, lucida atque egregia esse putanda sit, dignaque talibus ac tantis habitatoribus suis, tamen animal eam esse non comperi, et temerarium est ex opinione hominum dicere, quod coelestium litterarum non tradit auctoritas: nam et coelorum nomine in scripturis Apostolos et Prophetas 112.1153D| invenimus denotatos, qui de adventu Domini disserendo orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt, in quibus Deus tanquam in coelis habitat, qui cuncta late complectitur, non ex parte, sed tota eos plenitudine suae majestatis. Pars enim in Deo non est, sed ubique totus et plenus est.

« Benedicite, aquae, quae super coelos sunt, Dominum. » Aquas vero super coelos esse Genesis refert; ait enim: « Divisitque aquas quae erant super firmamentum (Gen. I), » quod utrumque nimiae laudis designat arcanum, ut et coelorum tenuitas firma consistat et aquae supra ipsum positae cum sint graviores, nisi quando fuerint jussae, non defluant. Aquae vero quae super coelos sunt, ut arbitror istas quae 112.1154A| defluunt esse non dubium est, testante libro Genesis, quod cataractae coeli apertae sint, et facta sit pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus, etc., quod non adeo quaerere necessarium est, quando aut per se, aut per substantias rationales laudare Dominum omnia commonentur.

« Benedicite, omnes virtutes Domini, Dominum. » De virtutibus Dei dicitur in psalmo: « Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus et ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus (Psal. CII). » Quoniam illa sublimis spiritualisque substantia beatorum Angelorum, cum Dominum contuetur, ibi veritatem ejus voluntatis agnoscit, nec opus est loqui quibus se divinitas propitiata patefacit; non enim Deus, verberato aere loquitur, sed inspiramine suo voluntates 112.1154B| eorum ad suum velle convertit.

« Benedicite, sol et luna, Dominum. Benedicite, stellae coeli, Dominum. » De quo et Psalmista dicit: « Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae et lumen (Psal. CXLVIII). » Sol, luna, stellae, ut quidam dicunt, etsi aliquo Spiritu proprio regantur, tamen quia carnalibus oculis patescunt inferiores esse virtutibus, quae non videntur, non absurda aestimatione colligitur, quamvis coeli speciem decoro lumine ornare videantur, nam illa, ad quae pervenit noster aspectus, licet sint lucida atque subtilia, tamen corpora esse manifestum est, et necesse est ut illis cedant quae invisibili virtute subsistunt; quapropter solem, lunam et stellas, sive per propriam rationem, sive per alias sensibiles et judicabiles substantias, 112.1154C| hortatur propheta laudare Dominum, quia creatoris beneficio existere meruerunt. Considerata enim tot lumina ingentes admirationes poterunt commovere, quando mortales oculos videre faciunt et ipsa in tam splendida claritate consistunt. His rebus lumen generaliter adjunctum est, ut caetera lumen in se habentia, quae dinumerata non sunt, tali complexione ad laudes Dominicas incitaret.

« Benedicite, imber et ros, Dominum. » In imbre enim et rore dona coelestia et praecepta ac mandata Domini exprimuntur, quae terram, hoc est, homines irrigant et excitant ad proferendum germen bonorum operum. Dignum est enim, ut quod dono coelesti salubriter hominibus offertur, ad benedictionem et laudem Domini proficiat.

112.1154D| « Benedicite, omnes spiritus, Dominum. » Hoc est quod in Psalterio novissime scriptum: « Omnis spiritu laudet Dominum (Psal. CL), » non utique caro et sanguis, non ambitus, non illecebrae saeculares, sed illud quod est in natura sublimius, hoc laudet Dominum, quod coelestia utique sapit, quando aeterna praemia concupiscit; quapropter universo operi brevem perfectamque sententiam dedit, ut Dominum Salvatorem spiritaliter debeant cuncta laudare.

