Commentaria in Cantica (Haymo Halberstatensis)

This is the stable version, checked on 13 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Cantica
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116

Commentaria in Cantica

Commentaria in Cantica (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 116.0712D

CANTICUM ISAIAE PROPHETAE. 116.0695A|

Confitebor. Hic ascribitur titulus, Canticum Isaiae prophetae, quia Isaias in praecedentibus suae prophetiae verbis casum hominis, et iram Dei mitigatam, et hominem ad pristinam dignitatem reparatum per Filium incarnatum prophetat. Materia est Christi adventus. Modus, quod ostendit quae bona ex illo adventu hominibus proveniant. Intentio est, hortari ad laudem pro incarnatione Filii.

Vox filii prophetantis: Confitebor tibi, Domine, id est, laudabo te, quoniam iratus es mihi, id est, toti humano generi, culpa parentis, et conversus est furor tuus, id est, ira tua dimittendo peccata, et consolatus 116.0695B| es me spe aeternae beatitudinis: non ideo confitetur, quod iratum fuisse intelligit, sed quia de ira ad misericordiam conversus sit.

Ecce ita consolatus es me, quod Deus iratus prius, modo factus es Salvator meus ab originali peccato mundans, ideo deinceps agam, id est, promovebor in virtutibus fiducialiter, id est, securus sum de praemio, si quid boni gessero, non timebo diabolum, vel peccatum quod habitat in mortali corpore, quia iste Salvator refrenabit utrumque.

Ideo non timebo, quia Dominus fortitudo mea est contra illa, et est laus mea, id est, faciet me laudabilem in aeterna vita: et haec omnia ideo sunt mihi, quia creator factus est valens creaturae mihi in aeternam salutem.

116.0695C| Haurietis. Convertit se ad illos, qui erant in tempore incarnationis: quasi dicat: Ego in aenigmate prophetico spiritu salvandum me video, vos autem aperte haurietis aquas doctrinae et baptismatis in gaudio spirituali, de fontibus, id est, de multiplici abundantia Salvatoris, et alter alteri dicetis et admonebitis alios in illa die incarnationis. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus, id est, praeparate vos dignos ad invocandum.

Notas facite. Hoc etiam dicetis: Notas facite in populis praedicando adinventiones ejus, id est salvationem, et omnem viam sapientiae et scientiae, quam invenit et ostendit fidelibus suis: et ne velitis nomen Dei usurpare vobiscum sicut Adam fecit, sed 116.0696A| semper mementote quoniam excelsum est nomen ejus et punit superbos.

Hoc etiam dicetis: Cantate isti Domino, quoniam in his magnifice fecit et dignus est laude: et dicetis etiam: annuntiate hoc, id est hanc salvationem, in universa terra ubique gentium, ista salvus omnes colligit.

Exsulta. Quasi omnibus jam est annuntianda, sed tu, o habitatio Sion, id est, o vos Judaei principaliter, exsulta et lauda ideo, quia sanctus Israel, id est, ille qui sanctificat Israel, est magnus in medio tui de vobis natus, inter vos conversatus.

CANTICUM EZECHIAE REGIS JUDA.

Ego dixi. Canticum istud est ab Isaia scriptum, tamen non nomine ejus intitulatur, sed nomine 116.0696B| Ezechiae, qui ab Isaia loquens inducitur. Ezechias cum in multis Deo deserviret, in hoc peccavit, quod excelsa non abstulit, unde a Deo gravi infirmitate percussus, ab Isaia meruit audire: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Ille ergo gravi compunctione conversus ad parietem, peccata deflevit, et rursum ab eodem Isaia audire meruit, quod Deus poenitentia illius placatus, quindecim annos vitae superinduxit. Postquam igitur Ezechias de infirmitate convaluit, hoc Deo canticum liberatori suo cecinit, in quo et peccati sui et infirmitatis meminit, ut ex opposito tribulationis gratior appareat modus liberationis. Materia est ipse Ezechias in infirmitate positus, et ab infirmitate liberatus. Modus 116.0696C| est, quod ostendit quare in illam infirmitatem corruerit, propter peccata sua, et qualiter in infirmitate se habuerit, scilicet, quam graviter poenituerit, et qualiter per poenitentiam purgato peccato, convaluerit. Intentio est hortari ad poenitentiam. Notandum est, Isaiam in verbo Domini loquentem, et vicinam mortem annuntiantem, Ezechiae non esse mentitum, quamvis ille convaluit. Dominus enim sub conditione solet loqui, quia dicit: Morieris, nisi poenitueris.

Verba Ezechiae, recolentis qualiter in infirmitate se habuerit: Ego dum infirmarer dixi, id est, deliberavi: Vadam ad portas inferi in dimidio dierum meorum, quia dies meos non consummavi in studiis bonorum operum.

116.0697A| Quaesivi, et ideo, quia vidi propter peccata mea, et ante consummatam vitam me in inferno ponendum, quaesivi a Domino precibus et compunctione cordis, residuum annorum meorum ut prolongato vitae spatio, quod in me imperfectum erat, consummarem.

Ideo quaesivi bona, ut perficerem, quia si non perficerem, dixi, id est, deliberavi, non videbo Dominum Deum in terra viventium. Solebam mihi aggratulari in circuitu illius, qui reparatus est quietem quam Adam perdiderat, sed non videbo ultra inter illos qui sunt terra viventium.

Non videbo. Expositio praecedentis versus. Vere non videbo, quia non ad salutem ultra aspiciam, si modo moriar, hominem quem intelligo in humanitate venturum, et non aspiciam ipsum eumdem habitatorem 116.0697B| qui erit habitatio quietis Quasi diceret: Veniet quidem ad loca inquietudinis, sed tamen erit habitator quietis, ultra non moriens.

Generatio mea ablata est: quasi diceret: Et si moriar inconsummatus, ut non perficiam bona, tunc ille egregius de semine meo nasciturus erit, a salute mea ablatus. Vel, generatio piorum et electorum a me est elongata: mea, id est, inter quos me futurum intellexeram, et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum. Per simile loquitur, quasi tanta velocitate remota est a me societas sanctorum, si inconsummatus moriar, quam cito convolvuntur tabernacula, hoc est, tentoria pastoria, quando mutant pascua.

Praecisa est. Ideo non aspiciam, quia vita mea praecisa 116.0697C| est, id est, non perfeci bona, quae debui, velut a texente. Per simile dicit illius textoris, qui priusquam perficiatur tota tela, praecidit partem quam texuit. Et textor meus, scilicet, Deus, succidit me: non dicam, cum jam aliquid texuissem, sed dum ordirer adhuc, id est, dum ad bene agendum me praepararem, succidit me: et praecisam vitam dicit, non quod mortuus esset, sed prae nimia gravitate infirmitatis, quia parum defuit a morte.

