Commentaria in Amos (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Amos
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXV


HieStr.CoInAm2 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

219-220 Amos propheta, qui sequitur Joelem, et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse, quem patrem Isaiae prophetae legimus. Ille enim scribitur per primam et ultimam nominis sui litteram ALEPH et SADE, et interpretatur fortis, atque robustus. Hic vero per AIN et SAMECH, et interpretatur populus avulsus: mediae litterae MEM et VAU utrique communes sunt. Apud nos autem qui tantam [ Al. tantum] vocalium litterarum, et s [Al. si ] litterae, quae apud Hebraeos triplex est, differentiam non habemus, haec et alia nomina videntur esse communia, quae apud Hebraeos elementorum diversitate, et suis proprietatibus distinguuntur. Hic igitur propheta quem nunc habemus in manibus, fuit de oppido Thecue, quod sex millibus ad meridianam plagam abest a sancta Bethleem, quae mundi genuit Salvatorem; et ultra nullus est viculus, ne agrestes quidem casae et furnorum similes, quas Afri appellant mapalia. Tanta est eremi vastitas, quae usque ad mare Rubrum, Persarumque et Aethiopum atque Indorum terminos dilatatur. Et quia humi arido atque arenoso nihil omnino frugum gignitur, cuncta sunt plena pastoribus, ut sterilitatem terrae compensent pecorum multitudine. Ex hoc numero pastorum Amos propheta fuit, imperitus sermone, sed non scientia. Idem enim, qui per omnes prophetas, in eo Spiritus sanctus loquebatur. Unde nos ex Hebraeo vertimus.

LIBER PRIMUS.

(CAP. I) (Cap. I.--Vers. 1.) . 221 Verba Amos, qui fuit in pastoralibus de Thecue, quae vidit super Israel. Septuaginta autem, nescio quid volentes, interpretati sunt: Sermones Amos, qui facti sunt in Accarim de Thecue, quos vidit pro Jerusalem. Sciendumque hunc prophetam, non pro Jerusalem, quod in Hebraeo penitus non habetur; sed super Israel, id est, In diebus Oziae regis Juda, et in diebus Jeroboam decem tribus quae appellantur Israel, et erant in Samaria, prophetasse. Quod quidem et Aquila et Symmachus et Theodotio similiter transtulerunt. Primus ergo Osee propheta ad decem tribus quae appellantur Ephraim, Samaria, domus Joseph et Israel, loquitur. Secundus Joel, ad Jerusalem et duas tribus quae vocantur Juda et Jerusalem et Jacob, profert vaticinium, nullam omnino Israelis faciens mentionem. Tertius Amos, nequaquam ad Jerusalem quae regebatur a tribu Juda; sed ad Israel in Samaria praedicat. Quod et de toto volumine ejus probari potest, et maxime ex eo quod scriptum est: Misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel (Amos VII, 10). Et post paululum dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis et domus regni est. Cui respondit Amos: Non eram propheta, nec prophetae filius, sed opilio ruborum mora distringens: 222 tulitque me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me: Vade, propheta ad populum meum Israel: non utique ad Judam et Jerusalem, ut male apud Graecos et Latinos habetur, sed ad Israel, id est, decem tribus, quae ob populi multitudinem, pristinum nomen obtinuerant. In eo autem loco ubi Septuaginta transtulerunt, in Accarim, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit: in NOCEDIM ( ), quod Aquila vertit ἐν ποιμνιοτρόφοις, id est, in pastoralibus: Symmachus et quinta editio ἐν τοῖς ποιμέσιν, id est, in pastoribus. Et puto propter DALETH et RES litterarum similitudinem hic quoque deceptos, pro NOCEDIM, quasi NOCERIM: et exinde Accarim posuisse sermonem, quamquam in principio nominis NUN littera nullam excusationem relinquat erroris. Accarim autem usque in praesentiarum Hebraeum esse non legi. Et qui sterilitatem, id est, στείρωσιν interpretatur, magis ACCARON urbem Philistiim, quam Accarim exprimunt, quae omnino non legitur. Sermones itaque Amos, qui fuit de oppido Thecue ex numero pastorum, quia pastoralis et ipsa est regio, hoc volumine continentur, quos vidit super Israel, non carnis oculis, sed mentis intuitu: quia Prophetae vocabantur videntes; alioquin secundum litteram sermones non videntur, sed audiuntur. Unde et populus videbat vocem Dei, et Moyses tacens loquebatur 223 ad Dominum, quando dicebat ei: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? In novo quoque legimus Testamento: Quod vidimus, et audivimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae (Joan. I, 1). Verbum enim Dei quod per se invisibile est, vident apostoli, et tractant manibus suis. Quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Vidit autem hos sermones. filii Joas regis Israel, ante duos annos terrae motus. Quando apud Assyrios urbesque Ciliciae regnabat Sardanapalus, de quo insignis orator: Turpior, inquit, vitiis, quam nomine. Et apud Latinos Procas Silvius, cui Amulius, expulso Numitore germano, successit in regnum. Quo interfecto, congregata pastorum et latronum manu, Romulus sui nominis condidit civitatem. Hic est autem Ozias rex Juda, cognomento Azarias, qui indebitum sibi sacerdotium vindicare conatus, lepra percussus in fronte est (III Paral. XXVI), quando iram Domini non solum poena ejus, qui sacrilegus fuit; sed et terrae motus ostendit, quem Hebraei tunc accidisse commemorant. Jeroboam vero non est filius Nabath, qui peccare fecit Israel (III Reg. XII), sed filius Joas filii Joathan [ Al. Joachaz et Joachan], filii Jehu pronepos ejusdem Jehu, sub quo prophetaverunt Osee et Joel et Amos. Igitur interpretatur Ozias κράτος Κυρίου, id est, imperium, vel fortitudo Domini. Jeroboam δικασμὸς λαοῦ, id est, judicatio, vel causa populi, licet quidam per chi Graecam litteram legentes, divisionem populi, suspicentur. Joas Κυρίου χρόνισμα, id est, Domini mora, sive temporalitas. Verba itaque Amos, quo tempore populus Israel avulsus erat a Domino, et aureis vitulis serviebat, sive avulsus a regno stirpis David, clara voce cecinerunt instar clangentis tubae, quae interpretatur Thecue. Et cecinerunt super Israelem, qui quondam erat rectissimus Dei, id est, εὐθύτατος Θεοῦ. In diebus Oziae regis Juda, in quo propter templum et sancta sanctorum, fortitudo Domini permanebat, suoque regebat imperio populum confitentem. Nomen autem Jeroboam, qui divisionis populi causa exstiterat, significat Israelem longo tempore in idololatriae 224 errore mansisse, priusquam captivitas universa concuteret, quae in duobus annis duplicem ostendit angustiam decem tribuum, ac duarum: ut agentes, si vellent, poenitentiam, motum terrae de caetero non sentirent.

Haec, Pammachi animo meo charissime, qui ex interpretatione nominis tui, quodam vaticinio futurorum omni arte pugnandi adversum diabolum et contrarias potestates te bellare demonstras, quasi argumentum et ὑπόθεσιν Amos prophetae longo sermone complexus sum. Illud breviter admonens, explanationem et hujus et Osee et Zachariae prophetarum, me et aliis quidem sanctis viris, sed praecipue sanctae et venerabilis memoriae parenti tuae Paulae, dum viveret, promisisse. Nec multum errare in sponsionis fide, si quod matri pollicitus sum, reddam filio. Verum jam tempus est, ut ipsius Prophetae verba proponens, quid mihi videatur, in singulis edisseram.

(Vers. 2.) Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli. LXX: Et ait: Dominus de Sion effatus est, et de Jerusalem dedit vocem suam, et luxerunt pascua pastorum, et arefactus est vertex Carmeli. Naturale est, ut omnes artifices suae artis loquantur exemplis, et unusquisque in quo studio trivit aetatem, illius similitudinem proferat: verbi gratia, qui nauta est et gubernator, tristitiam suam comparat tempestati; damnum, naufragium vocat; inimicos suos, ventos contrarios appellat. Rursum prosperitatem et laetitiam, auram placidissimam et secundos nominat ventos; tranquilla maria et aequora, campi similia. E regione miles quidquid dixerit, scutum, gladium, loricam, galeam, lanceam, arcum, sagittam, mortem, vulnus, et victoriam sonat. In ore philosophorum semper Socrates et Plato, Xenophon et Theophrastus, Zeno et Aristoteles, Stoici versantur et Peripatetici. Oratores Lysiam et Hyperidem, Periclem et Demosthenem, Gracchos, Catones, Tullios, et Hortensios in coelum laudibus ferunt. Poetae, si epici sunt, Homerum atque Virgilium; si lyrici, Pindarum et 225 Flaccum crebro sermone concelebrant. Cur haec dicta sunt? ut scilicet ostendamus etiam Amos prophetam, qui pastor de pastoribus fuit, et pastor non in locis cultis et arboribus ac vineis consitis, aut certe inter silvas et prata virentia, sed in lata eremi vastitate, in qua versatur leonum feritas et interfectio pecorum, artis suae usum esse sermonibus, ut vocem Domini terribilem atque metuendam, rugitum leonum et fremitum nominaret. Eversionem Israeliticarum urbium, pastorum solitudini [ Al. sollicitudini] et aridirati montium comparans: Dominus, inquit, de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Rugiet Hebraice dicitur JESAG ( ): Pulchreque de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, ubi erat templum et Dei religio, ut doceret, Deum non in Israel urbibus, id est, in Bethel et Dan, ubi erant aurei vituli, nec in metropoli Samaria et Jezrael, sed in vera religione versari, quae illo tempore colebatur in Sion et Jerusalem. Quo rugiente de Sion, et dante vocem suam de Jerusalem (de Sion enim egredietur lex (Isai. II), et verbum Domini de Jerusalem), omnia pastorum et regum Israel speciosa luxerunt, et exsiccatus est vertex Carmeli, qui quondam laetis pascuis abundabat. Carmelus Graece dicitur et Latine, Hebraice autem appellatur CHERMEL: et sunt duo montes, qui vocantur hoc nomine. Alter in quo fuit Nabal Carmelus, maritus Abigail ad Australem plagam. Alter juxta Ptolemaidem, quae prius vocabatur Acho, mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluvias impetravit (I Reg. XV). Si ergo de Chermel dicit, in quo habitavit Nabal, magis pastorum gregibus convenit, quia est juxta solitudinem (III Reg. 18). Sin autem de illo, qui vicinus est littori, ad reges et superbiam pertinet regum Israel, quos imminente captivitate, instar montium desertorum dicit esse vastandos. Aliter: Cum Dominus de Sion et Jerusalem, de specula Ecclesiae, quae super montem sita latere non potest, et in qua visio pacis est, dederit per vetus et novum Instrumentum, et per doctores Ecclesiasticos vocem suam, et quasi clara buccina insonuerit, tunc 226 omnia speciosa pastorum, id est, doctrina haereticorum, quae pulchro videbatur sermone composita, et cognitio circumcisionis (hoc enim interpretatur CHERMEL [ ] per quam sibi verae circumcisionis scientiam pollicentur, lugebit atque siccabitur, et populorum millia, quae propter simplicitatem vocantur greges, subita ariditate marcescent. (Vers. 3.