Commentaria in Apocalypsin

This is the stable version, checked on 14 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Apocalypsin
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 100


Commentaria in Apocalypsin (Alcuinus), J. P. Migne

MONITUM MAII. Codex Vaticanus optimae notae et antiquitatis eximiae, nempe saeculi noni vel certe decimi, exhibuit mihi libellos quinque commentariorum in Apocalypseos capita priora duodecim; quibus libellis Alcuini nomen inscriptum est. Quanquam autem in plenissima Alcuini editione per Frobenium curata id opus minime exstat, attamen Joan. Trithemius, Script. Eccl.; Sixtus Senensis, Bibl. sacr.; et Balaeus, Script. Britan., cent. II, Alcuini in Apocalypsin Commentarium diserte commemorant: quare superest ut arbitremur, hunc in deperditis hactenus jacuisse. Nil autem interest quod praedicti auctores unum dicant ejus operis librum; nostri enim libelli quinque tam breves sunt, ut intuentibus ipsorum molem, unius instar videri potuerint. Ne vero lectores mei facile mirentur quod id opusculum in codicibus nostris tandiu latuerit, illud, quaeso, meminerint quod nempe decessor meus in Vaticana praefectura Petrus Fogginius incognitum aliud Alcuini opusculum ex Vat. palatino codice extulerit, libellum scilicet adversus haeresim Felicis Orgelitani, quem a se praefatione instructum preloque jam paratum, deinde ad Frobenium misit, ut in novam quam splendide adornabat editionem (Tom. I, p. 659 seq.) insereretur. Id, inquam, Fogginii exemplum, et operis etiam stylus ab Alcuiniano minime discrepans, codicis alta antiquitas, et inscriptum Alcuini, ut dixi, nomen, animos mihi addiderunt, ut confidenter opus in lucem emitterem: cujus quidem erudita praefatio, eos qui ante se Apocalypsin illustrarunt, usque ad aequales suos Bedam venerabilem et Ambrosium Autpertum, enumerat: ratio autem operis pia, moralis, mystica, et ad Christum atque ad Ecclesiam cuncta ut par est referens. Neque illud contemnent philologi, quod col. 1098 et 1106 alteram quoque Alcuinus translationem Apocalypseos demonstrat. Quod si quem non immerito offendat minuta illa, quam interdum persequitur, etymologia nominum propriorum et explicatio, is eam conformem esse sciat alteri Alcuini opusculo (Opp. tom. I, p. 449) ubi nominum Hebraicorum litteralem, allegoricam, et moralem facit interpretationem. Omne scilicet aevum suos quodque patitur manes; neque id tamen impedit quominus Alcuinus saeculi sui fax fuerit, ut ait Baronius ad an. 802, divinarum et humanarum litterarum neritia nemini secundus, et Anglorum certe post beatum Adelmum et Bedam doctissimus, Parisiensis academiae fundator, Magni denique Caroli magister, ut eum veteres appellant, deliciosus: et quem Deus in Occidente pugilem haereticis Adoptianis opposuit, ut in Oriente Cyrillum Nestorianis. ↑

1 LIBER PRIMUS.

(1087) INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS.

(1087A) Beatus Beda in septem periochis dicit Apocalypsin consistere. In prima post salutationem commemorat Domini passiones et glorias ad confirmandos infirmos: deinde commemoratis quae in septem Ecclesiis gesta et gerenda sunt, describit pugnas et victorias universalis Ecclesiae. In secunda videt quatuor animalia, et viginti quatuor seniores, et Agnum stantem, et librum septem sigillis signatum: narrat etiam pugnas et triumphos Ecclesiae. In tertia sub specie septem angelorum tuba canentium varios eventus Ecclesiae describit. In quarta, sub figura mulieris et draconis, pugnas et victorias Ecclesiae narrat, ubi per septem angelos dicta et facta commemorat, (1087B)etsi non ut prius. In quinta per septem angelos septem plagis terram percutit. In sexta damnationem meretricis narrat. In septima uxorem Agni dicit ornatam de coelo descendere. De septem regulis Tichonii; quarum prima est de Domino ejusque corpore, secunda de Domini corpore vero et simulato, tertia de promissis et lege, quarta de specie et genere, quinta de temporibus, sexta recapitulatio, septima de diabolo ejusque corpore. Hae septem regulae, non solum in Apocalypsi, sed in aliis libris inveniuntur, maxime autem in propheticis.

In Apocalypsin primus commentatus martyr Victorinus; quem sequens beatus Hieronymus quaedam quae ille juxta litteram intellexerat auferens, quaedam (1087C)ex proprio adjiciens, unum in eam condidit librum, promittens, se in ea potissime laboraturum, si vitae spatium adesset: sed opus illud utrum impletum fuerit, incertum est. Donatista etiam Tichonius multiplicem in eam edidit expositionem, sed perfidiae veneno commiscuit. Post quem Primasius Africanae Ecclesiae antistes, vir per omnia catholicus et in divinis Scripturis eruditus, quinque eam libris enodavit, in quibus, ut ipse asserit, non tam propria quam aliena contexuit, ejusdem scilicet Tichonii bene intellecta deflorans; nihilominus et beati Augustini quaedam exposita capitula adnectens. Et quamvis eam plenius quam alii exposuerit, altissimo tamen sermone composuit. Denique etsi numero (1088A)pauca, luculentissime tamen a sancto Gregorio exposita sunt capitula per ejus diversa opuscula. Postremo beatus Ambrosius Autpertus presbyter quaedam ex his, multa vero ex suo ponens, pulcherrime pertractavit. Explicit praefatio.

EXPOSITIO PROPHETIAE NOVI TESTAMENTI.

Exsul ab humano dum pellitur orbe Joannes
Et vetitus Coici est cernere regna soli.
Intret ovans coeli Domino dilectus in aulam
Regis et altithroni gaudet adesse toris.
Hinc ubi subjectum sacra lumina vertit in orbem
Currere fluctivagas cernit ubique rotas.
Et Babel et Solymam mixtis confligere castris,
Hincque atque hinc vicibus tela fugamque capi.
(1088B)Sed mitem sequitur miles qui candidus agnum,
Cum duce percipiet regna beata polo.
Squammeus est anguis per tartara caeca maniplos
Submerget flammis, peste, fameque suos.
Hujus quae facies, stadiumve, ordove duelli,
Ars quae, quae phalanx, palma et arma forent,
Pandere dum cuperem, veterum sata lata peragrans
Excerpsi campis germina pauca sacris,
Copia ne potior generet fastidia mensis,
Convivam aut tenuem tanta parare vetet.
Nostra tuis ergo sapiant si fercula labris
Donanti laudes da super astra Deo.
Sin alias, animos tamen amplexator amicos
Quae cano, corripiens pumice frange fero.

(1088C)Inter reliquos Novi Testamenti libros, sola Apocalypsis prophetia vocatur, juxta illud: Beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae libri hujus, et caetera. Quia ergo nova prophetia est, sic excellit veterem prophetiam, sicut Evangelium observantiam legis, quia quae de Christo et de Ecclesia antiqua prophetia revelanda praedixit, haec jam revelata denuntiat. Unde et Apocalypsis, id est revelatio, inscribitur. Hujus autem libri magna auctoritas est, quia a Trinitate per angelum ad Joannem mittitur. A Patre, ut illud: Quam dedit illi Deus palam facere. A Filio, ut illud: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis. A Spiritu quoque sancto, ut illud: Dominus Deus omnipotens Spiritus prophetarum misit angelum (1089A)suum, et caetera. Igitur quia nihil historicum sonet, ipsius verba docere probantur. Neque enim in coelo sunt fabri qui loricas fabricent, nec mulier in coelo parere potuit. Nunc superest ut qualitatem visionis ejus discutiamus. Tres itaque visionum modos patres nostri intelligendos docuerunt: corporalem, ut videmus per oculos solem, lunam, et reliqua; spiritalem, quae fit per mentis excessum sive vigilantibus sive dormientibus viris, cum non res corporales, sed similitudines rerum corporalium per spiritum intuentur, quemadmodum Pharao vidit septem boves, et Nabuchodonosor lapidem praecisum de monte sine manibus, et Petrus linteum. Tertius est qui intellectualis appellatur, per quem nec corporales res, nec earum similitudines, sed ipsa rerum veritas (1089B)intuentibus manifestatur, quod huic tantummodo Apocalypsis beatus Hieronymus ascribit. Sanctus vero Augustinus spiritalem in hac intelligi debere visionem, ac per similitudines rerum corporalium ostensam, omnimodis docet. Sed ipsi viderint quis eorum verius dixerit. Ordo vero narrationis hic est: Aliquando ab adventu Domini inchoat, et perducit usque ad finem saeculi. Aliquando ab adventu Domini inchoat, et antequam finiat, ad initium redit, et ea quae dimiserat, sive quae dixerat, diversis figuris repetens, ad secundum Domini adventum percurrit. Aliquando incipit a novissima persecutione; sed antequam ad finem veniat, recapitulando utraque conjungit. Aliquando ad enarrandum proposita paululum intermittit, et aliud non ad hoc pertinens interponit; (1089C)post quod ordine conciso quae coeperat perdocet. Aliquando in ipso genere locutionis sic mutata figura quasi alia permiscet, ut non nil aliud significet quam quod narrare coeperat. Et nota quia rarissime in hac revelatione vel angelus, vel Joannes proprias tenent personas. Recurrit autem sermo a specie ad genus, quemadmodum cum Jezabel specialiter increpasset, subjunxit: Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Quod generaliter sive bonis sive malis congruere videtur. Item a genere ad speciem transit quando cum Ecclesiae, quae habitat inter malos, sub specie pastoris Pergamenorum diceret: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et reliqua. Continuo negligenti pastori intulit: Habeo adversus te pauca, et caetera. Ab hac specie transit ad aliam, cum protinus (1089D)subdit: Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Qui enim non ait: Habes etiam illic, sed habes et tu, patenter innuit quia ab una specie ad aliam sermonem convertit. Invenitur etiam genus in specie. Nam dicendo Ego Joannes frater, et reliqua, in sua persona totius Ecclesiae persecutiones insinuat, quas quotidie propter verbum Dei patitur. Jungitur etiam genus generi, cum sedes dicitur posita in coelo. Utrumque enim per se positum, id est et coelum et sedes, in hac revelatione frequenter Ecclesiam designat: cum autem simul junguntur, unam eamdemque Ecclesiam figurant.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.--

Apocalypsis Jesu Christi. Primo notandum (1090A)quia plenior sensus redderetur, si haec est Apocalypsis diceret; sed Scripturarum mos est brevitatis causa praenominatas particulas sub auditione relinquere. Hinc est quod Salomon non ait: Hae sunt parabolae Salomonis, vel, Haec sunt verba Ecclesiastae. Apocalypsis, ut dictum est, ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Jesus Hebraice, Graece sotir, Latine autem dicitur salutaris. Christus Graece, Latine unctus. Nam chrisma unctio dicitur. Chrisma vero primus jubente Domino Moyses in libro Exodo composuisse narratur, quo reges et sacerdotes ungebantur, praefigurantes Christum a Patre invisibiliter unctum. Quam dedit illis Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito. Hic quoque notandum quia usitatius diceretur, Qua dedit illi Deus: sed (1090B)sacrae Scripturae consuetudo est frequenter pro ablativo sine praepositione accusativum ponere. Unde est illud psalmi: Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te. Et Paulus: Bonum certamen certavi. Ostenditur enim his verbis haec revelatio esse Jesu Christi, et hoc a Deo illum accepisse, ut sua revelatione palam faceret servis suis quae oportet fieri cito. Quam ob rem ita distinguendum est, Apocalypsis Jesu Christi; et deinde inferendum, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, et reliqua: quorum unum ad divinitatem redigitur, secundum quam ipse cum Patre cuncta revelat mysteria; alterum ad humanitatem, secundum quam non solum a Patre et Spiritu sancto, sed et a semetipso accepit, ut ipse sua revelatione ea quae cito oportet fieri, servis suis declaret. (1090C)Unde non dicitur, quam dedit illi Deus Pater, sed indefinite, quam dedit illi Deus, id est Trinitas. Et nota quia dicendo servis suis, ostendit Filium etiam in forma servi, non servum, dum ejus humanitas domina praedicatur servorum. Suis autem dicit, id est divinae gratiae subjectis; juxta illud: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). In eo vero quod subditur, quae oportet fieri cito, quanquam innumera possint intelligi, singulari tamen intentione de temporalibus Ecclesiae pressuris gaudiisque perennibus venturis, ac de malorum praesenti felicitate, aeternisque futuris cruciatibus sermonem contexit. Quae omnia cito fiunt, quia hoc praesens tempus sine aliqua momenti interpositione (1090D)ad finem transvolare compellitur. Unde idem Joannes alibi dicit: Filioli, novissima hora est (II Joan. II, 18).

Et significavit mittens per angelum suum servo suo Joanni. Significavit, id est, sigillavit. Nam signum sigillum dicitur; unde et Danieli dicitur: Clausi sunt signatique sermones (Dan. XII, 9). Et Isaiae: Signavi visionem in discipulis meis (Isa. VIII, 16). Sed quid sibi vult quod signata haec visio dicitur, cum in sequentibus dicatur, Ne signaveris verba prophetiae libri hujus? nisi quia piis reserantur, impiis signo clauduntur, neque enim propter fideles servos, sed propter fures divitiae sigillantur. Unde ad Danielem dicitur: Impie agent impii; porro docti intelligent (1091A)(Dan. XII, 10). Dicendo autem significavit, ostendit non juxta litteram accipi debere, sed ad mysteria altius perscrutanda significationis verbo nos fecit intentos. Haec igitur visio per angelum missa est; sed incircumscriptus spiritus, qui hanc misit, et in eo fuit per quem misit, et in eo cui misit. Idem autem angelus qui apparuit solius incarnati Verbi figuram gessit, ejusque corporis, quod est Ecclesia. Ipse etiam Joannes, cui apparuit, Ecclesiae typum praetendit. Non autem duas Ecclesias angelum et Joannem praefigurasse credendum est; sed cum angelus typum tenet capitis, Joannes praedicatorum; cum angelus praedicatorum, Joannes auditorum; et cum per angelum praecedentia membra, per Joannem sequentia designantur; sive in angelo Ecclesia intelligitur (1091B)post resurrectionem glorificata; in Joanne vero praesens erudienda a Christo. Praeterea sciendum quia sic Dominus post ascensionem apparet quemadmodum ante incarnationem patribus apparuit, id est per angelicam creaturam. In quo facto patenter ostendit, non se corporaliter nunc ad docendum requiri debere, qui ubique praesens est majestate: nec enim existimandum est, humanitatem ex Virgine sumptam fuisse in angelo; sed illius figuram angelum expressisse. Nihil etiam mirum quod similis filio hominis vocatur, cum Daniel propheta angelum Gabriel virum nominasse perhibetur. Sic autem per hunc angelum dicitur: Ego sum primus et novissimus, et reliqua. Quemadmodum ante incarnationem Deus in assumpta angeli persona dicit: Ego sum Deus (1091C)Abraham, et caetera. Sicut enim Moyses eum qui sibi in rubo apparuit, modo angelum, modo Dominum vocat; sic Joannes hanc revelationem sibi per angelum missam perhibet, et ipsum in mysterio et figura Dominum Jesum Christum fuisse confirmat. Itaque et Paulo Dominus in via per angelum apparuit; quia si in propriae carnis substantia apparere debuisset, Joanni, quem specialiter dilexit, appareret. Et notandum quia more aliorum Joannes de se quasi de alio loquitur. Moyses quippe ait: Erat Moyses vir mitissimus (Num. XII, 3). Et Job: Vir erat in terra Hus nomine Job (Job. I, 1), et caetera. Non enim ipsi a se, sed Spiritus sanctus per eos loquebatur.

VERS. 2.--

Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, (1091D)et testimonium Jesu Christi quaecunque vidit. Perhibuit tunc Joannes, perhibet nunc Ecclesia, cujus ille figuram gerebat, cum hanc Apocalypsin cerneret. Verbum autem et Jesum Christum distinguit propter duas Christi substantias, qui de utroque testimonium perhibuit dicens: In principio erat Verbum. Et item: Verbum caro factum est. Vidit autem ad utrumque refertur. Vidit enim spiritalibus oculis Verbum, corporalibus vero omnia quae de humanitate ipsius narrantur. (VERS. 3.) Beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae libri hujus, et servant ea quae in ea scripta sunt. Tempus enim prope est. Hic claret quanta sit hujus libri auctoritas, qui inter omnes prophetias speciali quodam modo sponsione (1092A)beatitudinem repromittit. Dicendo autem qui legit, et qui audiunt, doctorum personam et audientium demonstravit. Quod vero subditur, et servant ea, ad utrosque pertinet, quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Et ut ad haec observanda utrorumque animos incitaret, subjecit: tempus enim prope est; scilicet quo vel justi post observantiam mandatorum remunerentur, vel injusti post negligentiam puniantur.

VERS. 4.--

Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Per septenarium numerum universalis Ecclesia exprimitur, propter septem dona illius qui replevit orbem terrarum. Hinc Eliseus septies puerum oscitare fecit super quem incubuit, quoniam populus infidelitate mortuus, per septem dona sancti Spiritus (1092B)vivificatur. Septenarius itaque numerus perfectus est, qui a ternario et quaternario formatur; ternarius namque in divinis Scripturis perfectus habetur propter mysterium Trinitatis; sive propter tres virtutes, fidem, spem et charitatem; sive propter tres ordines fidelium, praedicatorum, abstinentium, et conjugatorum. Quaternarius vero perfectus est propter mundi partes, sive propter quatuor principales virtutes, id est prudentiam, temperantiam, fortitudinem atque justitiam; seu propter quatuor Evangeliorum libros. Quia igitur Trinitatis cognitio quatuor coeli cardines comprehendit; sive quia spes, fides et charitas quatuor principalium virtutum summam perficiunt; seu quia tres ordines credentium, quatuor Evangeliorum praeceptis se subdunt, recte (1092C)per hunc septenarium numerum universalis Ecclesia figuratur. Attamen sciendum quia specialiter ad septem Ephesiorum Ecclesias haec sacramenta de exsilio scripta mandavit. Non ergo species excluditur, sed in specie genus, id est universalis Ecclesia ostenditur, quae bene in Asia esse dicitur. Asia enim elatio interpretatur. Elatio autem non semper pro vitio ponitur, sed aliquando pro culmine virtutis, ut illud: Ponam te in superbiam saeculorum (Isa. LX, 15). Id est, faciam ut voluptates omnes et infimos honores despicias. Et alibi: Sustulit te super altitudinem terrae. In hac igitur elationis celsitudine consistit Ecclesia. Aliter, si elatio pro vitio ponitur, non accipiendum est quod sancta Ecclesia elata permaneat, sed quia dudum in elationis fastu erecta, humilis futura superno munere (1092D)sit praedestinata. Juxta illud: Nunquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli (Job. XXXVIII, 22, 23)?

VERS. 5.--

Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt, et a Jesu Christo. Gratia dicitur venia gratis collata, qua infulgente ex servis peccati in filios justitiae adoptati sumus. Hanc Petrus, hanc Paulus scripturi fidelibus, titulo salutationis praemiserunt, ut populos gratiae exhortaturi, omnem salutationis summam in hac esse monstrarent: et apte gratia paci praefertur, quia nullus ad pacem Dei reconciliatus venire poterat, nisi hunc (1093A)gratia misericordiae praecessisset. Quod autem dicit ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, specialiter unigenito Dei Filio assignandum est. Ipse essentialiter est cum Patre et Spiritu sancto, cui mutabilitas nunquam accidit, juxta illud Pauli: Non fuit in illo est et non; sed est in illo fuit erat (II Cor. I, 18), quia ante quam de virgine nasceretur in tempore, cuncta cum Patre tempora fecit. Unde idem Joannes: In principio erat Verbum. Idem etiam venturus est in assumpta humanitate ad judicandum vivos et mortuos; sicut scriptum est: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Cum ergo certum sit quia hanc gratiam Ecclesia sicut a Filio et Spiritu sancto, ita a Patre per Filium et Spiritum sanctum acceperit, cur hoc loco (1093B)persona Patris reticetur? Scilicet quia sacrarum Scripturarum mos est, ut ubi una vel duae de Trinitate personae ponuntur, tota simul Trinitas intelligatur. A septem vero spiritibus dicit propter unius spiritus septenariam operationem: qui ideo in conspectu throni, id est Ecclesiae, hoc est in memoria sanctorum solus esse dicitur, quia eidem specialiter remissio peccatorum assignatur; juxta illud: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Joan. XX, 22, 23). Vel certe in Spiritu tota Trinitas intelligitur. Dicendo autem a Jesu Christo, ideo Filii personam repetit, quoniam qui dicitur erat ante saecula, homo factus est in fine saeculorum.

Qui est testis fidelis primogenitus mortuorum, et (1093C)princeps regum terrae. Manifesto genere locutionis Christum dicit, specialiter testem fidelem, cum tres sint qui testimonium dant, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et tres unus Deus sunt. Potest et specialiter Filius in assumpto homine dici testis fidelis, eo quod pro testimonio veritatis usque ad mortem pervenerit carnis. Nam cum omnis Ecclesia in sanctis praedicatoribus testimonium de Christo perhibeat, illi principaliter martyres, id est testes, dicuntur qui pro Christo mortem pertulerunt corporis. Primogenitus autem ideo dicitur, quia nullus ante ipsum non moriturus surrexit. Aliter omnes sancti mortui sunt mundo, ut illud: Mortui enim estis; sed iste singulariter, in quo nullum fuit peccatum. Reges vero, aut omnes sanctos dicit, qui se bene regere (1093D)noverunt; aut certe praedicatores, qui bonis se sociant; sed super malos erigunt, sicut Petrus super Ananiam, et Paulus sceptrum vibrat dicendo: Quid vultis? In virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21). Quia dilexit nos. Quomodo nos dilexerit, mala quae pertulit manifestant. Non autem nos quales eramus dilexit, id est impios; sed quales ipso amore nos fecit. Unde continuo subditur: et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sed quo ordine in sanguine suo nos laverit, Apostolus indicavit dicens: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3). (VERS. 6.) Et fecit regnum nostrum sacerdotes Deo et Patri suo. Quia caput nostrum rex est et sacerdos, ideo omnia membra (1094A)reges sunt et sacerdotes; ut illud Petri apostoli: Vos genus electum regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Reges autem sunt, seipsos regendo; sacerdotes vero, Deo offerendo; juxta illud: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Dicendo itaque Deo et Patri, unam personam ostendit; quanquam Spiritus sanctus secundum praedictam regulam ibi intelligatur, sicut et apostolus dicit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi (I Cor. I, 3); Deum et Patrem unam personam volens intelligi; proinde dicendum est: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Ipsi, id est qui fecit nos reges et sacerdotes, Patri scilicet et Filio, ubi intelligimus amborum charitatem, quae est Spiritus sanctus: charitas enim Dei diffusa est in cordibus (1094B)nostris per Spiritum sanctum. Bene autem non sibi, sed ei, a quo accepit, pro his Ecclesia tribuit gloriam; juxta illud: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1).

VERS. 7.--

Ecce venit cum nubibus. Si juxta litteram intelligamus, veniente Domino ad judicium, erit nubes candida, quae sanctos obumbrans ab igne saeculum cremante defendat. Erit terribilis, cujus fragoribus reprobi terreantur; attamen in hac Apocalypsi non facile juxta litteram quippiam sentiendum est. Itaque in sacro eloquio, cum plurali numero nubes ponuntur, praedicatores sanctos designant, qui et munditia mentis leves sunt, et praedicationum guttis corda audientium rigare non desistunt. Cum his igitur nubibus Dominus ad judicium (1094C)veniet; juxta illud prophetae: Ecce venit Dominus ad judicium cum senioribus populi (Isa. III, 13). Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Omnis oculus videbit; id est omnis homo, a parte totum, qui tunc resurrexerit, sive ad vitam, sive ad mortem: non autem animalium, quibus non est datum post mortem resurgere. Videbit vero omnis homo in forma servi, in qua ab impiis judicatus est, non in forma divinitatis, quae ab impiis videri non potest. Et nota quod alter interpres ait: Videbit eum omnis terra, talem ac si diceret, qualem hic positum impii futurum non credebant. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Hoc loco notandum quia cum adjectione ait tribus terrae: ac si diceret terrena desiderantes, et avaritiae studentes, quibus (1094D)dicitur: Vae vobis divitibus (Luc. VI, 24); et item, Vae vobis qui ridetis (Ibid., vers. 25). Quae vero sit causa doloris, aperitur cum dicitur, super eum. Nam etsi multarum miseriarum ibi luctus erit, ad comparationem tamen fletus ex visione claritatis Christi nullus erit; magis enim tunc dolebunt infelices pro eo quod talem perdiderunt Dominum, quam quod in atrocissimum inciderunt tormentum; sed ecce cum interpositione juramenti quae dicta sunt affirmat cum subdit: etiam: amen. Quod apud Latinos est etiam, hoc apud Hebraeos amen. Utrumque autem adverbium est affirmandi: ait ergo etiam amen, ac si ingeminando diceret, verum est, verum est.