De mane usque ad vesperam finies me. Quasi ideo succidit, et quasi mortuum me fuisse, quia prae nimia infirmitate singulis diebus dicebam: O Domine! de hoc mane usque ad vesperam finies me: et vesperi sperabam et dicebam, usque ad mane finies mane.

116.0697D| Ideo sic sperabam, quia infirmitas a Deo immissa, sic contrivit omnia ossa mea, quasi leo confringit omnia quae rapuit.

De mane. Propter oppositam similitudinem de leone, repetit. Et quia similis erat leoni infirmitas, ideo dicebam: De mane usque ad vesperam finies me.

Hactenus dictum est de gravitate infirmitatis: et quia propter peccata scilicet contigit, hic de poenitentia peccatorum incipit, quam in ipsa infirmitate habuit quasi diceret: Video quidem propter peccata hanc infirmitatem evenisse, sed ad Dominum sic clamabo tota mentis intentione, sicut pullus hirundinis qui maxime os aperit in clamore, et sic etiam meditabor ut columba, clamando peccata ingemiscam.

116.0698A| Attenuati sunt. Quia proponebam clamare et gemere, ideo oculi mei, id est affectiones meae sunt attenuati, id est remota crassitudine terrae clariores et subtiliores effecti, et per hoc suspicientes in excelsum scilicet, in Deum directi. Domine. Oculi dico dicentes, Domine, vim infirmitatis patior a simili illius, qui in causa deprimitur, et advocatum quaerit; inde dicit: sed tu responde pro me, id est, sis advocatus meus.

Quid dicam? Quasi admiratus peccata sua, et justitiam illius, quem invocat, dicit: Invoco te ut liberes me, sed quid dicam ex hoc quod invoco te; aut quid respondebit mihi ipse Deus? Quomodo fiet ipse Deus advocatus, cum ipse fecerit hanc mihi infirmitatem propter peccata mea? Quasi diceret: 116.0698B| Quamvis intelligo iratum, et poenam inferentem mihi propter peccata mea, tamen per cordis compunctionem scio placatum, et me ab infirmitate sanaturum.

Recogitabo. Quasi diceret: Et si responderis pro me et ab infirmitate me suscitaveris, recogitabo tibi omnes annos meos recompensando bona pro singulis bonis, quae feci in praeteritis annis meis, in amaritudine animae meae, id est, in gravi cordis compunctione. Domine. Proponit infirmitatem carnis non causa excusationis, sed causa facilius impetrandi. Domine, si sic vivitur, et in tanta carnis fragilitate, quae peccatis non potest resistere et si in talibus peccatis est vita spiritus mei, id est sensualitatis meae quod mea caro nihil docet et suggerit nisi peccata, quod revera est: quandiu homo in carne subsistit, tunc juste 116.0698C| corripies, id est correptum et emendatum me facies per istam infirmitatem, et spatium emendandi tribues, et deinceps vivificabis me justum et sanctum efficies: et vere debeo corrigi et emendari, si spatium prolongatum fuerit, quia ecce modo hoc recognosco, quod in pace dum populus totus pacem habet, et tutus est ab inimicis, est ista mea amaritudo infirmitatis amarissima. Dum totus populus mecum in bellis periclitaretur, non poteram meam culpam ita attendere, sed per hoc quod solus punior, populo incolumi, ideo comperio hoc ex peccatis meis contigisse.

Tu autem. Ecce incipit ostendere quomodo convaluit, quasi diceret: Amaritudo est mihi, tu autem eruisti, indulgendo spatium vitae, animam meam, ut non periret: et per hoc eruisti, quia projecisti 116.0698D| post tergum tuum omnia peccata mea, oblivioni dedisti condonando:

Quia ideo me eruisti, ut ereptus confiterer, qua aliter non possem confiteri, quia non infernus confitebitur tibi. Nullus postquam in inferno est positus, potest te laudare, sic nec ego si ibi ponerer exigentibus peccatis, neque mors, id est aliquis in peccatis mortuus, etiam in hac laudabit te sicut decet, sic nec ego si in peccatis perseverarem: et illi qui descendunt in lacum, id est in infernum, vel profundum vitiorum, non exspectabunt veritatem tuam, id est in carne Filii tui promissam sibi utilem non intelligunt: sic nec ego, si in peccatis morerer, vel si in peccatis perseverarem, incarnationem Filii 116.0699A| tui futuram non intelligerem mihi profuturam.

Vivens. Illi non confitebuntur, sed vivens, id est, solus in virtutibus vivens in praesenti, et in beatitudine post mortem, ipse solus confitebitur tibi: et ideo me vivificasti, ut tibi confiterer.

Confitebitur tibi dico, et aliquis illorum vivificatorum factus pater et doctor aliis, faciet filiis, quos docet notam veritatem tuam, id est promissiones tuas, quod non vis mortem peccatoris, sed potius ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII): sicut et ego hodie notifico per infirmitatem et sanationem meam.

Et ut possim confiteri, Domine, sicut coepisti, deinceps salvum me fac et alios, et communiter psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini, non in excelsis, sicut hucusque promisisti.

CANTICUM ANNAE. 116.0699B|

Exsultavit. Anna diu perpessa opprobrium sterilitatis ab aemula sua Fenenna et filiis ejus, tandem fecundata, et Samuele filio suo, sicut mos erat, in templo adducto, quasi pro gratiarum actione cecinit hoc canticum Domino, in quo etiam prophetat salutem, quam Dominus tempore ipsius Samuelis, et per ipsum Samuelem facturus esset Israelitico populo. Per Annam prius sterilem, postea fecundatam, significatur gentilitas, quae prius despecta a Judaeis, postea conversa, Judaeis est praelata: per Fenennam Judaicus populus, qui ante a Deo acceptus, postea est repudiatus: per Samuelem, Christus, qui futurus erat salus Judaici populi, id est omnis credentis. 116.0699C| Materia est filius Annae a Deo datus. Modus est, quod ostendit qualiter ipsa Anna pro filio sibi dato se habuerit, scilicet, quod Deo datori gratias retulit, et quid per ipsum Samuelem contigit, scilicet, salus populi, et destructio hostium. Intentio est, hortari ad laudem Dei, pro impetratione alicujus beneficii.

Vox Annae, de accepto filio congratulantis: Exsultavit cor meum in Domino quod dedit mihi filium; et cornu meum, id est, defensio mea contra improperium sterilitatis, exaltatum est in Deo meo, non in me superbivi, sed in omnibus me gratam exhibui Deo.