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. LXX: Et dixit Dominus: Super tribus impietatibus Damasci, et super quatuor non aversabor eos [Al. eum], pro eo quod secuerunt serris ferreis praegnantes in Galaad. Pro tribulis, quae Hebraice appellantur ARSOTH ( ), et a Theodotione translatae sunt rotae ferreae, quae nos plaustra ferrea intepretati sumus, Septuaginta transtulerunt, serris ferreis. Est autem genus plaustri, quod rotis subter ferreis atque dentatis volvitur, ut, excussis frumentis, stipulam in areis conterat, et in cibos jumentorum propter feni sterilitatem paleas comminuat. Rursum ubi in Hebraico habetur BENADAD ( ), et unum nomen est, Septuaginta interpretati sunt, filii Ader, RES et DALETH elementorum falsi similitudine. In eo quoque loco ubi nos diximus, de domo voluptatis, quod Hebraice dicitur MEBBETH EDEN ( ), et omnes similiter transtulerunt, Septuaginta interpretati sunt, ex viris Charran, DALETH mediam nominis litteram RES arbitrantes, et juxta consuetudinem suam AIN primae Hebraicae litterae, Chi ( Χ) Graecum praeponentes. Cyrenem etiam quae Hebraice dicitur CIRA ( ), ἐπήκλητον, id est, vocatum, vel nominatum transtulerunt, propter verbi similitudinem, quia CARAE ( ), vocatio dici potest, et nomen proprium, appellativum intellexerunt. De causis diversae translationis breviter diximus: nunc ad sensum eorum quae dicta sunt transeamus. Primum adversum Damascum, in qua regnabat Azael, sermo Dei dirigitur, qui eo tempore quo Amos prophetabat, graviter urgebat Israel, id est, decem tribus: intantum ut, superato Achab rege Israel in Ramoth Galaad, omnem regionem quae appellabatur 227 Galaad, et in haereditatem cesserat dimidiae tribui Manasse, instar tribularum frumentum in areis triturantium jugularet atque contereret. Quod plenius Elisaeus propheta in Regum volumine loquitur, ubi scriptum legimus: Stetitque cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. Cui Azael ait: Quare dominus meus flet? Et [Al. at] ille respondit: Quia scio quae facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos elides, et praegnantes divides. Dixitque Azael: Quid sum enim servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Elisaeus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore (IV Reg. VIII, 11 seqq.). Quod autem sequitur in propheta. (Vers. 4.) Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad. Et conteram vectem Damasci, et disperdam habitatores de campo idoli. LXX: Et emittam ignem in domum Azael, et devorabit fundamenta filii Ader, et conteram vectes Damasci, et disperdam habitatores de campo ὢν. Dat intelligentiam, quod Azael, regnantibus Ozia et Jeroboam, jam in Syria mortuus erat, et ei in regnum successerat filius suus Benadad, a quo omnes postea reges Aram, id est, Syriae et Damasci, Benadad vocabulum possederunt. Unde pulchre non dixit, mittam ignem in Azael, sed in domum Azael, id est, in domum ejus regiam, cui Benadad filius eo tempore praeerat. Et conteram, inquit, vectes Damasci, et disperdam habitatores de campo idoli. Omnem videlicet Syrorum fortitudinem [ Al. multitudinem], quae veluti quodam plaustro et vectibus adversariorum impetus submovebat. Campum autem idoli quod Hebraice dicitur AVEN ( ), et Septuaginta et Theodotio interpretati sunt ὢν: Symmachus et quinta editio transtulerunt, iniquitatem: Aquila, ἀνωφελοῦς, id est, inutilem, ut ostenderet vana idolorum auxilia, cum populus Damasci, Assyrio veniente, capietur [ Al. capiatur]. Legimus enim quod Theglatphalasar rex Assyrius, interfecto Rasin rege Damasci, de quo et Isaias loquitur, omnem Syriae populum, qui appellabatur Aram, in Cyrenem transtulerit, et ob hanc causam esse nunc dictum (IV Reg. 16). (Vers. 5.) 228 Tenentem sceptrum de domo voluptatis, et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus. LXX: Et concidam tribum ex viris Charran, et captivus ducetur populus Syriae nominatus, dicit Dominus. Ut subaudiatur, conteram et disperdam, et populus Syriae in fines Aegypti ultimos transferetur. Quodque in principio dicitur: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor, non [Al. nonne] convertam eum, et secundum Septuaginta, non [Al. nonne] aversabor eum, id est, Damasci populum, sive Aram, id est, Syrum, hunc sensum juxta historiam habere potest: Si semel meum esset populum persecutus, aut secundo, darem veniam: nunc vero cum tertio et quarto crudelis exstiterit, ut captivam multitudinem plaustris ferreis tereret: nonne debeo eum plagis corripere? nonne clementiae meae vultum aversare ab eo? Juxta tropologiam vero hoc possumus dicere: Primum peccatum est, cogitasse quae mala sunt. Secundum, cogitationibus acquievisse perversis. Tertium, quod mente decreveris, opere complesse. Quartum, post peccatum non agere poenitentiam, et in suo sibi complacere delicto. Hoc omnes faciunt haeretici, qui non solum cogitant, et faciunt mala, sed doctrina sua quosque simplices decipiunt, et in morem Damascenorum, qui interpretantur, sanguinem bibentes, eorum quos deceperint, sanguinem bibunt. Super hujuscemodi, inquit, peccatis Dominus: nonne dignum est, ut eos plagis corripiam, et avertam ab eis faciem meam? ut qui veritatem dogmatum meorum non vident, aversione vultus mei tenebris obruantur. Contriverunt enim, sive dissecuerunt in plaustris ferreis praegnantes Galaad. Istae sunt praegnantes, de quibus Dominus in Evangelio loquitur: Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI, 23). Praegnantes sunt animae credentium, quae in principio fidei possunt dicere: A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus (Is. XXVI, 17, 18); et si non fuerint plaustris ac rotis ferreis ac dentatis (de quibus Psalmista dicit: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae (Ps. LVI, 5), concisae atque ferratae, possunt etiam ea dicere quae sequuntur: Et peperimus, spiritum salutis tuae faciemus super terram. Simulque 229 considera quod perfectae aetatis viros secare non possint; sed eos qui adhuc in utero sunt, vel qui solidum cibum capere nequeunt, et adhuc lacte nutriuntur infantiae. Istae autem praegnantes de Galaad sunt, quod interpretatur translatio, sive transmigratio testimonii. Migraverunt enim de Ecclesia in haeresim, et testimonia Dei quae prius acceperant, ad alienos terminos transtulerunt. Sed mittet Dominus ignem in domum Azael, quam ipsi vocant AZAEL ( ), id est, visionem Dei: ignem qui ligna in eis stipulamque consumat, et devoret fundamenta filii Ader. Debemus enim et juxta Septuaginta dicere, ne eos frustra proposuisse videamur: Ader interpretatur εὐπρεπεία, quem nos decorem possumus dicere: eo quod omnis sermo haereticorum concinnus atque compositus, et habens pulchritudinem eloquentiae saecularis, facilius decipiat audientes. Vectes autem Damasci, quasi serae robustissimae atque firmissimae [ Al. fortissimae], hi intelligantur, qui instructi sunt arte dialectica, et argumentis philosophorum. Verbi gratia: Ostium vocatur, qui falsum dogma concepit et peperit, ut Arius in Alexandria: vectes ejus et firmissimae serae ejus, Euticius et Eunomius, qui syllogismis et enthymematibus, immo sophismatibus, et pseudomenis atque soritis, quae ab aliis male inventa sunt, roborare conantur. Cumque contriti fuerint atque confracti vectes Damasci, disperdet etiam habitatores de campo Ὦν, quod interpretatur labor, sive dolor. Omnes enim haeretici labore nimio ac dolore quaerendi ordinem aliquem, et consequentiam haereseos suae reperire conati sunt. Et concidam tribum ex viris Charram, quod lingua nostra in foramina vertitur. Non enim habent fenestras, per quas ad eos lumen veritatis introeat; sed foramina quaedam et occultos meatus, per quos noxia et immunda ingrediantur animantia. Et captivus ducetur Aram, populus excelsus atque sublimis, qui erectus est in superbiam, et sibi coelestia repromittit, ut 230 capiatur in salutem suam: et juxta Hebraicum in Cyrenen, ubi vocatio Dei est, transferatur. (Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus: super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum [Al. eos], eo quod transtulerit [Vulg. transtulerint] captivitatem perfectam, ut concluderet [Vulg. concluderent] eam in Idumaea, et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus, et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone, et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philistinorum, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Gazae, et super quatuor non aversabor eos, eo quod captivam duxerunt [Al. duxerint] captivitatem Salomonis, ut concluderent eam in Idumaeam, et emittam ignem super muros Gazae, et devorabit fundamenta ejus, et disperdam habitatores Azoti, et auferetur tribus de Ascalone, et inferam manum meam in Accaronem [Al. post Accaron], et peribunt reliqui alienigenarum, dicit Dominus. In tertia et quarta generatione peccata patrum se Dominus comminatur in Lege filiis redditurum: non in aequalitate judicii, ut alii peccent, et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper exspectat poenitentiam: et quod in prima generatione delinquitur, non prius corripit et emendat, nisi tertia et quarta generatio venerit. Tale quid et Paulus apostolus loquitur ad Romanos: An divitias bonitatis ejus et sustentationis et patientiae contemnis: ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit: Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua [Al. ejus ] (Rom. II, 4 seqq.). Quod ergo dicit, hoc est: Exspectavi multo tempore ut agerent poenitentiam, et ideo nolui [ Al. volui] punire peccantes, ut aliquando conversi reciperent sanitatem. Verum quia tertio et quarto eadem faciunt, cogor mutare sententiam, et plagis corrigere delinquentes. Videamus autem quid Philistiim, et urbes ejus peccaverint, quos Septuaginta semper alienigenas transtulerunt; ubicumque enim in veteri 231 Testamento ἀλλοφύλους, id est, alienigenas legerimus, non commune nomen omnium externarum gentium, sed proprie Philistiim, qui nunc Palaestini vocantur, accipiendi sunt. Quid fecit Gaza, ut ad iracundiam atque vindictam Dominum provocaret? Transtulit captivitatem perfectam populi Judaeorum, et conclusit eam in Idumaea, ut Idumaeis venderet, quos ceperat ex Judaeis. Pro captivitate perfecta, Septuaginta captivitatem Salomonis interpretati sunt: verbum Hebraicum SALMA ( ), quod significat perfectam atque completam, nomen Salomonis aestimantes. Denique Aquila ἀπηρτισμένην transtulit, et ἀναπεπληρωμένην· Symmachus et Theodotio τελείαν, quod non Salomonem, sed perfectam significat atque completam: ut nullus remanserit captivorum, qui non sit traditus Idumaeis. Unde ignem se in Gazae muros et aedes, sive fundamenta dicit esse missurum, qui universa devoret et absorbeat. Et quia Palaestinorum quinque legimus civitates, quae propter arcae injuriam percussae sunt plagis, post Gazam transit ad Azotum (I Reg. V), quae appellatur ESDOD ( ), et rursus ad Ascalonem, et voce terribili comminatur habitatores se Azoti perditurum, et tenentem sceptrum de Ascalone, regiam videlicet potestatem, sive tribum Ascalonis, ut nullus ibi remaneat, ne ultimae quidem aetatis homines, qui trementes artus baculo regente sustentent. Rursumque transfert manum suam, ut percutiat Accaron. Et quatuor enumeratis urbibus, reliquas Philistiim civitates uno sermone comprehendit. Et peribunt reliqui Philistiim: quos aut Geth civitatem, aut omnes vicos qui supradictis urbibus subjacent, debemus accipere. Secundum tropologiam sic nobis exponendum videtur: Gaza quae Hebraice dicitur AZA ( ), sonat fortitudinem vel imperium: Salomon, pacificum: Idumaeus, sanguinarium, atque terrenum: Azotus, id est, Esdod, ignem uberis, sive patrui: licet quidam dor, pro dod male legentes, ignem generationis putent: Ascalon interpretatur ignis homicida, sive appensa et ponderata: Accaron, στείρωσις, id est, sterilitas, et ἐκρίζωσις [Al. ἐκρίσωσις], quod interpretatur eradicatio. 