VERS. 8.--

Ego sum α et ω, principium et finis, (1095A)dicit Dominus Deus qui est, et qui erat, et qui venturus est. Dicendo sum, aperte insinuat quia Deus per se loquebatur. Unde Apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et David: Attendite populus meus legem meam (Psal. LXXVII, 1); cum nec populus nec lex David fuerit. Hoc autem significat α et ω, quod principium et finis. Nam α apud Graecos principium est elementorum; ω vero finis eorumdem. Principium autem Christus dicitur, quia ab ipso omnis creatura initium accipit; finis vero, quia ipse quasi terminus omnia concludit. Aliter principium et finis vocatur, quia ipse est Deus ante saecula, et homo in fine saeculorum. Unde Joannes: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Et item: Verbum caro factum est (Joan. (1095B)I, 14). (VERS. 9.) Ego Joannes frater, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia Jesu, fui in insula quae appellatur Pathmos, propter verbum Dei et testimonium Jesu. Hoc loco Joannes, et specialiter suam, et generaliter Ecclesiae personam designat. Et notandum quia regnum pertinet ad caput, tribulatio ad membra, patientia ad utrumque, quod totum in uno Jesu reperitur. Tribulationem namque patiebatur caput cum membris dicendo: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Regnum in capite, ut illud: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34); quod est aperte dicere: Venite membra, regnate cum capite, quia ego sum regnum. Se enim dabit suis, ut scriptum est: Jusjurandum quod juravit ad (1095C)Abraham patrem nostrum, daturum se nobis (Luc. I, 73). Patientia vero nos exspectat, juxta illud: Ignoras quoniam benignitas Dei ad patientiam te adducit (Rom. II, 4)? Et nos in patientia nostra possidebimus animas nostras. Per Pathmos autem insulam, quae fretus ( Ita cod. ) interpretatur, in qua Joannes erat religatus, persecutiones et angustiae designantur, quas patitur Joannes et Ecclesia, id est species et genus; sed propter verbum Dei, non pro suis malis; juxta illud Petri apostoli: Nemo vestrum patiatur quasi fur, sed quasi Christi discipulus (I Petri IV, 15). (VERS. 10.) Fui in spiritu in Dominica die. Hinc jam singillatim de specie, singillatim de genere dicendum est. Non autem Joannis spiritus carnem funditus deseruit, quando hoc vidit, quia corpus sine (1095D)spiritu non viveret, sed in exstasi positus, nihil per corpus vel sentire vel intelligere potuit. Et nota quia non in sabbato, sed in Dominica die se in spiritu fuisse dicit, quia jam vetus illa, quae mortem operabatur, lex transierat, et nova quae vivificat in Christi resurrectione claruerat. Allegorice Ecclesia, quia in electis facta carnis spiritu mortificat, ut in novae vitae conversatione assurgat in spiritu, et Dominica dies esse demonstrat. Unde est illud Apostoli: Vos in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9).

VERS. 11.--

Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae dicentem: Quod vides scribe. Illud sciendum (1096A)quia sicut Joannes in spiritu audivit, ita vox ad eum facta spiritalis fuit. Sed quaerendum est quod dorsum spiritus habere potuit, ut post se vocem audiret. Videtur itaque facies spiritus illius fuisse ipsa vis divinae contemplationis; dorsum vero oblivio de praesentibus. Idcirco ergo vocem in his quae oblitus fuerat audivit, ut faciem mentis ad ea converteret, et quaeque videret in libro, in libro scriberet. Ac si ei ipsa vox diceret: Ea quae in spiritu Dei videre incipis, hic ubi me audis sine sono sonantem, id est in terris, vel gesta vel gerenda sunt. Sic autem dicitur quae vides scribe; ac si diceret, quae visurus es; necdum enim aliquid viderat. Allegorice Ecclesia de Christi ac sua copula vocem post se audit, a lege et prophetis, ut illud: Erunt duo in carne una (Gen. II, (1096B)24). Vox autem haec sive in Ecclesia sive in Joanne, recte magna dicitur, quia de summis mysteriis loquitur, quaeque ideo tubae comparatur, et per ora praedicantium diffunditur. Unde uni eorum dicitur: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1). Haec vox in Joanne Ecclesiam admonet, ut quae videt scribat, id est in memoria recondat.

Et mitte septem Ecclesiis, Epheso, Smyrnae, Pergamo, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, et Laodiciae. Dicendum quomodo interpretatio horum nominum universali conveniat Ecclesiae. Ephesus interpretatur voluntas, sive consilium meum; et cujus? nisi ejus qui reprobat consilia principum, consilium vero ejus manet in aeternum (Psal. XXXII, 10). Ecclesia autem voluntas Dei est, cui per prophetam dicitur: Vocaberis (1096C)voluntas mea (Isa. LXII, 4). Et nota quia voluntas pertinet ad charitatem, consilium vero ad correctionem. Ille enim voluntas Dei est, qui non timore poenali, sed sponte se Creatori subdit. Ille vero qui nec timore, nec amore, se conferre vult, divina agente clementia, fit ad eum correctionis sermo, ut relicto errore, consilium salutis percipiat. Smyrna in Latinum vertitur canticum eorum, id est electorum, canticum vero illud est mandatum novum. Ecclesia igitur canticum hoc quotidie cantat, cum mandatum novum diligendo Deum et proximum implet. Pergamum interpretatur dividendi cornua eorum. Et quorum nisi Christi, et diaboli? In cornibus itaque Christi regnum ejus ostenditur, id est Ecclesia. In cornibus vero diaboli, ejus etiam regnum, id (1096D)est impii. Audi igitur divisionem cornuorum: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi (Psal. LXXIV, 11). Thyatira dicitur illuminata; et quae alia illuminata intelligitur nisi illa cui per Isaiam dicitur: Surge, illuminare, Hierusalem (Isa. LX, 1). Et apte illuminata dicitur Ecclesia, ut meminerit se tenebras fuisse. Unde Apostolus ad ejus membra: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sardis Latine sonat principi pulchritudinis, ubi subintelligendum est aptata, vel praeparata. Princeps autem pulchritudinis ille est, de quo Psalmista ait: Speciosus forma prae (1097A)filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Et quae est huic praeparata? nisi illa de qua eidem principi dicit Propheta: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate (Ibid. vers. 10). Philadelphia interpretatur salvans haereditatem Domino. Unde apte intelligitur electorum Ecclesia, quae cum divino adjutorio se ipsam salvare contendit. De hac enim haereditate dicitur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Laodicia interpretatur tribus amabilis Domino, sive, fuerunt in vomitu; quae interpretatio permistos bonos cum malis in Ecclesia ostendit.

VERS. 12.--

Et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum. Dicendo viderem, ostendit non corporalem fuisse vocem, quae videri non potest; sed spiritalem, quam nihil aliud est videre, quam (1097B)audire. Allegorice Ecclesia conversa est ut vocem videret, quia mentis desiderio ad verba legis et prophetarum se contulit, ut eorum sacramenta impleta jam cerneret. Et conversus vidi septem candelabra aurea, (VERS. 13) et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis. Per septem candelabra septiformis Ecclesia designatur, in cujus medio est Christus, qui ideo similis filio hominis dicitur, quia jam erat immortalis; sive quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati apparuit. In medio autem apparuisse legitur, juxta illud: Ubi duo, vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Et apte per septem candelabra aurea Ecclesia figuratur. Nam septiformis operatio sancti Spiritus per numerum, et (1097C)aeternae sapientiae claritas per aurum figuratur. Sicut itaque aurum per ignem probatum, percussionibus perductum candelabrum efficitur; sic Ecclesia igne tribulationis ad purum excocta tentationum ictibus in longanimitatem extenta consummatur. Unde Isaias ait: Dixit Dominus cujus est ignis in Sion, et caminus ejus in Hierusalem (Isa. XXXI, 9). Praeterea sciendum quia et per septem candelabra, et per filium hominis una designatur Ecclesia, quoniam una est Christi et Ecclesiae persona. Unde idem Dominus qui vestitus podere in medio candelabrorum apparuit, indutus est ipsa candelabra. Quapropter hoc est vestis Christi quod septem candelabra, id est (1097D)Ecclesia. Genus enim jungitur generi, cum et per septem candelabra, et per filium hominis intelligitur Ecclesia. Et nota quia ad nos pertinet similitudo filii hominis, quoniam sicut resurrexit caput nostrum in re, ita et nos in spe.

Vestitum podere. Podes Graece, Latine pedes dicuntur. Quid ergo per poderem, id est talarem tunicam, quam Zacharias sacerdotalem esse dicit, accipimus, nisi specialiter Christi carnem, et generaliter omnem Ecclesiam? Ipse quippe Deo Patri in cruce se offerendo sacerdotium gessit. Sed haec sacerdotalis vestis usque ad talos est, quia corpus ejus, quod est Ecclesia, usque ad novissima membra, ea quae desunt passionum Christi adimplet; vel certe vestis ejus usque ad talos, fuit opus charitatis usque ad passionem mortis. Et praecinctum ad mamillas zona (1098A)aurea. Illud sciendum quod Daniel vidit virum praecinctum renes, Joannes ad mamillas, quia Vetus Testamentum luxuriam carnis, Novum vero etiam mentis frenat. Duplex autem illa praecinctio non ad caput, sed ad membra redigitur, cum constet Redemptorem nostrum nec corporis nec cordis luxuria tactum. Haec igitur zona bene aurea fuisse dicitur; quia quisquis supernae patriae civis est, non timore supplicii, sed amore supernae claritatis immunditiam deserit. Quod autem apostolis in Novo Testamento jubetur, sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35), in eorum persona eis jubetur qui necdum carnis fornicationem frenantes, ad vitae veteris hominem pertinent. Nam ipsi prius carnis immunditiam deseruerant. Aliter, ad mamillas zona aurea angelus praecingitur, (1098B)quia Ecclesia ex duobus populis veniens, in Christo charitatis compage unitur. (VERS. 14.) Caput autem ejus et capilli erant candidi tanquam lana alba et tanquam nix. Caput Christi est Deus Pater; unde Apostolus: Caput Christi Deus (I Cor. XI, 3); cujus aeternitas juxta morem humanae locutionis in candore capitis demonstratur. Allegorice caput Ecclesiae Redemptor ejus est; juxta illud: Caput viri Christus (Ibid.). Capilli praecipui sunt in Ecclesia, qui propter innocentiam agnis, id est lanae, propter resurrectionem nivi comparantur. Et quia utrumque Christus in se ostendit, id est innocentiam et resurrectionem, quorum alterum imitari, alterum exspectare jubemur; idcirco non solum capilli, sed et totum caput lanae albae et nivi assimilatur.

(1098C)Et oculi ejus velut flamma ignis. Isti oculi illi sunt, de quibus inferius dicitur: Vidi agnum tanquam occisum habentem oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei (Apoc. V, 6). Nam quia Spiritus sanctus et ad fidem illuminat Ecclesiam, et in amorem Dei concremat; recte oculorum luminibus, et flammae ignis assimilatur. Possunt et per hos oculos spiritales angeli in Ecclesia designari, qui luce scientiae eamdem Ecclesiam illustrant, et amoris incendium praebent. (VERS. 15.) Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Aurichalci talis perhibetur effectus, quod aes in caminum missum, adhibito vehementi incendio, immisso etiam quodam medicamine, et firmiorem accipiat fortitudinem, et in auri convertatur fulgorem. Unde apte pedes similes aurichalco (1098D)ad illa novissima Ecclesiae membra rediguntur, quae sub Antichristo nimio persecutionis incendio sunt excoquenda; sed adhibito medicamine tolerantiae, fortiora ac clariora reperientur. Et quia in Judaea vehementior erit vexatio, ubi Dominus ab impiis Judaeis crucifixus est, idcirco alia translatio aurichalcum Libani posuit, qui mons in Judaea esse perhibetur. Et vox ejus tanquam vox aquarum multarum. Superius hujus qui apparuit vocem tubae comparavit, nunc autem voci aquarum multarum, quia quod prius pauci praedicatores, postea totus mundus clamavit. Aliter per vocem tubae, vox Veteris et Novi Testamenti; et per vocem aquarum multarum charitas potest intelligi, cujus multiplex lex est, ut illud: (1099A)Et scies quod multiplex est lex ejus (Job. XI, 6).

VERS. 16.--

Et habebat in dextera sua septem stellas. Per septem stellas, ut idem angelus inferius exponit, angeli intelliguntur. Non autem illi coelestis patriae spiritus, in quibus nihil reprehensibile invenitur, sed Ecclesiae praedicatores, de quibus dicitur: Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7), qui recte per stellas et angelos designantur, quia et in hujus saeculi nocte lucent per munditiam vitae, et auditoribus suis coelestia nuntiando, angeli veritatis existunt. Quia vero septem non numero sunt, sed significatione universitatis, omnes ecclesiae praedicatores haec species comprehendit. Unde in significatione non jam septem, sed unus angelus, id est perfectus ordo praedicatorum. Sicut et septem candelabra, (1099B)non tantum Asiae Ecclesias, sed universalem Ecclesiam designant. Et si subtiliter intendimus, in his septem stellis etiam candelebra invenimus; id est in sanctis praedicatoribus universalem Ecclesiam. Unde Dominus cum uni angelo loquitur, subdit: Audiat quid spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 29). Dextera in hoc loco summa beatitudo debet intelligi, quae nunc in spe, tunc erit in re. Unde est illud Isaiae: Suscipiet te dextera justi mei (Isa. XLI, 10). Cum ergo Ecclesiam in dextera teneri audimus, a toto partem intelligere debemus, quae in futuro ad dexteram collocanda est. Et de ore ejus gladius utraque parte acutus exiebat. Quid per gladium, nisi praedicatio Veteris et Novi Testamenti? ut illud Pauli: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. (1099C)VI, 17). Qui bene utraque parte acutus dicitur, quia hinc culpas operis, illinc resecat illicitas cogitationes. Sive quia imperfectos juxta litteram exterius informat, et perfectos juxta mysticum intellectum interius erudit. Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Per faciem fulgentem ut sol, electi possunt accipi, ut illud: Fulgebunt justi sicut sol (Sap. III, 7). In qua sententia si solem istum visibilem volumus intelligere, sciendum quia tunc majoris erit claritatis quam nunc, et sanctorum tunc gloria major, Isaia attestante qui ait: Erit lux lunae sicut lux solis; et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui (Isa. XXX, 26). Unde hoc loco additum est: in virtute sua. (1099D)Aliter, quid per faciem angeli, nisi incarnatio Redemptoris manifesta, quae velut ortum habuit nascendo, occasum moriendo, et item ortum resurgendo? Et quia jam ejus resurrectio per totum orbem claruerat, quasi sol meridianas horas conscenderat, cum Joannes ista cernebat; ideoque cum additamento ait: sicut lucet sol in virtute sua.

VERS. 17.--

Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes (1100A)ejus tanquam mortuus. Joannes hoc loco Christi membra, angelus autem specialiter Christum significat. Joannes ergo quasi mortuus ad pedes angeli cadit, quia Ecclesia ut moriatur mundo, Christi vestigia sequitur. Et apte dicitur quasi mortuus, quia Ecclesia, etsi mundo et vitiis moriatur, vivit tamen Deo. Et posuit super me dexteram suam dicens: Noli timere. Per dexteram angeli hoc loco praedicatores designantur. Hinc per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2); id est, in sanctis praedicatoribus doctrina Spiritus sancti. Siletur plane quid angelus superposita dextera fecerit; sed certa ratione colligimus, quia sive Joannem, sive Ecclesiam, in illo a terra levavit. Sed nunquid Ecclesia ab imitatione passionum Christi submota est? Absit. (1100B)Angelum ergo Joanni tanquam mortuo ad pedes suos jacenti dexteram superponere, eumque a terra erigere, est Dominum Redemptorem Ecclesiam passiones ejus imitantem a cordis moerore ad spem futurae gloriae per sanctos praedicatores exhortando elevare; ut illud: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Et apte dicit, Noli timere; ac si Dominus Ecclesiae dicat: Accepta desuper fiducia, humanum timorem longe propulsa. (VERS. 18.) Ego sum primus, et novissimus; et vivus fui, et mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Hic declaratur quia angelus iste Domini Jesu Christi specialiter personam gessit, cui haec omnia conveniunt. Et habeo claves mortis et inferorum. Per claves potestas divini (1100C)judicii designatur, quam nullus effugere valet, sed cunctos ut clavis includit; juxta illud: claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7). Per mortem vero ille, de quo scriptum est: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Et per inferos, hi qui ad eum pertinent exprimuntur. His itaque clavibus laxatur diabolus ad tentandum Ecclesiam, et istis religatur. Unde scriptum est: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra quam potestis facere (I Cor. X, 13). (VERS. 19.) Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. Transit a genere ad speciem. Hinc enim Joannes praedicatores specialiter designat. Et nota quia quae jam dixerat repetit, ut culpa torporis amoveatur. Scribe ergo, ait, (1100D)quae vidisti, tanquam diceret, in lege et prophetis futura de me; et quae sunt, scilicet impleta per me, et quae oportet fieri post haec, id est quae sunt adimplenda in membris meis. Sed hic liber jam debito fine claudendus est, ne ante lassemur in camporum planitie, quam ad hujus Apocalypsis subeundos montes veniamus.

LIBER SECUNDUS.

(1099) (1099D)Ut praecedenti libro jam diximus, hanc visionem alii spiritalem, alii intellectualem asserunt. Quod si intellectualis fuit, non in sua sed in aliorum dicit (1100D)[ Cod., discit] persona. Si vero spiritalis, quibusdam locis quomodo intelligentiam visionis acceperit dicit, quibusdam autem tacet. Et hoc quidem moderate, (1101A)quia si per totum aperta visio esset, vilesceret; si ex toto clausa, contemneretur. (VERS. 20.). Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea; septem stellae, angeli sunt septem Ecclesiarum; et candelabra septem, septem Ecclesiae sunt. De his sufficienter jam dictum est.

CAPUT II. VERS. 1.-- Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. (VERS. 2.) Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam. Hoc loco beatus Joannes, vel ex propria, vel ex praecedentium praedicatorum persona, verba Domini ipso jubente scribit ad universalem Ecclesiam, (1101B)quae per angelum demonstratur. In quo angelo modo totum electorum corpus, quod ex sanctis praedicatoribus et bonis auditoribus constat, praeconio laudis attollitur; modo etiam pars specialiter notatur in malis. Quid igitur est Dominum Redemptorem stellas in dextera tenere, nisi electos suos in prosperitatis beatitudine praedestinatos habere? Quid autem est eumdem in medio candelabrorum ambulare, nisi unicuique sanctorum gratiam donorum largiendo per internam discretionem ubique praesentem adesse? Quod si per stellas et candelabra totum corpus Ecclesiae accipimus, quod ex electis et reprobis constat; per dexteram Christi potentia divinitatis ejus intelligenda est, quam nullus potest evadere, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae; qui inter candelabra (1101C)ambulat, justos visitando, et injustos deserendo. Opera autem, et laborem, et patientiam sanctorum se Dominus scire perhibet, hoc est per electionis gratiam approbare. Sed ecce ad infirmantem specialem corporis partem sermo recurrit cum subditur:

Et quia sustinere non vales malos. Non enim laudis, sed magnae infirmitatis indicia sunt, angelum malos sustinere non posse. Et notandum quia eidem angelo inferius dicit: Sustinuisti propter nomen meum, quod huic loco contrarium non est, quia in uno infirmitas, in altero membrorum firmitas demonstratur. Et tentasti eos qui se dicunt esse apostolos, et non sunt, et invenisti eos mendaces. Pullulasse credendum (1101D)est tunc in Ephesi Ecclesia falsos apostolos, quos idem Joannes in epistola sua antichristos vocat, in quorum persona omnium haereticorum perfidia notatur. Tentatio autem aliquando ad probationem pertinet, ut illud: Tentat vos dominus Deus vester (Deut. XV, 3). Ecclesia ergo falsos tentat, cum in praedicatoribus haereticos de fide interrogat, utrum veritatis, an mendacii sint discipuli. (VERS. 3.) Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, nec defecisti. Haec quia manifesta sunt transeamus. (VERS. 4.) Sed habeo adversus te quod charitatem tuam primam reliquisti. (VERS. 5.) Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. Absit ut is primam charitatem reliquisse credatur, quem in praecedenti versiculo tanta laude (1102A)prosecutus est. Sed ab hac specie ad aliam reflectit sermonem, quam dignam judicat reprehensione. Primam autem charitatem usu humanae locutionis dicit prioris temporis.

Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Quid est impoenitenti dicere, venio tibi, nisi praesentiam irae meae sentire te faciam? Et quia angelus et candelabrum per significationem unum sunt, quid est dicere, movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi movebo te? ubi non totus angelus, sed pars ejus impoenitens debet intelligi, cujus locus est Ecclesia. Nam quia non genus sed speciem in angelo tangit, ideo locum speciei in genere ostendit. Et notandum quia non ait, projiciam, sed movebo, ostendens impoenitentem (1102B)quandiu in hac vita versatur, nequaquam ab Ecclesia funditus avelli; sed donum sanctitatis, quo ante humanos oculos lucebat, propter cor impoenitens non mereri. Movere autem Dominus candelabrum dicitur, id est non statuere, sicut cor Pharaonis indurare. Quando igitur quisque crimen admittit, tunc in conspectu hominum movetur candelabrum ejus, qui si cito per poenitentiam surrexerit, quia in eodem loco misericorditer collocatur, et ob hoc multi stant in conspectu Dei, qui in conspectu hominum jacere videntur. Dicit ergo, movebo cito candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris, id est munus sanctitatis post lapsum non recipies, nisi cor ad poenitentiam emollire curaveris.

VERS. 6.--

Sed hoc habes, quod odisti facta Nicolaitarum, (1102C)quae et ego odi; ac si universali angelo diceretur: Non in ea specie, quam nunc terrui, sed in alia hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Quae sunt autem specialia facta Nicolaitarum, beatus Augustinus in libro de Haeresibus ostendit dicens: « Nicolaus, ut fertur, unus fuit ex illis septem diaconibus qui ordinati sunt ab apostolis, quique, cum zelo pulcherrimae conjugis culparetur, purgandi se causa permisisse fertur ut ea, qui vellet, uteretur, quod ejus factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens feminarum. Sectatores etiam ejus, nec ab his quae idolis immolantur dividunt cibos suos. » Generaliter autem omnes haeretici Nicolaitae sunt. Nicolaus enim interpretatur (1102D)stultus populus. Quicunque igitur de sapientia Patris, quae est Filius, vera non sentiunt, etsi sapientes sint saeculo, secundum Deum stultos se esse demonstrant. Invenimus et in Ecclesia Nicolaitas; eos scilicet, quos stulte in terreno amore thesaurizare videmus. Notandum denique, quia non ait, odisti Nicolaitas, sed facta Nicolaitarum, quia non naturam, quae bona in illis creata est, sed pessima facta Dominus, et qui ex parte illius sunt, in eis odisse probantur.

VERS. 7.-- Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Hoc dicto evidenter ostendit quia in una Ephesiorum Ecclesia, universitatem credentium comprehendit. Aures vero non corporis, sed cordis requirit; juxta illud: Vobis dico, qui auditis. Sed (1103A)cum angelus specialiter Filii personam gesserit, quid sibi vult quod non dicitur, quid Dei Filius, sed quid Spiritus dicat Ecclesiis? nisi quia ad instruendos mores humanos verba Filii, Spiritus verba sunt. Vel non specialiter Spiritus sancti persona, sed tota Trinitas in Spiritu accipienda est. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Lignum vitae sapientia Dei Patris est, juxta illud Salomonis: Beatus homo qui invenit sapientiam lignum vitae (Eccli. XXV, 13), et reliqua. Et apte lignum vitae vocatur, quia in praesenti electos suos ab aestu vitiorum protegit, et in futura beatitudine cibum aeternae contemplationis se desiderantibus praebet; unde est illud: Satiabor dum manifestabitur mihi gloria tua (Psal. XVI, 15). Qui ergo vicerit, id est qui in Christo, (1103B)et per Christum antiqui hostis tentamenta superaverit, dabit ei Christus secundum humanitatem suam edere de ligno vitae, quia ad judicium veniens perducet ad contemplandam divinitatis suae majestatem. Paradisus autem, in quo lignum est vitae, vita est aeterna, quae est in ligno vitae. Et nota quia Deum se habere dicit, secundum humanitatem loquens, quam pro nobis assumpsit. Praeterea quia hunc angelum partim laudat, partim vituperat, secundum suum nomen; quia Ephesus, et lapsus magnus, et voluntas mea dicitur.