Et ipsum filium, os meum quod mihi prius improperantibus respondere non audebat, modo est dilatatum 116.0699D| super inimicos meos, quia habeo quid respondeam aemulae et filiis ejus: ideo exaltata sum, quia laetata sum in salutari tuo, id est, in filio, quem provideo salutarem populi tui, per te dato.

Non est sanctus. Et quia dedit salutarem, per hoc apparet, quod non est aliquis sanctus ut est Dominus qui tantumdem valeat. Vere non est aeque aliquis sanctus, neque enim est alius extra te. Nullus est sanctus, nisi per te, et non est aliquis fortis in dandis beneficiis, potens sicut Deus noster.

Ergo nolite, tu aemula et filii Philistaei, quos intelligo devincendos in sacerdotio filii mei, multiplicare loquitur sublimia sicut usque huc gloriantes. Non tantum nova non multiplicetis, sed etiam vetera quae 116.0700A| solebatis, proferre, recedant de ore vestro; ideo recedant, quia Deus omnia praevidens, cum vos exitum rei non intelligatis, jactantiae vestrae poenam praeparabit: hoc dicit: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur, id est antequam fiant, cognoscuntur cogitationes hominum.

Et quia novit conscientias vestras superbas, et meam humilitatem, ideo vos deposuit, et nos exaltavit: hoc dicit: arcus, id est potestas, fortium, id est aemulae et filiorum, et Philistinorum, superatus est per meam fecunditatem, et per fortitudinem Judaeorum, et infirmi ego et mei, vel etiam Hebraei, modo per istum filium sunt accincti robore.

Et illi, qui prius repleti fuerant potestate et divitis, modo pro panibus quibus saturarentur, se locaverunt 116.0700B| et servient ut mercenarii, et prius famelici, ut ego ipsa vel Judaei, saturati sunt.

Donec. Ego paulatim tantum crevi, et adversarii decreverunt, donec ad maximam vilitatem devenerunt: hoc dicit: donec sterilis, id est ego vel Judaea potius, impotens resistere allophilis, peperit plurimos, et, illa aemula quae multos habuit filios vel allophili, qui multos habebant bellicosos, infirmata est.

Et hoc quod ego sum saturata, et illi infirmati, hoc est per Dominum, qui quos vult mortificat, et quos vult vivificat et mortificatos deducit ad inferos, ut ibi perpetuo remaneant, et quosdam reducit, quia praevidebat justos in Christi resurrectione reducendos.

Dominus etiam pauperem facit et ditat in divitiis, humiliat et sublevat in potestatibus.

116.0700C| Ipse dico suscitans de pulvere, id est de inferiori gradu egenum sicut me, vel meum populum, et de stercore, id est, de magno opprobrio et abjectione pauperem erigens in magnam dignitatem.

Ad hoc erigens, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat sicut imperator.

Et ipse potest, Domini enim sunt cardines terrae, hoc est, ultimi fines terrae et posuit orbem, hoc est, te firmamentum super eos cardines.

Dominus etiam ipse postquam exaltat sanctos servabit ne peccent pedes sanctorum suorum, id est fines ipsorum, quia ad bonum finem perducet eos, et exposito, impii conticescent non audentes mutire, nec habentes bonum quod proferant, positi in tenebris inferni, jam conticescent: et quia ille tantum qui 116.0700D| vir est, roborabitur in futuro, et hoc robur erit non in sua fortitudine, sed Dei.

Vir quidem fortis apparebit, sed adversarii ejus expertes divinae fortitudinis formidabunt, et timidi apparebunt ante Dominum, et ipse existens in coelis, tonabit per tubam archangeli horribiliter super ipsos dicens: Ite, maledicti, insignem aeternum (Matt. XXV). Vel antequam veniat ad illud judicium, in hoc praesenti intonabit in coelis, id est per apostolos, qui eis praedicando annuntiabunt futuram miseriam.

Et non mirum si formidaverint, quia Dominus in illo judicio judicabit omnes fines terrae, id est cujuscunque modi homines, et hoc per filium; et hoc dicit: Et dabit imperium regi suo Christo, et in 116.0701A| illo judicio cornu, id est altitudinem, quod in quibusdam depressum videtur; sublimabit ut hujus humanitati omnia subjiciantur, Christi sui, id est Filii, per Samuelem significati.

Allegorice potest psalmus ita totus legi. Vox Ecclesiae de gentibus: Exsultavit cor meum in Domino, quia assumpta sum ad fidem: et exaltatum est cor meum in Deo meo, quia defensionem habeo contra improperantes Judaeos.

Dilatatum est os meum super inimicos meos, quia habeo quid eis respondeam, ipsos jam excaecatos per meam illuminationem, quia laetata sum in salutari tuo, quia fidem Filii tui salvatoris suscepi. O Judaei, nolite super me multiplicare loqui sublimia gloriantes.

116.0701B| Et recedant vetera, quae improperare solebatis. Ideo recedant, quia arcus, id est potentia fortium Judaeorum, est superatus per nos, qui modo plus intelligimus quam ipsi: et infirmi, id est nos accincti sumus robore scientiae.

Et alii Judaei prius repleti sapientia, modo pro panibus se locaverunt, effecti sunt lumen gentilium, ut panem vitae intellectus acciperent: et famelici gentiles, prius Deum ignorantes, saturati sunt scientia.

Tandiu crevit, donec gentilitas prius sterilis, peperit plurimos in fidem: et illa Judaea, quae prius multos habebat filios, in cultum Dei instructos, infirmata et excaecata est. Et non mirum si gentilitas ita crevit, quia Dominus hoc fecit, mortificat excaecando, et illuminando 116.0701C| vivificat: deducit ad inferos mortificatos, reducit vivificatos.

Et idem Dominus pauperes facit Judaeos, et ditat gentiles, et humiliat superbos Judaeos, et sublimat gentiles humiles.

Suscitans de pulvere, id est de ignorantia egenum gentilem, et de stercore idololatriae ipsum pauperem erigens.

Ad hoc, ut sedeat cum principibus, id est cum apostolis, et solium gloriae teneat in aeterna beatitudine.

Domini enim sunt cardines terrae: sicut expositum est usque in finem.

CANTICUM MOYSI AD FILIOS ISRAEL.