232 Igitur Gaza quae sibi fortitudinem scientiae suae et imperium repromittit, accusatur in eo quod captivos de familia Salomonis concluserit in Idumaea. Hos ego arbitror Judaeorum magistros, et omnes qui occidentem sequuntur litteram, noluntque recipere spiritum vivificantem; sed quaecumque interpretantur et sapiunt, volunt esse terrena, nec audiunt cum discipulis parabolas Dominum disserentem, et dicentem eis: Qui habet aures audiendi, audiat (Mat. XI, 15): praesertim cum Apostolus manifestam historiam in duobus intelligat Testamentis (Gal. IV). Unum super montem Sina, quae est Agar, et servit cum filiis suis: alterum super Jerusalem libera, quae est mater nostra. Ignem igitur se in muros Gazae, et omnia ejus dicit argumenta missurum, quibus sua mendacia circumdare nititur et tueri. Cumque ignem in muros miserit, devorabuntur aedes, sive fundamenta illius, quidquid firmum habere poterit [ Al. potuerit], et dialectica arte constructum. De Azoto quoque, quae et ipsa alienigenarum est, auferet habitatorem: cujus, quia litteram sequitur, ubera non lacte, sed igne sunt plena: et quae mentitur ignem habere se patrui, ejus universa generatio ignibus deputanda est. (Osee IX, 14). Et tollet sceptrum, sive tribum de Ascalone, ubi ignis homicida est. Sicut enim ignis Domini salvos faciet eos, quorum corda penetraverit: sic ignis iste qui de coelo decidit, quasi fulgur, qui succendit diaboli sagittas, quoscumque afflaverit, interficiet. Transferet quoque manum suam super Accaron, ubi sterilitas et eradicatio est. Quicumque enim spiritualem non receperit intelligentiam, audiet per Osee: Da eis, Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sterilem, et ubera arentia. Et ut omnia semel uno sermone comprehenderet, perditurum se esse dicit omnes reliquias Philistiim, vel Geth civitatem, in qua torcular diaboli est, vel omnes reliquos Philistiim, qui interpretantur cadentes poculo. Cum enim inebriati fuerint, corruent, et in suo vomitu volutabuntur. (Vers. 9, 10.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati 233 foederis fratrum, et immittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Tyri et super quatuor non aversabor eam, pro eo quod concluserunt captivitatem Salomonis in Idumaea, et non sunt recordati testamenti fratrum. Et emittam ignem super muros Tyri, et devorabit fundamenta ejus. Easdem tres et quatuor impietatis sive scelera quae imputaverat Damasco, Gazae, et Azoto, et Ascaloni, et Accaroni, et reliquis urbibus Philistiim, etiam Tyro ingerit, et exprobrat quare concluserit captivitatem consummatam atque perfectam in Idumaea, de quibus supra diximus: Et non sunt [Al. sint] recordati foederis fratrum suorum. Quaerimus quomodo Tyrii fratres sint Judaeorum? Fratres hic amicos vocat et necessitudine copulatos, eo quod Hiram princeps Tyri cum David et Salomone habuerit amicitias, intantum ut et ille in aedificationem Templi atque palatii, ligna cedrina ratibus Joppen usque perduceret: et hi frumentum et oleum Tyriis largirentur, et viginti urbes in Basan ei [ Al. eis] dono darent: quas ille quia graminis plenae erant, suscipere noluit (III Reg. V, II Paral. II). Ignem igitur in muros ejus se missurum esse dicit, et devoraturum aedes vel fundamenta ejus, quod Ezechiel propheta in visione Tyri, Nabuchodonosor regem Chaldaeorum fecisse commemorat, ubi ait: Circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro (Ezech. XXIX, 6). Et rursum: Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum. Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus super Tyrum pro servitute, qua servivit mihi adversum eam (Ibid., XXIX, 18): eo quod aggerem ad capiendam Tyrum, quae fuit prius insula, illius comportarit exercitus. Quod et Alexandrum Macedonem fecisse narrat historia, ut ex insula peninsulam faceret, quam Graeci vocant χεῤῥόνησον [ Al. χερσόνησον]. Tyrus interpretatur tribulatio, sive coangustans: omnisque doctrina perversa capere nititur veritatem, et concludere eam in terrenis sensibus, et non recordabatur foederis fratrum suorum, quod de littera debeamus ascendere ad 234 spiritum, de terrenis ad coelestia: praeceptumque sit nobis describere sacram Scripturam in corde nostro tripliciter. Mittet autem Deus ignem in omnes munitiones Tyri, qui non solum muros, sed et fundamenta illius devorabit. De captivitate Salomonis, pro quo in Hebraico habetur, consummata atque perfecta, supra diximus. (Vers. 11 seqq.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom et super quatuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem: mittam ignem in Themam, et devorabit aedes Bosrae. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Idumaeae et super quatuor non aversabor eos, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit vulvam super terram, et rapuit in testimonium horrorem suum, et impetum suum custodivit in aeternum: et emittam ignem in Theman, et devorabit fundamenta murorum ejus. Edom ipse est qui et Esau, ob coctionem rufae lentis ita appellatus, cujus edulio primogenita perdidit: hic alio nomine appellatur Seir, pilosus et hispidus. Unde montes Idumaeorum vocantur montes Seir, et ab Edom Graeco sermone Idumaea dicitur. Iste persecutus est in gladio fratrem suum, filios videlicet Jacob, de quibus in benedictionibus Isaac, quibus benedicit primum Jacob, et postea Esau, plenius scriptum est: ut odium fratrum servaretur in posteris, et gens Idumaea intantum persequeretur fratres suos, ut egredientibus de Aegypto ne transitum quidem in terram sanctam concederet; et non solum in gladio persecutus est fratrem suum; sed violavit misericordiam, sive vulvam ejus, vel ut apertius interpretatus est Symmachus, viscera propria: ut oblivisceretur germanitatis, et obduraret viscera misericordiae, fratremque se esse nesciret, et contemneret vulvam Rebeccae, quae uno partu geminos edidisset infantes. Quodque sequitur: Et tenuit ultra furorem suum, et indignationem suam servavit usque in finem, odium monstrat antiquum, quod numquam sibi pace 235 juncti sunt [ Al. conjuncti sint]. Unde poenam pro sceleribus comminatur, et dixit: Mittam ignem in Theman, quae Idumaeorum regio est, et vergit ad Australem partem, quod interpretatur Theman: quae provincia non solum Theman, sed et Daron et Nageb dicitur, eo quod Eurum et Austrum Africumque respiciat. Quodque dicit: Devorabit aedes Bosrae, non ut quidam putant, alteram civitatem, sed Idumaeam, ὀχυρωμένην et [ forte id est] munitam significat, juxta illud quod in Isaia legimus: Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra: iste [Al. sic] formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae (Isai. LXIII, 2)? Quidquid de Esau et Jacob diximus, referamus ad Judaeos et populum Christianum. Illi enim terreni et sanguinarii persecuti sunt fratrem Jacob, qui eos supplantavit, et abstulit primogenita eorum, et persecuti sunt in gladio, ita ut substantias possessionesque credentium publicarent, quod in Actibus apostolorum legimus (Act. II, 4): et violaverunt misericordiam ac jura naturae, oblitique sunt matris suae Rebeccae, quae interpretatur patientia, et simul eos generavit in Christo: antiquumque furorem et iracundiam tenentes, usque hodie in synagogis suis sub nomine Nazarenorum blasphemant populum christianum: et dummodo nos interficiant, volunt igne comburi. Sed Dominus mittet ignem in Theman, in deserta siccaque Judaeae (quae nequaquam irrigantur imbribus prophetarum), et devorabit omnes munitiones eorum, sive fundamenta murorum ejus, ut omni sensu litterae concidente, superaedificetur Ecclesia Christi Domini fundamentis. Pro misericordia, Septuaginta vulvam transtulerunt. Et pro furore, horrorem: et pro indignatione, impetum, ducti ambiguitate verborum: quia REHEM ( ), et vulvam et misericordiam: APHPHO ( ), et furorem ejus, et horrorem suum significat: EBRATH ( ) vero et indignatio et impetus dicitur. Porro ARMANOTH ( ), quas nos aedes interpretati sumus, Aquila et Symmachus βάρεις, id est, domos; Theodotio, habitatores transtulit: soli Septuaginta et hic et supra, fundamenta dixerunt. (Vers. 14, 15.