VERS. 8.--

Et angelo Ecclesiae Smyrnae scribe: haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit; (VERS. 9) Scio tribulationem tuam, et paupertatem; (1103C)sed dives es. Hoc tantum non uni, sed magis unitati sanctorum dicitur, quorum tribulatio multiplex est. Unde alia translatio, tribulationes plurali numero posuit. Paupertatem vero geminam intelligere debemus; altera enim est in terrenarum rerum abdicatione; altera in spiritus contritione, qua superbia minuitur, humilitas augetur; de qua Dominus dicit: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3); ille enim spiritu pauper est, qui cum bona agit, semper se inutilem attendit. Dicatur itaque: Scio paupertatem tuam, sed dives es; ac si diceret: Unde te per humilitatem spiritus pauperem existimas, inde per omnia dives comprobaris. Sic autem dictum est scio, tanquam diceretur, scire te facio. Potest etiam quilibet electus ideo pauper et dives vocari, quia coelestis (1103D)patriae divitias nondum habet in re, quas possidet in spe. Et blasphemaris ab his qui se dicunt esse Judaeos, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Hoc universali Ecclesiae dicitur, quae in singulis membris per loca, et in toto corpore per orbem, ab inimicis blasphematur. Neque enim in sola Smyrna vel fuisse vel esse Judaeos blasphemantes credendum est. Quaerendum vero est ubi Judaei proprium nomen amiserint, cum etiam post necem Redemptoris, eos sacra Scriptura ita nominet, ut in Actibus apostolorum. Sed sciendum quia nomen, quod juxta litteram exterius praetendunt, interius spiritu amiserunt, cum Christum confiteri noluerunt. Nam Judaeus confessor interpretatur. Secundum figuram vero, haereticis (1104A)ista conveniunt, qui falso sibi Judaeorum, id est confitentium, nomen assumunt.

VERS. 10.--

Nihil horum timeas quae passurus es. Juxta illud evangelicum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Hic liquido ostenditur, diversas in uno angelo personas alloqui. Cum enim singulari numero praemiserit, timeas, plurali intulit ex vobis; et item, ut tentemini; sed nec aut tententur, vel habebunt; sed ut tentemini, et habebitis: ut hoc dicto insinuaret, in uno multos constare. Universas igitur pressurarum angustias nomine carceris designavit. Quod autem non ait, vos, sed ex vobis, illos vult intelligi (1104B)qui ex illatis tribulationibus victores existunt. Sed quid sibi vult quod Ecclesiae tribulationem decem dierum numero concludit? nisi quia contra varias persecutionum passiones, contra diversas cupiditatum illecebras, decalogi mandatis subdita confligitur. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Hoc generaliter omni Ecclesiae, et specialiter unicuique fideli dicitur. Hinc Dominus in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).

(VERS. 11.) Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: qui vicerit non laedetur a morte secunda. Cum sacra Scriptura tres mortes ponere solita sit: unam scilicet peccati, alteram carnis, aliam vero damnationis, cur hoc loco ultima damnatio non tertia, sed secunda mors (1104C)appellatur, nisi quia illae hic poni videntur quae nocere probantur? Mors scilicet peccati, et mors aeterni supplicii, ad quarum comparationem, ista quae carnis est, mors dicenda non est. Laesionis vero vocabulo, miseriarum debet intelligi corruptio.

VERS. 12.-- Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Hoc dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam. Hoc superius dictum est. (VERS. 13.) Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae. Hoc generaliter Ecclesiae dicitur, quae per orbem universum habitat, quo diabolus regnat. Et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat. Haec sententia aut scriptorum vitio corrupta est, aut per subauditiones debet explanari, ut iste sit ordo (1104D)verborum. In diebus illis Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos, non negavit fidem meam; vel certe in diebus illis exstitit Antipas testis meus, qui occisus est apud vos. In quo martyre omnes testes praeconio laudis attolluntur. Apud vos autem dicit, non quo ab illis occisus sit; sed inter illos ab his in quibus Satanas habitat. Et nota quia singulari numero praemittitur tenes, et plurali infertur vos, quia plures in una persona affatur.

(VERS. 14.) Sed habeo adversus te pauca: habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari. Nequaquam ista illi conveniunt, cui praemiserat, tenes nomen meum, et reliqua. Sed in alteram speciem sermo (1105A)convertitur, doctrinam vero Balaam consilium vocat, quod dedit Balac ut poneret mulieres pulcherrimas eoram filiis Israel, quarum speciebus delectati in amplexus illicitos ruerent, earumque blanditiis deliniti de sacrificiis Behelphegor manducarent; ac per hoc a Deo deserti coram inimicis suis caderent. Sed si a proprietate ad figuram recurrimus, qualiter post vel gesta vel gerenda sunt, invenimus. Balaam quippe interpretatur populus varius; unde apte designat haereticos, qui diversis erroribus evanescunt: Balac autem elidens, per quem hujus saeculi potestates exprimuntur, quae plerumque, haereticis suadentibus, dignitatem Ecclesiae ad tempus inclinant: per Israel vero, virum Deum videntem Dominum, electi figurantur. Docente itaque Balaam, mittit coram (1105B)filiis Israel Balac scandalum mulierum, scilicet deceptionem cum quibus de idolothytis edant, et fornicentur, quia, haereticis suadentibus, principes hujus saeculi, eorum sectas, quasi pulchras foris ostendunt in locutionibus, quae intus omni spurcitia plenae esse noscuntur. Aliter Balaam, id est diabolus, docet Balac, id est carnem, ut mittat mulieres, id est saeculi voluptates, quibus pereant animae.

VERS. 15.--

Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. De factis Nicolaitarum satis jam dictum est. Dum autem ait, non habes illic, sed habes et tu, ostendit a specie ad speciem sermonem converti. Et quia nihil interest utrum quis pro doctrina Balaam an pro Nicolaitarum tacuisse redarguatur, recte subjungitur: similiter poenitentiam age; quo dicto illi (1105C)etiam ad poenitentiam latenter provocantur, quos idem torpentes praedicatores nequaquam correxisse notantur; unde et subditur: (VERS. 16) Sin autem venio tibi, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Cur enim non ait pugnabo tecum, sed pugnabo cum illis? nisi quia, ut dictum est, illos etiam ad lamentum venire hortatur quos praedicatorum torpore perisse cognoverat. Quod tale est ac si diceret: Venio tibi, et pugnabo tecum, sicut alia translatio demonstrat. Vel venio vobis, et pugnabo vobiscum. Quid est autem dicere venio tibi, nisi respectum irae meae sentire te facio? Vel quid, pugnabo cum illis in gladio oris mei, nisi acutis eloquiorum meorum sententiis damnabo? (VERS. 17.) Qui habet aurem audiat quid (1105D)Spiritus dicat Ecclesiis: vincenti dabo manna absconditum. Manna absconditum panem dicit invisibilem qui de coelo descendit, qui ideo factus est homo, ut panem angelorum manducaret homo. Quod manna nunc sumitur in sacramento per fidem, quandoque autem in veritate per speciem; juxta illud Psalmistae: Satiabor dum manifestabitur mihi gloria tua (Psal. XVI, 15). Manna enim interpretatum sonat, quid est hoc; quod non dicimus, nisi de re quam ante non vidimus. Apte ergo illa satietas coelestis gloriae manna vocatur, quia juxta Pauli vocem, nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. III, 9).

Et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum, quod nemo novit, nisi qui accipit. Calculus (1106A)lapis est pretiosus, qui et carbunculus vocatur; quoniam sicut carbo succensus, qua magnitudine subsistit ea in tenebris positus fulget, ita et hic lapis facere perhibetur. Quid itaque per calculum candidum, nisi Christus Jesus designatur? qui sine ulla peccati offuscatione mundus inter homines apparuit, et divinitatis suae luce tenebras nostrae mortalitatis illustravit. Et est sensus: de mortis auctore triumphantem cohaeredem meum in regno Patris efficiam. Alia vero translatio pro calculo margaritum posuit. Nomen novum dicit Christianum pridem inauditum, de quo per Isaiam Dominus Ecclesiae dicit: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini locutum est (Isa. LXII, 2). Sed cum multi a diabolo victi hoc nomine censeantur, quomodo solis vincentibus hoc se dare pollicetur? (1106B)nisi quia datio hic illa accipienda est, qua praedestinatos ad vitam supernae civitatis novimus electos. Ubi apte subditur, quod nemo novit, nisi qui accipit; tanquam diceret: nullus dignitatem nominis Christiani vita et moribus defendit, nisi qui hoc divina praedestinatione ad vitam aeternam promeruit. Nosse enim Christi nomen, ad custodiam mandatorum pertinet; accipere vero, ad gratiam divinae praedestinationis refertur.

VERS. 18.-- Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco. (VERS. 19.) Novi opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam, et opera tua novissima plura prioribus. Haec universali Ecclesiae dicuntur, cujus Dominus (1106C)opera, charitatem et fidem novit, quia per electionis gratiam approbat. Sed haec praepostere dicuntur; primum enim est credere, dehinc quod credis amare, postremum quod amor et credulitas compellat operari. Ministerium hoc loco vult intelligi impensam misericordiam extrema facultate. Sed quaerendum est cur Ecclesiae opera novissima plura praedicentur quam priora. Sciendum itaque quia primo ab apostolis quatuor tantum capitula gentibus ad Christum conversis servari praecepta sunt: videlicet ut abstinerent se ab immolatis et fornicatione, suffocato et sanguine. At cum processu temporis parva spatia devoluta fuissent, creverunt ad culmen perfectionis; ita ut multi credentium cuncta mundi postponerent. Vel quia ab Antichristi persecutione amplior (1106D)in ea virtus enitebit operationis. Quae enim nunc ex gentibus sola laborat, tunc Judaeos etiam ad fidem perducens duplo laborabit.

VERS. 20.-- Sed habeo adversus te quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. Haec non illi conveniunt, quem superius tanta laude prosecutus est; sed specialiter ad malos praedicatores, qui sua negligentia fornicationem et idololatriam in Ecclesia sinunt. Non autem credendum est usque ad illud tempus Jezabel uxorem Achab in corpore mansisse, quam equorum ungulis novimus comminutam; sed quia erant tunc in illa qui coitus illius imitabantur, idcirco in eis ipsa mater (1107A)fornicationum notabatur. Reprobi enim vitiorum parilitate conjuncti, unum antiqui hostis corpus efficiunt: sicut electi virtutum compagine unum Christi corpus de se reddunt. Fornicatio vero Jezabel quatrimoda est. Est enim delectationis, ut illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Est et operis, unde Apostolus: Fugite fornicationem, fratres (I Cor. VI, 18). Est idololatriae, juxta illud: Moechata est cum lapide et ligno (Jerem. III, 9). Est etiam avaritiae, juxta illud: Avaritia, quae est idolorum servitus (Col. III, 5). Notandum quoque quod Jezabel propheten se dicit, et idcirco Dei servos seducit. Cum igitur quilibet continenti dicit: Veni, fruamur concupitis, quia si hoc Deus fieri nollet, marem et feminam non (1107B)crearet, quasi prophetando Dei militem seducere quaerit. Jezabel itaque interpretatur sanguinis fluxus, aut fluens, vel sterquilinium. Sanguinis vero nomine peccata figurantur, juxta illud: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16). Mulierum autem in patiendo fluxum sanguinis ista consuetudo perhibetur, ut plurimorum dierum collectus humor sanguinis, cum menstruum tempus advenerit, superabundans egeratur. Sic universali Jezabel evenire probatur: diu enim congesta turpis delectatio, cum tempus advenerit, ad apertam operationis deformitatem prosilit. Deinde fit mens vehementius anxia, et ut cera ante faciem ignis pariter homo liquescit: unde recte fluens vocatur. Postremo et ipsa perpetratae luxuriae iteratione (1107C)longe lateque malae opinionis fetor emittitur. Unde consequenter Jezabel sterquilinium interpretatur.

VERS. 21.-- Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. Hinc de quolibet reprobo per beatum Job dicitur: Dedit ei Dominus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam (Job. XXIV, 23). Sed cum praecedenti versiculo torpentem praedicatorem pro fornicatione Jezabel redarguerit, cur non dicitur, dedit tibi, et illi, sed tantum illi? praesertim cum testetur Apostolus: quia non solum qui faciunt malum, sed etiam qui consentiunt facientibus, aeterna sunt morte plectendi (Rom. I, 32). Sciendum ergo quia sermo Dei a specie ad genus transit, et in eo partem speciei reprobam quasi (1107D)ex occulto impoenitentem redarguit, quam supra aperte increpaverat; quatenus una eademque species modo rea, modo digna appareat, cum et aperte negligens, et non aperte impoenitens redarguitur. Hoc autem idcirco, ne pars speciei quae in sanctis praedicatoribus constat, illi quae in reprobis est, videretur conjuncta.

(VERS. 22.) Ecce pono eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam egerint ab operibus ejus. (VERS. 23.) Et filios ejus interficiam in mortem. Jezabel ac moechantes in ea et filii ejus unum sunt corpus Satanae, quod in lecto ponitur non ut quiescat, sed ut phrenesim incurrat; lecti enim nomine audacia ac securitas delinquendi accipitur. A Deo autem poni dicitur, non quo ipse impellat, sed quo ab hac (1108A)securitatis deceptione flagellando non eripiat. Et quia incrementa vitiorum, quasi quaedam supplicia sunt, bene ipse lectus tribulatio magna vocatur. Potest etiam per lectum, aeternum supplicium designari. Unde mihi alter interpres pro lecto luctum posuisse videtur. Et scient Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda. In renibus ipsam vult intelligi corporalis luxuriae perpetratam nequitiam, quia humanae conceptionis semen de lumbis egreditur virorum; cordium autem vocabulo spiritalis adulterii incentiva. Unde Psalmista: Ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 2). Sed nunquid prius quam Dominus idololatras et fornicatores in publicum prodat et trucidet, nescit hunc Ecclesia occultorum cognitorem esse? Aut quomodo Ecclesia dici potest, si hoc (1108B)exitu rerum, et non potius fide cognoverit? Certa ergo fide tenendum est, quantum ad praesentis temporis qualitatem abdita eos morte puniri. Ut sit iste sensus: cum in abditis atque occultis reprobos condemno, etiam tunc cunctorum me acta cognoscere fideles non ambigunt. Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Redit a specie ad genus. Hic autem quod exponi debeat amplius non est, sed quod magis timeri.

VERS. 24.-- Vobis dico caeteris qui Thyatirae estis: qui non habent doctrinam hanc, qui non noverunt altitudinem Satanae. Hoc loco ad electos verbum recurrit. Altitu o autem Satanae ruinosa illius superbia intelligenda est, qua primus contra Deum elatus tumuit; quam electi ignorare dicuntur, id est nullo (1108C)consensu imitandam recipere; sicuti sacra Scriptura innuptas mulieres dicit non cognovisse viros, id est nequaquam fuisse expertas opera virorum in concubitis; et sicut hominem veracem dicimus ignorare mentiri. Quemadmodum dicunt, Non ponam super vos aliud pondus. Qui sunt illi qui dicunt, nisi populi Judaeorum, qui super credentium humerum caeremonias veteris legis dicunt imponi? Unde Lucas evangelista: Quidam descendentes a Judaea docebant fratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV, 1). (VERS. 25.) Tamen id quod habetis tenete, donec veniam. Id est onus leve ad quod vocati estis, gratiam scilicet Redemptoris abjicere nolite. Dicendo autem donec veniam, (1108D)ostendit Ecclesiam usque ad restaurationis tempora sub gratia manere. (VERS. 26.) Et qui vicerit, et qui custodierit opera mea usque in finem, dabo illi potestatem super gentes. (VERS. 27.) Et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur. (VERS. 28.) Sicut et ego accepi a Patre meo. Hanc potestatem Filius a Patre, non in divinitate, sed in humanitate accepit, qua minor est a Patre. Unde illud: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18); et quia electi membra ejus sunt, et ipsi hanc potestatem in capite suo accipiunt, juxta illud: Quodcunque ligaveritis super terram, erit ligatum et in coelo (Matth. XVIII, 18), et reliqua. Per virgam ferream regimen praedicatorum exprimitur. Virga enim ferrea rectitudinem sine mollitie habet. Sic (1109A)et sancti praedicatores nec sibi nec aliis contra vitia parcere noverunt: sed in se et in aliis tantum justitiae tramitem dirigere student. Unde Christo dicitur: Virga recta est virga regni tui (Psal. XLIV, 7). Et apte credentes vasis fictilibus comparantur; vasa enim sunt portando thesaurum a saeculis absconditum; fictilia autem, quia carnis corruptione gravantur. Unde Apostolus: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Quod autem haec vasa tactu virgae confringi narrantur, pars vasorum debet intelligi quae adhuc dissipatur ut in melius reformetur. Hinc humani generis figulo dicitur: Verte impios et non erunt (Prov. XII, 7); subauditur impii, sed pii. Sed quid sibi vult quod praemittitur, qui vicerit, et custodierit opera mea usque in finem? Nunquid (1109B)non regit credentes aliquis priusquam de diabolo triumphet perveniendo usque ad finem? aut forte postmodum reget? Quapropter sciendum quia futuro Dominus pro praeterito utens, per gratiam praedestinationis jam vicisse, jam opera sua usque ad finem custodisse designat, quibus se potestatem super gentes daturum pronuntiat; ac si diceret: illi bene regendi effectum ministrabo quem victorem et opera mea usque ad finem perseveraturum perspexero. Et hoc ideo, quia futura apud illum praesentia sunt. Et dabo illi stellam matutinam. In Scriptura sacra singulari numero stella matutina Christum significat. Unde inferius: Ego sum stella matutina; plurali vero angelos. Matutinam ergo stellam Dominus vincentibus dabit, quando corpus humilitatis nostrae reformabit, (1109C)scilicet quando omnes qui in monumentis audient vocem Filii Dei, et procedent: quos ad perfectum diem perducet, cum divinitatis suae claritatem illis ostendet.

CAPUT III.

VERS. 1.-- Et angelo Ecclesiae Sardis scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, sed mortuus es. (VERS. 2.) Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Aliter Dominus septem spiritus, aliter habet stellas. Habet enim septiformem Spiritum aequalem sibi in natura divinitatis: habet septiformem Ecclesiam subjectam sibi tanquam ancillam in ditione potestatis. Sed si sola fidei confessione (1109D)sive in praedicatoribus, seu in quibusdam suis auditoribus, hunc angelum nomen habere quod vivat, operibus vero mortuum designat, quomodo eidem admonendo subinfert: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant? Sciendum itaque quia mortuum ex parte criminibus, ex parte vero bonis operibus vivum ostendit. Sed quomodo ex parte vivit, qui vel uno crimine mortuus est? nisi quia si per poenitentiam a peccato surrexerit, nec illa bona quae mortuus gessit, post vivens amittit, quia cum illo et ipsa vivificantur; et ideo audit: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Id est si ea parte qua mortuus es reviviscis, caetera quae adhuc in te vivunt. ne moriantur, confirmas. Aliter, multi sunt (1110A)intra sinum Ecclesiae, qui vitam ab omni crimine custodientes, vivi apud homines aestimantur: quia intentio recta non procedit, apud Deum mortui deputantur; quibus dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant; ac si diceretur: Si vis ut compago virtutum vivat, cave intentionem operationis, elatio vivet. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. Id est quia caput elanguit intentionis, nequaquam plena vel pinguia vigent membra virtutum, sed macilenta ac pene mortua tabescunt.

VERS. 3.-- In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et poenitentiam age. Haec sententia ad utrumque redditur sensum. Audierat enim: Qui observaverit totam legem, offenderit autem in uno, (1110B)factus est omnium reus (Jacob. II, 10): item, Si oculus tuus nequam est, totus corpus tenebrosum erit (Matth. VI, 23). Si autem non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et non scies quando veniam. Vigilare est a peccati somno per poenitentiae fletum ad justitiam exsurgere. Apta autem hic furis comparatio introducitur, qui dum improvidus advenit, dormientes quosque reperiens jugulat, et bona eorum depraedat: sic coelestis judex dum insperatus occurrit impoenitentes animadversionis sententia perimit, eorumque acta velut fortissimus praedo disperdit. (VERS. 4.) Sed habeo pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt. Illi vestimenta sua sordibus non intingunt, qui post baptismatis sacramentum mortale (1110C)crimen non admittunt. Sed quia rari sunt, idcirco praemittitur, pauca nomina. Quo igitur, Domine, tecum ambulaturi sunt? Unde, et quo, nisi de te in te? Tecum enim quotidie ambulant, quia passionis tuae vestigia sequentes observant. Tu quippe praecedis exempla dando, illi haec eadem imitando sequuntur. Digni autem dicit, aut mundi, aut mea dignatione condigni. Sed nunquid desperandum est his qui post baptismum vitam coinquinant? Absit. Currant itaque ad sanguinem agni, non quo rursum aqua baptismatis in eo tinguantur, sed lacrymarum fonte a peccatorum maculis abluantur. Unde mox sequitur:

VERS. 5.-- Qui vicerit, sic vestietur albis. Id est qui pro recipiendis vestibus cum inimico dimicans (1110D)vicerit, ita rursus eisdem indutus splendebit, ut illi qui eas immaculatas servarunt. Potest hoc et infidelibus aptari, qui hortantur ut vincant, id est credant in Christum; quia haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. Magna nobis hoc loco oritur quaestio. Sic enim verba sonare videntur, ac si ejus qui non vincit nomen de libro deleatur, cum constet non alios nisi electos in coeli libro beatae praedestinationis stylo teneri ascriptos. Restat itaque ut secundum usitatam sacrae Scripturae locutionem intelligamus reproborum nomina de libro vitae deleri; id est per meritum reprobationis nequaquam scribi; quemadmodum cor Pharaonis a Domino dicitur indurari. Liber autem (1111A)iste est vis quaedam divina, quae electorum numerum certum ac definitum ante saecula praedestinavit in gloria futurum. Dicatur ergo de victore: Non delebo nomen ejus de libro vitae; ac si diceret: quem victorem futurum scio, nomen ejus jam scriptum in coelis teneo. Et confitebor nomen ejus coram Patre meo et angelis ejus. Quid est Filio Dei victoris nomen coram Patre et angelis confiteri, nisi bonis operibus unitum sibi illum ostendere qui vicerit? quod tunc principaliter fiet cum electis dicturus est: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), et reliqua.

VERS. 7.-- Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. (VERS. 8.) Ecce dedi coram te ostium apertum, (1111B)quod nemo potest claudere. Idcirco Dominus singulariter sanctus ac verus dicitur, quia ad ejus comparationem nullus est sanctus vel verax. Scriptum est enim: Nemo mundus a sorde. Et item: omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Clavem autem David incarnationem Redemptoris nostri accipimus, quam sumpsit ex semine David. Ostium quod eadem clavis aperit aut claudit, ipse est Christus; juxta illud: Ego sum ostium, et caetera. (Joan. X, 9.) Sic enim clavis et ostium sicut in Evangelio pastor, et ostiarius simul et ostium vocatur. Ostium itaque apertum est Christus secundum carnem natus, et passus, ac die tertia suscitatus; apertum vero non incredulis, sed credentibus. Hoc ostium claudere nitebantur Judaei, cum caesis apostolis nuntiarent ne in nomine (1111C)Jesu loquerentur; sed quia illo aperiente nemo claudit, continuo responderunt: Non possumus nos quae audivimus non loqui (Act. IV, 20). Hoc Asianis clausum apostoli aperire tentaverant; sed quia eo claudente nemo aperit, prohibuit eos spiritus Jesu. Potest et per ostium apertum Scriptura intelligi, per quam fidei gressibus ad Christum intramus. Aperit itaque ostium clave David, et nemo claudit, quia Scripturae sacrae eloquia, quae per gratiam incarnationis suae electos spiritaliter intelligere facit, nullo Judaeorum velamine in eorum cordibus adumbrare valet. E contrario Judaeis non credentibus claudit, et a quoquam aperiri non potest. Hoc etiam moraliter discuti valet: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. (1111D)Hic non parva oritur quaestio; quomodo modicam habeat virtutem, qui verbum Dei servat, et nomen ejus non negat. Sciendum igitur quia juxta aestimationem humanae infirmitatis dictum est, quia electi cum multa per Christum possunt, parum se posse praesumunt. Sic enim dicitur, modicam habes virtutem, tanquam diceretur, parvam te putas habere virtutem.

VERS. 9.-- Ecce dabo de synagoga Satanae, qui se dicunt esse Judaeos, et non sunt, sed mentiuntur. Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et scient quoniam ego dilexi te. Hoc loco fides praedicitur Judaeorum, juxta illud: donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel fiat salvus (Rom. (1112A)XI, 25); qui nunc Judaeos se esse dicunt, sed non sunt, quia nomen quod exterius secundum litteram gerunt, intus secundum spiritum amiserunt. Judaeorum quippe nominis expressio, Christi est confessio. Elia autem et Enoch praedicantibus, ante pedes Ecclesiae adoraturi venient, quia actionis ejus exempla imitando venerabuntur. (VERS. 10.) Quoniam servasti verbum patientiae, et caetera. Verbum patientiae est quod Dominus exemplo monstravit, cum in cruce positus pro persecutoribus oravit, et verbis docuit dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Quod autem sequitur, et ego te servabo ab hora tentationis quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra, ad Antichristi tempora referendum est, sub quo tanta erit tribulatio, (1112B)quanta non fuit ab initio saeculi. Dura quippe erunt corporum vulnera, sed graviora adversariorum jacula [ Cod., miracula]. Sed sancti a tentatione deceptionis reservabuntur, quia non provocabuntur ad Christi negationem. (VERS. 11.) Venio cito, tene quod habes. Cito se Dominus venturum dicit, ne quis in certamine deficeret. Cito enim fit omne quod transit. Tenere autem illum admonet coelestis vitae conversationem, et reddit causam, subjungens: ut nemo alius accipiat coronam tuam. In qua sententia electorum numerum certum ac definitum videmus complecti; stupenda prorsus consideratione intuentes, huic nec addi quemquam posse nec minui.