116.0701D| Cantemus Domino. Filiis Israel per mare Rubrum eductis, quasi pro gratiarum actione cantavit Moyses Domino, quia inimicos eorum submerserat (Exod. XV), hoc canticum laudis, et filios Israel cantare docuit, Maria sorore sua praeeunte et citharizante, in quo praefiguravit laetitiam sanctorum, qui per baptismum submersis vitiis, evaserunt, et Deo gratias referunt. Materia est transitus filiorum Israel per mare Rubrum, et submersio inimicorum. Modus est, quod ostendit se pro sua liberatione et hostium submersione Deo gratias reddere, et per quod transitus iste contigerit, scilicet, per dexteram et fortitudinem Dei: et prophetat etiam quid in ipso itinere post transitum eventurum sit, scilicet, qualiter eos 116.0702A| Deus ab omnibus in via obsistentibus liberabit, donec inducat in terram promissionis. Intentio est, hortari ad laudem Dei, propter ipsum transitum.

Vox Moysi de liberatione applaudentis: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est cum in Aegypto operatus sit multa, in hac submersione hostium clarior apparuit, quia equum, id est, totam pompam et superbiam, et ascensorem, id est ipsum Pharaonem et milites ejus dejecit in mare.

Fortitudo mea. Determinat quis sit ille, qui ita gloriose magnificatus est, scilicet Dominus, quasi ille qui ita magnificatus est, est fortitudo et laus mea, qui facit me fortem et laudabilem et ipse factus est mihi in salutem submersis hostibus.

Iste idem est Deus creator meus et ideo glorificabo 116.0702B| eum et non novus Deus, sed Deus patris mei Abraham et aliorum, et exaltabo eum et ideo est laudandus.

Dominus. Et potuit projicere, et esse in salutem, et ipse Dominus est quasi vir pugnator contra inimicos fortiter pugnans: et si nescitis quis sit, ego dico vobis, omnipotens nomen ejus: currus hic determinat quem equum, et quem ascensorem superius intellexerat: quasi diceret: et quia est pugnator et omnipotens, ideo projecit currus Pharaonis et ipsum Pharaonem cum superbia et pompa sua: et non ipsum tantum, sed exercitum ejus, id est totum comitatum ejus, projecit in mare.

Et non tantum quoslibet, sed electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro et quia potuissent submergi, 116.0702C| et iterum emergere, addit abyssi, id est profunditates aquarum operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis, id est, ad similitudinem lapidis ad inferiora descendentis, semper.

Dextera tua, Domine. Incipit determinare per quid submersionem illam fecerit, scilicet, per fortitudinem dextrae, id est operationis suae: hoc dicit: O Domine, ita illi submersi sunt, et in hoc est dextera tua, hoc est, operatio tua, magnificata est in fortitudine, id est, in hoc forti opere. Vel, magnificata est in fortitudine, quasi recognita est fortis esse: et vere dextera tua est fortis, quia dextera tua, id est operatio et virtus tua, non casus vel mutatio elementi percussit inimicum Pharaonem, et in multitudine gloriae tuae, id est, in multiplici gloria deposuisti adversarios 116.0702D| meos totam familiam Pharaonis.

Misisti iram tuam. Adhuc ostendit qualiter operatus sit, tu misisti iram tuam super eos quae devoravit eos in aqua, tam cito sicut ignis vorat stipulam, et in spiritu furoris tui in turbine venti, quem iratus immisisti, congregatae sunt aquae super eos.

Sed priusquam illi ingrederentur, stetit unda, id est, divisa est aqua, quod est mirum, quia ipsa est in sua natura fluens: et non tantum juxta ripam divisa est aqua, sed etiam in medio mari congregati sunt abyssi quasi murus a dextris et a sinistris: abyssi, id est, profunditates aquarum; et ideo quia vidit aquam stantem, dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia meis militibus, quae 116.0703A| ipsi rapuerunt ab Aegyptiis, implebitur anima mea illis spoliis, votum meum satiabo.

Et super ipsos evaginabo, non retraham ab occisione gladium meum: et interficiet eos manus mea.

Ipse ita disponebat, sed spiritus tuus vel turbo, flavit immissus, et operuit eos mare, submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

Et quia ita fortiter egisti, o Domine, quis similis tui in fortibus, id est, inter fortes? et praeter fortitudinem, quis magnificus est similis tui in sanctitate? et quis ita est terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia sicut tu?

Et in illa submersione extendisti, id est, magnificasti manum tuam, id est, operationem tuam, et 116.0703B| devoravit eos terra, id est, spes terrae, quia videbant terram nudam.

Dux fuisti. Hic incipit ostendere prophetando ex parte, qualiter eos per desertum traduxit usque in terram promissionis: et populo traducto, dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti.

Et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum, id est, in Hierusalem, ubi sanctificaris.

Et interim dum transirent per desertum, ascenderunt populi in occursum, et nocumentum eis, et irati sunt quod transirent fines eorum: et determinat qui populi, scilicet, dolores obtinuerunt habitatores Philistiim.

116.0703C| Et tunc conturbati sunt principes Edom, id est, Idumaeorum, qui de Esau descenderunt: robustos Moab obtinuit tremor illis transeuntibus, obriguerunt timore omnes habitatores Chanaan.

Irruat super eos. Prophetando dicit, quasi diceret: Ipsi timebunt et hoc concedo, irruat super eos formido mentis, et pavor corporis in magnitudine brachii tui in magna fortitudine.

Et oro ut contra Israel fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat, id est, per loca eorum transeat populus tuus, Domine, et non tantum per loca quaedam, sed donec omnino pertranseat populus tuus iste quem possedisti usque in terram promissionis.

Et sicut oro, ita fiet, quia tu introduces eos in terram promissionis et firmiter plantabis in monte haereditatis 116.0703D| tuae, quae montana Judaeae scilicet, in firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, quod tu illis praeparasti.

Et illud habitaculum quod tu illis dedisti, est sanctuarium tuum, Domine, quia ibi sanctificabis quod firmaverunt manus tuae, ut quandiu obedirent tibi, firmiter illud tenerent: et iste Dominus qui ista omnia operatus est, regnabit in aeternum, id est, quantum aliquis potest cogitare et ultra quam aliquis potest cogitare.

Et possumus certi esse quod haec omnia, quae adhuc restant, operabitur: quod potest videri per principium operum, ut exhibitio praeteritorum sit certitudo futurorum: hoc dicit: Ingressus est enim 116.0704A| Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris.

Filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus.

Allegorice potest legi. Vox fidelium in baptismo purificatorum, et de diabolo, et vitiorum destructione Deum glorificantium: Nos purgati in baptismate cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est in hac nostra recreatione, plus quam in prima creatione: ideo cantemus, quia equum, id est, totam superbiam diaboli, et ipsum diabolum ascensorem hujus equi, dejecit in mare, quia potestatem quam exercebat super totum humanum genus, in baptizatis perdidit.