« Benedicite, ignis et aestas, Dominum. » Ignis aliquando charitatem significat, aliquando tribulationem, sic et aestas aliquando ardorem dilectionis et viriditatem boni operis, aliquando aestum persecutionis 112.1155A| exprimit. Sed haec benedicunt Dominum, quando homines faciunt benedicere Creatorem suum, quia sancti viri et in prosperis et in adversis semper laudant Dominum. Unde Apostolus exhortatur: « ut in omnibus glorificetur Deus per Jesum Christum. » Similiter quatuor versus sequentes intelligi possunt, ubi dicitur:

« Benedicite, noctes et dies, Dominum. Benedicite, lux et tenebrae, Dominum. Benedicite, frigus et aestas, Dominum. Benedicite, rores et pruina, Dominum. » Per contrarias enim sibimet res laudem Domini fieri hortatur et ad benedicendum provocat. Nam dies et lux et aestas et rores prosperitatem; et econtra nox et tenebrae frigus et pruina tribulationem significant. Non solum enim elementa 112.1155B| mundi et tempora ad laudandum Deum habilia sunt, sed etiam ipsi homines, qui sub elementis mundi constituti temporaliter vivunt ad benedicendum Deum, debitores fiunt, quia creator omnium, sic temperat electis suis praesentia, ut ipsi perpetualiter praeconia non taceant divina, unde Paulus ait (II Cor. XII): « Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. » Et item: (II Cor. IV): « Id, inquit, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, » etc.

« Benedicite, gelu et frigus, Dominum. Benedicite, glacies et nives, Dominum. « In gelu et frigore, 112.1155C| glacie et nive praesentis temporis adversitas, vel duritia mentis humanae significatur, sed saepe haec Dominus in laudem suam convertit, dum homines infidelitatis algore torpentes per fidei calorem et bonorum operum studium ad servitium Christi convertuntur, unde scriptum est in Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua (Eccli. III). » Et in psalmo: « Ignis, inquit, grando, nix, glacies, spiritus procellarum qui faciunt verbus ejus (Psal. CXLVIII), » quibus rebus per allegoriam homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Quomodo isti faciunt verbum ejus, nisi quia ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt?

112.1155D| « Benedicite, fulgura et nubes, Dominum. » Quid ergo per nubes, nisi Evangelii praedicatores, et quid per fulgura, nisi coruscationes miraculorum nobis demonstrantur? de quibus per Psalmistam dicitur: « Fulgura multiplicabis et conturbabis eos (Psal. XVII). » Per has ergo nubes lumine suo desuper Dominus fulgurat, quia per praedicatores sanctos insensibilitatis nostrae tenebras etiam miraculis illustrat. Cumque nubes istae verbis pluunt, cumque miraculis vim coruscae lucis aperiunt, extremos etiam mundi terminos in divinum amorem convertunt.

« Benedicat terra Dominum, lauda et superexalta eum in saecula. » Hic ergo terra sanctam Ecclesiam significat, de qua in Psalmo scriptum est: « Domini 112.1156A| est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in ea (Psal. XXIII), » et quamvis terram in bono ac si in malo poni saepe noverimus, hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia abysso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem; et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum Christianum. Haec ergo terra semper laudat Deum et superexaltat eum in saecula, quia non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro eum semper laudat, et super omnia dominantem praedicat.

« Benedicite, montes et colles, Dominum. Benedicite, universa germinantia in terra, Dominum. 112.1156B| Laudate et superexaltate eum in saecula. » Hinc etiam Psalmista, ubi omnes creaturas ad laudandum Dominum provocat, inter caetera ait: « Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri (Psal. CXLVIII). » Hic montes significat homines prae tumida potestate sublimes, colles mediocres aequalitate tractantes, ligna fructifera, qui ex duritia peccatorum conversi, fructus bonorum operum intulere dulcissimos. Cedri quoque absolute superbos significant, et elatos, sed quia mandat, quod universa terrae germinantia Dominum laudent, ostendit quod ex omnibus Christi gratia sibi electos parat, qui in illa ultima resurrectione Angelorum possint coetibus aggregari, et in laudibus Conditoris sui in aeternum associari.