VERS. 12.-- Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Templum Dei Ecclesia est, juxta illud: (1112C)Templum Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17). Et quia non solum praedicatores, sed et boni auditores, de antiquo hoste triumphant; atque in hoc versiculo omnis qui vicerit, columna in templo Dei fieri perhibetur, fateri cogimur hoc esse columnam quod templum, id est universalem Ecclesiam. In eo vero quod subditur: et foras non egredietur amplius, aperte ostenditur quia Ecclesia jampridem in juniore fratre al unitate fidei et operationis, quam in prophetis sub lege tenuit, ad errorem perfidiae et pravae actionis transierat; sed occisione vituli saginati recepta est. Aliter, in Adam omnes exivimus tam Judaei quam gentes; sed introducti victores ad secundum Adam, columna templi Dei efficimur; quia per sanguinem ejusdem mediatoris (1112D)nostri, antiqui hostis tentamenta superantes, illa mandatorum stabilitate in superna sanctorum gloria solidamur, quam in primo Adam amisisse probamur. Sed nequaquam amplius foras egredimur, quia nullis inimici suasionibus ab illa coelestis patriae communi felicitate avellemur. Et nota quia Deum se dicit habere, secundum humanitatem loquens. Et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de coelo a Deo meo, et nomen meum novum. (VERS. 13.) Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Nomen Patris supra vincentem scribi, est per adoptionem Spiritus Filium ejus effici. Quo enim stylo scribitur, nisi amborum gratia Spiritus? Unde Apostolus: (1113A)Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Hierusalem vero, visio pacis interpretatur, quae de coelo a Deo descendere perhibetur, quia electorum Ecclesia, quae ad visionem supernae pacis passibus amoris tendit, cum Domino, cujus corpus est, in uterum Virginis praedestinata descendit: vel quia coelesti gratia quotidie ejus numerus augetur. Nova autem ideo vocatur, quia per baptismum et dilectionem terreni hominis vetustate exspoliatur, et coelesti novitate vestitur. Unde est illud: transierunt vetera, (1114A)et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Hierusalem ergo nomen super victorem scribitur, cum sanctorum numero sociatur. Unde nobis haec omnia sint, aperitur cum subditur, et nomen meum novum, subauditur, scribam; illud scilicet quod eidem mediatori accessit ex tempore, id est Christus. Hinc nobis dignitas, hinc celsitudo provenit, hinc filii Dei, hinc nova Hierusalem, hinc Christiani vocamur. Igitur ubi totius summa salutis sonat, ibi tandem liber debitum finem accipiat.

LIBER TERTIUS.

(1113) (1113B)VERS. 14.-- Et angelo Laodiciae Ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei. Amen, verum interpretatur, quod ad illam Veritatem redigendum est quae de se ipsa ait: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Cum autem Dominus multos et fideles et veros habeat testes, apte singulariter ipse fidelis et verus dicitur, quia in ejus comparatione nullus est fidelis et verax: ille enim natura fidelis, et verax, et bonus est, nos vero ejus participatione. Quomodo vero solus Filius testis dicatur, cum tres sint qui testimonium dicunt, in primo libro jam dictum est. Principium denique creaturae Dei Filius dicitur, quia ab illo habent cuncta existendi initium. Nam, sicut scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). (VERS. 15.) Scio (1113C)opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Utinam calidus esses, aut frigidus! (VERS. 16.) Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. Frigidi sunt quos aut Judaeorum perfidia, aut error gentilium tenet astrictos, quoniam ille eos sua glacie constringit qui dixit: Sedebo in lateribus aquilonis (Isa. XIV, 13); e contra calidi sunt quorum corda auster, id est Spiritus sanctus adveniens calore fidei tangit, ut resoluta incredulitatis duritia, et amisso erroris frigore, bonorum operum flagrantiam emanent. Tepidus autem et ex frigido solet fieri et ex calido, quia et alius a frigore iniquitatis conversus ad perfectum justitiae fervorem non transit; et alius a calore justitiae descendit ad torporis ignaviam. Omnes igitur experimento didicimus, (1113D)quia frigidum quid vel calidum facile in corpus trajicitur; tepidum autem cum nausia ab ipso ore projicitur. Sic sic ( Ita cod. ) doctores facilius possunt infidelem ad fidem, aut perversum Christianum ad fervorem boni operis trahere, quam tepidum; ideoque deserunt eum, velut agricola infructuosam terram linquit, et illam excolit de qua jam spinas eruit et est fructuosa, vel illam quae adhuc plena quidem est spinis, sed fructuosa futura praevidetur.

VERS. 17.-- Quia dicis quia dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus. Quisquis pro rectae fidei confessione se divitem jactat, nisi mala agere desistat, non dives, sed pauper est; quod quia tepidorum (1114B)quilibet non intelligit, recte miser, et miserabilis, et pauper, et nudus et caecus a Domino redarguitur; miser, quia semetipsum decipit; miserabilis, quia non illud intelligit, quod se ipsum illudit; pauper et nudus, quia veris virtutibus vacuus; sed pejus quia nec conscius, unde et merito caecus. Sed quia divina pietas aliquos ex tepidis ad fervorem justitiae vocat, recte subjungitur: (VERS. 18) Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Per aurum hoc loco incarnata Dei sapientia intelligitur, de qua alibi dicitur: Accipite sapientiam sicut aurum. Et bene hoc aurum probatum et ignitum vocatur, quia Redemptor noster igne passionis examinatus est. Et est sensus: Si vis virtutibus dives existere, me imitandum assume, ut fias et ipse aurum (1114C)igne excoctum. Et quod pro hoc auro pauper pretium dabit, nisi devotum petitionis affectum? Cui ad haec subditur: et vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuae. Ad operiendam nuditatis confusionem vestimentis albis induitur, qui aurum ignitum probatum mercatur, qui ad devitandum tepiditatis pudorem in novae vitae conversionem transfertur, qui novo coelestique homini imitationis virtute inhaerere meretur. Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Ac si diceretur: Adhibe divina praecepta ad mentem caecam, quatenus virtutum nuditatem quam pateris, videns operire festines. Nisi enim divina praecepta collyrium essent, Psalmista non diceret: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). Potest per collyrium (1114D)quod ex terra fit, et terrae pulverem ab oculis ejicit, assumpta pro nobis Redemptoris nostri temporalis egestas designari. Qui ergo caecatos oculos pulvere habet, collyrium superimponat, ut lumen recipiat; id est qui per terrena delectamenta defluit, temporalem Redemptoris sui egestatem ad mentem reducat, ut interioribus oculis contempletur futura sanctorum praemia.

VERS. 19.-- Ego quos amo, arguo et castigo. Redargutio ad verba, castigatio pertinet ad flagella. In hac autem sententia amplius quod exponi debeat non est, sed quod libenter amplecti. Aemulare ergo, et poenitentiam age. Ac si diceret: nisi temporaliter cum illis hic flagella susceperis, sine illis aeternis cruciatibus subjacebis. (VERS. 20.) Ecce sto ad ostium, (1115A)et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Status hic non corporalis, sed sine loco accipiendus est, quia quem Dominus inhabitat, non deserit ad alium transeundo. Ostium autem mentis aditum significat, quem aut per se sine socio inspirando Dominus pulsat: cujus vocem audit quisquis amore dilectionis praeceptorum illius monita custodit. Et januam aperit cum ad videndum summum aeternitatis bonum cor dilatat. Aperta denique janua, Dominus ad illum intrat, quia per internam dulcedinem desiderio animam aestuantem illustrat. Coenat igitur caput . . . . . quia faciendo voluntatem Patris quotidie . . . . . membra cum capite, quae ut voluntatem Patris faciant, quotidie moriuntur cum (1115B)illo; ut illud: mortui enim estis, et reliqua. (VERS. 21.) Qui vicerit, faciam illum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus in throno Patris sedet, quia post passionem et resurrectionem aequalem se Patri esse indicavit. Et nos sedere dicit, quia judicii potestatem in Filii virtute percipimus; juxta illud: Vos qui secuti estis me, sedebitis super thronos, et reliqua (Matth. XIX, 28). Nec abhorret a vero quod alibi super duodecim thronos, hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe duodecim, universale judicium; per thronum vero Filii, singulare culmen judiciariae potestatis ostenditur. Hoc ergo duodecim thronis, quod uno throno Filii designatur. Sed quaerendum est quomodo [ Cod., (1115C)quando] omnes victores judicare dicat, cum non omnes judicaturi sint, sed alii ex vincentibus judicabunt, alii judicabuntur? Sciendum igitur quia potestatem quam in se ipsis non habent, habebunt in aliis, sicuti totum hominis corpus potestatem habet loqui per os, videre per oculos. Sed si subtilius hanc sententiam intuemur qua dicitur, sicut ego vici, clariores in victoria atque excellentiores per eam designari invenimus.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo. Recapitulata Redemptoris nativitate, quae jam dicta fuerant sub aliis diversisque figuris; ac si quis unam rem diversis modis enarret, narrationes habebunt diversum tempus, non ipsa res quae uno in (1115D)tempore gesta est. Sed quaerendum est, cum alii prophetae per reges soliti sint manifestare quantum intervallum fuerit inter visionem et visionem, cur Joannes tempus prophetiae non manifestat? Ob hoc scilicet, quia totum Ecclesiae tempus ad illam continuatam resurrectionis diem docet referendum, de qua dicitur: Beatus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6). Prima enim resurrectio, id est qua a morte peccati ad vitam justitiae animae resurgunt, toto nunc tempore agitur. Sed quibus oculis Joannes ostium hoc vidit? Nimirum quantum ad figuratam ostensionem, non carnis sed mentis; quantum vero ad ipsius rei veritatem, quae jam Domino apparente in carne manifestata erat, non solum oculis (1116A)carnis vidit, verum etiam manibus contrectavit. Per ostium autem apertum Christus designatur, nascendo, moriendo, resurgendo, cunctis jam fidelibus manifestatus; quod apte in coelo, id est in Ecclesia, videtur, quia Redemptor noster natus, et passus, suscitatus, atque ad coelos ascendisse in ea praedicatur et creditur. Et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum dicens: Ascende huc. Quo? nisi ad ostium et coelum, id est Christum et Ecclesiam? et quibus gressibus, nisi fidei? Et recte Joannes ad hoc a voce prima invitatur, quia unusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per Evangelium ad verae fidei sacramenta pertingat, Veteris Testamenti doctrina, quae novam praecedit, roboratur. Et recte haec vox tubae comparatur, quia (1116B)ad bellum provocat spiritale. Unde est illud: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1). In eo vero quod subditur: ostendam tibi quae oportet fieri post haec, non negat dum esse exaltationes Ecclesiae, sed ostendit quod permaneant usque in finem saeculi.

VERS. 2.-- Et statim fui in spiritu. Hoc si ad Joannem referatur, in extasim eum dicit assumptum; si vero ad Ecclesiam, hoc dicto spiritalis ejus conversatio declaratur. Et ecce sedes posita erat in coelo, et super sedem sedens. Tam per coelum quam per sedem Ecclesia designatur; sic enim genus jungitur generi, ut non duo, sed unum intelligatur. Sedes ergo in coelo ponitur, cum ipsum coelum, id est Ecclesia, a Domino praesideri meretur. Sedens autem (1116C)super sedem, nil aliud est quam filius hominis in medio candelabrorum aureorum apparens: nisi quod illic ambulat, id est dona tribuit; hic vero sedet, id est pro collatis muneribus judicium exercens singulos dijudicat. Nam quod per sedentem hoc loco Filius designetur, declaratur cum subditur: (VERS. 3) Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardini. Per jaspidem, qui ex virenti specie constat, illa paradisi virentia pascua designantur. Et quae sunt illa, nisi Christi divinitas, in qua omnia vivunt? Ut idem Joannes: Qui habet Filium, habet vitam (Joan. III, 36). Per sardinum vero, qui terrae rubrae similitudinem habet, humanitas nostri Redemptoris exprimitur, quia veritas de terra orta est. Potest etiam per horum lapidum species Ecclesia designari. Et (1116D)iris erat in circuitu sedis, similis visionis smaragdinae. Per irin, quae Graeca Latinaque lingua arcus vocatur, reconciliatio mundi designatur per incarnati Verbi dispensationem facta. Sole quippe nubem illustrante iris apparuit, quia cum Patris Verbum, quod sol justitiae est, humanam naturam suscipiendo irradiavit, ipsa humanitatis ejus susceptio, quae a propheta nubes vocatur, reconciliatio facta est mundi. Cujus rei ipsa interpretatio nominis consonat. Si enim una littera addita irini ( εἰρήνη), dicas pax a Graeco in Latinum interpretatur. Cum solida sanctorum corda quae nubes sunt vocata, illuminat, arcus speciem reddunt, quia orando Deum ad pietatem inflectuntur. Et apta figurarum connexio, quia inferius (1117A)fulgora et tonitrua de throno tanquam de nube procedere narrantur. Igitur quia arcus duobus principaliter coloribus resplendet, aquae scilicet et ignis, designatur vel baptismus aquae et Spiritus sanctus; vel judicium praecedens per diluvium, ac subsequens per ignem. Ut per eum hoc loco repropitiata mundo divinitas apertius ostendatur, idcirco visioni smaragdinae comparatur. Hic enim lapis viridissimi coloris est, qui divinitatis naturae non inconvenienter aptatur.

VERS. 4.-- Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super thronos viginti quatuor seniores sedentes. Cum Dominus in Evangelio duodecim thronos commemoret, quid sibi vult quod Joannes viginti quatuor dicit? nisi quia propter geminum Testamentum numerus etiam duodecim tribuum duplicatur. (1117B)Igitur quantum ad distinctionem utriusque Testamenti, viginti quatuor sunt throni, totidemque seniores; quantum vero ad unitatem et concordiam eorumdem, tantum duodecim. Sed nec debemus tantum carnaliter sapere, ut aliud aestimemus unam sedem, aliud viginti quatuor thronos. Nam quia singulariter ac principaliter universam Dominus judicabit Ecclesiam, idcirco seniores et throni una sedes esse dicuntur; quia vero sancti praedicatores utriusque Testamenti cum eodem subditas plebes examinabunt, consequenter in circuitu sedis super viginti quatuor thronos totidem sedent seniores. Quod autem de senioribus subditur: circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae; ad omnem Ecclesiam pertinet, quae vestimentis albis induitur, id (1117C)est inviolatis baptismi sacramentis. Coronas aureas in capite habet, quia veraciter de mortis auctore triumphat. Aliter, potest per hunc numerum sancta Ecclesia figurari propter senariam perfectionem, quae per quatuor Evangelii libros consummatur; vel certe quia Veteris Testamenti viginti quatuor utitur libris.

VERS. 5.-- Et de throno procedunt fulgora, et voces, et tonitrua. Hic aperte ostenditur per thronum Ecclesiam figurari, cui haec omnia conveniunt. In fulgoribus enim miraculorum signa accipimus. Unde Psalmista: Illuxerunt fulgora tua orbi terrae (Psal. LXXVI, 19). Per voces autem et tonitrua praedicatio veritatis exprimitur, sicut idem Psalmista dicit: Vox tonitrui tui in rota (Ibid.). Et nota quia quasi ex obliquo ab una figura ad aliam transiens, de sede haec (1117D)dicit procedere, cum non sedi, sed nubi conveniant. Ipsam ergo sedem nubem vult intelligi. Bene autem justorum Ecclesia per nubem figuratur, quia praedicatores ejus et verbis pluunt, et comminationibus tonant, et miraculis coruscant. Et septem lampades ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei; (VERS. 6) et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo. Apte Spiritus sanctus lampadibus comparatur, quia ad amorem Dei et proximi electorum animos accendit. Quid autem per mare vitreum, nisi baptismus figuratur? Et quare vitreum, nisi quia fides per eum transeuntium tropica locutione demonstratur? Ab efficiente scilicet illud quod efficitur. Sicut enim in vitro nihil aliud videtur exterius, quam (1118A)quod gestatur interius; ita Ecclesiae fides intus simplex est credulitate, et foris verax ostenditur confessione. Sed ne fragile putaretur ut vitrum, additum est simile crystallo. Sicut enim glacies hiemali frigore pressa post multos annos in similitudinem lapidis obdurata crystallum efficitur, ita fides sanctorum inter pressuras per incrementa temporum solidatur. Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Nulli dubium est quin per haec quatuor animalia quatuor figurentur evangelistae. Sed si in medio sedis, quomodo in circuitu sedis esse perhibentur? praesertim cum in medio sedis Dominum, et in circuitu sedis viginti quatuor seniores sedere jam dictum sit. Quapropter sciendum quia in Domino animalia, et in animalibus Dominus; et (1118B)rursus in senioribus animalia, et in animalibus seniores inveniuntur. Potest et quatuor animalium specie designari generaliter Ecclesia. Plena itaque sunt animalia oculis, quia quot sunt sacrarum Scripturarum eloquia, tot sunt electorum spiritalia lumina, quibus ad fidem illuminantur. Ante autem et retro sunt oculi, quia Veteris et Novi Testamenti sacramenta in se continent. Ante enim hoc loco pro praeterito ponitur. Aliter, ante et retro habent oculos, quia quaedam impleta, et quaedam implenda denuntiant; vel quia praeterita peccata plangunt, et futura cavent.

VERS. 7.-- Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. Quaerendum est quare Joannes primum (1118C)animal leoni simile dixerit, cum Ezechiel hominis speciem primo animali inesse perhibeat. Igitur aut ordo historicus mutatus est, quem mystica Scripturarum eloquia non semper servant; vel quia non propter nativitatem, aut passionem crediderunt in Christum homines, sed propter resurrectionem, quae in leone figuratur, ejus speciem primam posuit. Denique quia ab humana generatione coepit, recte per hominem Matthaeus; quia a clamore in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus, bene per vitulum Lucas; qui vero a divinitate coepit, digne per aquilam Joannes. Possunt et haec ad Christum referri, et ad cuncta membra ejus. Sed haec brevitatis causa dixisse sufficiat. (VERS. 8.) Et quatuor animalia, singula eorum habebant senas alas. (1118D)In alis quatuor animalium, duorum Testamentorum eloquia accipimus. Cum ergo duae sint hae alae, propter geminatum tamen duodenarium numerum, qui in tribubus Israel et in apostolis invenitur, duodecies multiplicantur, et viginti quatuor de se reddunt. Sic etiam propter Trinitatis notitiam, quam toto orbi diffundunt, ter multiplicantur, et sex in solidum apparent. Aliter, possunt per sex alas sex leges intelligi. Prima naturalis, secunda Moysi, tertia prophetarum, quarta gratiae, quinta apostolorum, sexta synodorum, quibus Ecclesia volat ad coelum. Et in circuitu, et intus plena sunt oculis. Animalia et in circuitu, et intus plena oculis sunt, quia sancta Ecclesia praedicationis lumen ostendit credentibus, infidelibus (1119A)claudit: vel quia sancti praedicatores parvulorum mentibus tanquam foris per solam historiam, et perfectorum quasi intus per allegoriam iter fidei et sanctitatis ostendunt; vel quia indesinenter conspiciunt ut foris bona exempla fratribus praebeant, et intus recta intentione persistant.

Et requiem non habent die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est. Requiem non habent, id est a clamore non cessant. Unde claret quod animalia quatuor totam Ecclesiam designant: quia non soli evangelistae, sed et omnes fideles die ac nocte, id est in prosperis et in adversis, Deum laudare non cessant. In eo autem quod ter dicunt sanctus, tres personas designant. Dicendo vero, Dominus (1119B)Deus omnipotens, unius substantiae Deum in his tribus ostendunt. Sed quomodo Trinitati congruere potest quod in praefata laude dicitur, qui venturus est, cum solus Filius ad judicandum in humanitate venturus sit? Sciendum igitur quia invisibilis Trinitas per assumptam Filii personam justos et peccatores examinabit. Veniet autem non de loco ad locum transeundo, sed per susceptam hominis formam, quae de coelo ad inferiora descendet, manifestam potentiam ostendendo. Potest et hoc loco praesens divinitatis adventus, quo sancti ejus quotidie illustrantur, intelligi. (VERS. 9.) Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum; (VERS. 10) procidebant viginti quatuor seniores, et (1119C)adorabant viventem in saecula saeculorum. Hic animalia non jam genus, sed speciem signant, id est evangelistas. At vero per viginti quatuor seniores universalis Ecclesia in praelatis et subjectis exprimitur. Dant ergo animalia gloriam et honorem sedenti super thronum, cum sancti evangelistae docent pro omnibus bonis laudandum; ut est illud: datum optimum, et reliqua. Illis ita dicentibus, viginti quatuor seniores, id est omnes sancti, cadunt, humilia de se sentiendo. Ubi autem cadunt, ibi adorant; quia unde sibi nihil tribuunt, inde Deum honorant. Casus autem et adoratio spiritalis intelligenda est, juxta illud: Deus spiritus est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24). Et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes, et reliqua. (1119D)Hoc ipsum repetit. Seniores enim ante thronum coronas suas ponere, est electos pia mentis confessione ante conscientias suas, quibus Deus praesidet, de acceptis virtutibus tumorem superbiae deponere, et praesidenti sibi cuncta tribuere; unde et dicunt: (VERS. 11) Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem. Ac si dicant: Tibi principaliter ista conveniunt, a quo et per quem et in quo est gloria et honor et virtus sanctorum. Sed quid est quod sequitur: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt? Si enim creata sunt, quomodo antequam crearentur, erant? Sciendum ergo quia erant in praedestinatione, priusquam fierent in opere.

(1120A) VERS. 1.-- Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris. Per sedentem in throno, Patris persona ostenditur: per dexteram vero sedentis, ejusdem Patris Filius per quem facta sunt omnia, et de quo paterna voce dicitur: Tollam in coelum manum meam, et jurabo per dexteram meam. Liber autem scriptus intus et foris, utrumque Testamentum, Vetus scilicet et Novum, continere videtur; et Vetus quidem juxta litteram foris patebat, sed juxta mysticum intellectum intus Novum occultabat. Sive intus liber scriptus ostenditur allegoria, foris historia. Idcirco autem Vetus et Novum Testamentum unus liber dicitur, quia nec Novum a Veteri, nec rursum Vetus a Novo valet distingui. Et (1120B)recte in dextera liber esse dicitur, quia principalis divinarum Scripturarum intentio ad dispensationem nostri Redemptoris refertur. Signatum sigillis septem. Septenarius numerus universitatem saepe designat. Septem autem sigillis liber signatus esse perhibetur, quia dispensatio Domini Salvatoris antequam revelata in plenitudine temporum fuisset, in divinis voluminibus omnifaria mysteriorum latentium plenitudine abscondebatur. Si alicui iste intellectus non sufficit, noverit, in septem sigillis septem modos verborum comprehendi. Indicativum, ut illud quod quaerenti prophetae dicitur: Ego Dominus qui loquor justitiam (Isa. XLV, 19). Pronuntiativum, ut illud: Audi me Jacob et Israel quem ego voco, et reliqua. (Isa. XLVIII, 12.) Imperativum, ut illud: Clama, necesses (1120C)(Isa. LVIII, 1). Optativum, juxta illud: Utinam attendisses mandata mea (Isa. XLVIII, 1)! Conjunctivum, ut illud: Si custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium (Exod. XIX, 5). Infinitivum, ut illud: Continere a malo intelligentia est. Impersonale, ut est: Quis loquetur potentias Domini (Psal. CV, 2)?

VERS. 2.-- Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis dignus est aperire librum, et solvere signacula ejus? Per angelum fortem praeco legis debet intelligi; labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quoniam angelus Domini exercituum est. Quid est autem requirere, quis dignus sit solvere librum, nisi anxie Christum desiderare? qui possit in se ostendere (1120D)legem esse impletam et revelatam, quatenus non jam carnaliter, sed spiritaliter debeat servari et intelligi. Et recte prius liber aperitur, deinde septem ejus signacula solvuntur, quia ante in Christo divinae legis praeconia impleta sunt, deinde in toto corpore quadam ratione, sicut declarat singulorum apertio sigillorum. Et quia necdum Christus advenerat, recte subjungitur: (VERS. 3) Et nemo poterat neque in coelo, scilicet angelus; neque in terra, id est homo; neque sub terra, id est anima, aperire librum, neque respicere illum. Nam nullus horum humanae salutis dispensationem perficere poterat. Sed, beate Joannes, quomodo nemo potuit respicere librum, cum tu ipse dicas: Vidi librum in dextera Dei? forte nec in (1121A)coelo, nec in terra, nec sub terra fuisti? Ne ergo contrarium sit, respicere pro comprehendere accipiendum est. Quis enim comprehendere sufficit, quomodo incarnatur sine semine Deus? Quomodo clauso exiit utero virginis homo Deus? Quomodo Dominus gloriae crucifigatur, cum sola caro moriatur?