Fortitudo mea et laus mea Dominus, sicut expositum 116.0704B| est: et ipse cum sit creator omnium, factus est creatura, valens mihi in aeternam salutem.

Iste Deus meus, et glorificabo eum, Deus patris mei Abrahae et aliorum: vel caput Christi, qui est pater baptizatorum: unde dicit Apostolus: Caput Christi Deus (I Cor. XI). Dominus quasi vir pugnator omnipotens nomen eis, currus scilicet determinatio est, quis sit ascensor currus, id est, illos malos, qui multi congregantur in eadem militia, ad portandum Pharaonem, id est, Beelzebub principem daemoniorum, et omnem exercitum ejus, id est, minores diabolos, projecit in mare, quia jam non habent tantam efficaciam nocendi in baptizatis.

Electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro, 116.0704C| in sanguine Christi.

Dextera. Quasi diceret: Per Filium tuum haec omnia operatus es: dextera tua percussit inimicum, id est, diabolum: et in multitudine gloriae tuae, id est, in multiplici gloria nativitatis, passionis, resurrectionis, deposuisti adversarios meos malignos spiritus.

Misisti. Adhuc ostendit quomodo deposuit et submersit: misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam: et in Spiritu sancto ministratore tui furoris, sicut est minister gratiarum, praeter ablatam potestatem in baptismo, congregatae super ipsos malignos spiritus et multiplicatae sunt aquae, id est, tribulationes, quod erit in futuro, quando torquebuntur in inferno.

116.0704D| Sed interim ante diem judicii stetit unda, et prolongata est, unda fluens, id est, poenam inundans, quia nondum torquentur. Adhuc augmentat poenam reservatam, dicendo, abyssi, id est, illae profundissimae poenae congregatae, id est, reservatae et multiplicatae in medio mari.

Et ideo, quia vidit diabolus in hoc praesenti poenam dilatam, dixit: Persequar istos quos video mihi subtractos, et comprehendam per peccata: dividam spolia, id est, virtutes auferam: implebitur, id est, satiabitur, anima mea, id est, desiderium meum, quia nolo ut in loco unde cecidi, substituantur.

Et si non potero deceptionibus proficere, evaginabo per meos ministros gladium meum, ut terrore 116.0705A| moveantur, et interficiet eos manus mea corporaliter.

Flavit. Ipse ita disponebat persequi et interficere, sed spiritus tuus sanctus flavit et conturbavit eos, et potestatem ejus imminuit, et operuit eos mare, aqua baptismi: et ita operuit, ne rursus resurgerent in pristinam potestatem: hoc dicit: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus, quae magnam potestatem habent.

Quis similis tui in fortibus, Domine? sicut expositum est.

Extendisti in baptismo, ita potestate privasti: et quantum ad diem judicii, extendisti, id est dilatasti, et amplificasti manum, id est, vindictam tuam, quam illis inferes.

116.0705B| Et illis ita subversis, et ad majorem poenam destinatis, dux fuisti per desertum hujus vitae post baptismum populo quem redemisti pretio sanguinis, in misericordia tua, id est, in multiplici gratiarum largitione.

Et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum, usque in aeternam beatitudinem.

Ad quam beatitudinem dum tenderet, ascenderunt ut eos detinerent populi, id est, multitudo vitiorum, vel malorum hominum, et irati sunt contra eos tribulando. Exponit per partes, malorum: quasi diceret: Et quia vincere non potuerunt, ideo dolores obtinuerunt habitatores Philistiim: Philistiim interpretatur, potione cadens, et significat ebrios 116.0705C| terrenis, qui sanctos volunt pervertere: quod quia non possunt, dolent.

Tunc conturbati sunt principes Edom, id est sanguineus, qui sanctos persequitur: robustos Moab obtinuit tremor. Moab lege abutens interpretatur, et significat incestuosos, et aliis vitiis obnoxios: qui omnes dolent de perseverantia bonorum, et timent poenas, quae per eos annuntiantur: omnes habitatores Chanaan. Chanaan, id est, descensus, et significat in infima vitiorum detrusos, qui dolent, quod non possunt detinere.

Irruat. Quasi diceret: Isti mali ita volunt sanctos pervertere, sed irruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui, id est, filii.

Fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus 116.0705D| per hanc vitam, usque ad coelestem vitam, populus tuus iste quem possedisti.

Et ita fiet: introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, id est, in coelestem beatitudinem, scilicet, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, timentibus te.

Illud opus dico, sanctuarium tuum, Domine, quia nihil coinquinatum intrabit in illud. Caetera per se patent.

ORATIO HABACUC PROPHETAE

Pro ignorantiis.

Domine, audivi. Habacuc inter caetera prophetiae suae verba etiam Christi nativitatem prophetat, de 116.0706A| qua, quoniam magnam utilitatem proventuram intellexit, hoc canticum exsultationis Deo cecinit, in quo materiam habet ipsam Christi incarnationem et passionem. Modus est, quod enumerat et determinat bona, quae per ipsam nativitatem hominibus sunt impensa. Intentio est, hortari ad laudem Dei pro incarnatione Filii.

Domine, audivi per internam locutionem auditionem tuam, id est, illud quod de te audiri facis ab aliis, scilicet, incarnationem Filii, et timui quia rem contra naturam intellexi.

Domine. Quasi diceret: Res quidem mirabilis est, sed jam ulterius inde mirabor, quia intelligo te potentem, ut facias contra naturam: hoc dicit: Opus tuum, Domine, est istud, id est, tuae omnipotentiae 116.0706B| congruum: et hoc opus tuum, Domine, vivifica, id est, vividum et potens ostende, et efficax, et pluribus notum; quod quidem tempore meae sterilitatis non continget, sed in medio annorum in plenitudine temporum, quando erit quasi cor annorum.

In medio annorum. Quasi diceret: Et sicut ego oro, ita tu facies notum illud opus, id est, illam incarnationem, recordaberis in operis adimpletione, misericordiae primo homini positae, sed propter peccatum subtractae, et quasi oblivioni datae, cum prius iratus fueris homini ipsi.

Deus. Quia occulte locutus erat in aenigmate, ideo aperte determinat quod opus, et quam auditionem intellexerat. Deus ab austro, id est, ab Aegypto, unde auster flat, veniet ad terram Israel defuncto Herode. 116.0706C| Unde dicitur: Ex Aegypto vocavi Filium meum (Matth. II; Ose. XI), et ipse idem sanctus veniet de monte Pharan. Pharan locus est in Aegypto, qui Pharos dicitur, turris in ora maris: unde reges terrae illius Pharaones dicuntur. Deus, ex natura Patris: sanctus, ex humanitate.