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus 236 filiorum Ammon et super quatuor non convertam eum: eo quod desecuerit praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum; et succendam ignem in muro Rabbae, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis: et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus filiorum Ammon et super quatuor non aversabor eos, eo quod desecuerit praegnantes Galaaditarum, ut dilataret terminos suos: et succendam ignem super muros Rabba, et devorabit fundamenta cum clamore in die belli, et commovebitur in die consummationis suae: et ibunt reges in captivitatem, ÷ sacerdotes eorum ⁑ et principes eorum simul, dicit Dominus. Filios Ammon qui de Lot stirpe generati sunt, et habitant in Arabia, ubi nunc est Philadelphia, corripit sermo divinus: quare sub Saule rege Judaeae Naas Ammonites, princeps eorum, vastaverit Jabes Galaad, et desecuerit praegnantes ejus, ut dilataret terminos suos, et omnem Galaaditin suo imperio subjugaret (I Reg. XI). Unde comminatur succensurum se ignem in muros Rabba, quae fuit metropolis Ammonitarum, ut devorentur aedes illius in clamore et in ululatu vincentis exercitus: in die commotionis et turbinis, quando captivi ejus, Nabuchodonosor vincente, ducentur: et idolum Ammonitarum, quod vocatur Melchom, id est, rex eorum, feretur in Assyrios: et principes ejus, id est, sacerdotes ejus pariter abducentur. Sacerdotes in Hebraeo non habetur, sed principes. Addiderunt itaque Septuaginta sacerdotes, ut si velis scire qui scint illi principes, audias sacerdotes. Inter crudelitatem autem Damasci et filiorum Ammon hoc interest, quod illi contriverunt in plaustris ferreis Galaad, sive in serris ferreis praegnantes Galaad: isti autem dissecuerunt praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum. In Damascenis, qui bibunt sanguinem, accipiuntur haeretici, qui non solum populum Dei ab Ecclesia diripuerunt, sed et contriverunt eum, et commolierunt ferreis dentibus, de quibus scriptum est: Quid devorant plebem meam, sicut escam panis (Ps. LII, 5)? 237 In filiis Ammon, qui interpretatur populus moeroris, vel populus meus, schismaticos accipimus, qui separant quidem deceptam multitudinem ab Ecclesia Dei, et rudes animas, quae nuper Christi concepere sermonem, abrumpunt et dividunt: tamen hoc non faciunt crudelitate, qua haeretici deceptos quosque trucidant, sed in eadem regula fidei permanentes, dilatare cupiunt terminos suos, et nomen gloriae in posteros mittere. Itaque Dominus comminatur se muros Rabbae, id est, multitudinis, in die ululatus et belli, commotionis et turbinis incensurum, et regem eorum, auctorem schismatis ire captivum, et principes Ecclesiae jugo colla submittere. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab: et super quatuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad [Al. in] cinerem. Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab in clangore tubae: et disperdam judicem [Al. de] in medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Moab et super quatuor non aversabor eos [Al. eum]: pro eo quod incenderit ossa regis Idumaeae in cinerem: et emittam ignem in Moab, et devorabit fundamenta civitatum ejus, et morietur in infirmitate Moab cum clamore, et cum voce tubae: et disperdam judicem ex ea, et omnes principes ejus interficiam, dicit Dominus. Non solum filii Ammon, sed et Moab de Lot semine procreatus est, qui fratris Abraham filius fuit. Et ut ostendat se Deus omnium Dominum, et cunctas animas ad suum, qui earum conditor est, imperium pertinere, regis quoque Idumaeorum injuriam vindicat, immo scelus quod in eum a Moabitis perpetratum est, ut ossa ejus usque ad cinerem concremarent, et saevitiam suam et rabiem nec in morte finirent. Tradunt Hebraei, ossa regis Idumaeae jam sepulti, qui cum Joram rege Israel et Josaphat rege Juda ascenderat adversum Moab, in ultionem doloris a Moabitis postea convulsa atque succensa (IV Reg. III). Ob hanc ergo, inquiunt, causam Deus missurum esse se dicit ignem in Moab, vel metropolim Moabitarum, a qua tota est appellata 238 provincia, vel universam provinciam, ut devoret [ Al. devoraret] aedes Carioth, quod nomen est civitatis: licet Septuaginta urbium ejus interpretati sint, id est Moab: periturumque in sonitu et in ululatu vincentis exercitus: quorum Hebraice alterum dicitur SAON ( ), alterum THERUA ( ): et in clangore tubae sive buccinae, hoc enim SOPHAR ( ) significat. Cumque perierit Moab; vanum erit principum judicumque consilium, urbibus pariter ducibusque subversis. Quomodo autem non oportet transferre captivitatem perfectam, sive Salomonis, et concludere eam in Idumaea, ut de excelsis atque coelestibus humiles faciat atque terrenos, quod Gaza et Tyrus fecisse memorantur: sic ossa regis Idumaeae comburere non debemus, et in cinerem favillamque dissolvere. Judaei transferunt intelligentiam spiritalem in carnes Idumaeas: sensumque regium, qui versatur in littera, et est solidissimus atque firmissimus, genealogiis quibusdam et traditionibus superfluis enervant atque comminuunt, et in pulverem redigunt; et non solum illi hoc faciunt, sed omnes haeretici, qui volunt in modum humanae similitudinis sedere Deum in solio excelso et elevato, et pedes ponere super terram, ne scilicet pendeant: habere nasum, quo odoretur odorem bonae fragrantiae: oculos, quibus videat: manus, per quas operetur: pedes, per quos ambulet: aures, quibus audiat: os, quo loquatur: dentes, quibus cibos conterat. Qui legit introiisse Judam ad Thamar meretricem et ex ea duos filios procreasse (Genes. XXXVIII): si turpitudinem sequatur litterae, et non ascendat ad decorem intelligentiae spiritalis, comburet [ Al. comburit] ossa regis Idumaeae. Qui putat Osee accepisse uxorem fornicariam (Osee I), et nihil plus sentit in dicto, quam verbis simplicibus continetur, ossa comburet regis Idumaeae. Et idcirco mittet Dominus ignem in Moab, qui interpretatur ex patre, eo quod natus quidem sit ex Deo, sed eum reliquerit. Et devorabit civitates, sive oppida ejus, quod interpretatur Carioth. Unde et Cariathiarim in linguam nostram vertitur, villa silvarum. Et non aliter morietur Moab, nisi in clamore, et sonitu, et ululatu, et clangore buccinae, 239 ut excelsis sensibus opprimantur, quae in sanctis libris clangoribus buccinae comparantur. Tunc et judices et principes, et omnes qui praesunt terrenis operibus, destruit sermo divinus, et praecipit Ecclesiae doctoribus: In montem excelsum ascende qui evangelizas Sion, exalta vocem tuam qui praedicas Jerusalem (Isai. XL, 9). (Vers. 4, 5.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum: eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum, et mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus filiorum Juda, et super quatuor non aversabor eos: quia repulerunt legem Domini, et praecepta illius non custodierunt, et decepti sunt in vanitatibus suis, quas secuti sunt patres eorum: et emittam ignem in Juda, et devorabit fundamenta Jerusalem. Caeteris supradictis urbibus, gentibusque Damasco et Azoto, Ascaloni, Gazae, Accaron, et reliquis oppidis Palaestinorum, Tyro quoque et Idumaeae, et filiis Ammon et Moab non exprobrat quod legem Dei abjecerint, et illius mandata contempserint; non enim habuerunt scriptam legem, sed naturalem. Unde dicit eos violasse viscera propria et viscera misericordiae, et contrivisse in plaustris ferreis praegnantes Galaad, et transtulisse captivitatem Salomonis, sive perfectam, et conclusisse in Idumaea, nec esse recordatos foederis patrum suorum, et persecutos esse in gladio fratrem suum: et in tantam non dico crudelitatem, sed rabiem prorupisse, ut incenderent ossa regis Idumaeae, et non paterentur mortem esse omnium extremum malorum. Judas autem, in quo illo tempore, quo haec dicebantur, erat Dei religio et templum et caeremoniae, qui acceperat legem, et praecepta, et judicia, et testimonia, atque mandata (super quorum differentia in decimo octavo psalmo, et in centesimo decimo octavo plenius disputatur), increpatur a Domino atque convincitur, et digna supplicia recepturus est, quare abjecerit legem ejus, et mandata illius 240 non custodierit. Quae quia abjecit atque contempsit, ordine et via deceperunt eum idola sua. Non enim poterat ante ab idolis decipi, nisi legem Domini repulisset, et mandata illius non fecisset. Haec sunt idola post quae abierunt patres eorum in Aegypto, Aegyptii bovis simulacra fingentes, et adorantes Beelphegor, et colentes Astaroth et Baalim. Unde Dominus comminatur etiam in Judam se ignem esse missurum, qui devoret aedes, et fundamenta Jerusalem: non illius in qua pacis visio commoratur, sed earum quae sub nomine Jerusalem in diversis urbibus surrexerunt. Quidquid de Juda diximus, refertur ad Ecclesiam, in qua est vera confessio, et pax Domini, et visio veritatis. Et ideo [ Al. in eo] arguitur, quod legem Dei contempserit, et ejus mandata non fecerit, et unusquisque adorans vitia sua atque peccata, Deum coeperit habere a quo victus est, dicente Petro apostolo: A quo enim quis superatur, hujus et servus est (II Petr. II, 19). Avarus aurum, gulosus ventrem, libidinosus penem et Beelphegor colit: lasciva mulier, quae cum sit in deliciis vivens, mortua est, adorat venerias voluptates. Unde mittet Dominus ignem in Juda, et devorabit aedes pessimas, et fundamenta vitiosa, quae Jerusalem gloriam perdiderunt; simulque discimus Creatorem omnium, non solum Judae et Israel, sed universarum gentium habere curam, et juxta Apostolum, eos qui sine lege peccaverunt, perire sine lege, et qui in lege commisere delicta, lege Domini judicari (Rom. II). (Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit argento [Vulg. pro argento] justum, et pauperem pro calciamentis, qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant, et filius et pater ejus introierunt [Vulg. abierunt] ad puellam, ut polluerent nomen sanctum meum, et super vestimentis pigneratis accubuere juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Israel, et super quatuor non aversabor eos [Al. eum]: pro eo quod vendiderit argento justum, et pauperem propter calciamenta, quae calcant super pulverem 241 terrae: et pugno percutiebant capita pauperum, et viam humilium declinabant, et filius et pater ejus ingrediebantur ad eamdem puellam, ut contaminarent nomen Dei sui: et vestimenta sua alligantes funibus, faciebant umbracula juxta altare, et vinum de calumniis bibebant in domo Dei sui. Idcirco ponit novissimum Israel, id est, decem tribus, quoniam prope omnia quae sequuntur, ad ipsum scripta praediximus, ut sub uno textu sermo propheticus libri ordinem contineret. Primum ergo eorum scelus est, sive impietas, in tribus criminibus enumerata, vel quatuor, quod propter pecuniam hominem vendiderint, et hominem justum, qui in eo admirabilior est, quod nec paupertate superatus est, ut iniquum aliquid faceret: et si quidem pauperem justum famis necessitate compulsi pretio vendidissent; esset aliqua sceleris excusatio: nunc autem pro re vilissima, calciamentis, quibus pulverem calcant et fimum, pretiosam animam hominis vendiderunt. Isti, juxta Septuaginta, percutiunt in capite pauperem; secundum Hebraicum, conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et in tantam elevantur superbiam, ut nolint cum hominibus ambulare. Et ne parvum videretur hoc facinus, filius et pater ad unam ingressi sunt puellam, ut nomen Dei sanctum violarent. Quidquid ergo fit turpiter, ad