VERS. 4.-- Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Nequaquam Joannes in sua persona flevisse creditur, qui post hujus libri apertionem ista scribebat, sed in ejus Ecclesiae quae ante adventum Christi fuit, quae gravata oneribus peccatorum, mediatoris sui praesentiam anxia quaerebat. In cujus etiam persona David dicit: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus (1121B)tuus (Psal. XLI, 4)? Cui consolatio dirigitur in eo quod subditur: (VERS. 5) Et unus de senioribus dicit mihi, Ne fleveris. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere signacula ejus. Per unum seniorem ordo intelligitur prophetarum, quorum oraculis consolabatur Ecclesia; juxta illud: Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est. Et nota quod hic Christus leo dicitur, quia diabolum vicit: in sequenti versu agnus, quia semetipsum offerens mundum redemit. Radix autem David, id est genus et filius David. Notandum praeterea quia dicendo vicit, praeteritum pro futuro posuit; juxta illud: Foderunt manus meas, et reliqua. (Psal. XXI, 17.)

(1121C)VERS. 6.-- Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Ut jam dictum est, thronus, et animalia, et seniores Ecclesiam significant, in cujus medio agnus stat, juxta illud: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23). Non autem contrarium est quod alibi legimus: Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 2), quia et in medio praesidens regit et judicat, et in circuitu ambiens protegit et defendit. Sed quare hic stare, superius autem sedere legitur? nisi quia ibi examen et regnum, hic autem auxilium ostenditur. Sedere enim regnantis est et judicantis, stare vero adjuvantis. (1121D)Et nota quod non occisus, sed tanquam occisus cernitur; quia etsi crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei. Aliter, toties non occiditur, sed quasi occiditur Christus, quoties membra ejus aut se sponte mortificant, aut persecutiones tolerant, ut in se impleant ea quae desunt passionum Christi. Per septem cornua, ut ipse exposuit, septiformis sancti Spiritus operatio designatur, quae non solum in capite quievisse, sed etiam totum corpus illustrasse probatur: unde hoc loco septem spiritus Dei in omnem terram missi narrantur. Haec autem septiformis operatio, quae propter regnum et fortitudinem figuratur, recte propter illuminationem Ecclesiae etiam per oculos designatur. Aliter, possunt per cornua, quae carnem excedunt, (1122A)eminentiores in Ecclesia intelligi, quibus dicitur: Vos in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). (VERS. 7.) Et venit et accepit librum de dextra sedentis in throno. Idem est dextera sedentis in throno, qui et agnus tanquam occisus in medio throni; quia Dei Filius, per quem creatus est mundus, et hominis filius, per quem redemptus est, non duo, sed unus est Christus. Quamobrem agnus, id est hominis filius a seipso, id est a sua divinitate, accepit librum, id est humanae salutis dispensationem, cui omnes Scripturarum paginae attestantur.

VERS. 8.-- Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas, ac phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. (1122B)Tunc agnus librum aperuit, cum opus voluntariae passionis implevit. Quid vero est animalia et seniores citharas habere, nisi electorum Ecclesiam ea quae desunt pressurarum Christi implere? Apte autem per citharas passiones Christi figurantur In cithara enim aliae fortius, aliae chordae lenius tenduntur; sed tamen dissimiliter tensae, nequaquam dissimile canticum reddunt. Sic sic diversa in Christi corpore membra passiones ejus alia plenius, alia minus, imitantur; sed unam concordiae resonant laudem. Cum citharis ergo animalia et seniores ante agnum cadunt, quia omnes sancti quidquid pro Christo patiuntur, Christo, non sibi, ascribunt. Per phialas aureas charitas intelligitur; quae non solum (1122C)pro amicis, verum etiam pro inimicis novit exorare: unde plenae fuisse memorantur. Et bene post citharas phialae ponuntur, quia prius Dominus patibulum crucis subiit, et sic pro persecutoribus incomparabili charitate oravit dicens: Pater, dimitte illis, et reliqua. (Marc. XXIII, 34.) (VERS. 9.) Et cantabant canticum novum dicentes: Dignus est, Domine Deus noster, accipere librum, et caetera. Cantavit Christus canticum novum, verbis praedicando, et factis imitando. Quid est autem dicere, Dignus es, Domine Deus noster, accipere librum, et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione, nisi ad comparationem nostrarum victoriarum tua sola judicatur victoria, qua nos de mortis principe et (1122D)maledicto legis sumus redempti? In eo vero quod quatuor animalia, et viginti quatuor seniores, ex omni tribu, et lingua, et natione redemptos se dicunt, aperte ostenditur per eos universalem Ecclesiam designari. (VERS. 10.) Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabimus super terram. Reges sunt electi, dum corpora sua frenando, quasi super subjectam terram lege virtutis regnant: unde et super terram regnum accepisse confirmant. Sacerdotes sunt, quia seipsos quotidie castigando, Deo offerunt, juxta illud: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19).

VERS. 11.-- Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum. In eo quod se vocem audisse dicit, qualis haec (1123A)visio fuerit ostendit. Visus enim ille audit, et auditus videt. Sed si in circuitu sedis, ut jam dictum est, animalia sunt et seniores, quomodo in circuitu ejusdem angelus, nisi quia eadem animalia et seniores angeli sunt? De quibus dicitur: Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7). Licet coelestis quoque militia angelorum nomine possit intelligi; sive tamen de his, sive de illis innumerabilis ostenditur multitudo cum subditur: Et erat numerus eorum millia millium, (VERS. 12) dicentium voce magna: Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem, (VERS. 13) et omnem creaturam, quae in coelo est, et super terram, et sub terra, et mari, et quae in eo sunt. Mare, et quae in eo sunt, praesens (1123B)saeculum designat. Omnes audivi dicentes: Sedenti (1124A)in throno et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. Dicendo omnes, illos repetit ex quibus superius totam Ecclesiam constare dixit; id est animalia, et seniores, et angelos. In sedente vero et Agno, id est in Patre et Filio, secundum jam dictam regulam, etiam Spiritus sanctus intelligitur. Et quatuor animalia dicunt: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum. Quia animalia et seniores unum sunt, id est una Ecclesia, cum senioribus animalia cadunt et adorant, et ipsas laudes seniores cum animalibus veras esse asserunt, sermone confirmationis respondentes, amen. Casus autem et adoratio, ut jam dictum est, spiritalis accipi debet. Ne itaque longo progressu ultra modum (1124B)lassemur, hunc librum isto fine claudamus.

LIBER QUARTUS

CAPUT VI. (1123B)

VERS. 1.-- Et cum aperuisset Agnus unum ex septem sigillis, audivi unum ex quatuor animalibus dicens tanquam vocem tonitrui magni: Veni, et vide. Apertio sigilli, revelatio est sacramenti. Verum quia non unum, sed multa sunt sacramenta, et de singulis longum est tractare, possunt universa in his tribus modis comprehendi, id est locutionis, cognitionis, et actionis. Locutio omnia praecepta in se concludit. Cognitio regulariter adhibita intelligentiae formas insinuat. Actio vero utrisque concordat. Aperto vero uno ex septem sigillis, unum ex quatuor animalibus in modum tonitrui magni Joannem (1123C)invitat, ut veniat, et videat; quia manifestata veritate praecedens in apostolis Ecclesia subsequentem ad fidem provocat. (VERS. 2.) Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum habebat arcum. Per equum album Christi humanitas designatur sine peccati offuscatione, quam Verbum Patris singulariter voluit praesidere; sive omnes electi. Per arcum vero Vetus et Novum Testamentum exprimitur, ex quo tot prodeunt jacula, quot sunt Testamentorum eloquia. De hoc arcu eidem sessori dicitur: tendens et extendens arcum tuum super sceptra. Quod vero sequitur: et data est illi corona, non solum ad caput, sed etiam ad corpus refertur. Et exiit vincens ut vinceret. Unde exiit nisi ex aperto sigillo? Nam ex revelato Scripturarum sacramento, ipsa sacramenti veritas (1123D)manifeste apparuit. Exiit autem vincens, primum caput, ut post in corpore vinceret quotidie diaboli tentamenta, et malorum hominum persecutiones.

VERS. 3.-- Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: Veni, et vide. Quid est quod in causa dissimili similis fit admonitio? nisi quia sicut ibi laetitia de peracta victoria, sic etiam hic sollicitudo de futuro certamine ministratur. (VERS. 4.) Et exivit alius equus rufus, et qui sedebat super eum, datum est ei ut sumeret pacem de (1124B)terra. Equus rufus antiqui hostis est corpus; omnes scilicet reprobi animarum interfectione sanguinei. Et quidem sessor electorum dicit: Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27); sessor vero reproborum pacem sumit de terra, quia ille concordiae auctor est, iste vero discordiae. Et nota quod non de coelo, sed de terra, id est terrena quaerentibus, pacem aufert. Et ut invicem se interficiant. In hac sententia non carnalis sed spiritalis interfectio debet intelligi. Unde autem se reprobi interficiant, aperitur cum de Judaeorum principe subditur: et datus est illi gladius magnus, id est spiritalis, et malignus, quo non corpora, sed animae reproborum jugulantur. Hunc gladium diabolus duobus modis exercet; cum aut per (1124C)se spiritali locutione interius decipit, aut per carnalium suorum linguam exterius pulsans ad occisionem animae pertingit. Haec autem omnia illi data dicuntur, id est Deo justo cuncta disponente permissa.

VERS. 5.-- Et cum aperuisset sigillum teritum, audivi tertium animal dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua. In hujus equi nigredine illa malorum esuries designatur, qua Christi corpus inhianter devorare, et in malitiae suae ventrem trajicere concupiscunt: quorum sessor habet stateram in manu sua, quia temporalibus stipendiis bonorum vitam mercari quaerit, ut suam suorumque esuriem satiare possit. Hanc stateram in manu tenuit quando unum ad manducandum obtulit pomum, et totum ad (1124D)perdendum mercatus est mundum. Nam sciendum quia diabolus prius audiendi verbum Dei alimentum subtrahit, ut spiritalis cibi inedia affectos in augmentum sui corporis facilius sumat. Unde per prophetam Dominus dicit: Ecce ego mittam famem in terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos, VIII, 11). Hoc enim Dominus agit deserendo, diabolus invadendo. Sed quomodo possunt pati hanc famem qui sunt frumentum Dei, vinum et oleum? Imo patiantur hanc paleae, (1125A)vinacia, et amurca; et ipsi occurrant ad stateram nullo pretio digni, non illi qui Christi sunt sanguine redempti. Unde mox subditur:

VERS. 6.-- Et audivi tanquam vocem in medio quatuor animalium dicentem: Bilibris tritici denario uno, et tres bilibres hordei denario uno, et vinum et oleum ne laeseris. Tunc in medio quatuor animalium, id est in medio Ecclesiae, haec vox sonuit, quando adunatis in fide gentibus, divina potentia diabolum ab electorum laesione compescuit; ac si ei per irrisionem diceretur: frumentum et hordeum, vinum et oleum ablato denario sessor equi albi praeelegit et comparavit; paleas autem, vinacia, et amurcam, tibi reliquit. Una igitur bilibris, quae fit ex duobus sextariis, Ecclesia est ex duobus Testamentis in Dei (1125B)proximique dilectione consistens. Sed in hoc loco unam Ecclesiam in sanctis praedicatoribus, vel magnarum virtutum viris, non generaliter in cunctis intelligere debemus. Non enim sine causa hic post frumentum, hordeum ponitur. Designet itaque una bilibris tritici ex duobus populis novos Ecclesiae praedicatores, et eminentiores virtutibus viros, qui tribulationum molendino confracti, et persecutionum igne decocti, panis pulcher Christi et candidus fieri meruerunt. Designent tres bilibres hordei subjectorum et infirmantium vitam, ex utroque populo venientium. Et nota quia unum et pretium tritici et hordei, quoniam etsi dispar est sanctorum labor, uno tamen sunt pretio empti, et unum sunt post laborem denarium accepturi. Notandum praeterea quia (1125C)eadem sententia repetitur cum subditur: vinum et oleum ne laeseris. Quomodo [ Cod., quando] enim Ecclesia vinum et oleum non est, quae in pressurarum torculari ut uva calcatur, et in angustiarum prelo ut oliva contusa liquatur?

VERS. 7.-- Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni et vide: (VERS. 8) Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super, nomen illi Mors; et infernus sequebatur eum. Ipsi designantur per equum pallidum qui et per rufum, quorum nunc spiritalis mors in ipsius equi pallore figuratur. Supra quos bene mors, id est diabolus, contra vivos pugnaturus sedere dicitur; quia per officium eorum, quos jam spiritaliter occidit, electorum vitam exstinguere (1125D)quaerit. Infernus illi dicuntur, in quibus habitat mors. Infernus ergo sequitur mortem, quia mali imitantur diabolum. Possunt et specialiter per equum pallidum haeretici intelligi. Et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae. Duae sunt in hoc mundo partes, id est Christi et diaboli; sed Christi pars non est divisa; juxta illud: Una est columba mea (Cant. VI, 8). Pars vero diaboli in quatuor dividitur partes, in paganos, Judaeos, haereticos, et malos catholicos. Tot igitur sunt plagae quot diaboli partes. Sed quomodo gladio, et fame, et morte interficiat, jam dictum est. Per bestias autem designantur efferati motus animorum. Bestiis ergo hostis noster reproborum animas interimit; quia dum divinorum (1126A)praeceptorum caveis carnales animi motus non retinentur, efferati ut ita dixerim impulsu diabolicae suggestionis per abrupta quaeque miserorum vitam praecipitant.

VERS. 9.-- Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare Dei animas occisorum propter verbum Dei, et testimonium quod habebant. In occisorum animabus omnium electorum animas intelligimus, qui sive corporalibus sive spiritalibus a reprobis impugnationibus angustantur. Martyrum enim duo sunt genera, unum in aperto, alterum in occulto. Per altare vero Christus intelligitur: in quo Deo Patri sacrificia nostra offerimus, cum unigenitum ejus Filium imitantes, hostia viva in conspectu illius apparemus. Sub altare igitur animae occisorum sunt, (1126B)quia mediatori nostro subsunt. Si vero per altare ipsi electi intelliguntur, sub se sunt; quia necdum corporis immortalitate vestiti sunt. (VERS. 10.) Et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine (sanctus et verus), non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Quid est animas sanctorum vindictam sanguinis de persecutionibus exposcere, nisi diem extremi judicii praestolari? Non autem per organum gutturis folle ventris attracto animarum verba formantur; sed magnus earum clamor magnum est desiderium. Sed cum aliter moveri soleat mens quae petit, aliter quae petitur, et sanctorum animae ita Deo inhaereant ut inhaerendo quiescant, quomodo dicuntur petere, quas et voluntatem Dei certum est, et ea quae futura sunt, non ignorare? (1126C)Sciendum ergo quia in ipso positae ab ipso petere aliquid dicuntur, non quia vindictam desiderent quod ab ejus quem cernunt voluntate discordet; sed de se ipso accipiunt, ut ab ipso petant quod eum facere velle noverunt. (VERS. 11.) Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent modicum adhuc tempus, donec compleatur numerus conservorum et fratrum eorum qui interficiendi sunt sicut et illi. Quid per stolas albas, nisi praemium martyrum? Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse perhibentur electi, quia in sola adhuc anima aeterna beatitudine perfruuntur. Et nota quia animarum vox est hoc quod amantes desiderant; respondere Dei est ut collectionem fratrum exspectare debeant, eorum mentibus exspectandi moras (1126D)libenter infundere. Optant ergo corporum resurrectionem; sed audiunt ut libenter exspectent fratrum collectionem.

VERS. 12.-- Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, terraemotus factus est magnus; et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus; et luna facta est sicut sanguis. Per terraemotum, ultima sub Antichristo persecutio debet intelligi. Magnus autem dicitur, quia, juxta Domini vocem, erit tunc tribulatio, qualis nunquam fuit, sed nec fiet. Sol autem Christus est, juxta illud: Vobis qui timetis Deum orietur sol justitiae (Malach. IV, 2), qui novissimis obscurabitur, cum hi qui quasi in Christi corpore lucere videbantur, ad aperti erroris tenebras devolventur. Potest (1127A)et per solem fulgens vita praedicantium demonstrari. In extremo ergo tempore sol quasi saccus cilicinus erit, quia fulgens vita praedicantium ante reproborum oculos aspera et despecta monstrabitur. Cilicium quippe criminosis et peccatoribus congruit. Per lunam versam in sanguinem, agnoscimus sanctam Ecclesiam in electis cruore passionis infectam. Tota autem infecta dicitur, quia nullus illa novissima persecutione expers erit qui in fide mediatoris permanserit; unde Joel: Sol, inquit, convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies magnus et manifestus (Joel. II, 31). (VERS. 13.) Et stellae coeli ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos cum a vento magno movetur. Coelum est sanctorum Ecclesia, quae in nocte vitae praesentis, (1127B)dum innumeras sanctorum vitas continet, quasi radiantibus desuper sideribus fulget. Stellas ergo de coelo in terram cadere, est eos qui videntur sanctorum fidei vel operibus inhaerere, ex amore terreno ad iniquitatem aperti erroris ruere. Hoc est etiam ficum grossos suos mittere: quasi enim arbor fici a magno vento movetur, cum extrema persecutione omnis Ecclesia concutitur. Porro alia translatio acerbos posuit.

VERS. 14.-- Et coelum recessit ut liber involutus. Sicut reprobi ab Ecclesia, non corpore sed transgressionibus cadunt, sic eadem Ecclesia in electis suis non abscessu corporis, sed fide et operatione de medio malorum recedit. Bene autem per librum Ecclesia designatur, quia totius vitae coelestis mandata (1127C)in se continet, non in membranis tantum calamo, sed etiam in tabulis cordis carnalibus Dei spiritu scripta. Et nota quia involutus liber dicitur; sicut enim non videtur quid liber involutus contineat, nisi ab illis quibus voluntate aperitur; sic electorum Ecclesia persecutionis tempore intima sua et extraneis claudit, et suis discrete intus aperit.

Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Per montes praecelsae dignitatis viros debemus intelligere, qui alios verbis et virtutibus transcendunt. De quibus dicitur: Levavi oculos meos ad montes (Psal. CXX, 1). Per insulas vero minoris justitiae homines accipimus adhuc in tribulationibus fluctuantes. Quod ergo montes et insulae de locis suis motae dicuntur, (1127D)ad superiorem sensum pertinet, quo sanctorum Ecclesia fide et opere a malorum recedit consortio. Quasi enim locus ejus erat permixta conversatio malorum. (VERS. 15.) Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber, absconderunt se in speluncis, et in petris montium. Reges sunt qui se ipsos bene regunt. Similiter et principes, qui non sicut reges, tamen ut possunt vitiis resistunt. Similiter tribuni jam minoris sunt potestatis, quam principes; verumtamen et ipsi, ut possunt, resistunt diabolo. Divites dicit virtutibus, non rebus; fortes quoque non corpore, sed animo. Hi igitur extrema persecutione nihil de suis virtutibus praesumentes in cavernis et in speluncis montium se abscondunt, quoniam sanctorum suffragia quaerunt, (1128A)qui recte montes vocantur, quia virtutibus alti terrena despiciunt. Recte petrae, quia fortes sunt robore; utique in Christo, qui est petra, roborati. Hinc Dominus in Evangelio dicit: Tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes (Matth. XXIV, 16). Et Salomon: Lepusculus plebs invalida collocat in petra cubile sibi (Prov. XXX, 26). Et Isaias: Introibunt, inquit, in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie fortitudinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum resurrexerit percutere terram (Isa. II, 19). Quod etiam agendum admonet dicens: Ingredere petram, abscondere fossa humo (Ibid., vers. 10). Possunt et per haec supernae virtutes intelligi; juxta quod in libro Job legitur: In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur et inaccessis rupibus (Job XXXIX, (1128B)28). Quid vero sive ad angelos sive ad sanctos homines fugientes dicant, audiamus.

VERS. 16.-- Et dicunt montibus, Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni. Ac si aperte dicant: Misericordia animum flectite, nosque piis interventionibus ab ira judicantis tegite. Non autem a facie parcentis, sed a facie nos abscondite irascentis. Cur ita pertimescant, adhuc subjungunt: (VERS. 17) Quoniam venit dies magnus irae ejus, et quis poterit stare? Tanquam dicant: Si illius Dei iram sanctus pertimescit, quis nostrum subsistet? Praeteriri possunt haec omnia quae de sanctis dicta sunt, et de reprobis intelligi: montes enim, superbi sunt; insulae, cupidi; juxta illud: (1128C)Tacete qui habitatis in insula, negotiatio Sidonis (Isa. XXIII, 2). Reges, et principes, et tribuni reprobos designant, juxta qualitatem sui. Divites illos dicit, qui non indigent alieno adjutorio ad malum: fortes autem ad miscendam ebrietatem: servum peccati, liberum justitiae. Hoc omnes non dubium est imminente futuro judicio ad auxilium daemonum currere, cum desperati ad quemlibet sanctorum non praesumunt accedere. Hoc est enim eos in speluncis et petris montium latibula quaerere. Sed quomodo alios ab ira furoris defendent qui hanc primi excipient? Denique haec omnia etiam juxta litteram magnum audientibus timorem incutiunt; sed non propterea figuratae elocutiones violenter ad litteram inflectendae sunt.

CAPUT VII. (1128D) VERS. 1.--Et post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, ne flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem. Notandum quia a primo usque ad sextum sigillum perveniens ordinem custodisse videtur. Sed praetermisso septimo, ad initium incarnationis Christi redit, et ea quae exsecutus fuerat, mutatis aenigmatum figuris breviter recapitulat: atque easdem duas narrationes septimo sigillo concludit, quae recapitulatio non semper isto modo, sed diversis fit. Quid itaque per quatuor angelos figurari, nisi corpus antiqui hostis intelligimus? Propter quatuor autem principalia mundi (1129A)regna, Assyriorum scilicet, Medorum, Persarum vel Macedonum atque Romanorum, in quibus diabolus per idololatriae culturam regnavit, quatuor in reprobam partem angeli ponuntur. Hinc Nabuchodonosor statuam vidit, cujus caput erat ex auro, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae. In auro enim Assyriorum, in argento Medorum, in aere Persarum vel Macedonum, in ferro Romanorum regnum figuratur. Non autem mirum per angelos malos homines figurari, cum de Juda dictum sit: Unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 70). Sciendum quoque hoc esse quatuor angelos quod quatuor ventos; juxta Danielis prophetiam dicentis: Ecce quatuor venti pugnabant in mari magno; et quatuor bestiae descendebant de mari (1129B)diversae inter se (Dan. VII, 2). Ventos enim et bestias unum esse designat, id est quatuor praefata regna. Igitur cum angeli ventos tenent, seipsos utique tenent: et quia omnes hujuscemodi corpus diaboli sunt, et ipse in eis intelligitur. Quid itaque fuit quatuor angelos terrae quatuor ventos, ne flarent, tenere? nisi occultum adversarium, ejusque totum corpus ita se unire atque constringere, ita os omnium praefocare, ut nullus auderet contra idololatriae culturam verbum veritatis efflare. In terra autem diversitas provinciarum; in mari numerositas designatur insularum. In arboribus quoque, quia genus siluit ( Ita cod. ), pro earum diversitate, diversa hominum officia praesignantur. Sed quia a diabolo suffocabantur, Domini sui adventu erepti sunt. Unde mox sequitur:

(1129C)VERS. 2.-- Et vidi angelum alterum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, (VERS. 3.) dicens: Nolite nocere terrae, neque mari, neque arboribus, quousque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Christus est angelus, quia novae vitae gaudia mundo nuntiasse cognoscitur, de quo scriptum est: Magni consilii angelus (Isa. IX, 6, sec. LXX). Ascensus autem ab ortu solis ille intelligitur quo ab ipsa resurrectione, quae tanquam novus sol emicuit, totum mundum crescendo replevit, et evangelica doctrina illustravit. Illa etiam voce quatuor angelorum noxiam potestatem a laesione prohibuit, et in auctoribus simul et (1129D)ministris confregit. Unde et Nabuchodonosor lapidem de monte praecisum sine manibus praefatam statuam percussisse vidit in pedibus ferreis, et comminuisse. Per quem Dominus Jesus Christus designatur de stirpe Judaica sine maritali opere procreatus, qui in pedibus statuam percussit, et cecidit; quia verbi praedicatione extremitatem regni Romanorum tetigit, et praefata saeculi regna salubriter erigenda convertit. Idem autem mediator signum Dei habere dicitur, id est crucis mysterium. Quod autem non ait, signem, sed signemus, ostendit plures in se esse per quos illud mysterium adimpletur. Dicendo vero in frontibus, interiorem ostendit; nam sanguine agni utrumque postem linimus, nec prodest exterius (1130A)quemquam portare, nisi accipiat et interius; quia fides sine operibus otiosa est.