Operuit coelos. Et ille cum Deus et sanctus sit, gloria ejus operuit coelos, id est, illos qui majores sunt, obtenebrat sua claritate: et etiam illuminat minorem lucem illorum, majori lumine suffundens, et terra tota plena est laudis ejus, id est, terreni laudant eum, vel per eum laudabiles fiunt.

Splendor ejus. Ecce de passione: et postquam splendor ejus per totum mundum ut lux erit, tunc cornua crucis erunt in manibus ejus.

116.0706D| Et quamvis ita magnus, tamen poterit crucifigi, quia ibi, id est, in tempore passionis, abscondita est fortitudo ejus, quando se totum tradidit in potestatem crucifigentium: et ex hac crucifixione magna utilitas proveniet, quia illo resurgente ante faciem, id est praesentiam ejus, ibit mors et destruetur, quia per eum facultas resurgendi omnibus datur.

Et per ejus resurrectionem egredietur diabolus fortis armatus de domo quam prius possederat ante pedes ejus, ubicunque ipse per inspirationem incesserit: et diabolus perdens jus suum, stetit, et erectus in immortalitatem et impassibilitatem, mensu est terram, id est, per mensuram, quos voluit, de terra accepit: quos noluit, reprobavit.

116.0707A| Et aspexit, id est, merita singulorum pensavit, et dissolvit gentes a frigore infidelitatis, et montes saeculi, id est, potentiores et superbiores in hoc mundo, sunt contriti, id est, recognoscendo peccata, humiliati et valde compuncti.

Et etiam colles mundi, id est, saecularii potentes, sunt incurvati ad poenitentiam, ab itineribus aeternitatis ejus per itinera, quae facit aeternitas in mundo, praedicando per ipsam humanitatem Christi, et per ejus apostolos.

Vidi etiam, id est, prophetico spiritu intellexi, quod tentoria Aethiopiae, hoc est illi qui nigri sunt in vitiis, et in tentoriis morantur assidue, in illis militantes, turbabuntur per poenitentiam pro iniquitate sua praeterita: et etiam turbabuntur per poenitentiam 116.0707B| pelles, id est, militantes in tentoriis, quae fiebant de pellibus: pelles dico terrae, id est possessae a terrenis, qui sunt Madian, id est declinantes judicium, id est non credentes se puniri propter peccata. Madian est populus qui obstitit Israeli ingredienti terram promissionis, et significant qui, illos sanctis tendentibus ad beatitudinem, impedimenta parant.

Nunquid. Determinat per quid ista conversio fiat, scilicet, per doctrinam et baptismum, quod sic dicit: Domine, qui prius vindictam tuam in aquis diluvii exercuisti (Gen. VII), et aquas Aegypti in sanguinem convertisti, et aquas maris super Aegyptios invertisti (Exod. XIV), nunquid adhuc iratus es in fluminibus Scripturarum, ut convertas eas in sanguinem, 116.0707C| id est, in falsum intellectum litteralem, ut potatos occidant; quasi diceret: Non est amplius iratus, sed jam est verus et salubris intellectus: aut nunquid est adhuc furor tuus, id est continuatio irae tuae, sicut prius exercuisti iram tuam, ita modo exerceas continue in fluminibus iram tuam; quasi diceret: Non, sed sicut prius continue iram tuam exercuisti per aquas, ita modo continue per doctrinas Scripturarum misereris: vel est adhuc in mari indignatio tua? Non est, sed sicut in mari Pharaonem et suos occidisti, ita ex opposito homines in baptismo modo salvos facis.

Qui ascendis. Ecce quomodo facis scripturas salubres; quasi ita dico: quia ascendis super equos tuos, id est super apostolos tuos, qui te per mundum ferunt, 116.0707D| et quadrigae tuae salvatio, scilicet, quatuor Evangelia, sunt salvatio populi tui. Evangelia quadrigae dicuntur propter quatuor de Christo praedicata, nativitatem, passionem, resurrectionem et ascensionem.

Et per eos equos suscitans suscitabis continue arcum tuum, id est veterem legem, quae prius erat inutilis ad litteram intellecta: modo per legem novam intendisti, et quasi chordam in arcu posuisti, et ad notitiam multorum direxisti: et etiam suscitabis juramenta, id est firmas promissiones, quae locutus es non uni tantum, sed multis tribubus, sicut Isaac et Jacob, et aliis, dicendo: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXII), vel omnes gentes.

116.0708A| Fluvios scindes. Et per illam doctrinam legis suscitatam scindes, id est falsificabis, fluvios terrae, id est abundantes doctrinas terrenorum, qui volunt negare partum virginis, et alia hujusmodi; et cum ita scindes, viderunt te aquae, id est in multisona sapientia affluentes; et ipsi quidem dicti montes prae superbia, doluerunt pro falsificata mortificata sapientia; et illis infirmatis, gurges aquarum transiit, id est, abundantia impetus tuae doctrinae per omnes illorum cavillationes inviolata transiit, usque ad terminos mundi.

Et in illo transitu abyssus in saeculari scientia profundissimi, ad detinendum dedit vocem suam, id est falsam disputationem; et cum per fallaces disputationes non posset vincere altitudo, id est superbi et 116.0708B| potentes, levavit manus suas percutiendo.

Sed tamen sol, id est ipse Christus, et luna, id est Ecclesia, contra illos impugnantes firmiter steterunt in habitaculo suo in soliditate mentis suae; et per hoc quod ita steterunt, ibunt gentes ad fidem in luce sagittarum tuarum, id est apostolorum, et maxime ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae, id est per praedicationem Christi, qui fuit quasi fulgurans hasta ad comparationem sagittarum.

Et hoc mitibus et pacificis verbis illi noluerunt converti, tu vero conculcabis et convincendo convertes terram, id est illos terrenos, in fremitu, id est in fremente et violenta praedicatione, et obstupefacies, id est stupidas et immobiles quantum ad priora opera reddes illas gentes gentilitati deditas in furore, 116.0708C| id est, in furenti et comminanti praedicatione, quando comminaberis infernales poenas.

Et tum bene poteris facere, quia cum tu prius esses in occulto, paucis cognitus, modo per incarnationem Filii egressus es in salutem multorum, valens in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo, quasi diceret, per Christum dabis illam salutem.

Populo tuo es in salutem, sed caput, id est diabolum, percussisti de domo impii, id est de cordibus malorum; et ipsum fundamentum ejus, id est illos in quibus fortiter erat fundatus, denudasti ab illo diabolo usque ad collum ipsius diaboli vinciendum et puniendum aeternaliter: per simile loquitur, sicut aliquis captivus, qui ad poenam ducitur per collum 116.0708D| ligatus.