112.1156C| « Benedicite, fontes, Dominum. » Fons quoque in Scripturis aut Dominum Christum mystice significat, aut gratiam Spiritus sancti, aut baptismi lavacrum, aut originem virtutum. Nam Christum significat, in eo, quod Genesi legitur, fontem esse in medio paradisi. Unde quatuor flumina procedebant, hoc est, quatuor Evangelia de fonte salutaris procedentia ad irrigationem generis humani. Item fons Spiritus sancti gratiam designat in eo, quod Dominus dicit in Evangelio: « Qui biberit aquam quam ego do, fiet in eo fons aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). » Baptismi vero sacramentum ostendit illud Zachariae, quo ait: « In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae (Zach. XII), 112.1156D| nam hic fons de domo Dei egrediens fertur ad Ecclesiam, et ad scientiam Scripturarum, ut omnes renascamur in Christo et non aqua baptismatis nostra nobis peccata donentur. Sed hic fontes possumus testimonia sacrarum Scripturarum per ora praedicatorum prolata intelligere. Unde in psalmo scriptum est: « Apparuerunt fontes aquarum (Psal. XVII), » id est, veritas praedicantium, qui fontes aeternae vitae sanctitatis ore fuderunt, ipso enim Domino veniente patuit, quod obscuritas divini tegebat eloquii.

« Benedicite, maria et flumina, Dominum. » Quando dicit maria, generaliter omnes aquarum collectiones, sive salsae sint, sive dulces simul comprehendit juxta illud, quod scriptum est: « Congregationes 112.1157A| aquarum appellavit maria (Gen. I.), » a quibus flumina procedunt, ut est illud: « Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I), » ubi metaphorice aquae nomine limus terrae et in fluminibus homines intelliguntur, qui in terram, unde sumpti sunt revertuntur; sed terra eorum multitudine non impletur. Benedicere ergo jubentur homines Dominum, hoc est, auctorem suum cognoscere, illumque fide et bonis operibus colere, quia ab ipso creati sunt, et ad ejus judicium omnes revertuntur, « quatenus unusquisque propria corporis recipiat, prout gessit, sive bonum, sive malum. » (II Cor. V).

« Benedicite, ceti et omnia quae moventur in aquis, 112.1157B| Dominum: laudate et superexaltate eum in saecula. » In cetis ergo, qui pro magnitudine corporis sui montibus comparantur, et caeteris animantibus, quae in mari versantur praeeminent, potentes istius mundi exprimi possunt. Hi cum caeteris hominibus, qui hoc saeculo versantur ad laudandum Creatorem suum provocantur, cujus munere omnes subsistunt, et omnes nutriuntur, quia dignum est ut magni et parvi omnipotentem Conditorem suum laudent et in saeculum benedicant.

« Benedicite, volucres coeli, Dominum. » In volucribus ergo philosophi accipi possunt, qui cogitationum suarum velocitate naturas rerum et cursus siderum discutere censuerunt; sive etiam altiori sensu angeli volucrum nomine designati intelligi possunt, qui 112.1157C| ad custodiam hominum in mundum a Deo mittuntur, ut eorum curam gerant, et contra spiritales nequitias illos defendant, quia aequum est ut omnes praelati simul et subditi omnium dominatorem benedicant, « qui fecit coelum et terram, maria et omnia quae in eis sunt. »

« Benedicite, omnes bestiae et pecora, Dominum: laudate et superexaltate eum in saecula. » In bestiis crudeles et indomiti homines significantur et in pecoribus omne vulgus et infinitae plebes. Nam tales Propheta hortatur, ut conversi a crudelitate et superbia ad humilitatem et innocentiam revertantur, ita ut corde, ore et opere benedicant factorem suum, a quo perfecti sunt coeli et terra et omnis ornatus eorum.