VERS. 4.-- Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel. Finitus est numerus pro infinito: nec ad duodecim tantum tribus Israel pertinet; sed omnis Ecclesia per hunc in electis designatur. Nam ternarius in Scriptura sacra perfectus est numerus, praesertim quia Trinitatem ostendit; similiter et quaternarius propter quatuor mundi partes vel quatuor Evangelia sive quatuor principales virtutes: his per se ductis ad duodenarium pervenimus, qui et ipse propter duodecim tribus vel duodecim apostolos sacratus est: millenarius autem universitatem designat, juxta illud: In mille generationes. (1130B)Ecclesia igitur quia ex universis gentibus Trinitatis notitia aggregatur, et quatuor Evangeliorum libris irrigatur, recte in duodenis millibus figuratur. Sed ut in eo quod credidit perficiatur, necesse est ut duodenarius millium numerus quadra soliditate jungatur. Ducantur ergo duodecim millia per quatuor, et quadraginta et octo millia fiunt. Ut vero ad id quod credidit, id est ad Trinitatis contemplationem, pertingat, quadraginta et octo millia ter multiplicentur, et de se centum quadraginta et quatuor millia reddunt.

VERS. 5 seq.-- Ex tribu Juda duodecim millia signati; ex tribu Ruben duodecim millia signati; ex tribu Gad duodecim millia signati; ex tribu Aser duodecim millia signati; ex tribu Nephtali duodecim millia signati; (1130C)ex tribu Manasse duodecim millia signati; ex tribu Simeon duodecim millia signati; ex tribu Levi duodecim millia signati; ex tribu Issachar duodecim millia signati; ex tribu Zabulon duodecim millia signati; ex tribu Joseph duodecim millia signati; ex tribu Benjamin duodecim millia signati. Si ad Geneseos historiam recurrimus, horum nomina juxta singulorum nativitatem, nequaquam hoc ordine inserta invenimus; nam Judas ibi quarto, hic primo ponitur loco. Ruben ibi primo, hic secundo. Gad ibi octavo, hic tertio. Aser ibi nono, hic quarto. Nephthalim ibi septimo, hic quinto. Manasses ibi nono, hic sexto. Simeon ibi secundo, hic septimo. Levi ibi tertio, hic octavo loco subrogatur. Issachar tantum, Zabulon, Joseph, atque Benjamin, sicut ibi, ita hic ponuntur. (1130D)Dan vero quintus Jacob filius in hoc spiritali catalogo omnimodis non recipitur. Sed hoc cur factum sit, facile animadvertimus si a carnis nativitate mentis intentionem revocemus, et cum interpretationibus nominum spiritalem in eis prosapiem requiramus. Judas itaque confessio interpretatur, sive laudatio, cujus nominis interpretatio, quid aliud designat, quam confessionem peccatorum, et laudem virtutum? Quamvis confessionis vocabulum pro laude poni videatur; unde Dominus nullum omnino habens peccatum ait: Confiteor tibi, Pater, et reliqua. (Matth. XI, 25.) In Ruben vero, qui videns Filium vel videntes Filium dicitur, ipsa virtutum opera designantur; saepe enim filiorum vocabulo bonorum (1131A)operum fructus figuratur; juxta illud: Videas filios filiorum tuorum (Psal. CXXVII, 6); hoc est virtutes ex virtutibus natas: et quia virtutum opera aliorum provectibus deservire debent, recte videns filium appellatur. Scilicet ut ea in quibus nos profecisse videmus, aliis videnda manifestemus; juxta aliud Domini: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Bene igitur primo Judas ponitur.

Deinde Ruben succedit; quia nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis et placitis. Quis itaque jam non videat quod si a primogenito carnis inchoasset, et quarto loco Judam posuisset, spiritalem Ecclesiae prosapiem utique confudisset? Verum quia bene operantes semper tentatio (1131B)solet probare, jure post Ruben Gad, id est tentatio subrogatur. Et quia contra eamdem divina virtute praecincti fortes existunt, recte eis convenit quod idem Gad etiam accinctus vocatur. Quia vero bonorum certaminum finem ad Deum non ad faciem humanae laudis retorquere debemus, ob hoc praedictus Gad latrunculus vocatur, tanquam bona cordis latenter acquirens Deo offerat approbanda, non humanis obtutibus detegat praeferenda. Igitur quia illata tribulatio electos probat, et post probationem coronat, recte post Gad Aser ponitur, qui beatus vocatur. Et quia beatitudinis promissione roborati bellatores Ecclesiae, inter ipsos malos dilatantur visceribus charitatis, bene post Aser Nephthalim ponitur, qui latitudo vocatur. Quia per hoc amplissimum dilectionis (1131C)praeceptum currentes, et ea quae retro sunt obliviscuntur, et ad aeternas divitias, quae venturae sunt, extenduntur; digne post Nephthalim Manasses interseritur, qui oblitus vel necessitas intelligitur: oblitus scilicet, quia unum quod retro fuerat, dimisit; necessitas vero, quia ad hoc quod extenditur, nondum pervenit. Quorum desiderium quia saepe in longum differtur, jure post Manassem collocatur Simeon, qui audivi tristitiam interpretatur. Sed qui audiunt tristitiam, audiant necesse est et nomen habitaculi, quod idem Simeon sonare videtur; ut qui moerent in tabernaculo corruptionis, gaudeant in habitaculo aeternae quietis.

Quales autem omnes isti sint, Levi subjunctus indicat, (1131D)qui additus sonat. Multa enim tales generalia transcendentes praecepta, addunt non jussa, ut est caelibatus sanctae virginitatis, et caetera hujusmodi; quae dum non jubentur, sed admonentur, utique non jussa consilio superadduntur. Quibus jure congruit quod Issachar post Levi adnectitur, qui interpretatus dicitur merces: nam ista agentibus praecipua et specialis merces debetur. Unde cuidam eorum Jeremias dicit: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo, ait Dominus (Jerem. XXXI, 16). Sed talia facientes priusquam remunerentur solent illatae persecutiones probare, non autem superare. Unde non immerito Zabulon post Issachar sequitur, qui habitaculum fortitudinis appellatur; tunc enim quilibet horum habitaculum (1132A)efficitur, quando virtus in infirmitate perficitur. Itaque quia non solum pacis tempore amicis, verum etiam in ipsa persecutione talentum divini verbi gratis erogant inimicis, apte post Zabulon Joseph adnectitur, qui augmentum interpretatur. Ut enim de accepta pecunia lucrum referant, nec ipsis inimicis hanc erogare dubitant. Igitur ut hos omnes in dextera regis aeterni locandos intelligas, pulchre Benjamin, id est filius dexterae, postremo loco subrogatur, tanquam ipse sit finis ordinis, in quo felicitas promittitur aeternae mercedis.

Sancta ergo Ecclesia confessione laudabilis in Juda. In Ruben piis operibus claret fecunda. In Gad tentationum exercitiis probata. In Aser post devictas tentationes beata. In Nephthalim charitatis (1132B)amore dilatata. In Manasse ea quae retro sunt oblita, ad ea vero quae ventura sunt extenta. In Simeon quasi tristis adhuc in convalle plorationis, sed spe gaudens de supernorum civium habitaculis. In Levi virginitate decora, misericordia pietatis uberrima. In Issachar futurae mercedis exspectatione suspensa. In Zabulon martyrio coronata. In Joseph duplicato spiritalis substantiae talento ditata. In Benjamin dexteram felicitatis aeternae comprobatur sortita. Non autem quispiam duodecim in Ecclesia professiones aestimet, cum tres tantum sint, id est virginum, continentium, ac bonorum conjugatorum, virtutes. Inter haec autem nequaquam praetereundum est, cur Dan Jacob utique filius sive in Genesi, sive in Exodo, cum cunctis fratribus annumeretur, in (1132C)hac Apocalypsi de catalogo spiritali fuerit ejectus; Manasses vero inter alienigenas natus, utique non filius, quanquam in filium adoptatus, sexto videatur loco subrogatus. Dan igitur interpretatur judicium, sive judicans Hebraeorum transeuntium. Et quid est hoc judicium transeuntium Hebraeorum, nisi reprobatio veteris sacerdotii? Dan ergo de spiritali catalogo ejectus, ipsa nominis sui interpretatione docet, quia in sexta mundi aetate occulto quidem, sed justo judicio, Judaica plebs perfida prorsus sedibus expulsa sacerdotii dignitatem perdidit; atque in ejus loco Manasses, id est gentium populus, per gratiam meruit subrogari.

VERS. 9.-- Post haec vidi turbam magnam, quam (1132D)dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis. Hic liquido manifestatur quia praedictus numerus non solummodo Judaeorum est, sed omnium electorum. Hi enim per innumerabilem turbam, qui per centum quadraginta quatuor millia signatos designatur. Innumerabilis autem haec turba non Deo, sed nobis est. Nam ipse ait: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Psal. CXXXVIII, 18). Stantes ante thronum. Cum ipsa innumerabilis turba thronus Dei sit, idcirco tamen ante thronum stare dicitur, quia visio figuris obumbrata variatur, cum tamen res figuris ostensa nequaquam varietur. Sed nunquid aliquid significat quod haec turba stare dicitur, cum superius per circuitum throni cum senioribus (1133A)ipsa sedisse describatur? Significat plane; sedet namque cum per quaedam membra sua aliorum facta examinat; stat vero cum in cunctis suis electis animum in soliditate fidei et dilectionis roborat. Et in conspectu Agni amicti stolis albis. Quid per stolas albas, nisi habitus mentis designatur? Quae tamen ante Domini adventum albae non erant, quia humani generis corda originalium peccatorum maculis erant respersa. Et palmae in manibus eorum. Per palmas, victoria; per manus, operatio exprimitur. Palmas itaque in manibus habere, est de antiquo hoste et mundi voluptatibus triumphare.

VERS. 10.-- Et clamabant voce magna dicentes. Clamor hic non corporis, sed cordis intelligitur. Magna enim haec vox, magnus est devotionis affectus; (1133B)quia voce tanto magis quisque clamat, quanto amplius Deum amat. Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Et est ordo, Deo nostro, et Agno qui sedet super thronum salus. In quibus et Spiritus sancti persona juxta jam dictam regulam intelligitur. Et nota quia mirabili genere locutionis unam in Patre et Filio substantiam et duas personas ostendunt. Praeterea sciendum quia dum omnem suam salutem Deo referunt, Pelagii atque Coelestii [ Cod., Coelestini] dogma evacuatur, qui in tantum liberum arbitrium defendunt, ut dicant homines sine gratia Dei posse salvari. (VERS. 11.) Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas. Tam per angelos, quam per (1133C)thronum, et seniores, nihilominus et per animalia Ecclesia figuratur. Unam ergo eamdemque rem diversis modis significat. Nam quod Christus singulariter in Ecclesia regnat et judicat, recte omnes sancti per unum thronum figurantur: et quia ipsa etiam Ecclesia aliorum facta examinat, digne per seniores: et quia virentibus paradisi pascuis in quibusdam suis membris adhuc per fidem tantum inhaeret, in quibusdam vero jam per speciem fruitur, bene per animalia. Quia vero ventura quaeque praedicando annuntiat, apte per angelos; et quia ex diversis gentibus aggregatur, jure per turbam figuratur. Hi ergo ceciderunt in facies suas in conspectu throni; id est in secreto mentis suae, quo internus judex sedet. Et adoraverunt (VERS. 12.) (1133D)dicentes, Amen; benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum; quae cuncta Trinitati apte conveniunt. (VERS. 13.) Et respondit unus de senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt, et unde venerunt? Cum nullius interrogatio praecesserit, quid sibi vult quod unus de senioribus respondisse perhibetur? Sed mos est sacrae Scripturae hoc verbum ita ponere; nil autem significationis habere videtur, unde nec ejus ignoratio inutilis est nec laudabilis scientia. In uno igitur seniore unitas praedicatorum utriusque Testamenti, sive ipse senior senioribus, Dominus scilicet Jesus Christus accipitur, qui idcirco Joannem interrogat (1134A)ut ipse quaerat, quaerens audiat, et intelligat, et ad imitandum semetipsum accendat. In stolis autem albis, et mentis candor, et ea quae eis in futuro tribuetur gloria. Ad haec cum beatus Joannes ex persona bonorum auditorum respondisset: Domine mi, tu scis; rursus ille ex persona Domini vel bonorum praedicatorum ejus subinfert:

VERS. 14.-- Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et reliqua. In venerunt tria tempora continentur, pro eo quod est, venerunt, veniunt, et venturi sunt. Quia igitur omnis electorum numerus hac sententia terminatur, valde metuendum est ne, si aliunde quis veniat, ad electorum consortium non pertingat. Tribulationes autem justorum, ut ait Psalmista, multae sunt (Psal. XXXIII, 20); ex quibus (1134B)illa generalis est qua nemo nostrum novit si ad electorum consortium pertingat, Salomone attestante, qui ait: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit; sed omnia reservantur in futuram incerta (Eccle. IX, 1, 2). Et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Omnes electi stolas suas in sanguine Agni candificant; id est in Christi passionibus habitum mentis exornant, eumque ad accipienda futura gaudia praeparant. (VERS. 15.) Ideo sunt ante thronum, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus, et qui sedet in throno habitat super illos. Ac si diceret: Idem thronus Dei, et templum sunt, quia talibus indumentis vestiti, et sanguine Agni videntur abluti. Et nota quia non ait, habitat in illis, sed super illos, ut eos thronum simul ostenderet, (1134C)et templum. Die autem et nocte dicit, in prosperis et in adversis. (VERS. 16.) Non esurient neque sitient amplius, et non cadet super illos sol neque ullus aestus: (VERS. 17) quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et ad vitae fontes aquarum deducet eos; idcirco nihil incommoditatis sustinent, quia Agnus regit eos. Sed quo eos perducit, nisi ad fontem aquarum? scilicet ad Trinitatem, quae significatur per fontem. Et per quam viam, nisi per se? Ipse enim ait: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Notandum etiam quia unus idemque fons, et esuriem aufert quia panis vivus est, et sitim quia potus est vitae. Nam ut ait Apostolus: Erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XII, 6). Unus igitur fons dicitur propter unitatem naturae Patris, et Filii, et (1134D)Spiritus sancti. Aquarum vero fons introducitur, ut multiplicitas donationum Dei in sanctis per hanc sententiam exprimatur. Itaque qui Agno regente ad hujus aquae satietatem perducitur, nec solem, nec ullum aestum patitur, quia vitiorum calore non uritur. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. O mirae pietatis affectum! Patrem se demonstrat, matrem ostendit, qui plangentium filiorum lacrymas abstergit. Unde merito Isaias dicit: Tu enim Pater noster, et Abraham nescivit nos; tu Domine Pater noster (Isa. LXIII, 16). Sed quae sunt hae lacrymae? Scilicet quia alius plangit malum quod egit, alius quia bonum non fecit, et alia multa similia. Hae autem lacrymae filiorum tunc abstergendae (1135A)erunt, cum de exsilio ad patriam redierint.

CAPUT VIII. VERS. 1.-- Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in coelo quasi media hora. Coelum, ut frequenter diximus, Ecclesia vocatur, quae dum a frequentia rerum corporalium per quaedam membra sua secessum intimae contemplationis petit, quasi silentium Deo parat; quod quia in hac vita non potest esse perfectum, quasi media hora dicitur factum. Et nota quia ibi recapitulationem finivit ubi ait: Post haec vidi turbam magnam, nunc autem septimo sigillo concludit narrationem. (VERS. 2, 3.) Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae. Et alius angelus venit, et stetit (1135B)ante altare habens thuribulum aureum. Hoc loco narrationis ordinem praeposterat, et interdicit; sicut enim sequentia demonstrabunt, prius ille cum thuribulo veniens ante altare stetit, quam septem tubas acceperint. Interdicit vero, quia antequam de illis finisset, hunc cum thuribulo medium interseruit. Quid itaque in septem angelis intelligimus nisi sanctam Ecclesiam in suis praedicatoribus, qui sunt aeternae vitae annuntiatores? Recte etiam septem dicuntur, quia septiformi Spiritu replentur, vel quia universitati credentium praeponuntur. In conspectu autem Dei stare perhibentur, qui terrenis cupiditatibus calcatis divinae contemplationi inhaerent. Quid autem per septem eorum tubas, nisi perfecta Veteris ac Novi Testamenti praedicatio declaratur? (1135C)juxta illud: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1). In eo autem quod sacerdotis officium est altari assistere, et aptatum aromatibus thymiama cremare, agnoscimus quia angelus iste mediator est Dei et hominum, septem angelorum angelus, et ut ita dixerimus septem sacerdotum pontifex; de quo propheta: Magni consilii angelus (Isa. IX, 6, sec. LXX). Unde aperte colligimus prius hunc venisse, quam septem angelos tubas accepisse. Per altare vero electi designantur, in quibus spiritale sacrificium celebratur. Venit ergo angelus per carnem, stetit per divinitatem. Quid quoque per thuribulum nisi humanitas Christi? Et apte aureum dicitur, quia caro a verbo Dei suscepta una cum eo est sapientia, de qua dicitur: Accipite sapientiam sicut aurum (Prov. (1135D)XVI, 16). Potest per thuribulum, quo cremantur aromata, Ecclesia figurari, quae igne divini amoris succensa quotidie dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum, et caetera. (Psal. CXL, 2.) Recte autem singulariter de Christo subjungitur:

Et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum super altare aureum, quod est ante thronum; (VERS. 4) et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. Sicut fumus ex crematis aromatibus egreditur, sic virtus compunctionis gignitur ex studio orationis. Sed ut Deo fiant accepta, angelo dantur incensa, id est Redemptori nostro committuntur orationum studia. Nec omnino ad Deum potest loqui corpus, nisi (1136A)officio capitis. Quod vero super altare aureum incensa offeruntur, ostendit quia non alibi, nisi in corpore Christi, quod totum divini verbi sapientia resplendet, orationum sacrificium ab eo accipitur. Et nota quia thronus, et ante thronum altare, non duas, sed unam Ecclesiam significent; sicut arca Noe, et octo animae in ea. (VERS. 5.) Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Tunc angelus thuribulum accepit, cum Dominus sibi intra uterum Virginis humanam naturam conjunxit; sive de corpore intelligamus, cum primum in Judaea discipulos elegit. Cum autem et angelus, et thuribulum, et altare, unum sint corpus, quia thuribulum de igne altaris dicitur impletum, intelligendum est quasi diceret: Et caput, (1136B)et corpus non alieno, nisi proprio igne succensum est, id est Spiritu sancto. Misit autem in terram, id est, in hanc gentilitatem perduxit; unde apte subditur: et facta sunt tonitrua, et voces, id est praedicationum terrores: et fulgura, hoc est miraculorum signa: et terraemotus, id est persecutiones. (VERS. 6.) Et septem angeli praeparaverunt se ut tuba canerent. Quid est sanctos doctores ad canendum se praeparare, nisi divina eloquia scrutari, ut sciant quid, cui et qualiter loqui debeant? Admonendus itaque lector est ut in sequentibus non plus septem, quam unum angelum intelligat; sed semper in singulis septem cognoscat, cum propter figuratas locutionum causas, quae non possunt sub uno narrari, in septem distinctos inveniat.

(1136C)VERS. 7.-- Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando et ignis mistus sanguine, et missus est in terram, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. Per grandinem ira omnipotentis Dei exprimitur, juxta illud: Ira Domini sicut grando descendens. Per ignem zelus vel odium designatur; et recte mistus sanguine dicitur, quia juxta Joannis vocem: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 15). Ab hoc igne non posse comburi Ecclesiam Dominus per Isaiam pollicetur dicens: Cum ambulaveris per ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te (Isa. XLIII, 2). Notandum autem quia cum tertiam partem deperisse dicit, non duas partes in electis remansisse existimare debemus, contra illud: Multi sunt vocati, pauci vero electi (1136D)(Matth. XX, 16). Non enim ad qualitatem litterae, sed ad quantitatem figurae pertinere videtur numerus iste; quod ipsa immutatio demonstrat, quae uno loco duas tertias, altero tres, alio unam tertiam in reproborum sortem venisse narrat: et quidem superius in quatuor partes distinxit totum diaboli corpus, nunc in duobus tertiis, post in tribus, deinde in una; sed non est una tertia minor a duabus vel tribus. Nam cum in quatuor partes distinguit diaboli corpus, unam vult intelligi in Ecclesia, in falsis fratribus, et tres foris, id est haereticos, Judaeos et paganos. Cum vero totum corpus in tribus tertiis describit, una intus intelligenda est in pravis fidelibus simplex, altera foris in Judaeis atque haereticis duplex, tertia foris in (1137A)gentibus et ipsa simplex. Cum vero unam corporis partem eodem ternario tertiatoque numero figurat, duas omnino ex tribus tertiis partes constituens, et occultos simul, et apertos intelligi vult haereticos. Restat una tertia intus et foris, quae omnium in se retinet formas. Cum vero in duabus tertiis, unam simplicem vult intelligi intus in malis Christianis; alteram triplicem foris in Judaeis, haereticis atque paganis. Et sciendum quia hoc est terra quod arbores, id est malorum summa in duabus tertiis comprehensa, quarum una simplex, altera triplex est: terra enim sunt peccatores, quia terrena quaerentes; et arbores quia instabilitate nutantes, de quibus per Judam dicitur: Hi sunt arbores autumnales, infructuosae, eradicatae, bis mortuae (Jud., 12). Missa itaque (1137B)grandine, et igne cum sanguine, duae tertiae comburuntur; una illibata servatur, quia exaggerante ira superni judicis, societas antiqui hostis dum praedicatione sanctorum non colligitur, odii sui flammis succenditur. Congregatio vero Christi ipso malorum odio exercetur, sed non consumitur. Quod autem subditur: Omne fenum viride combustum est, repetitio sententiae videtur. In duabus scilicet tertiis omne fenum viride combustum est, id est memorata malorum pars odii sui flammis consumpta. Viriditas enim feni hoc loco propter illecebras ponitur carnis; juxta illud: Omnis caro fenum, et reliqua. (Isa. XL, 6.) Unde contra turbae, quae a Domino pascuntur, super fenum sedere memorantur; id est voluptates carnis premendo subigere.

(1137C)VERS. 8.-- Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare. Et facta est tertia pars maris sanguis, (VERS. 9) et mortua est in eo tertia pars creaturae, quae habent animas, et tertia pars navium interiit. Mons magnus diabolus dicitur, sive quia similis illi esse voluit, de quo dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons (Isa. II, 2); sive quia in novissimo extolletur supra omne quod dicitur, aut quod colitur Deus. Ardens autem, quia malitia sua atque invidia torquetur, quia angelo tuba canente, id est Ecclesia praedicante a sanctis ejectus, in mare, hoc est in incredulos, mittitur; non quo in eis ante non erat, sed quia ab istis ejectus, amplius illis incipit dominari. Videtur autem in una tertia, quae in sanguinem versa est, genus (1137D)mortis quo duae tertiae intereunt figurari; ut in una mors, in duabus numerus morientium assignetur. Aqua in sanguinem versa, sapientia carnalis est, quae animas occidit: unde Apostolus: Sapere secundum carnem mors est (Rom. VIII, 6); quae sapientia, et malam credulitatem, et pravam operationem significat. Nam pro pravo dogmate dicitur: Littera occidit (II Cor. III, 6); pro pravo opere: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16).

VERS. 10.-- Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella magna tanquam facula ardens. Diabolus sive pro prima dignitate, sive quia transfigurat se in angelum lucis, stella vocatur. Magna autem, quia caeteris angelis praelatus est. Ardens vero (1138A)facula propter malitiae fervorem. Casus iste non ille intelligendus est, quo prius de supernis sedibus ejectus est; sed quo angelo canente, id est Ecclesia praedicante, ab electis exclusus est. Nam coelum est Ecclesia, quam Dominus praesidendo inhabitat. Et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum; hoc est in humanam naturam, quae ab ortu suo carnalium voluptatum undis praeterfluens decurrit ad mortem. (VERS. 11.) Et nomen stellae dicitur Absinthius. Quia a veritatis dulcedine diabolus resiliens in amaritudinem mendacii commutatus est, jure absinthii vocabulum sortitus est. Et quia malorum exemplis plurimi pereunt, apte subjungitur: Et multi hominum mortui sunt ex aquis, quoniam amarae factae sunt. Quasi enim ex amaris aquis moriuntur (1138B)homines, cum perversorum dogmatibus, vel operationum exemplis carnales illecti spiritaliter pereunt.

VERS. 12.-- Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter. Per solem, et lunam, et stellas Ecclesia figuratur, quorum obscuritas proprie ad haereticorum perfidiam refertur. Et quamvis duae partes sint ex tribus tertiis confectae, una scilicet diei per solem, altera noctis per lunam atque stellas; unam tamen duae faciunt, aut una in duabus subdividitur. Ad hoc scilicet ut apertum ejus errorem per diem, et occultum designet per noctem; publicas videlicet haereticorum (1138C)conflictationes, et obstrusas machinationes. Ideo autem non dicitur, percussa est tertia pars et obscurata, sed percussa ut obscuraretur congruo tempore, quia tunc veraciter obscurantur haeretici, cum aperte ab Ecclesia separantur. Nam prius quasi occulte vulnerantur. Percutiuntur autem ex lumine fidei et divini verbi claritate. Quae perditio non ad Deum redigenda est, sed sic intelligenda, sicut de indurato corde Pharaonis. (VERS. 13.) Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, et dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus terram. De caeteris vocibus tubarum trium angelorum, qui erant tuba canituri, tam Joannes, quam aquila, quamque angeli, Ecclesiae figuram gerunt: quae bene una aquila dicitur, quia in unitate fidei consistit, et calcatis (1138D)terrenis voluptatibus ad coelestia sublevatur. Ipsa ergo in Joanne se ipsam videt. Ipsa in aquila volat; ipsa in tribus angelis postremo tempore mala ventura denuntiat. Et nota quia in spiritali visione hoc est videre quod audire. In eo autem quod non de praecedentibus vocibus, sed sequentium angelorum dicitur lugere, ostenditur Ecclesia venturas plagas diversae calamitatis diversis temporibus lugere et praedicare; lugere scilicet in aquila, praedicare in angelis. Per medium itaque coelum volare dicitur, quia hinc inde orbem terrarum possidet, cujus praedicatio idcirco vox magna vocatur, quia in toto mundo personuit.