Et interim tamen dum non dimittis ita aeternaliter maledixisti sceptris ejus, id est minuisti potestatem ejus, quam prius exercebant in omnes; et maledixisti capiti bellatorum ejus, id est illis principibus, qui inter bellatores et persecutores sunt capita et majores: capiti dico et sceptris venientibus ad dispergendum me ut turbo mare concutit.

Ipsi veniunt ad dispergendum, sed nihil lucrabuntur: quia si occidunt corpus, animam occidere non possunt (Matth. X); hoc dicit: Exsultatio eorum persequentium me, sicut exsultatio ipsius, qui devorat pauperem in abscondito loco; et cum ille prius credidisset illum esse divitem, et per mortem illius 116.0709A| se habiturum divitias, illo interfecto, recognoscit pauperem esse, et ideo nihil esse lucratum.

Viam. Vere exsultatio eorum inanis est, quia per medium eorum persecutorum fecisti equis tuis, id est sanctis te ferentibus, viam et transitum in mari, id est in mundo, scilicet, in luto aquarum multarum, in loco ubi sunt aquae multae, carnales concupiscentiae, quae generant lutum, in quo pedes affectionum infiguntur, sed sancti bonarum planta affectionum lutum hujusmodi egrediuntur.

Audivi. Quasi diceret, sancti transeunt, sed tamen in hac via tribulantur graviter; hoc dicit: audivi quid in hac via contra transeuntes machinentur, et venter meus, id est infirmitas carnis meae, conturbatus est ex fragilitate carnis meae, et labia mea contremuerunt, 116.0709B| id est in timore carnis annuntiaverunt verbum Dei a voce illorum audita, id est intellectis quas illi praeparabant.

Ingrediatur. Caro timuit, sed tamen non ideo cessabo, potius ingrediatur putredo etiam subter me corruptio in ossibus meis usque etiam ad ossa; et ipsa putredo etiam subter me scateat, hoc est, ante permitterem me ita affligi, ut vermes de corpore meo effluerent.

Ideo patior, ut in die tribulationis quando illi persecutores torquebuntur in inferno, requiescam et ascendam in coelum ad populum accinctum nostrum ad consortium illorum, qui fuerunt populus noster, id est nobis in fide et operibus similes, qui fuerunt in hac vita bene succincti et praeparati.

116.0709C| Ficus. Et vere tribulantur, omnia enim bona quae in hoc mundo amaverunt, ibi perdent: quod exsequitur per partes terrenorum: Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis.

Mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum.

Abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus.

Ego autem. Illi suis bonis perditis contristantur, ego autem adepta beatitudine gaudebo in Domino, et exsultabo in Deo Jesu meo.

Et idem Deus Dominus est fortitudo mea in hoc praesenti, et ponet in hac vita pedes meos quasi cervorum: ita cito ascendere faciet, sicut cervus cito ascendit, et deducet me victor in futuro super excelsa coeli in psalmis canentem.

CANTICUM MOYSI. 116.0709D|

Audite, coeli. Praedixerat Dominus (Deut. XXXII) Moysen moriturum esse, et post mortem suam Israel in terram promissionis inducendum, et ibi peccaturum, ut et alienos deos adoraret, quare mirabiliter Deus eos affligeret: quare ne videretur ex impotentia Dei esse, qui prius protexerat eos, praecepit Dominus scribi, illud contingere propter peccata sua, non propter Dei impotentiam, qui peccantes affligit, et ab inimicis permittit conculcari; et ideo scribi voluit, ut etiam de sequentibus idem crederetur, quod quando puniuntur, et a Deo deseruntur, pro peccatis est eorum: neque debet Deo 116.0710A| imputari, qui si non peccarent, custodiret eos. Enumerat autem hic Moyses bona quae Deus fecit eis, et e contra mala quae ipsi reddiderunt ei, etiam postquam tot periculis ereptos induxit in terram promissionis, unde meruerunt graviter puniri, et ab hostibus conculcari. In prima parte ostendit haec quae hic docet, valde esse utilia, unde tam majorum quam minorum invocat testimonium; et hoc est.

Audite, coeli, quae loquar, audiat terra verba oris mei: quasi diceret: Omnes audiant, et cognoscentes verum esse approbent, et posteris annuntient.

Concrescat in pluviam doctrina mea. Ecce quod utile est, corda auditorum sterilia concrescere facit et fecundari, sicut aqua terram; fluat ut ros eloquium 116.0710B| meum ad utilitatem iterum terrenorum, qui de judiciis Dei male sentiunt.

Quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina, quia nomen Domini invocabo; quasi diceret: Omnes audire debetis, quia invocabo testimonium eorum quae dico, nomen Domini.

Date. Hic incipit narrare, quae bona fecit illis, unde prius invitat eos ad bene operandum; et hoc est: Date magnificentiam Deo nostro, id est extollite quantum ad vos, eum qui in se magnus est, quod debetis, quia omnia opera Dei perfecta sunt, in omnibus quae fecit est perfectio, et omnes viae ejus quibus venit ad homines sunt judicia recte disposita, etsi quaedam occulta.

Deus fidelis, et absque ulla iniquitate: commendat 116.0710C| eum, justus etiam est Deus, et rectus hoc est, viae ejus.

Vel si justus et rectus, peccaverunt ei quia etiam illi qui justi videntur, peccatores sunt comparatione: et non, id est, nunquid etiam Filii ejus sunt in sordibus? Sunt utique, etiam illi qui videntur filii. Vel sic: Justus est, rectus est Dominus, et non filii peccaverunt ei, et illi non filii ejus sunt in sordibus.

Generatio prava et perversa. Increpatio: quasi diceret: Illi non filii sunt prava generatio, haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? Mala scilicet et perversa.

Nunquid non ipse est Pater tuus? Quasi diceret: Non deberes haec reddere, quia Pater tuus multa fecit 116.0710D| tibi; et hoc est: qui possedit te regendo, et fecit et creavit te. Praeposterus ordo.

Memento dierum antiquorum in quibus bona exhibuit, cogita generationes singulas quibus singulis bene fecit.

Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi majores tuos post Abraham, Isaac, deinde Jacob, et sic per singula, et dicent tibi bona quae fecit antiquis.