112.1157D| « Benedicite, filii hominum, Dominum: benedicat Israel Dominum. » In filiis quidem hominum rationabiliter viventes, et in Israel divinae contemplationi vacantes designantur. Hos ergo ad benedicendum Deum invitat, quia valde dignum et justum est ut qui super caeteras creaturas terrae, hoc ab opificis sui largitate perceperunt, ut eum veraciter agnoscentes recta fide ac bonis operibus colere et mundo corde atque pura intentione contemplari atque diligere possint, nunquam a laudibus ejus cessent, sed in aeternum benedicentes praedicent.

« Benedicite, sacerdotes Domini, Dominum: benedicite, servi Domini, Dominum. » In sacerdotibus magistros Ecclesiae exprimit, in servis vero subjectorum 112.1158A| plebem. Omnes ergo adhortatur, ut praelati simul et subditi Dominum Christum, cujus munere sunt sanctificati atque mundati semper benedicant simul cum Patre et Spiritu sancto regnantem in saecula saeculorum.

« Benedicite, spiritus et animae justorum, Dominum. » In spiritus ergo et animae vocabulo totam conditionem interioris hominis comprehendit, qui spiritu sapit et anima vivit. Mandat ergo Propheta ut justorum spiritus et animae benedicant Dominum, quia illi solummodo veraciter benedicunt Dominum, qui justitiae et veritatis regulam servant, horumque benedictiones divinitas gratanter accipit, qui recta fide, vera confessione ac bona operatione juste vivendo illum collaudant.

112.1158B| « Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum. » Humilitatem cordis habere et praesens versiculus docet, et illud, quod in Evangelio legitur: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Cordis autem illa est humilitas, quae in alio loco paupertas spiritus appellatur, ut non erigamur superbia, nec ficta humilitate gloriam terrenam quaeramus, sed toto corde inclinemur

« Benedicite, Anania, Azaria et Misael, Dominum: hymmum dicite, laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis et liberavit de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. » Novissime vero tres pueri semetipsos ad benedicendum 112.1158C| Dominum exhortantur, et merito ordinem creaturae ob liberationem eorum commutavit, ita ut nec corpora eorum ignis laedere, nec vestimenta flamma comburere posset, cui hymnus est debitus, et laudatio conveniens, quia ipse semper laudabilis et super omnia exaltatus manet in saecula saeculorum. Post has quoque benedictiones additum est a sanctis Patribus id, quod modo canitur in Ecclesia, hoc est sanctae Trinitatis laus et confessio juxta hunc modum.

« Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu, laudemus et superexaltemus eum in saecula. » Quia unus et solus Deus est, Pater et Filius et Spiritus sanctus trinus in personis et unus in substantia, qui creavit coelum et terram, mare et omnia, quae 112.1158D| in eis sunt, cujus laudem praedicare et nomen ejus super omnia fas est confiteri omnibus qui illum credunt, et ab eo vitam aeternam accipere volunt ejusque bonitate frui desiderant in regno coelesti. Hoc autem quod sequitur in hoc Cantico ante praelatum est in libro prophetico, ubi priusquam provocarentur opera Domini ad benedicendum Dominum, ita scriptum legitur: « Benedictus est in firmamento coeli, et laudabilis et gloriosus in saecula. » Firmamentum enim coeli aut angelicas potestates significat, in quibus, Dominus perpetualiter regnat, vel scientiam sanctarum Scripturarum, ubi totius boni et veritatis solidamentum est, et majestas ac bonitas Creatoris assidue laudatur et praedicatur. Hinc quoque 112.1159A| scriptum est: Coelum plicabitur, sicut liber involutus, et alibi; firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius, ut manifestetur illis: quicunque enim hic veraciter Deum diligunt et mandata ejus custodire appetunt, laudibusque Dei non solum ore, sed etiam corde assidue vacare student, ex Scripturis sacris consolationem congruam accipientes de die in diem proficient, ac sic sine ulla dubitatione per gratiam Dei post finem hujus vitae hoc, quod diu hic quaesierant in regno coelesti sine fine percipient.