CAPUT IX. (1139A) VERS. 1, 2.-- Et quintus angelus tuba cecinit, et vidi stellam cecidisse de coelo in terram, et data est illi clavis putei abyssi: et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae. Quid autem per angelum et stellam designatur, jam dictum est. Per abyssum iniquorum corda signantur errorum tenebris obscurata: per puteum abyssi, praedicatores errorum debent intelligi. Si enim os abyssi puteus est, recte illi signantur per puteum, per quos malorum iniquitas venena sui cordis effundit. Per clavem putei potestas temporalis exprimitur, qua antiquus adversarius ad perversa dogmata reproborum ora resolvit; quae dogmata recte fumo comparantur, quia lumen veritatis sibi in caliginem vertunt, (1139B)et claritatem fidei etiam in aliis obscurare videntur. Fornax autem magna, Antichristi est persecutio, de qua fumus egreditur, id est perversa doctrina, quae pereuntium animas in caliginem vertat. Sed quomodo fumus iste similis dicitur fumo fornacis magnae? cum Dominus de illa tribulatione dicat: Erit tunc tribulatio magna, et reliqua (Matth. XXIV, 21). Sciendum ergo quia non propter tormenta vel falsa dogmata immanior omnibus illa dicitur, in quibus ista similis est, sed propter miraculorum signa per quae magis decipiet. Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Ecce quintus angelus jam factum dicit in sole et aere, quod quartus in sole, luna et stellis futurum praedixerat. (VERS. 3.) Et de fumo exierunt locustae in terram. Digne per locustas haeretici designantur. (1139C)Sicut enim ille nec perfecte ut aves volantes, nec gradatim passibus pergentes, sed saltus dantes terrae sata videntur corrodere; sic isti nec plenae scientiae volatum, nec perfectae operationis gressum habentes, sed solis elationum saltibus moti, inaudita praedicando pravorum animas necant. De fumo igitur locustae exeunt, cum ex haereticis haeretici nascuntur.

Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. Potestas scorpionum in cauda est extrema corporis. Sic temporalitas a semetipsa deficiens a tergo relinquitur; quasi enim retro est omne quod transit, ante vero quod permanet. Locustae ergo ut scorpiones terrae nocendi potestatem accipiunt, (1139D)quia haeretici temporalibus fulti potestatibus, per ea tantum quae retro sunt nocent. (VERS. 4.) Et praeceptum est illis ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. Superior sensus repetitur, ubi angelus ab ortu solis ascendens, quatuor angelis qui nunc in locustis intelliguntur praecepit, ne nocerent terrae, et mari, neque arboribus. Nam per fenum, quod non hominum, sed animalium cibus est, parvuli in Christo designantur, de qualibus Apostolus: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14). Per virentia vero, ex quibus plurima in victum hominum solent, in fide proficientes, et ad paradisi virentia desideranda quodammodo aptiores. Per arbores (1140A)autem robusti, et inter tentationum ventos quadam stabilitate radicati. Quid hoc omne viride, vel omnem arborem locustae laedere laedere prohibentur? A toto pars intelligenda est, quae ab illa laesione servatur. Homines itaque signum Dei in frontibus non habentes, sunt qui ea fide quae per dilectionem operatur, non pollent. (VERS. 5.) Et datum est illis ne occiderent eos, sed ut cruciarent adhuc mensibus quinque. Si reprobi sunt qui signum non habent, quomodo ab eorum interfectione locustae prohibentur? An forte qui signum Dei non habent, vivunt? Quapropter ad superiorem sententiam fit subauditio. Dicatur ergo: Datum est eis ne occiderent eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque; id est ut haeretici non possint signatos decipere; sed cruciando in praesenti vita probare, (1140B)quae quinque sensibus corporis regitur, quibus apte congruit quod sequitur:

Et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. Ut videlicet electi posteriora contemnentes, et ad ea quae ante sunt semetipsos extendentes, ex eo ab aliis affligi credantur, quod ipsi per contemptum saeculi respuisse videntur; id est vel potestate saeculari vel malae credulitatis errore. (VERS. 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient, cupient mori, et fugiet mors ab eis. Dies isti ab adventu Domini usque ad finem saeculi decurrunt. Mortem quippe electi quaerunt, cum secreta conversatione Deo inhaerere cupiunt: sed fugit mors ab eis, quia eos aut regiminis insolubile vinculum, aut inferioris gradus astringit. (VERS. 7.) Et similitudines (1140C)locustarum, similes equis paratis in praelium, et super capita eorum tanquam coronae similes auro. Propter velocem discursum, recte haeretici in equis exprimuntur. Parati autem sunt in praelium adversus eos de quibus in Habacuc dicitur: Misisti in mare equos tuos turbantes aquas multas (Habac. III, 15). Sed quia Domino favente non superant, ideo non coronas, sed quasi coronas habere dicuntur. Ac si diceretur: Nec coronae nec ex auro, sed quoddam falsitatis figmentum erant. Et facies earum sicut facies hominum, (VERS. 8) et habebant capillos mulierum. Facies locustarum similis faciei humanae, simulatio est rationis. Capilli vero mulierum, sunt effeminati mores haereticorum. Aliter, per facies hominum, (1140D)viri; per capillos mulierum, ipse sexus potest intelligi. Nam et feminarum favor haereticis fuit. Et dentes earum ut leonum erant. Dentes leonum naturalem solent afferre pudorem, in quibus haereticorum fetor ostenditur. Quod autem sequitur: (VERS. 9) Et habebant loricas sicut loricas ferreas; obfirmata contra veritatem et dura ipsorum corda demonstrat, ne sagitta veritatis penetrentur. Et vox alarum sicut curruum, vox equorum multorum currentium in bellum. Per alas locustarum, elatam haereticorum scientiam intelligimus, quarum vox bene curruum multorum equorum et simul in bellum currentium similis esse dicitur: et dogmatibus haeretici semetipsos dividunt, et uniti contra Ecclesiam dimicant. (VERS. 10). Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei in caudis (1141A)earum. Potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. De caudis scorpionum jam dictum est. Et nota quod Apostolus aculeum peccatum dicit. De quinque mensibus in superiori jam dictum est. Sed illic de bonis, hic de malis dicit, quia illos cruciant, sed non occidunt; istos autem non cruciant, sed nocendo perimunt, aut doctrina perversa, aut temporali potentia. (VERS. 11.) Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abbaddon, Graece Apollyon, et Latine nomen habet Exterminans. Antiquus hostis non adeo perversorum rex dicitur, quia creavit, aut regit, sed quia Deo juste permittente tyrannidem dominationis exercet. Et nota quia, ut jam dictum est, ipsi sunt abyssus. Igitur quia fallaciter sibi Christi nomen per damnatum hominem (1141B)nititur usurpare, propterea trium linguarum vocabulis profertur, quibus [ Cod., quarum] Redemptoris nomen a Pilato expressum in titulo fuisse evangelica testatur auctoritas. Sed quia beatus Hieronymus in Hebraeorum nominum interpretatione non Abbaddon, sed Labbaddon dicit, constat quia scriptorum vitio primam litteram amisit, et apte diabolus exterminans dicitur, quia multi per eum ab electorum termino eliminantur, et ad perpetuae mortis exsilium deducuntur.

VERS. 12.-- Vae annum abiit. Id est narratione praecessit, vel in operatione praeteriti temporis impletum est. Ecce veniunt duo vae post haec, id est narratione, vel opere in futuro implenda. (VERS. 13.) Post haec et sextus angelus tuba cecinit, et audivi vocem (1141C)unius ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei (VERS. 14) dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Altare Ecclesia est; aureum vero, quia superna sapientia illustratur. Et nota quia ante Dei oculos est altare, quoniam oculi Domini super justos. Cornua altaris sunt sancti praedicatores. Per unum vero cornu princeps intelligitur praedicatorum, id est Christus. Hic dicit sexto angelo tuba canenti, id est Ecclesiae praedicat ut solvat quatuor angelos, quia potestatem ei ligandi et solvendi et in coelis et in terra tribuit; secundum illud: Quaecunque ligaveris (Matth. XVI, 19), et caetera. In quatuor autem angelis universum reproborum corpus cognoscimus, quod ex malignis spiritibus (1141D)et pravis hominibus constat; natura quidem discretum, sed iniquitate conjunctum. Quaternarius enim pro universitate poni solet; unde in fine saeculi a quatuor coeli ventis electi per angelos assumi perhibentur. Per Euphraten, qui in mala significatione poni solet, designatur mundani regni potentia, Christo Ecclesiaeque contraria: in qua ideo antiquus hostis cum corpore suo alligatus dicitur, quia quantum nocere vult non permittitur. Dicatur ergo: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate; ac si Ecclesiae diceretur: Et in angelis homines, et in hominibus angelos solve. Et attende quantum persecutionis angustias aequanimiter ferre debeas, quas adversarii inferre non valent, (1142A)nisi tuo judicio, quod in capite constat, quodque pro te et in te clamat: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18).

VERS. 15.-- Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. Horum angelorum solutio novissimae persecutionis initium designat. Parati dicit, quia diabolus semper defectum exspectat bonorum. In hora, die, mense et anno, quatuor tempora, id est triennium, et sex menses, quibus illa persecutio crassabit, per metalemsin intelligimus. Tertia pars hominum, quae occidi narratur, in praelatis et subditis; id est in suasoribus et suasis constat, quia mortui mortuos occident. (VERS. 16.) Et numerus equestris exercitus vicies millies dena (1142B)millia audivi numerum eorum. Hic numerus sic ad errorum praedicatores specialiter refertur, ut tamen seductae plebes in seductoribus intelligantur, qui contra electorum numerum veniens duplex simul et bis millies multiplicatus ostenditur. Nam de electis dicitur, Currus Dei decem millia (Psal. LXVII, 18); de istis vero, vicies millies dena millia. Duplex itaque est, quia ex malignis spiritibus et reprobis hominibus constat. Restat ergo ut contra geminum malum dimicet simplex bonum. (VERS. 17.) Et ita vidi equos in visione, et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas. Equi isti, id est errorum praedicatores, in quibus et seducti intelliguntur, sessores daemones habent, non ad regimen, sed ad praecipitium. Loricarum nomine (1142C)impiorum tormenta figurantur dura, et nulla prece evacuanda. Hyacinthinas autem fumeas debemus intelligere, ex igne enim fumus egreditur. Hoc etiam ipse color hyacinthinus indicat, qui speciem aeris tenet.

Et capita equorum erant ut capita leonum. Capita equorum auctores errorum, qui et fortes sunt ad conterendos infirmos, et fetoribus pleni. Unde recte subditur: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. (VERS. 18.) Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne, et fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum. Scilicet quia malorum praedicatio suis sequacibus aeterna supplicia praeparat, quae per eam tropice figurantur; ab eo quod procurat, illud quod procuratur. (VERS. 19.) Potestas (1142D)equorum in ore eorum est, et in caudis eorum. In ore, doctorum scientia; in cauda vero postponenda, temporalis potentia designatur. In ore ergo et in cauda potestas eorum est, quia perversa suadendo praedicant; sed temporalibus potestatibus fulti, per ea quae retro sunt exaltantur. Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et his nocent. Hic e contrario per caudas, iniqui doctores; per capita vero, ipsa saecularis potentia designatur. Et apte falsi praedicatores similes serpentibus, quia illius voce mala suadent, cujus sibilo delectata est Eva. Et quia potentium favore fulti multos violenter ad illicita pertrahunt, recte capita habere dicuntur, quae juxta aliam interpretationem capita draconum vocantur. (1143A)Et ut ostenderet gentiles etiam ad hoc corpus pertinere, subjunxit: (VERS. 20) Et caeteri homines, qui non sunt, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae (1144A)neque videre possunt, neque audire, neque ambulare. (VERS. 21.) Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis. Ac si diceretur: et hi tales ad supradictum numerum pertinere videntur.

LIBER QUINTUS.

CAPUT X. (1143A)

Cum per caeteras prophetias quam multa quae mediatori nostro conveniant in terrenis rebus, et pauca in coelestibus reperiamus, Joannes in hac adventum ejus saepius per angelum designavit. Ut quid? nisi ut uberiorem aliis hanc prophetiam ostendat. Unde nunc dicitur: (VERS. 1) Et audivi alium angelum (1143B)fortem descendentem de coelo amictum nube. Et jure angelus dicitur, quia aeternae vitae novus hominibus nuntius apparuit, de quo legimus: Magni consilii angelus: fortis autem, quia aerias potestates moriendo vicisse probatur; unde est illud: Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8). Quod dicit alium non est rei diversitas, sed consuetudo recapitulationis, alium angelum vidit, quia aliam visionem repetivit. Nube amictus apparuit angelus, quia carne indutus inter homines visus est Dominus; cujus de coelis descensio, ipsa carnis assumptio. Et iris erat in capite ejus. Caput Christi, ut dicit Apostolus, ipsa est divinitas. Iris autem arcus vocatur, per quam mundi reconciliatio, quae per incarnati Verbi dispensationem facta est, figuratur; cujus mysterium supra (1143C)dictum est. Et nota quod descripto novissimo certamine, ac praetermisso septimo sigillo, sub quo et finis consummationis, et Domini secundus speratur adventus, ad initium incarnationis Christi, unde modo dictum est, redit, et praedicationem ejus describit. Hac narratione finita, ad ea quae paulisper omiserat redit. Meminerimus autem cum hanc narrationem ad finem usque perduxerit, debere finem ordini conciso subjungi; locus enim ille, quo in sequentibus dicitur vae secundum abiit, ad hunc subauditionem habet, quo praecedentis libri termino de nequissimorum equorum ac gentium perditione tractavimus. Et nota quia in hac narratione non solite agens, ambas narrationes non uno fine, sed duobus determinat, quia et ordinem praetermissum, et recapitulationem (1143D)singillatim distinguit, sicut post paululum apparebit

Et facies ejus sicut sol. Facies angeli incarnatio est Christi, qua a mortalibus est cognitus; de qua Psalmista: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4). Haec facies soli non propter claritatem, qua incomparabiliter major est, comparatur, sed quia ut sol ortum habuit nascendo, occasum moriendo, et rursus ortum resurgendo. Unde Salomon: Oritur sol et occidit, et caetera. (Eccle. I, 5.) Possunt et sancti per faciem intelligi. Et pes ejus tanquam columna ignis. Pedes angeli sunt praedicatores, quibus incarnata Dei (1144A)sapientia totum mundum ut ita dixerim perambulavit; qui bene columnae et igni comparantur, quoniam et superpositum aedificium ecclesiae portant, et Spiritu sancto accensi auditorum corda ad amorem Dei praedicando inflammant. (VERS. 2.) Et habebat in manu libellum apertum. Manus angeli operatio est nostrae salutis, id est incarnatio Christi. Libellus apertus declarata (1144B)gratia est Novi Testamenti. Et nota quia nisi prius facies angeli refulsisset, libellum apertum in manu non teneret, quia in ejus dispensatione omnis Scripturarum summa revelata est. Et posuit pedem suum dexterum super mare, sinistrum vero super terram. Hac sententia distinctio praedicatorum ac temporum ostenditur: quasi pes dexter fortiores sunt, quos nec prospera levant, nec adversa dejiciunt, dicentes: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Psal. CXXXVIII, 12). Hi super mare ponuntur, id est ad perferendas malorum persecutiones. Sinister vero pes, minoris virtutis sunt, qui dum pacis tempore mittuntur, quasi in terrae soliditate ponuntur. Sicut enim rex contra fortiores dirigit, ita et Christus.

VERS. 3.-- Et clamavit voce magna, quemadmodum (1144C)cum leo rugit. Sicut leonis clamor timorem incutit bestiis, sic Christus per sanctos praedicatores minando timorem incutit bestialibus hominibus; juxta illud: Leo rugit, quis non timebit (Amos III, 8)? Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Hoc significant septem tonitrua, quod vox leonis, id est verbi praedicationem; ut illud: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19). Et nota quia post leonis vocem, locuta dicuntur tonitrua, quia quod Dominus docuit, hoc etiam Spiritus septiformis docuit apostolos praedicare: unde Filii tonitrui dicuntur. Suas autem voces locuta sunt, quia non Judaeorum fabulas, non philosophorum naenias sancta doctrina in suis dogmatibus recipit. Sed valde nobis perplexa quaestio generatur in eo quod subditur: (VERS. 4) Et (1144D)quae locuta sunt septem tonitrua scripturus eram, et audivi vocem de coelo dicentem: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Si enim sancta praedicatio scripta non fuisset, ad nos unde venisset? Videtur ergo hoc loco quamdam descriptionem intelligi debere. Nam sciendum quia ideo aliquid nos sub sigillo claudimus ne cunctis pateat, sed congruo tempore quibus credimus solvatur; quod autem palam scribimus, ad cunctorum notitiam deducimus. Jubemur ergo eloquiorum Dei sacramenta non omnibus indiscrete propalare; sed ad mensuram, et quasi de sub sigillo, prout idoneos ad accipiendum videmus, (1145A)ea subministrare; et aliis potum lactis, aliis solidum cibum dare. Clauduntur etiam divina sacramenta sub custodiae signo, ne pandantur minime credituris, quia cum ea non recipiunt, incipiunt irridere.

VERS. 5.-- Et angelus, quem vidi stare supra mare et supra terram, levavit manum suam ad coelum, (VERS. 6.) et juravit per viventem in saecula saeculorum. Cum Dominus jurare prohibeat, quid sibi vult quod ipse jurat? nisi quia homines saepe juramento falluntur, ipse vero qui veritas nunquam fallitur. Levare igitur ad coelum angelo manum, fuit Redemptorem nostrum sua virtute ad sedem paternam suam humanitatem evehere. Jurare vero per viventem in saecula saeculorum, se ipsum quod est Patris Verbum, (1145B)et carnem, quae totum hominem, qui constat ex carne et anima demonstrat, unam personam Dei et hominis Deum verum ostendere; vel certe per Patrem jurat, quia omnia illi tribuit. In eo quod subditur: qui creavit coelum et ea quae in illo sunt, terram et ea quae in ea sunt, et mare et ea quae in eo sunt; haereticorum errorem destruit, qui quaedam a bono, quaedam a principe tenebrarum facta non verentur asserere. Quid autem juraverit, audiamus: Quia tempus jam non erit; (VERS. 7) sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas. Septimus angelus ac septima tuba finis est ecclesiasticae praedicationis; in cujus consummatione secundus Domini speratur adventus. Sed si tempus jam non (1145C)erit, cum sancta praedicatio finem acceperit, quomodo Psalmista dicit: Erit tempus eorum in aeternum (Psal. LXXX, 16)? Sciendum ergo quia justis, quos aeternitas immortalitatis susceperit, nequaquam tempus varietatis succedit; et injustis, quos aeternus defectus assumet, quasi tempora mutabilitatis occurrent: quia enim tempus per momenta deficit, congrue nomine temporis malorum defectus vocatur. Quod ergo de justis Dominus denegat, hoc de injustis Psalmista confirmat. Denique quod dicit sacramentum Dei consummari, non a consumptione, sed a perfectione dictum est. Quod per prophetas praedictum dicit, quia pene omnis eorum intentio de primo et secundo Domini adventu ac consummatione saeculi fuit.

(1145D)VERS. 8.--Et vocem quam audivi iterum loquentem mecum et dicentem: Vade, accipe libellum de manu angeli stantis supra mare et supra terram. Vox illa, quae superius propter non credituros vel parvulos, voces tonitruorum claudere jusserat, nunc ad apertum librum sanctam ecclesiam in suis praedicatoribus invitat. Vox autem ista spiritalis intelligitur, qua Deus corda praedicatorum instruit, ut legis et prophetarum manifestatam intelligant veritatem, quae omnino perituris vel in septem tonitruis vel in septem sigillis clauditur. Gressus vero quibus sancta Ecclesia ad angelum pergit, non corporales sunt, sed spiritales, mentis scilicet desiderium quo Deo propinquare videtur. Igitur quia jubentis vocem paratissimus (1146A)sequitur sanctorum affectus [ Cod., effectus], recte subditur: (VERS. 9) Et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi libellum. Et quia is qui ad promissa invitat, neminem fallit, apte subinfertur; et dicit mihi: Accipe libellum, et devora eum. Libellum devorare, est Scripturarum intelligentiam in secretis recondere. Sciendum nempe quia sacra Scriptura in obscuris locis cibus nobis est, quae nisi exponendo mandantur, deglutiri non possunt; in apertis vero potus, quae non exposita facile ut inveniuntur bibimus. Unde quamvis sancti praedicatores in Joannis persona jam revelata Scripturarum sacramenta de Domino intelligerent, tamen quia adhuc qualiter ad eum pertinerent, expositione indigebant, nequaquam de aperto libello dicitur: Accipe librum, et bibe, sed (1146B)devora. Ac si diceretur: quasi mandens pertracta, et intellige, deinde degluti.

Et faciet amaricari ventrem tuum; sed in ore tuo erit dulcis tanquam mel. Ordo praeposterus est, qui tamen paulo inferius recte invenitur. Nam sequitur: (VERS. 10) Et accepi libellum de manu angeli, et devoravi eum, et erat in ore meo tanquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Recte per os, ex quo praedicatio emanat, hi exprimuntur, qui in lege Dei die ac nocte meditantur: quique cum Psalmista dicunt: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua (Psal. CXVIII, 82)! Per ventrem vero, de quo stercora exeunt, carnales terrenis voluptatibus dediti, de quibus electi dicunt: Adhaesit in terra venter noster (Psal. XLIII, 25). Tanquam ergo (1146C)per os in ventrem cibus descendit, cum per Ecclesiae praedicatores Scripturarum notitia ad eos etiam pervenit, qui carnaliter vivunt. Unde liber in ore dulcis, in ventre amarescit. Quid enim illis amarius quam quod Dominus jubet, Non concupisces uxorem proximi tui (Deuter. V, 21), et omnia quae illius sunt? Aliter, in ore liber dulcis est, cum legentibus in eo gaudia aeterna promittuntur, ut illud: Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43). In ventre, id est mentis secreto, amarus, cum austera praecepta in illo opponantur; ut illud: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XXVIII, 3). (VERS. 11.) Et dicit mihi: Oportet te iterum prophetare populis, et gentibus, et regibus, et linguis multis. Hoc specialiter Joanni, et generaliter praedicatoribus (1146D)dicitur, qui idcirco iterum prophetare, id est praedicare, jubentur, ut quod praedicant ore, factis iterato clament.

CAPUT XI. VERS. 1.-- Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: Surge et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Hoc generaliter in praedicatorum loquitur persona. Per calamum, qui Latine arundo dicitur, tropice divina praedicatio, quae per eum scribitur, designatur: similis autem virgae dicitur, quia sancta praedicatio non est flexibilis, sed recta. Templum Dei fideles sunt, quibus dicitur: Vos estis templum Dei vivi (II Cor. VI, 16). Altare in templo est vita religiosorum in plebe fidelium, in (1147A)quibus principaliter et continue permanet indeficiens ignis sanctae compunctionis. Adorantes in eo dicit in templo et altari, quo dicto ipsi exprimuntur. Quid est ergo de arundine templum et altare metiri, nisi sancta praedicatione donorum gratiam largiri? quod utique Ecclesia in Christo, id est in capite suo, facit. Et nota quod is qui templum Dei metiri debet, surgere admonetur, id est ad excelsa virtutum fastigia per exercitium operis exsurgere, quatenus eo quod metitur aedificio altior fiat. (VERS. 2.) Atrium autem quod foris templum est ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus. Quod foris est, foras ejice, dicit illo locutionis genere, quo pulsantem si intromittere nolumus, foras ejicere jubemus. Quid igitur atrium, nisi Judaeos, haereticos, (1147B)et gentiles intelligimus? quod datum gentibus dicitur, quia omnes ad incredularum gentium numerum transeunt. Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Civitas sancta, hoc est templum, et altare, id est coelestis Hierusalem, quae aedificatur ut civitas. Quid est ergo sanctorum Ecclesiam ab his qui foris sunt calcari, nisi verbis et tormentis persequi? Quadraginta et duo menses, tempus, et tempora, et dimidium temporis, id est Antichristi tempus significant; nihilominus et omne tempus vitae praesentis propter septem aetates, et septem quibus volvitur dies. Sexies enim septem quadraginta et duo faciunt. Hoc etiam significabat, quod filii Israel quadragesima secunda mansione terram repromissionis intrarunt.