Dei refertur injuriam qui dicit: Per vos nomen meum blasphematur in gentibus (II Petr. II, 2). Hoc est quod et Apostolus scribit ad Corinthios: Omnino auditur in vobis fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem, ita ut uxorem patris habeat aliquis. Et vos inflati estis, et non potius luxistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (II Cor. V, 1, 2). Crebro evenit, ut pater filii sui uxorem, socer polluat nurum, quod in Lege utrumque prohibetur: Turpitudinem patris tui non revelabis, et turpitudinem nurus tuae non discooperies (Levit. XVIII, 7). Habet itaque et littera utilitatem maximam si servetur. Et quia omne flagitium, si terminum pudoris excesserit, crimina anget criminibus, et semper ad deteriora procedit, etiam super vestimentis pigneratis [ Al. oppigneratis] 242 accubuere decem tribus juxta omne altare, quod ita interpretantur Hebraei: Super vestimentis eorum, qui ad idola ire nolebant, et quae vi extorserant epulantes in idolio, accubabant. Secundum Septuaginta autem tantus erat contemptus in Deum, ut vestimenta sua in quibus dormiunt, vel in quibus fornicantur, juxta altare funibus extenderent, et facerent παραπετάσματα, id est velamina, quo fornicantes in Templo nullus aspicere posset: et ebrietati et libidini servientes etiam ipsum vinum quod bibebant, non de proprio labore, sed de calumniis emerent: et hoc faciebant in fano dei sui, ut quos putabant deos, turpitudine ac stupris polluerent. Haec loquuntur, et sic edisserunt, qui simplicem sequuntur historiam. Nos autem, qui in Osee docuimus, sub nomine Israelis, et Samariae, et Ephraim, et filiorum Joseph (de qua tribu fuit Jeroboam, qui a regno David et Jerusalem, et templo Dei populum segregavit [III Reg. XII] ), haereticos significari: etiam nunc post Judam et Jerusalem, quae interpretatur Ecclesia, intelligamus ad haereticos sermonem dirigi propheticum, qui vendunt virum sanctum justumque, sed pauperem, pro pecunia. Vir pauper et justus, ille est ecclesiasticus, qui non habet scientiam Scripturarum, sed simplicitate contentus, facit mandata, quae jussa sunt, de quo scriptum est: Pauper non sustinet comminationem (Prov. XIII, 8). Et ad Galatas: Tantum ut pauperum memores essemus (Gal. II, 10). Haec omnes haeretici pro divitiis faciunt, et pro calciamentis, quibus calcant pulverem terrae: quia enim non possunt nudis pedibus stare super terram sanctam (in qua stetit Moyses, et Jesus filius Nave (Exod. III; Jos. V): unde apostoli nudis pedibus jubentur incedere (Luc. X), ne quid mortis habeant et pellium, quae referuntur ad carnes), ideo percutiunt in capite pauperes. Et Salvator discipulis praecepit, ut si forte, quoniam adhuc versabantur in terra, mortale quid in eorum operibus adhaesisset, excuterent pulverem de pedibus suis (Mat. X, Marc. V). Percutiunt autem haeretici capita pauperum, quamquam hoc in Hebraico 243 non legitur [ Al. legatur]: quia viam humilium declinaverunt. Via humilium illa est, quae dicit: Ego sum via, vita et veritas (Joan. XIV, 6), quae nos provocat, ut ambulemus per eam, et dicit: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Omnes autem haereticorum principes intumescunt superbia, de quibus et Apostolus loquitur: Ne inflatus incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6), qui dicit: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam nidum meum; ero similis Altissimo (Isai. XIV). Unde et superbis haereticis Deus resistit: humilibus autem Ecclesiasticis dat gratiam (Jacob. IV). Filius quoque et pater introierunt ad unam puellam, ut violarent atque polluerent nomen sanctum Dei. Patrem nostrum esse populum Judaeorum, saepe legimus, dicente Paulo: Nolo vos ignorare, fratres, quod patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Et in alio loco: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi: seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Et rursum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Psal. XLIV, 17). Unde et Ecclesia gentium loquitur: Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I, 5). Nos ergo filii sumus, et pater populus Judaeorum. Peccamus et scelus committimus, quando ad observationem sabbati circumcisionis injuriam, caeremonias legis abolitae cum parente nostro ingredimur, quibus dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis: quia si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. V, 2, 4). Et iterum: Qui in lege justificantur, a gratia exciderunt. Qui ita ingreditur Ecclesiam, ut Legem servet in Evangelio, iste cum patre ingreditur ad puellam, et committit stuprum, et violat nomen Domini. Unde qui dicunt non nocere Judaeis post adventum Christi, si ita credant in Dominum, ut Legis quoque praecepta custodiant, patrem et filium una fornicatione contaminant. Sed et vestimenta sua ligantes funibus, velamina faciunt juxta altare, praetendentes fidem Christi. Quotquot enim in Christo baptizati sunt, Christum induerunt (Galat. III), et vestimenta sua, quae peccatorum funibus ligaverunt, opponunt oculis videntium, ne eorum cernantur flagitia: ut qui altare respicit, stuprum non suspicetur. Hoc faciunt omnes haeretici sub Christiano nomine fornicantes, et erroribus suis atque mendaciis 244 obtendentes testimonia Scripturarum. Unde et apostoli vestimentis suis straverunt pullum asinae, ut mollius sederet Dominus (Mat. XXI), et ex Lege ac Prophetis stratam calcaret viam. Econtrario haeretici non substernunt vestigiis Salvatoris vestimenta sua; sed ligant ea juxta altare, et praetendunt peccatis suis, ut bibant vinum de calumnia, sive damnatorum, qui ex eo quod egressi sint de Ecclesia, damnati sunt. Hoc vinum est Sodomorum, furoris draconum et aspidum, quod qui biberit, sanari non poterit. Bibunt autem vinum non in domo Dei, ubi templum est et Jerusalem; sed in domo Dei sui, quem sibi artifici sermone finxerunt. (Vers. 9 seqq.) Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et eduxi [Vulg. duxi] vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei: et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris Nazaraeos. LXX: Ego autem abstuli Amorrhaeum a facie eorum: cujus erat sicut altitudo cedri sublimitas ejus, et fortis quasi quercus: et arefeci fructum ejus desuper, et radices ejus deorsum. Ego eduxi vos de terra Aegypti, et circumduxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaeorum: et assumpsi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris in sanctificationem. Vos quidem vendidistis argento justum et pauperem pro calciamentis, percutientes ejus caput, sive conterentes in pulvere capita pauperum, et viam humilium declinastis [ Al. declinantes], intantum ut pater et filius ad unam introirent puellam, et violarent sive polluerent nomen sanctum meum, et vestimenta vestra lupanaribus et fornicatione polluta, peccatorum vinculis nexuistis: ita ut in loco sancto committeretis adulterium, et ebrietati injustitiam copulantes, vinum biberetis alienum, et hoc faceretis in domo Dei vestri. Ego autem econtrario pro malis vestris, quae mihi reddidistis, vobis tribui bona, ut exterminarem, egredientibus vobis de Aegypto, ante faciem vestram, Seon regem Amorrhaeorum, qui tam excelsus erat et fortis quasi cedrus et quercus, et contrivi ejus fructum desuper, et radices deorsum. 245 Ego vos eduxi de Aegypto (Deut. XXIX), et per quadraginta annos longo ad terram sanctam feci pervenire circumitu, ut possideretis terram Amorrhaei, de qua supra diximus: quam divisit Moyses filiis Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse (Num. XXXII); et post tanta beneficia etiam hoc addidi, ut de filiis vestris assumerem mihi prophetas, et de juvenibus vestris, sive electis, facerem Nazaraeos, quos Septuaginta interpretati sunt sanctificatos. Neque vero ubi de laudibus dicitur Dei, historiae ordo servandus est; sed frequenter evenit ut quae prima facta sunt, extrema dicantur, et quae novissima, referantur ad prima. Quod septuagesimus septimus psalmus, et centesimus quartus, ubi signorum potentia, non ordo describitur, docere nos poterunt, et tituli psalmorum, de quibus duo tantum ponamus exempla, tertii psalmi, et quinquagesimi primi, ubi quae prius facta sunt, narrantur extrema, et quae extrema legimus, referuntur in principio. Ante enim de Doec Idumaeo scriptum legimus in Regum volumine (I Reg. XXI, XXII), qui titulus est quinquagesimi primi psalmi, quam Absalon contra patrem surgeret (II Reg. XV), quod in tertii psalmi titulo praenotatur. Itaque et Amorrhaeus novissimus exterminatus est, sive deletus, quod nunc primum refertur, et quod ascendere eos fecit de terra Aegypti, et reduxit in eremum per quadraginta annos, in principio factum legimus (II Reg. XXI), quae hic ultima dicuntur ordine commutato. Prius ergo quam educeret nos Deus de terra Aegypti, de fornace ferrea, exterminavit ante faciem nostram Amorrhaeum, qui dicitur amarus, sive λαλητὸς, id est, loquens, sive famosus, et frequenti sermone celebratus. Hic autem Amorrhaeus et rex Amorrhaeorum appellatur Seon, arbor infructuosa et sterilis, non quod fructus non faciat; sed malos afferat fructus, de quibus dicitur: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10; VII, 19). Et de pseudoprophetis legimus: Qui veniunt in vestimentis [Al. vestitu] ovium, et intus sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16): ex malis videlicet fructibus. Sive igitur fructum non faciat; sive faciat, sed non bonum: infructuosa arbor appellatur. Iste Seon, 246 de quo scriptum est: Jam securis ad radices arborum posita est (Luc. III, 9), quia infructuosa arbor fuit, Domino percutiente, succisus est, cujus altitudo cedrorum altitudini comparatur, de quibus legimus: Vidi impium exaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Ps. XXXVI, 35, 36). Et pulchre transisse se dicit, quia ei qui transit de saeculo, et dicere potest: Transiens videbo visionem hanc magnam (Exod. III, 3), aufertur cedrus, et locus superbiae non poterit inveniri. Fortitudo quoque ejus, quasi quercus arboris durissimae atque fortissimae. Ex cujus vocabulo Philo, vir disertissimus Hebraeorum, Esau appellatum putat δρύινον, id est, quercinum et roboreum: licet et Esau possit ποίημα, id est, factura intelligi, ut ad mala opera referatur. De hoc forti atque robusto Dominus loquitur in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia [Al. ea] quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet [Al. aufert], in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet [Al. distribuit ]. Nobisque praestitit Dominus, ut