INCIPIT CANTICUM ZACHARIAE Patris B. Joannis Baptistae. 112.1159B| Igitur Zacharias, pater beati Joannis Baptistae, licet propter dubietatem mentis diu fuisset expers eloquio, munere tamen non est privatus divino: sed edito puero, cujus nomen tacendo conscripserat, gratia sancti Spiritus illustratus, quid futurum esset in Dei populo prophetando pronuntiavit dicens:

« Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. » Quanta superni muneris est largitas, si prompta ad accipiendum nostrae fidei sit pietas, perpendere possumus. Ecce loquela, quae sola est ablata diffidenti, cum spiritu prophetiae est restituta credenti. Visitavit autem Dominus plebem suam, quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi venditam sub peccato, 112.1159C| unici filii sui sanguine redemit, quod quia beatus Zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat. Et notandum, quod visitasse et redemisse plebem suam dicitur. Non quia videlicet ad hanc veniens suam invenit, sed quia visitando suam fecit.

« Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. » Cornu salutis firmam celsitudinem salutis dicit. Ossa siquidem omnia carne involuta sunt. Cornu excedit carnem, et ideo cornu salutis regnum Salvatoris Christi vocatur, quo mundo spiritalis, et quae carnis gaudia superet, altitudo nuntiatur: in cujus figuram David vel Salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati.

« Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo 112.1159D| sunt prophetarum ejus. » A saeculo, inquit, quia ex tota Veteris Instrumenti Scriptura prophetia de Christo processit, nec soli Jeremias, Daniel, et Isaias caeterique tales, qui et prophetae specialiter appellati, et ejus adventu manifeste sunt locuti; verum ipse pater Adam, Abel et Enoch, et caeteri Patrum factis quique suis ejus dispensationi testimonium reddunt. Unde Dominus ipse Judaeorum duritiam redarguens ait: « Si crederetis Moysi, crederetis forsitan mihi: de enim ille scripsit (Joan. V). »

« Salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos. » Jungendum est a superiori versiculo, Erexit nobis, id est, erexit nobis salutem ex inimicis nostris, cum enim primo breviter praemisisset: 112.1160A| « et erexit cornu salutis nobis, » continuo quasi apertius quid erexit explanans. « Salutem, inquit, ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos. » Omnes autem qui oderunt nos, vel homines perversos, vel immundos spiritus significat, de quorum manu et interim spe salvi facti sumus, et in futuro reipsa salvandi. Quod autem in quibusdam Ecclesiis canitur, « et liberavit nos ab inimicis nostris, et de manu omnium qui nos oderunt, » idem est, quia tunc plene salutem ex inimicis nostris accipiemus, quando de eorum insidiis et seductionibus perfecte liberati fuerimus, ut misericordiam quam, per gratiam Dei et Patrum merita, hic ex parte accipimus, in futura vita pleniter possideamus. Unde et sequitur:

112.1160B| « Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti, jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati serviamus illi. » Dixerat Dominum juxta eloquia prophetarum in domo David nasciturum, dicit eumdem ad explendum testamentum, quod Abrahae disposuit, nos esse liberaturum, quia videlicet his praecipue patriarchis de suo semine vel congregatio gentium, vel Christi est incarnatio promissa, quod Matthaeus quoque breviter intimare voluit, qui Evangelii sui principium hoc modo caepit: « Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. » Ubi notandum, quod apud utrumque evangelistam David praefertur Abrahae, quia 112.1160C| et si temporis ordine posterior, promissionis tamen est munere major. Abrahae namque qui adhuc in praeputio positus propria dereliquit, Deum cognovit, fidei testimonium meruit, fides tantum gentium et sacrosanctus Ecclesiae coetus est promissus, dicente ad eum Domino, « atque in te benedicentur universae cognationes terrae; » David autem oraculo sublimiore, quod ex ipso Christus secundum carnem nasciturus esset audivit: « Cumque impleveris, inquit, dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum ejus. Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium (I Par. XVII). »

« In sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus 112.1160D| nostris. » Aperte et breviter quomodo sit Domino serviendum designat, videlicet et in sanctitate ac justitia, et coram ipso, et omnibus diebus. Nam qui vel ante mortem ab ejus servitio discedit, immunditia qualibet, sive injustitia, fidei suae sinceritatem commaculat, vel coram homnibus tantum, et non etiam coram Domino sanctus perdurare contendit, et justus, necdum perfecte de manu spiritualium inimicorum liberatus Domino servit, sed exemplo veterum Samaritanorum diis gentium pariter et Domino servire conatur.

« Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis. Praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus. » Pulchre cum de Domino loqueretur ad Prophetam 112.1161A| repente sua verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse Domini designaretur. Verum quaeritur quomodo octo dierum alloquatur infantem? sed qua ratione vocem patris non audierit natus, qui salutationem Mariae adhuc utero clausus audivit? nisi forte putandus est Zacharias propter eos potius, qui aderant, instruendos futura sui filii munera, quae dudum per angelum didicerat, mox, ut loqui potuit, praedicare voluisse. Audiant sane Ariani et erubescant, audiant mansueti et laetentur, quod Christum Dominum, quem Joannes prophetando praeibat, altissimum vocat, juxta quod Psalmista Deum hominemque perfectum in una persona collaudans ait: « Mater Sion dicet: homo et homo factus in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI), » eum factum 112.1161B| qui fundavit eumdem hominem quem altissimum nuncupat.

« Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum. » Quasi Jesus idem ac Salvatoris nomen exponere ac diligentius commendare desiderans, salutis mentionem frequentat, cum cornu salutis erigendum, salutem ex inimicis futuram, scientiam salutis plebi dandam commemorat; sed ne temporalem carnalemque promitti salutem putares, « in remissionem, inquit, peccatorum eorum. » Verum Judaei non ideo Jesum Christum suscipere, sed Antichristum malunt exspectare; quia non intus, sed foris salvari, non a peccati dominio, sed ab humanae servitutis cupiunt jugo liberari.

« Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus 112.1161C| visitavit nos oriens ex alto. » Et propheta de Domino loquens: « Ecce vir, inquit, oriens nomen ejus, (Zach. VI), » qui ideo recte oriens vocatur, quia nobis ortum verae lucis aperiens filios noctis et tenebrarum lucis effecit filios, juxta quod beatus Zacharias consequenter exponit dicens:

« Illuminare his qui in tenebris et umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. » Sedentibus quippe in tenebris et umbra mortis Domino illuminare, est his qui in peccatis et ignorantiae caecitate vixerint agnitionis amorisque sui radios infundere, qualibus dicit Apostolus (Ephes. V): « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. » Pedes autem nostri in viam pacis diriguntur, cum actionum nostrarum iter per omnia Redemptoris 112.1161D| illuminatorisque nostri gratiae concordat; congruo sane ordine primo illuminanda corda et post opera dirigenda testatur, quia nemo, quam non ante didicerit pacem valet operari. Unde recte Psalmista. « Inquire, inquit, pacem et sequere eam (Psal. XXXIII), » quod est dicere, illuminare, qui in tenebris sedebas, et viam pacis, a qua diutius exsulabas, ingredere.

INCIPIT CANTICUM MARIAE Matris Domini. Beatissima virgo Maria postquam se coelesti partu gravidam cognovit, nequaquam se de donis coelestibus, 112.1162A| quasi a se haec essent, extulit; sed ut magis magisque donis esset apta divinis, in custodiam humilitatis mentis suae gressum fixit, memor Scripturae praecipientis: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III), moxque ut angelus qui divinum ei partum nuntiabat ad coelestia rediit, surgit, ad montana conscendit, gestansque in utero Deum, servorum Dei habitacula petiit, ac requirit alloquia, in cujus adventu Elisabeth salutationem matris Domini audiens, mox de ea prophetavit et matrem Domini ad se venisse testata est, quam benedictam inter mulieres esse et benedictum fructum ventris ejus pronuntiavit, insuper et ad vocem ejus narravit infantem in utero suo exsultasse Spiritu sancto repletum. Haec quoque audiens Maria, non se jactanter 112.1162B| inani gloria extulit, sed magis per humilitatem tota intentione animi gratias Deo retulit dicens:

« Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. » Tanto, inquit, me Dominus, tamque inaudito munere sublimavit, quod non ullo linguae officio explicari, sed ipso vix intimo pectoris affectu valeat comprehendi, et ideo totas animae vires in agendis gratiarum laudibus offero, totum in contemplanda magnitudine ejus cui non est finis quidquid vivo, sentio, discerno, gratulanter impendo, quia et ejusdem Jesu, id est, salutaris, spiritus meus aeterna divinitate laetatur, cujus me caro temporali conceptione laetatur; cui simile est illud Psalmistae. « Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutare ejus (Psal. 112.1162C| XXXIV), » et ipse enim Patrem Filiumque pari venerabatur amore.

« Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. » Cujus humilitas respicitur recte beata ab omnibus cognominanda gratulatur, sicut econtrario cujus superbia despecta condemnatur, Aevae, id est, vae sive calamitatis, nomine multata tabescit. Decebat enim ut sicut per superbiam primae nostrae parentis mors in mundum intravit, ita per humilitatem Mariae vitae introitus panderetur.

« Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. » Ad initium carminis respicit, ubi dictum est: « Magnificat anima mea Dominum: » sola quippe anima illa, cui Dominus magna facere 112.1162D| dignatur, dignis eum praeconiis magnificare, et ad consortes ejusdem voti ac propositi potest cohortando dicere: « Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem; » nam quicunque nostrum quem cognovit, quantum in se est, magnificare et nomen ejus sanctificare contempserit, minimus vocabitur in regno coelorum. Sanctum nomen ejus vocatur, qui singularis culmine potentiae transcendit omnem creaturam atque ab universis quae fecit longe segregatur, quod Graeca locutione melius intelligitur, in qua ipsum verbum, quod dicitur ἅγιον, quasi extra terram esse significat, cujus etiam nos imitatione pro modulo nostro segregari praecipimur ab omnibus qui non sunt sancti nec Deo dedicati, 112.1163A| dicente Domino: » Sancti estote, quia et ego sanctus sum (I Pet. I). Quicunque enim se consecraverit, merito extra terram et extra mundum videbitur. Potest enim et ipse dicere, super terram ambulantes conversationem in coelis habemus.

« Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. » A specialibus se donis ad generalia Dei judicia convertens, totius humani generis statum describit, et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Adae per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam, alternis versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna, qui potens est, sed et in omni gente et progenie, qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

« Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos 112.1163B| mente cordis sui. » In brachio suo, in ipso Dei Filio significat, non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat; sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est. Sicut enim tuum brachium per quod operaris, sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est mundum; cur enim homo brachium, ut aliquid operetur extendit? quia non continuo fit quod dixerit; si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset. Dum ergo audivimus brachium Dei Patris esse Deum Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis, sed quantum illo donante possumus, Dei virtutem et sapientiam 112.1163C| cogitemus, per quam facta sunt omnia.

« Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. » In brachio ergo suo Dominus per omnes saeculi generationes potentes, hoc est, superbos de sede jactantiae suae deponit, et exaltat humiles, qui non sua potentia, sed in Dei bonitate confidunt, « quia omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII). » Similiter et esurientes qui esuriunt et sitiunt justitiam aeternis bonis implet, et divites avaros et parcos inanes bonis operibus perire sinit.

« Suscepit Israel puerum suum memorari misericordiae suae. » Pulchre Israel puerum Domini appellat, qui ab eo sit ad salvandum susceptus, obedientem 112.1163D| videlicet et humilem, juxta Oseae dictum: « Quia puer Israel et dilexi eum (Ose. XI); » nam qui contemnit humiliari, non potest utique salvari, nec dicere cum Propheta: « Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae (Psal. LIII). Quicunque autem humiliaverit se, sicut parvulus, hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII). »

« Sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula. » Semen Abrahae non carnale, sed spiritale significat, id est, non ejus tantum carne progenitos, sed sive in circumcisione seu in praeputio fidei illius vestigia secutos: nam et ipse in praeputio positus credidit, reputatumque est ei ad justitiam, atque ejusdem fidei signaculum circumcisionem 112.1164A| accepit, ut sic utriusque populi pater fieret per fidem, juxta quod Apostolus ad Romanos plenissime disseruit. Adventus ergo Salvatoris, Abrahae et semini ejus in saecula promissus est filiis promissionis, quibus dicitur: « Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III). » Bene item vel Domini, vel Joannis exortum matres prophetando praeveniunt, ut sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus incipiant, et quae per unius deceptionem perit, duabus certatim praeconantibus mundo vita reddatur.

INCIPIT BENEDICTIO SIMEONIS PROPHETAE.

112.1164B| Narrat evangelista Lucas quod, cum parentes Jesu Domini nostri ipsum puerum inducerent in Hierusalem ad templum Domini, ut facerent secundum legis pro eo, et offerrent hostias secundum quod scriptum est in lege Domini, acceperit eum justus Simeon in ulnas suas, et benedixerit illum, prophetizans de ipso. Magna quidem Domini potentia, sed non minor claret humilitas, ut qui coelo terraque non capitur grandaevi hominis gestetur totus in ulnis; sed et tropice accipit Simeon Christum, veteranus infantem, ut doceat nos exuere veterem hominem, qui corrumpitur cum actibus ejus, et renovato spiritu mentis nostrae induere eum qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate, 112.1164C| et veritate, hoc est, deponentes mendacium, loqui veritatem, et caetera quae ad novi hominis statum pertinent ore, corde et opere, perficere. Accipit senior justus secundum legem et timoratus puerum Jesum in ulnas suas, ut significet justitiam operum, quae ex lege erant, quis enim nesciat opera per manus et brachia solere figurari. Humili quidem salutaris fidei evangelicae gratia mutanda accipit senior infantem Christum, ut insinuet hoc saeculum quasi senio jam et longaeva aetate defussum ad innocentiam, et, ut ita dixerim, infantiam Christianae conversationis rediturum, et sicut aquilae juventutem illius esse renovandam.

« Et benedixit Deum et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. » 112.1164D| Vides non solum Novi, sed et Veteris Testamenti, justos spe futurae vitae desiderium habuisse dissolvi a corpore, imo pacis viam deputasse, sarcinam deponere terrestrem, ut pote qui se in sinu Abrahae requiem non dubitarent habituros esse perpetuam Denique et Idithun, hoc est, transiliator cupidita tum saecularium, postquam multa diu tacitus mundi mala contemplatus interna secum cordis meditatione concaluit, tandem locutus in lingua sua, et quae intus egerit promens. « Notum, inquit, fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui est, ut sciam quid desit mihi; ecce veteres posuisti dies meos (Psal. XXXVIII). » Quibus absque dubio verbis aperit, quam maximum se praesentium calamitatum 112.1165A| nacturum speret in fine solatium, quem tantisper advenire desiderat.

« Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. » Beati oculi qui vident quae Simeon vidit. « Beati qui non viderunt et crediderunt. » Illud ipsum, inquit, quod omnibus postmodum gentibus, populis, et linguis, mente ac fide conspiciendum parasti, spe ac dilectione quaerendum praevidisti, ipse desideratum nunc et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor.

« Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. » Lumen quidem utrique populo salutare Dei, id est, Christus a Deo Patre paratus, 112.1166A| qui tamen gloria magis Israel, cui diu speratur, et ex quo praenuntiatus advenit. Gentium vero dicitur esse revelatio, quarum mentis oculos profunda jam caecitate demersos, neque ulla spe adventus Dominici erectos ipse visitare pariter revelare atque illustrare dignatus est. Et bene revelatio gentium Israelis gloriae praefertur, qui « cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet, » quomodo et Psalmista cum diceret: « Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII), » subjunxit, atque ait, « Memor fuit misericordiae suae Jacob et veritatis suae domui Israel. »

Quotation analysis