(1147C)VERS. 3.-- Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Victorinus martyr duos testes Eliam et Jeremiam intelligit; dicit enim quia nusquam Jeremiae legatur interitus. Sed melius alii Eliam et Enoch. Nos autem in specie genus intelligamus; id est per duos testes Ecclesiam, et per dies mille ducentos quadraginta, non solum Antichristi tempus, sed etiam retroacta tempora volvuntur. Et bene per duos testes Ecclesia, propter duo Testamenta, duos populos, duo mandata dilectionis, et duo martyrii genera. Per saccum vero intelligimus humilitatis confessionem, vel despectam malis claritatem sanctorum. (VERS. 4.) Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes. Ecclesia sive in illis (1147D)duobus, sive generaliter in omnibus praedicatoribus propter unctionem sancti Spiritus, per olivam; propter lumen fidei et operationis, per candelabra exprimitur. Cum autem una sit ex duobus populis, oliva et unum candelabrum propter duo Testamenta duae olivae et duo candelabra dicuntur. In conspectu Domini stant, quia intima contemplatione conditori suo inhaerent. Hinc Elias, cui specialiter ista ascribuntur, dicit: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (IV Reg. III, 14). Potest hoc sub alio intellectu specialiter ad Eliam et Enoch referri, qui humanis aspectibus subtracti Deo secretius inhaerent. (VERS. 5.) Et si quis eis voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis eos voluerit (1148A)laedere, ita oportet eum occidi. Quid per ignem, nisi sancta praedicatio Spiritus sancti facibus inflammata? Non autem mirum si ex praedicatione mali moriantur, cum Apostolus dicat: Christi bonus odor sumus Deo in his qui pereunt, et caetera (II Cor. II, 15). Aliter de ore testium ignis exiens inimicos eorum interficit, quia Ecclesia in malo perseverantes anathematis fulgore percutit. Aliter, potest a toto illa pars intelligi, quae ideo uritur ut in melius convertatur. Exit ergo ab Ecclesia ignis claritatis, quo mali in melius convertuntur.

VERS. 6.-- Hi habent potestatem claudere coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum. Quid per coelum, nisi quod per duos testes, id est sanctos Ecclesiae praedicatores, intelligimus? qui dum coelum ne pluat (1148B)claudunt, seipsos utique claudunt. Claudunt autem non ut omnino non pluant, sed ne super terram spinosam, et maledicto proximam: quam potestatem in capite possident membra. Et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem. Gladius litterae quo spiritaliter utens Ecclesia electorum corda transfigit, ut ea spiritu vivificet in cordibus male intelligentium hominum, hunc sanguinem emanare facit. Et percutere terram omni plaga quotiescunque voluerint. Quotiescunque fidelibus divina mysteria claudunt, toties eos insanabili plaga percutiunt. Quotiescunque vero fidelibus Dei sacramenta pandunt, toties alios ad vitam, alios ad mortem pertrahunt. Et nota quia non habituri, sed jam habere potestatem dicuntur, ut hoc non de illis duobus tantum, (1148C)sed jam et de praesentibus intelligamus praedicatoribus dictum. (VERS. 7.) Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum, et vincet et occidet illos. Cum finierint, id est, cum ad calcem finiendi testimonium, hoc est ad Antichristi tempus, pervenerint. Unde claret, ante novissimam persecutionem haec fieri; propter brevitatem enim illorum dierum, de quibus Dominus dicit, propter electos breviabuntur dies illi (Matth. XXIV, 22), cum illo ventum fuerit, quasi jam finitum Ecclesiae testimonium perhibetur. Bestia igitur, id est totum diaboli corpus, de abysso ascendere dicitur, quia divino judicio effari permittitur: judicia enim Domini abyssus multa (Psal. XXXV, 7); inde ergo ascendit, unde levari permittitur. Si vero (1148D)per bestiam solum Antichristum accipiamus, ascensio de abysso carnalis nativitas est ex profundissimae impietatis Judaeorum populo, id est de tribu Dan. Pugna autem et corporalis erit et spiritalis. In eo itaque quod dicitur, et vincet eos, pars est quaedam admista corpori Christi, quae sive terroribus, sive blanditiis vinci posse narratur. Unde nequaquam praemissa sententia de duobus tantum testibus prolata est. Si enim esset, quod absit, bestia illos vinceret. Hi ergo in illa parte Ecclesiae intelligantur de qua dicitur, et occidet illos; id est in parte electa quae occidi potest, sed vinci non potest.

VERS. 8.-- Et jacebunt corpora in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma, et Aegyptus, ubi (1149A)et Dominus eorum crucifixus est. Per hoc quod sanctorum Ecclesia in platea civitatis magnae mortua jacere describitur, vehementer afflicta et Dei judicio spiritaliter hostibus suis substrata monstratur. Et nota quod non illorum solum corpora, qui ferro occiduntur, sed et illorum, qui adhuc vivunt, oporteat intelligi; de qualibus Apostolus: Mortui enim estis, et reliqua. Et quia Hierusalem crudelior erit persecutio, ideo dicuntur ibi esse sanctorum martyria; ubi ostenditur quia Judaei principaliter Antichristo adhaerebunt, quousque Elia et Enoch praedicante, qui salvandi fuerint convertantur. Aegyptum autem, et Sodoma spiritaliter civitas illa vocatur propter ipsorum imitationem. Et quia illa persecutio in toto mundo erit, totus orbis contra Ecclesiam saeviens per hanc civitatem (1149B)potest intelligi. Nam et Dominus non intra illam civitatem, sed extra portas ejus passus est, ut in toto mundo crucifixus, et totum mundum occupasse crederetur. Per Aegyptum et Sodoma persecutorum iniquitas designatur. (VERS. 9.) Et videbunt de populis, tribubus, et linguis, et gentibus, corpora eorum tribus diebus et dimidio, et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Sicut sepulcra ab humanis oculis corpora, sic sanctos a tribulatione contegit tranquillitas temporis. Quia ergo pax sanctis non erit, ideo dicuntur insepulti manere. Nulli vero sit contrarium, si mortuos non solum occisos, sed etiam afflictos dictum est intelligi posse, quoniam tropice a corporibus totos indicat homines. Itaque trium dierum et dimidii spatio, triennium et sex mensium (1149C)summa describitur; a parte scilicet totum. (VERS. 10.) Et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur, et munera mittent invicem, quia hi duo cruciaverunt eos qui habitant super terram. Quomodo ab eis crucientur, paulo superius diximus; scilicet devoratione ignis spiritalis, suspensione salutaris pluviae, et conversione aquarum in sanguinem.

VERS. 11.-- Et post tres dies et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos. Generalis hoc loco omnium sanctorum resurrectio post illam persecutionem novissimam ventura declaratur. Spiritus autem vitae a Deo intrabit in illos, non quo alium accipiant, sed quia eumdem quem habuerunt recipient. Super pedes vero stare, est (1149D)nulla jam rerum spiritalium mutabilitate nutare. Sanctis itaque evigilantibus, quid reprobi patiantur audiamus: et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. Nec mirum si reprobos timor invadat, cum ipsi etiam electi, etsi securo timore, tamen pavebunt. (VERS. 12.) Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc. Vox haec illa est de qua Apostolus dicit: Ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV, 15). Et ascenderunt in coelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. In nube ascendunt, id est, in potestate judicantis. Hinc est quod Dominus, devicta morte, in nube ad sedem paternam ascendit. Quod autem ex vivis et mortuis duorum (1150A)testium corpora constare praemisimus, ad hoc confirmandum Paulum idoneum testem introducimus dicentem: Nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (Ibid. V, 16). Si ergo, ut Apostolus dicit, vivi qui invenientur in nubibus obviam Christo in aera rapientur, ergo mendax est Psalmista dicens: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? Et liber Genesis: Terra, inquiens, es, et in terram ibis? Sed absit. Nam, ut Pater Augustinus dicit, in ipso raptu nubium momentaneam mortem gustabunt. Hoc est autem corpus in terram reverti, quod exeunte anima remanere corpus, quod utique terra est. Quam autem velox sit utraque immutatio, Apostolus (1150B)indicat, qui omnia in ictu oculi (I Cor. XV, 52) fieri confirmat.

VERS. 13.-- Et in illa hora factus est terrae motus magnus. Ostensa resurrectione, a novissima persecutione recapitulat. Non autem mirum si propter electos abbreviatum tempus horam vocet, cum alibi de toto hoc tempore dicat: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Et nota quia magnum dicit terraemotum, quoniam juxta Domini vocem, erit autem tribulatio qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV, 21). Et decima pars civitatis cecidit. Decima pars civitatis in illis cadit, qui ad electorum numerum non pertinent. Electi enim novem ordinibus angelorum juncti ruinas daemonum sua numerositate instaurant, et decimum ordinis sui locum adimplent. (1150C)Non itaque tota decima, sed pars decimae, debet intelligi, quae cadit, id est illa quae ad novem ordines angelorum non pertingens, locum decimi ordinis minime tenet. Et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia. In his pars illa intelligenda est, quae nunc inter agnos latitat, sed agente novissima persecutione ad publicum errorem deducta in corpus bestiae devoranda trajicitur. Reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Quos reliquos dicit? Illos qui in fide permanserunt, an illos qui negaverunt et post reversi sunt? an illos qui sine fide fuerunt, et post praedicantibus Elia et Enoch sunt credituri? Vere omnes possumus intelligere. (VERS. 14.) Vae secundum abiit, ecce vae tertium venit cito. Hic finis est duplicis recapitulationis; (1150D)sed non huic secundum vae ascribitur. Dictum enim fuerat superius, peracto praelio locustarum; vae unum abiisse, et alia duo ventura esse. Atque enarratis quae ad secundum vae pertinebant, id est in solutione quatuor angelorum et caeteris, non est redditum vae secundum. Hoc autem idcirco, quia recapitulatio ab adventu Christi sequebatur; ne putaremus, si ibi dictum fuisset vae secundum abiit, tertium vae ad recapitulationem pertinere. Vae ergo secundum non ad hunc, sed ad superiorem locum subauditionem habet. Enarrata enim recapitulatione quae ordinem concidit, ordini conciso redditur. Quid sit autem vae tertium, aperitur cum subditur:

VERS. 15.-- Et septimus tuba cecinit, et factae (1151A)sunt voces magnae in coelo. Apparente Domino ad judicium, hic septimus angelus tuba canit; in quo Ecclesia intelligitur non jam praedicans, sed misericordiam et judicium Domino decantans. Hinc est quod angelus super terram et mare stans jurat quod jam non sit tempus, sed in tuba septima consummatio. Voces autem magnae in coelo, id est in Ecclesia, gratiarum sunt actiones; et bene magnae, quia de magnis rebus magnum exoritur desiderium. Sed unde sint hae voces, Joannes ostendit, qui subdit: dicentes: Factum est regnum hujus mundi; id est, in quo prius antiquus hostis regnabat Dei et Christi ejus. Et regnabunt in saecula saeculorum. In his, id est in Patre et Filio, Trinitas intelligitur. (VERS. 16.) Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent (1151B)in sedibus suis, ceciderunt in facies suas. De senioribus jam dictum est quia praedicatores significant, quod in specie genus intelligi debeat. Bene autem viginti quatuor pro duodecim tribus, et duodecim apostolis. Per sedes et seniores una Christi sedes intelligitur, in praelatis et subditis. Recte autem seniores in conspectu Dei sedere perhibentur, quia subjectorum facta examinantes, non humanam per hoc gratiam, sed Dei gloriam quaerunt. In faciem cadunt, quia omne bonum non sibi, sed Deo tribuunt. Et adoraverunt Deum, dicentes: (VERS. 17) Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui eras, et qui es. In eo quod non dicunt, qui venturus est, claret haec omnia in extremo judicio dicenda vel agenda. Quod autem sequitur:

(1151C)VERS. 18.-- Quia accepisti virtutem tuam magnam, et iratae sunt gentes; ad primum ejus adventum pertinet. Accepit virtutem magnam in humanitate, quam semper habuit per divinitatem. Quod vero subditur, quia advenit ira tua et tempus mortuorum, de secundo dicitur. Sed cum Dominus dicat, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44), quomodo de adventu irae ejus in reprobos isti gratias agere referuntur? Non ergo pro malorum perditione, sed pro sua gaudent resurrectione et glorificatione, quam sciunt nequaquam posse impleri, nisi damnatio praecesserit impiorum. Juxta hunc intellectum, animae occisorum sub altare Dei clamare perhibentur, Usquequo, Domine, et caetera (Apoc. VI, 10). Non enim vindictam exposcunt, sed [ Cod., in pro sed] quo ipsi post malorum vindictam (1151D)remunerentur. Hinc Psalmista: Laetabitur justus cum viderit vindictam (Psal. LVII, 11). Ira igitur judicis, non perturbationem mentis, sed rectitudinem significat. Qualem itaque conscientiam quis tulerit, talem eum videbit. Judicari et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis, et magnis. Cum Apostolus dicat gratia nos salvatos, quomodo Dominus hic mercedem dicitur reddere? Sciendum ergo quia cum Deus mercedem servis suis reddit, sua in eis dona remunerat. Opus enim mercedis habere nequimus, nisi ab illo ut operaremur accepissemus. Et nota quod in prophetarum nomine apostoli designantur. Interea nullus de sua perfectione desperet, si tamen perfecta (1152A)agere contendit, et non valet, quia etiam pusilli ad illam mercedem pertingunt. Unde beatus Job: Parvus et magnus ibi sunt (Job. III, 19). Et exterminandi eos qui corruperunt terram. Idcirco non occidi, sed exterminari dicuntur, ut perpetuum damnationis exsilium aeterna illorum demonstretur inopia. Terram corrumpere est iniquis operibus vitam depravare. Hinc itaque pendet tertium vae malorum, quod in septimo angelo praedictum est cito venturum.

VERS. 19.-- Et apertum est templum in coelo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus. Haec locutio ad initium fidei recurrit, et conflictus Ecclesiae sub aliis figuris intexit. Quid enim Dei templum, nisi Christum significat? in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter (Col. II, 9). Apertum vero (1152B)dicitur, quia jam natus, passus, suscitatus et elevatus est Christus; quae omnia quia in Ecclesia Christus fecisse praedicatur, ideo in coelo templum aperire dicitur. Arca testamenti Ecclesia vocatur, in qua duorum Testamentorum virtus digito Dei scripta est: quae juxta fidem Exodi quatuor circulos aureos habet, in quibus quatuor vectibus portetur, id est quatuor Evangelia, per quae a sanctis praedicatoribus gubernatur: in qua est urna aurea manna continens, id est divini verbi sapientia cum pabulo vitae: nec non et virga Aaron, id est approbatio regalis sacerdotii. Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna. Fulgura sunt miraculorum signa, quibus perculsae infidelium mentes, humilitati se subdiderunt. Unde Psalmista: (1152C)Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos (Psal. XVII, 15). Bene autem post fulgura voces, id est praedicatores, ponuntur; quia praedicatores, ut loquendo incredulos ad fidem perducerent, prius nova miracula exhibuerunt. Post verba autem sequuntur tonitrua, ut qui voces despiciunt, terrore judicii quatiantur. Deinde terraemotus, id est persecutio, quae per grandinem signatur. Sicut enim grando fruges terrae comminuendo comminuitur, et terra denuo fructificat; sic furens turba gentilium, dum nomen Dei de terra auferre conata est, ipsa ad nihilum redacta est, aut viribus aut commutatione in melius. Plures enim de his ad fidem Christi redierunt.

CAPUT XII. (1152D)VERS. 1.-- Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Mulier amicta sole beata virgo Maria est, obumbrata Altissimi virtute, in qua etiam genus, id est Ecclesia, intelligitur; quae non propter mollitiem mulier dicitur, sed quia novos quotidie populos parit, ex quibus generale Christi corpus conformatur. Ecclesia itaque sole amicta est, juxta illud: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Christus est enim sol justitiae, et candor lucis aeternae (Sap. VII, 26). Per lunam vero, quae per incrementa temporum deficit, mutabilitas temporis exprimitur, quam Ecclesia quia despicit quasi sub pedibus premit. Et nota quia sunt quaedam in sequentibus quae (1153A)non speciei, sed generi conveniunt. Et in capite ejus corona stellarum duodecim. Duodecim stellae quibus corona aptatur, duodecim sunt apostoli, per quos primo caput Ecclesiae, id est Christus, victoriam reportavit. Stellae autem vocantur, quia tenebras ignorantiae ratio veritatis illustrat. (VERS. 2.) Et in utero habens clamat parturiens, et cruciatur ut pariat. Haec beatae Mariae specialiter aptari nequeunt, sed Ecclesiae quae, dum eos quos jam pepererat, iterum parturit, quamdam partus difficultatem hic patitur; quousque, juxta Apostoli vocem, Omnes occurramus in virum perfectum (Ephes. IV, 13). (VERS. 3.) Et visum est aliud signum in coelo; et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata. Diabolus propter (1153B)malitiam draco; propter multiplicitatem insidiarum magnus; propter homicidium rufus vocatur. In coelo autem, id est in Ecclesia videtur, non quo possideat, sed quia ei adversatur. In capitibus et in cornibus totum ejus regnum ostenditur; tanquam septem capita contra septem Ecclesias, septem spiritus nequam contra septiformem spiritum Dei, decem cornua contra decem praecepta legis venientia. Sed de his latius in sequentibus dicetur. (VERS. 4.) Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram. Cauda draconis sunt perversi praedicatores, juxta illud: Propheta docens mendacium, ipse cauda est (Isa. IX, 15). Eos qui foris studio vitae coelestis videntur inhaerere, ex amore terreno per falsos praedicatores ad aperti erroris iniquitatem (1153C)devolvi, de quibus Job: Obscurentur stellae caligine ejus (Job. III, 9). Quia vero cauda finis est corporis, potest per eam Antichristus ejusque praedicatores intelligi, ut praeteritum pro futuro accipiamus. Et revera tunc manifestior erit harum stellarum dejectio.

Et draco stetit ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset filium ejus devoraret. Stetit tunc draco ut natum caput deglutiret; stat semper ut membra capitis deglutiat. Sed, ut sequentia demonstrant, ideo mulieris filius morsum draconis evasit, quia ad thronum Patris raptus est. Unde gravis oritur quaestio. Neque enim mox ut Christus natus est, et ab Herode quaesitus, corporaliter coelos conscendit; (1153D)nec ejus membra ideo draconis dentes cavent, quia corpus funditus deserentes ad caput suum perveniunt. Sciendum ergo quia fides recta, quae vitae praecepta conservans per sacras Scripturarum paginas declaratur, ascensus mentis est ad Deum, quo draconis malitia vitatur. Ac per hoc non corporaliter ascensum dicit. Et nota quod non retro, sed ante stare illis dicitur, a quibus ejus astutiae cognoscuntur. (VERS. 5.) Et peperit filium masculum. Illa caput peperit, haec membra capitis gignit. Sed quare masculum addidit, cum praemiserit filium? Scilicet quia aut in bono dicitur pro excellentia fortitudinis, aut in malo pro immensitate sceleris. Sicut enim hic in bono, sic pro malo ponitur in Jeremia dicente: Maledictus homo, qui annuntiavit patri meo dicens, Natus (1154A)est tibi puer masculus (Jerem. XX, 15). Caeterum Ecclesia non effeminatum, non remissum generat. Qui recturus erit gentes in virga ferrea. Hoc et ad caput, et ad corpus redigitur. Per virgam rectitudo justitiae exprimitur. Unde Psalmista: Virga recta, et caetera. Quid est autem quod subditur: tanquam vas figuli conterentur (Apoc. II, 27)? nisi quia censura justitiae lutulenta in subditis opera conteruntur, ut fiant ex vasis contemptibilibus vasa honoris et sanctificationis. Quamvis possit hoc etiam ad reprobos Christi referri. Et raptus est filius ejus ad Deum et ad thronum ejus. Hoc paulo superius dictum est. (VERS. 6.) Et mulier fugiet in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. Hoc est mulierem in solitudinem (1154B)fugere, quod filium ejus ad Deum rapi; fugit enim Ecclesia, non corporali, sed spiritali ascensu. Solitudo secretum est mentis. Nam sancti viri, ut serpentis venenum evadant, seipsos solitudinem faciunt, omnia transitoria et carnalia desideria contemnendo. Et nota quod praedicatorum est hanc mulierem pascere. Locus autem ubi pascitur, ipse est cui dicitur: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii (Psal. XXX, 3). Ipse est et cibus quo pascitur, qui ait: Ego sum panis vivus (Joan. V, 35). Numerus autem iste dierum sic tempora Antichristi significat, ut tamen omne tempus vitae praesentis a praedicatione et passione Christi assumat. Eodem enim dierum numero evangelica praedicatio a Domino edita est, quo in fine per novissimos praedicatores (1154C)terminanda.

VERS. 7.-- Et factum est praelium magnum in coelo; Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli ejus. Absit a fidelium cordibus, ut hoc praelium tunc factum credant, quando per superbiam antiquus hostis cum satellitibus suis de coelo cecidit. Sed ab initio fidei Christianae usque ad finem vitae praesentis fieri sine ulla dubitatione tenendum est; quod ex eo [ Scilicet, initio] in coelo, id est in Ecclesia (quo apostolica voce clamatur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]) draco ille id est diabolus repugnare semper et adversari probetur. Quod si nos pugnamus (1154D)contra hanc sententiam, cur Michael pugnare dicitur? Quapropter sciendum, et nostrum et angelorum certamen contra diabolum esse, etiam in multis aliis locis ostendi. Nam quamvis Petrus dixerit: Cui resistite fortes in fide (II Petr. V, 9); et Jacobus: resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jacob. IV, 7); tamen hoc ipsum per angelos fieri David declarat dicendo: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. III, 8). In quibus exemplaribus ostenditur quia nec nos sine angelorum, nec angeli sine nostro conflictu dimicant. Angeli autem Michael non ideo dicuntur, quod ipse eos, juxta quorumdam haereticorum perfidiam, creaverit; sed quia eos a Deo in adjutorium acceperit; vel quia sub uno rege et ex una civitate militare creduntur: sicut et draconis (1155A)angeli vocantur, qui ad eum pertinere, et ejus voluntatem perficere probantur. In quorum numero mali homines comprehenduntur; sicut et nos in bonorum angelorum. (VERS. 8.) Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Quomodo non praevalere dicuntur maligni spiritus cum multos decipiant; et qui fuerunt habitatio Redemptoris, fiant locus deceptoris? A toto ergo pars intelligenda est, cui praevalere ad aeternam mortem malignorum spirituum turba non potest. Ille enim antiquo hosti locum dat, qui mortale crimen admittit. Vel certe haec prophetia ad Antichristi tempus respicit, quo ab electis exclusi, decipiendi tempus ultra non habebunt.

VERS. 9.-- Et projectus est draco ille magnus serpens (1155B)antiquus, qui vocatur diabolus; et Satanas qui seducit orbem universum projectus est in terram, et ejus angeli cum eo missi sunt. Hostis noster propter malitiam draco, propter immanitatem sceleris magnus, propter insidias serpens, propter seductionis diuturnitatem antiquus, propter lapsum de coelo, et fidelium et electorum accusationem diabolus vocatur: diabolus enim et deorsum fluens et criminator sonat; Satanas autem dicitur contrarius. In eo vero quod dicit, qui seducit orbem universum, totum pro parte posuit. Unde igitur, et quo projectus est, nisi de coelo in terram? id est de mentibus electorum in corda reproborum, non quod in eis et ante non erat, sed quod ab illis exclusus amplius dominatur. (VERS. 10.) Et audivi vocem magnam dicentem in (1155C)coelo: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus; quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Quia quotidie (1156A)draco de coelis in terram ruit, constat quia vox haec, id est mentis desiderium in laudem ab adventu Domini incipit, et usque ad finem saeculi in coelo, hoc est Ecclesia, clamare non desinit. Unde adverbio nunc omne tempus comprehenditur. Salutem factam dicunt, quia gratuita Dei bonitate sumus salvati; virtutem, quia roborati; potestatem, quia in celsitudinis gloriam sumus erecti. Cuncta enim haec in hominibus facta sunt, quamvis non per hominem, sed per Jesum Christum. In die autem et nocte diabolus accusat, cum alios in prosperitatibus extolli, alios inspicit adversitatibus frangi. Diabolum vero sanctos accusare, est non loquendo exterius, sed audiendo interius. Malitia enim ipsius, accusatio est adversus sanctos. (VERS. 11.) Et ipsi vicerunt illum (1156B)propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Propter sanguinem Agni vincunt, quia passiones Christi sequuntur. Propter verbum testimonii, quia fidei rectitudinem custodiunt, de quibus subditur: et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Id est ad mortem se posuerunt ne eas nequiter amarent. (VERS. 12.) Propterea laetamini, coeli, et qui habitatis in eis. Plurali numero coelos ad laetandum invitat, quia numerositatem Ecclesiarum assignat, quae omnes unam de se reddunt. Habitantes in coelo, angelos vel sanctos homines dicit, quibus concorditer in Domino convenit gratulari cum homines, devicto hoste, ad consortium redeunt angelorum. Ubi non est aliud quod exponi debeat, nisi ut hac manente laetitia, hic liber debitum finem accipiat.

(1156C)( Reliquorum capitum expositio deest in codice, sive eam scripserit Alcuinus, sive secus; quanquam reapse hoc cap., v. 3, plura se scripturum promittit. )

1 MONITU