Quando dividebat. Subdit quae fecit, scilicet quando Altissimus dividebat gentes: non ante constitutionem turris legitur facta divisio gentium, sed tunc coepit: et quot fuerunt capita et principes in gigantibus illis, tot divisiones linguarum factae sunt in eis- In Hebraeo, et in suis remansit lingua Hebraea, quia 116.0711A| non consensit aliis. Postea adeo imminutus est ille numerus colentium unum Deum, ut tempore Abrahae vix invenirentur duodecim. Ipsi etiam dictum est. Exi de terra tua, et de cognatione tua (Gen. XII); et hoc est: quando Altissimus dividebat gentes, id est, quando separabat filios Adam per linguarum varietatem facta est separatio illa: et quando constituit terminos populorum. Suspensive usque illuc: Pars autem Domini, etc., secundum linguas terminantur populi, per quas est principalis divisio, quod post ea sub eadem lingua divisi sunt populi: sub divisione juxta numerum angelorum Dei ponunt alii, quia singulis populis delegati angeli ad custodiam, et juxta numerum illorum angelorum est numerus populorum majorum; et etiam infidelibus populis delegantur 116.0711B| angeli ad custodiendum primam naturam in illis, quae bona est creatura Dei. An unusquisque homo habeat angelum, non est certum nobis, is est sensus, juxta numerum filiorum Israel ut angeli vocentur filii Israel. Vel, juxta numerum filiorum Israel, quia tot animas induxit Israel, id est Jacob, in terram Aegypti, scilicet septuaginta, id est, tot sunt varietates linguarum, et secundum linguas populorum.

Pars autem Domini. Quasi diceret: Alios sub angelis constituit, sed populus Domini est pars ejus, quia eum spiritualiter quasi in manu sua custodivit, cui tamen familiarem suum Michaelem delegavit, et Jacob. Hic est ille populus funiculus haereditatis ejus quem sibi inhabitandum elegit.

Invenit. Subdit adhuc bona quae fecit populo illi, 116.0711C| invenit eum in terra deserta Abraham Huz Chaldaeorum populum suum in Aegypto, in loco horroris, scilicet deserto, et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit, et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans ne vel calor, vel ventus noceat eis, sic Deus facit suis, expandit longe alas suas, protectiones, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

Dominus solus ejus fuit; quasi diceret: Ipse totum fecit, et non erat cum eo populo Deus alienus. Postquam enim venit ad deos alienos, destructus est.

Constituit eum super excelsam terram Hierusalem, quae in vertice est, vel Ecclesiam, ut ibi comederet fructus agrorum tam corporales quam spirituales.

116.0711D| Et ut sugeret mel de petra, et si ad litteram sit lapidosa terra illa, tamen abundat ibi mel, et invenitur in arundinibus: de significato patet, oleumque de saxo quia inter saxa oleae crescunt.

Butyrum corrupte, quasi bovis caseum, de armento butyrum doctrina majorum et lac de ovibus doctrina in minoribus, cum adipe interiori devotione, agnorum et arietum majorum et minorum filiorum Basan. Terra Basan pascuosa est, et est ultra Jordanem, in quibus tribus duae habitaverunt.

Et hircos per quos poenitentes significantur, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberent, ad litteram sunt rubicundae: mysticum patet.

116.0712A| Incrassatus cum sic abundaret, superbivit in diis alienis, id est idolis a Deo diversis.

Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. Increpatio interposita.

Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est, quia provocaverunt eum filii et filiae.

Narrationem repetit. Vidit mala quae faciebant, et ait: Abscondam faciem eam ab eis; prius illuminabat, dum facies sua ad eos erat conversa; sed faciem abscondit, dum auxilium subtrahit; et considerabo novissima eorum, quia praecipitantur in gravissima mala.

Et merito, quia generatio perversa est, et infideles filii.

In eo qui non est Deus, id est, colendo idolum 116.0712B| pro Deo quod non est Deus: in eo qui non est populus, id est, recipiendo gentes qui non est populus meus.

Hic prophetat conversionem gentium, in gente stulta, id est, gentilibus qui stulti erant prius, dum sine cultu Dei vivebant, irritabo ut invideant illis receptis ad fidem, et ardebit usque ad infernin ovissima. In praesenti enim incipit poena malorum duratura in aeternum; neque punit Deus bis.

Propter hoc in idipsum devorabit terram, id est terrenos.

Congregabo: multiplicabo.

Fame. Illi in deserto corporali significato per illos spirituali, aves materiales devoraverunt eorum prostratorum in deserto. Daemones sunt aves, qui devorant 116.0712C| spiritualiter.

Trahentium super terram atque serpentium, hoc est, qui sunt serpentes in terrenis et voluptuosis, foris vastabit eos gladius et intus pavor, ita ad litteram factum est in illis: idem spiritualiter fit, quia exterius affliguntur, interius torquebuntur: juvenem, nec sexui nec aetati pepercit.

Et dixi. Cum haec mala fierent, eis dixi, id est videntes hoc dicere feci: ubinam sunt? illi qui prius a Deo potentes fuerunt; cessare faciam verba Dei.

Hoc fiet in futuro, sed interim propter iram inimicorum distuli, id est propter gentiles qui hoc sibi imputarent.

Gens absque verba Moysi, totum de illis.

Quomodo persequebatur unus mille. Hoc prius faciebant, 116.0712D| sed converso modo fit in eis.

Et hoc ideo, quia Deus qui prius suus, vendidit eos, id est a se alienavit, et Dominus conclusit eos inter hostes, ita ut non possint liberari.

Et inimici etiam nostri sunt judices et testes de hoc, quia nunquam audebant eos invadere, nisi quando sciebant Deum eis iratum propter peccata.

De vinea Sodomorum, est vinea eorum, quia de mala radice eorum sunt progeniti, et similes illis; et botrus, femininum est, de illis quae apud Graecos in os desinunt, et apud nos feminini sunt generis, ut synodus, etc.

Nonne haec condita sunt? Verba Dei, quasi diceret: Haec quae fecerunt, non sunt abscondita 116.0713A| mihi in thesauris meis, id est in secretis dispositionibus.

Tempore convenienter a me disposito ut labatur pes eorum, peccent in praesenti.

Juxta est dies, id est prope est, et tempora quibus punientur festinant adesse, id est appropinquant.

Videbit, id est, videri faciet, quod infirmata sit manus, id est operatio, vel ad defendendum contra hostes, et clausi inter muros, ut defenderent se, scilicet, fortiores residui minores et debiliores; et dicent haec videntes:

Levabo ad coelum manum, hoc de Christo ascendente, vel de suis quos ascendere facit.

116.0714A| Vivo ego in aeternum. Ecce juramentum Dei, et supponit quid jurat sic.

Si acuero, quod vere erit.

De cruore occisorum, scilicet, inebriabo sagittas, et de captivitate capitis, id est, qui est caput inimicorum: capitis dico nudati tunc omni potestate sua privati. Verba tracta sunt de hoc quod captivi tondebantur et vendebantur.

Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur. Et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.