fructus hujus Amorrhaei Seon, quem interpretari infructuosam arborem diximus, quia mali erant, contereret desuper, et auferret, ne quis bonos aestimans, comederet et periret. Radices quoque illius succidit atque comminuit, ut nihil postea malae arboris pullularet. Ipse Dominus fecit nos exire de saeculo, et per annos quadraginta, qui numerus semper afflictionis et jejunii luctus est et doloris, per tribulationes et angustias pervenire in terram sanctam, ut possideremus primum terram Amorrhaei, et illius quondam regio fieret nostra possessio, et postea suscitaret de filiis nostris Prophetas, omnes sanctos viros, qui acceperunt spiritum prophetalem, de quibus in prima Epistola ad Corinthios plenius legimus (I Cor. XIV). Et de juvenibus nostris, vel electis, assumeret Nazaraeos et sanctificatos, qui Deo animas suas immolantes, vinum quod inebriare potest, et statum mentis evertere, non attingunt: ut habeant comam Samson, in cujus capite (quia caput viri Christus est) fortitudo et victoria consistebat (Judic. XVI). (Vers. 12.) Numquid non est ita, filii Israel, dicit 247 Dominus, et propinabatis Nazaraeis vinum et prophetis mandabatis, dicentes: Ne prophetetis. LXX similiter. Me vobis tanta praestante beneficia, ut adversarios vestros interficerem, et terram eorum vobis traderem, et de filiis vestris ac juvenibus prophetas eligerem et Nazaraeos, meoque cultui consecrarem. Numquid potestis dicere quod ista non fecerim, et meam erga vos clementiam, per quam vivitis, denegarim? Qui in tantam rabiem prorupistis, ut inebriaretis Nazaraeos meos vino, quibus lege praeceptum est, ut omne quod inebriare potest, non bibant (Num. VI): et prophetis mandaretis, ne in meo nomine prophetarent. Quod et Amos prophetae, quem nunc habemus in manibus, praecepit Amasias sacerdos Bethel: et Jeremiae a rege mandatum est, ne verbis Domini loqueretur ad populum, intantum ut etiam sermones ejus ignibus concremaret. De hoc loco haeresim suam Tatianus, Encratitarum princeps, struere nititur, vinum asserens non bibendum, cum et lege praeceptum sit, ne Nazaraei bibant vinum, et nunc accusentur a propheta, qui propinent Nazaraeis vinum. Qui si litteram sequuntur in omnibus, et Judaicas fabulas Ecclesiis ingerunt Christi, ergo et comam nutrire debent, et uvam passam ac viridem non comedere, et super matre et patre mortuis non ingredi; et si forte haec fecerint et fuerint humana vel fragilitate, vel necessitate superati, radant capita, et irriti sint omnes dies consecrationis et laboris eorum. Quod si haec non faciunt, neque possunt more Judaicorum cauponum miscere aquam vino, umbras veritati, Evangelii gratiae Legis necessitatem, ebrietatem illam intelligant, qua curis saecularibus inebriatur et obruitur animae vigor, et illos prophetis mandare, dicentes: Ne prophetetis, qui, livore superati, prohibent eruditos viros doctrinae proferre sermonem. Et dicente Domino: Vade et dic populo huic (Is. VI, 9), illi econtrario jubent, ne loquaris in nomine Domini, maxime si ille qui doceat, non turpi lucro et gloriae atque jactantiae, sed utilitati legentium audientiumque provideat. (Vers. 13 seqq.) Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet 248 plaustrum onustum feno, et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes, nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. LXX: Quapropter ecce ego volvam subter vos sicut volvitur plaustrum plenum stipula, et peribit fuga a cursore, et fortis non obtinebit fortitudinem suam, et pugnator non salvabit animam suam, et sagittarius non sustinebit, et velox pedibus salvari non poterit, et eques non salvabit animam suam, et inventum cor ejus inter potentes, et nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. Me vobis praestante beneficia, et educente vos de terra Aegypti, et interficiente ante faciem vestram Amorrhaeum, ut possideretis terram ejus, et suscitante de filiis vestris prophetas, et de juvenibus vestris Nazaraeos, vos inebriabatis Nazaraeos meos vino, et prophetis dicebatis: Ne prophetetis. Idcirco sicut plaustrum stipulae vel feni onere praegravatum, stridore et sonitu longe exululat: sic ego peccata vestra ultra non sustinens, et quasi stipulam tradens incendio, clamabo et dicam: Peribit fuga a veloce: quem Hebraei Jeroboam filium Nabath intelligunt, qui prius in Aegyptum fugerat (III Reg. XI). Hic autem non ipsos principes, sed domos eorum, et sobolem accipiamus. Et fortis non obtinebit virtutem suam: fortem Basan interpretantur, qui fuit ad bella promptissimus (III Reg. XV). Et robustus non salvabit animam suam: hunc hic Amri [ Al. Omri] sentiunt. Et tenens arcum, non stabit, sive sustinebit: de Jehu filio Namsi [ Al. Nemsi], qui Joram regem Israel sagitta percussit (IV Reg. IX), dictum putant. Et velox pedibus suis non salvabitur: Manahen intelligunt, qui frustra festinans regi Assyriorum dona direxit (IV Reg. XV): Et ascensor equi non salvabit animam suam: hunc Phacee, filium Romeliae, interpretantur, qui juncto Aram, id est, Syro, sub rege Achaz Judaeae multa vastavit. Et robustus corde, inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus (Ibid.). Solus Osee qui ultimus rex decem tribuum fuit, et errantem populum ad Dei cultum revocare conatus est (IV Reg. XVIII), quasi nudus egredietur [ Al. egreditur] de 249 incendio. Nudum autem vocat, quia sub ipso decem tribus captae sunt. Hoc Hebraei autumant, et sicut nobis ab ipsis traditum est, nostris fideliter exposuimus. Nunc autem ad nostra redeamus. Volvere se subter eos plaustrum [ Al. sicut plaustrum] comminatur Deus, feno vel stipula praegravatum, ut quia frumentum non habent quod in horrea condatur, fenum eorum et stipula incendio concremetur. Hoc est fenum de quo propheta dicit: Fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam evellatur, exaruit (Ps. CXXVIII, 6). Et: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Stipula autem illa est, super cujus incendio flebiliter propheta complorat, dicens: Heu mihi! quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, cum non sit botrus ad manducandum primitiva. Heu mihi! anima [Al. additur mea], quia periit reverens de terra, et qui rectum faciat, in hominibus non est: omnes in sanguine judicantur (Mich. VII, 1), et reliqua. Hoc est fenum et stipula, de qua et Apostolus loquitur: Ligna, fenum, stipula, uniuscujusque opus manifestum fiet (I Cor. III): quoniam in die Domini in igne revelabitur. Plaustrumque quod volvitur, illud est, de quo in Isaia legimus: Conculcabitur Moabitis, sicut conculcatur area in plaustris (Is. XXV, 10). Et in alio loco: Ponam, inquit, te sicut rotas plaustri novas cum serrarum dentibus, et conteres montes, et comminues colles (Ibid., XLI, 15): et postquam montes collesque contriveris, periet fuga a veloce, dicente Paulo: Nescitis quia hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus autem accipit bravium (I Cor. IX, 24). Et in alio loco: Currebatis bene, quis vos impedivit non acquiescere veritati (Gal. V, 7)? Unde et de se timens ait: Non quia jam accepi, aut perfectus sim: curro autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo (Philip. III, 12). Haec universa faciebat, ne periret fuga a veloce: quamobrem cum jam pervenisset ad calcem, et accepisset bravium victoriae, securus aiebat: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi justitiae corona, quam reddet mihi Dominus in die illa justus judex: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8). Si gradu concito fugerimus, peccatum nos apprehendere non valebit; sin autem ligaverit malitia pedes nostros, 250 loquemur cum propheta ad Deum: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam (Ps. CXXXVIII, 7)? De malis cursoribus Apostolus loquitur: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Sequitur: Et fortis non obtinebit virtutem suam: non quo fortis sit, sed quo fortem se esse jactitet. Sive qui confidit in fortitudine sua, et non in Dei misericordia, juxta illud quod scriptum est: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo (I Cor. II, 19): non quo perire possit vera sapientia, et veritatis intelligentia reprobari; sed quo eorum pereat sapientia, qui apud se videntur esse sapientes, et in sua eruditione confidunt. Robustus quoque, sive pugnator, qui non salvabit animam suam, ille est qui nequaquam Apostoli possidet armaturam, habens scutum, sed non fidei: accinctus lumbos, sed non in veritate: indutus lorica, sed non justitiae: portans gladium, sed non salutis (Ephes. VI). Hujusmodi pugnator non sanctificat praelium, nec Domini potest bella bellare, contra veritatem dimicans pro mendacio. Talis pugnator non potest dicere: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Misericordia mea et refugium meum (Ps. CXLIII, 1). Habent et sagittarios haeretici qui frustra tendentes arcum, sagittam Domini sustinere non poterunt, qui loquitur per Isaiam: Ego autem sicut sagitta electa in pharetra Domini (Isai. XLIX, 2). Isti sunt sagittarii, de quibus et David canit: Ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 2). Et velox (inquit) pedibus suis non salvabitur, qui propter acumen ingenii discurrit per testimonia Scripturarum, et oratorum eloquentia, vel sophismatibus dialecticorum opprimere nititur veritatem, et in eo praepeditur [ Al. praepedietur] et corruet, quia non in Deo, sed in suis pedibus confidit. Ascensor quoque equi non salvabit animam suam, qui ignorat dictum per prophetam: Fallax equus ad salutem (Ps. XXXII, 17). Et nescit scriptum esse: Dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos (Ps. LXXV, 7). Hic non salvabit animam suam; sed periens audiet: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Isti impediti sunt, et ceciderunt: 251 nos autem surreximus, et erecti sumus (Ps. XIX, 8, 9). Robustus etiam corde inter fortes nudus fugiet. Qui locus dupliciter exponi potest: Ut aut ideo possit evadere, quia exspoliavit se veterem hominem, et pelliceas tunicas peccatorum, et nulla fuit sarcina praegravatus, aut econtrario, quia nudus est et Christi perdidit vestimentum, de quo in Apostolo dicitur: Induite vos Christum Jesum (Rom. XIII, 14). Et in alio loco: Siquidem induti non nudi inveniamur (II Cor. V, 3); nihil ei proderit fortitudo sua; sed in die praelii atque certaminis fugiet persequentes, et absque armatura Apostoli resistere non valens, hostibus terga praebebit. (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1, 2.) Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omni cognatione, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. LXX: Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel, et contra omnem tribum quam eduxi de terra Aegypti, dicens: Verumtamen vos cognovi de universis tribubus terrae: idcirco ulciscar super vos omnes malitias vestras. Ad filios Israel prophetalis sermo dirigitur, et qui sint isti filii Israel, sequens versus ostendit: Super omni, inquit, cognatione, quam eduxi de terra Aegypti: quod non solum in decem tribubus, sed in omnibus duodecim, addentes Judam et Benjamin, debemus accipere. Omnes enim de terra Aegypti eduxit, et ait: Tantummodo, sive, ut Symmachus interpretatus est: Solos vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae. Et quia solos vos cognovi, qui Creator sum omnium, et vos habui peculiarem populum meum, idcirco super solos vos omnia peccata vestra restituam: Potentes enim potenter tormenta patientur (Sapien. VI); qui autem minimus est, dignus est misericordia. Et in Ezechiele legimus: A sanctis meis incipite (Ezech. IX, 6). Et judicium Dei de domo ejus dicitur habere principium (I Petr. IV). Hoc interim juxta historiam dictum sit. Caeterum quia auditus in Scripturis sanctis, non solum iste accipitur quem auribus carnis excipimus, sed etiam ille, de quo Dominus ait: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 8). Unde et omnis populus videbat 252 vocem Dei (Exod. XX), proprie ad eos sermo fit Domini, qui sensu vident Deum, quos eduxit de terra Aegypti, et de potestate Pharaonis (ut nequaquam luto et paleis deservirent, exstruentes Aegyptias civitates), et quos ex omnibus tribubus terrae cognovit, dicente Apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, magis autem cogniti a Deo [Al. ab eo ] (Gal. IV, 9). Et in alio loco: Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Non ergo omnes cognoscit Deus, sed eos, qui ejus cognitione sunt digni, loquens in Evangelio: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Luc. XIII, 27). In eo enim quod operarii iniquitatis sunt, ignorantur a Deo: idcirco inquit: Quia solos vos cognovi, et meos habui, visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Quem diligit Dominus, corripit, et castigat omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Et pulchre dixit: Visitabo, et non percutiam; quia plaga Dei visitatio est, atque curatio. Et omnes, inquit, iniquitates sive peccata vestra visitabo, ne quid impercussum remaneat, ne quid non recipiat sanitatem. (Vers. 3 seqq.) Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? Numquid cadet avis in laqueum terrae, absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra, antequam quid ceperit? Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit [Vulg. fecerit et facit]; quia non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, et quis non prophetabit? LXX: Si ambulabunt duo simul omnino, nisi cognoverint se? Si ructabit leo de saltu suo, praedam non habens? Si dabit catulus leonis vocem suam de cubili suo omnino, nisi aliquid rapuerit? Si cadet avis super terram sine aucupe? Si deponatur laqueus super terram, nisi aliquid apprehenderit? Si clanget tuba in civitate, et populus non timebit? Si erit malitia in urbe quam Dominus non fecit [Al. fecerit]: quia non faciet Dominus Deus aliquid, nisi revelaverit eruditionem suam ad servos suos prophetas. Leo ructabit, et quis non timebit? Dominus Deus locutus est, et quis non prophetabit? 253 Legi in cujusdam Commentariis, rem difficilem persuadere cupientis, octo sceleribus sive impietatibus atque peccatis: primum Damasci: secundo Gazae, et caeteris urbibus Palaestinae: tertio Tyri: quarto Idumaeae, id est Edom: quinto filiorum Ammon: sexto Moab: septimo Judae, hoc est, duabus tribubus: octavo, quod ultimum est, Israeli, id est, decem tribubus, totidem comminationes nunc redditas, et primam primae, id est, Damasci, secundam secundae, id est Gazae, et reliquas reliquis respondere. Quod utrum verum sit, noverit ipse qui scripsit. Alius autem putat sex exempla proposita, duorum pariter in via ambulantium, et leonis rugientis in saltu, et catuli leonis dantis vocem suam, cum aliquid apprehenderit, et avis captae ab aucupe, et laquei qui in terra defigitur ad capiendam praedam, et tubae in civitate clangentis, hisque exemplis redditam similitudinem, ut quomodo superiora causam habent, et non fiunt nisi illa praecesserint: sic nullum in civitate accidere malum, quod Domino praecipiente non factum sit. Sunt qui primum exemplum aestimant continere doctrinam, quia non possint duo pariter ambulare, nisi sibi ante consenserint in eum qui fecit utraque [ Al. utrumque] unum, et medium parietem maceriae destruxit, et duos condidit in unum novum hominem (Ephes. II): fecitque inter eos pacem, et copulavit vinculo charitatis, ut cum fuerint simul duo, postulent a Patre, et impetrent quidquid rogaverint. Hae sunt duae virgae quae sibi in Ezechiele copulantur (Ezech. VII), et duo populi circumcisionis et gentium, de quibus ad Eliam loquitur Dominus: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal (III Reg. XIX, 18). Et in alio loco Deus: Inventus sum, ait, his qui me non quaerebant: apparui eis qui me non interrogabant (Isai. LXV, 1). Cum autem duo redacti fuerint in unum, adhaerebunt Domino, et fiet unus spiritus: Qui enim adhaeret Domino, unus est spiritus (I Cor. VI, 17). Isti ergo duo qui sibi consentiunt, et in via Christi pariter ambulant, nullius adversariorum possunt impetum pertimescere. Quod si discordia separentur, statim eos leo rugiens invadet, de quo et Petrus Apostolus ait: 254 Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Pet. V, 8). Qui leo rugiens, non versatur in agris consitis, non in vineis, non in olivetis, nec inter ligna pomifera, quae laudant Deum; sed ubi silvae sunt et inculta humus, et bestiae commorantur. Et non solum leonis patebunt morsibus, sed apprehendet eos catulus leonis, et ducet ad cubile suum, fugiens lucem, et pergens ad tenebras. Omnis enim qui peccat, amat tenebras et odit lucem (Joan. III), de quibus in psalmo legimus: Posuisti [Al. Posuit] tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae [Al. ferae ] silvarum. Catuli leonum [Al. leonis] rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi (Psal. CIII, 20). Quaerit enim catulus leonis non eam praedam, quam possidet, quae suae est potestatis; sed ut de Ecclesia Christi rapiat, de quo in Abacuc scribitur: Escae ejus electae (Abac. I, 16). Tertia poena est eorum quos discordia separavit, ut perdant alas, quibus prius sublimiter ferebantur, et de coelis in terram corruant, et teneantur ab aucupe, qui melius dicitur ἰξευτὴς, eo quod haerent visco, aves liberas capiat, quae propria voluntate ad terrena descendunt. De quibus in Proverbiis scriptum est: Non injuste tenduntur retia avibus (Prov. I, 17, et XXIX, 5). Justa enim ruina est peccatorum, qui cum habuerint alas columbae, et per aerem volitare debuerint, pondere peccatorum ad terrena depressi sunt, et vitio suo adhaeserunt visco. De quo in Apostolo legimus: Qui adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur (I Cor. VI, 16). Quarta poena est discordantium, ut capiantur laqueo, qui non in coelo positus est, sed in terra: de quo quod evaserit, sanctus gloriatur, et dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Ps. CXXIII, 7). Iste est contritus laqueus, de quo Apostolus loquitur ad credentes: Deus conteret satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20). Rursumque in David legimus: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Ps. CXXXVI, 6). Non enim possunt decipere simplices quosque credentium, nisi nomen Christi proposuerint, ut dum putamus nos Christum invenire, pergamus ad Antichristum. Quinta poena est eorum qui reliquere pacem, quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV), et quam Dominus pergens ad Patrem, Apostolis dereliquit, dicens: Pacem 255 meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27), ut in civitate Domini constituti, tubae sonitu terreantur. Quidquid enim in Scripturis sanctis dicitur, tuba comminans est, et grandi voce aures credentium penetrans. Si justi sumus, per tubam Christi ad beatitudinem provocamur: si peccatores, audimus quae simus tormenta passuri. Malum autem quod Dominus facit in civitate, non contrarium est virtuti, sed afflictio et cruciatus, de quo legimus: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34), id est, tribulatio et angustia. Et in Propheta legimus: Ego Deus qui feci lucem et tenebras, qui facio pacem, et condo mala (Isai. XLV, 6, 7). Sicut enim tenebrae contrariae sunt luci et diei: sic et paci bellum contrarium est, quod non per se malum est, sed malum videtur his esse, qui sustinent. Et ut sciamus in Scripturis sanctis malitiam interdum non contrariam virtuti accipi; sed afflictionem poenasque et angustiam, unum adhuc de Jona sumamus exemplum: Et vidit Deus opera eorum, qui conversi essent a viis suis pessimis, et poenituit eum super malitia, quam locutus est ut faceret eis (Jonae III, 10). Malitia utique ibi subversio Ninivitarum est, quam per prophetam Deus fuerat comminatus, et non virtuti contraria, quae ad peccatum pertinet, pro quo comminabatur tormenta peccantibus. Sequitur: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum, sive correptionem suam servis suis prophetis: non quo omnia Deus revelet prophetis, quae in coelo faciat, vel ante jam fecerit; sed quae facturus in terris sit. Revelavit Noe servo suo quod esset inducturus diluvium (Genes. VI). Revelavit Abraham et Lot servis suis quod arsurus esset Sodomam et Gomorrham, Adamam et Seboim (Ibid., XVIII). Revelavit Joseph interpretationem somnii septem annorum famis in Aegypto (Ibid., XLI), et Jonae prophetae subversionem Ninivae (Jon. III): ut qui audirent ventura supplicia, aut agerent poenitentiam, et tormenta vitarent: aut contemnentes justius punirentur. Ita et nunc Dominus revelat per Amos servum suum et prophetam, quid facturus sit decem tribubus, ut si fuerint ad meliora conversae, et idola deseruerint, de imminenti periculo liberentur. Et nota quod clemens et benignus Deus semper futura praenuntiat, ne cogatur inferre supplicia. Et quod haeretici calumniantur 256 in Creatore, quasi severo et truculento, crudeli, et tantum judice, eo quod nullum sit malum in civitate, quod ille non faciat: hoc nos referimus ad magnitudinem misericordiae, quod non inferat poenas, nisi ante praedixerit. Qui autem praedicit, non vult punire peccantes. Leo, inquit, rugiet, et quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? Quis in hoc loco non pro impossibili, sed pro raro accipitur. Ille enim non timebit, et ille non prophetabit, qui propter duritiam suam Dominum audire contempserit. Et est sensus juxta historiam: si ad leonis vocem omnia contremiscunt, et cuncta animantium natura terretur, nos, jubente Deo ut loquamur et annuntiemus populo ventura supplicia, non prophetabimus? non loquemur? Scio quemdam in suis scriptum Commentariis reliquisse leonem rugientem diabolum intelligendum, et rugientem his qui perituri sunt: Deum autem, qui loquatur per Prophetas, referendum esse ad Dominum Salvatorem, ut quomodo illi in malam partem audiunt leonis rugitum, et capiuntur in mortem, sic sancti in bonam partem Dominum praecipientem audiant, et salventur. (Vers. 9, 10.) Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti, et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, calumnias [Vulg. calumniam] patientes in penetralibus ejus, et nescierunt facere rectum, dicit Dominus: thesaurizantes iniquitatem et rapinas, in aedibus suis. LXX: Annuntiate regionibus in Assyriis, et in regionibus terrae Aegypti, et dicite: Congregamini super montem Samariae, et videte mirabilia multa in medio ejus, et oppressionem in ea, et ignoravit quae futura sint coram [Al. in] ea, dicit Dominus, qui thesaurizant iniquitatem et miseriam in regionibus eorum. Supra diximus Amos prophetam specialiter, immo magnam voluminis partem ad decem tribus, quae appellantur Israel et Ephraim, et Samaria, prophetare. Itaque etiam nunc jubetur ut annuntiet Azoto et terrae Aegypti quae sequuntur. Pro Azoto nescio quid volentes Septuaginta Assyrios posuerunt, cum Azotus lingua Hebraeorum appelletur ESDOD, et Assyrii, ASSUR. Pro aedibus quoque quae dicuntur ARMANOTH, verterunt regiones, quae vocantur SADOTH: et nihil 257 in verbo similitudinis habent. Dicite, inquit, ut congregentur omnes gentes quae in vicino sunt, et videant scelera Israel, ne iniquum putent Dei esse judicium. Quomodo si diceret: Prius videte quae faciant, et tunc meam sententiam comprobate. Pulchreque intulit: Super montes Samariae, vel civitatis, quae nunc Sebaste, tunc Samaria vocabatur, vel universae provinciae, quae in montuosis sita est: et videte insanias multas in medio ejus, ut pro Deo adorent vitulos, et immolent filios suos: nec hoc scelere contenti, calumnientur pauperes in penetralibus suis, et omnino rectum facere nesciant, thesaurizantes sibi non aurum et pecunias, quae interdum labore quaeruntur, sed iniquitates et rapinas in aedibus suis: ut quia, deserto Dei cultu, adoraverunt idola, tradat eos Deus in reprobum sensum (Rom. I), ut faciant quae non oportet. Et quia semel juxta leges tropologiae, Samaria refertur ad haereticos, qui custodes mandatorum Dei esse se mentiuntur, praecipit sermo divinus, ut in gentibus praedicent, quae non habent notitiam Dei, in quarum doctrina ignis exurens est, et tribulatio et angustia: ut considerent falsam Samariam, et ascendant ad montes superbiae ejus, et videant multas insanias in medio civitatis, dum unusquisque fingit quod voluerit, et adorat figmentum suum - ut Marcion bonum Deum et otiosum: ut Valentinus αἰῶνας triginta, et extremum Christum, quem appellat, ἐκτρῶμα, id est, abortivum: ut Basilides, qui omnipotentem Deum portentoso nomine appellat Ἀβράξας, et eumdem secundum Graecas litteras, et annui cursus numerum dicit in solis circulo contineri, quem ethnici sub eodem numero aliarum litterarum vocant Μείθραν. Et Iberae ineptiae in Balsamo Barbeloque mirantur. Nonne hae insaniae sunt, et multae insaniae, unoquoque fingente quod in animum ejus inciderit? Calumniam quoque patiuntur in penetralibus ejus, sive opprimuntur simplices quique credentium; dum sub nomine veritatis colunt mendacium, 258 et omnino rectum facere nesciunt, quia perdidere tramitem veritatis, nec credunt in eo qui dicit: Ego sum veritas (Joann. XIV, 6): et thesaurizant sibi dogmata iniquitatis, et rapiunt atque concludunt in aedibus suis, quos potuerint falso errore decipere. Sin autem placuerit ut legamus Assyrios (quod tamen in Hebraico non habetur), dicamus hos esse, de quibus scriptum est: Inducam super sensum magnum principem Assyriorum, qui dixit, Fortitudine mea faciam, et caetera, ut capiantur haeretici ab Assyrio et teneantur in terra Aegypti, de qua jam venientes ad Ecclesiam liberati sunt. (Vers. 11.) Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circumietur terra, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. LXX: Propterea haec dicit Dominus Deus: Tyrus et in circuitu terra tua deserta erit: et detrahet de te fortitudinem tuam, et diripientur regiones tuae. Pro Tyro, quae in Hebraico duabus litteris scripta est, SADE ( ) et RES ( ); et appellatur SOR ( ): quod et Aquila et Septuaginta similiter transtulerunt: Hebraeus qui me in sanctis Scripturis erudivit, tribulationem interpretatus est, nec renuimus ejus sententiam: quia et Symmachus, qui non solet verborum κακοζηλίαν, sed intelligentiae ordinem sequi, ait, obsidio et circumdatio terrae. Pro obsidione, quae ab eo dicitur πολιορκία, fortitudo a Theodotione posita est qui putavit non SAR ( ) et SOR ( , quod tribulatio, vel Tyrus dicitur, sed SUR legendum: quod proprie refertur ad petram durissimam, quae Graece appellatur ἀκρότομος, et quam nos Latine silicem dicere possumus. Loquamur ergo de singulis. LXX dixerunt: Tyrus et per circuitum terra tua. Videbaturque pendere sententia: addidere ergo de suo, deserta erit: nec error interpretum est, ubi propter verbi ambiguitatem, et tribulatio et Tyrus dici potest. Et est sensus: Super montes Samariae multas populus meus insanias perpetravit: calumniam faciens, et rectum penitus ignorans, et thesaurizans sibi iniquitatem et rapinas: 259 ideo tribulabitur, sive conteretur, et Assyrio exercitu terra circumdabitur eorum, et detrahetur, ait, ex te, o Samaria, o decem tribus, o quondam populus meus, fortitudo tua: et diripientur in aedibus tuis, quae per calumniam ex miserorum lacrymis congregasti. Haeretici quoque aut tribulabuntur in die judicii, et omnis eorum fortitudo attenuabitur, et diripientur quae habuerant de rapinis, ut liberentur populi quos deceperant: aut certe quotidie per viros ecclesiasticos tribulabuntur, et circumdabuntur testimoniis Scripturarum, et detrahetur ex eis fortitudo syllogismorum, et verborum argutiae quibus suum dogma firmaverant. Et aedes eorum diripientur: ut qui rapti fuerant de Ecclesia, ad Ecclesiam revertantur. (Vers. 12, 13.) Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasci grabato. LXX: Haec dicit Dominus: Quomodo si avellat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic avellentur filii Israel qui habitant in Samaria contra tribum et in Damasco. In principio Amos, ubi versiculos illos disseruimus: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli, diximus illum artis suae usum esse sermonibus: ut quia pastor gregum nihil terribilius leone cognoverat, iram Domini leonibus compararet. Juxta hunc ergo sensum etiam nunc de eo quod saepe viderat sumit exemplum, et sic decem tribuum parvas reliquias de Assyriorum narrat manibus eruendas: quomodo si pastor, devoratis omnibus membris, duo crura aut extremum auriculae de leonis faucibus rapiat: positoque comparationis exemplo, ita, inquit, eruentur filii Israel, decem videlicet tribus quae habitant in Samaria, in plaga lectuli et in Damasci grabato. Quod mihi sic explanandum videtur: legimus in Isaia Rasin regem Aram, id est, Syrorum, qui regnabat in Damasco, et Phacee filium Romeliae regem Israel, inito foedere, contra Judam venisse pugnantes (Isai. VII): de quibus Dominus praecipit Achaz regi Judae et Jerusalem ne timeat duos semiustos torres: quando in signum plenae libertatis, Virginis ei et conceptus et partus 260 ostenditur. Filii ergo Samariae habitant in regione et plaga lectuli, requiescentes in Syrorum auxilio, et in Damasci grabato sibi victoriam pollicentes: ut quomodo qui fessus est, refocillatur in lectulo: sic illi fractas vires vicinae gentis auxilio roborarent. Unde et in eodem Isaia per typum dicitur futurorum, quod nasciturus sit puer, qui priusquam sciat patrem et matrem vocare, accipiat spolia Samariae et virtutem Damasci, quae scilicet contra Jerusalem, junctis viribus, dimicabant (Ibid.). Pro plaga lectuli et Damasci grabato, Septuaginta transtulerunt contra tribum et in Damasco: ut juxta tropologiam referamus tribum ad Judam, et Damascum ad vocationem gentium: de quibus unus grex factus est Domini: cujus saepe oves leonum feritas laniat: de quorum faucibus vix duo crura aut extremum aufertur auriculae. In crure via ostenditur doctrinarum, in aure sacramenta dictorum. Unde et apostoli absque calciamentis et ulla mortui animalis pellicula nudis pedibus jubentur [ Al. jubebantur] incedere (Matth. X). Et ad credentes dicitur: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 8). In Apocalypsi quoque Joannis legimus: Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 7). Et manifestius per prophetam: Ponite, inquit, sermones vestros in auribus cordis vestri. Hoc iter tam haeretici quam magistri eorum daemones impedire festinant, et intexere retibus, ut in via quae Christus est, corruamus. Sed si venerit vir ecclesiasticus et homo Dei, et Samson, qui interpretatur sol, leonem interficit: descendensque in inferni lacum, qui aquas refrigerat, tempore nivis, tempestatis, et hyemis, suffocat leonem: ut securo pede et tutis auribus Dominum sequi et verba ejus audire valeamus. (Vers. 14, 15.) Audite et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum, quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel super eum, visitabo et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram: et percutiam domum hyemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae: et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus. LXX: Sacerdotes, audite: contestamini domum Jacob, dicit Dominus Deus omnipotens: quia in die qua ulciscar iniquitates Israel super eum, ulciscar et super altaria Bethel: et suffodientur cornua altaris, et cadent super terram. 261 Confundam et percutiam domum pinnatam super domum aestivam, et peribunt domus eburneae, et adjicientur domus aliae multae, dicit Dominus. Quod in principio capituli juxta Septuaginta positum est, sacerdotes, in Hebraico non habetur, sed pro hoc verbo legitur ARES ( ), quod Aquila interpretatus est grabatum; et puto Septuaginta ipsum verbum posuisse Hebraicum, quod quidam non intelligentes pro ARES legerunt ἱερεῖς, id est, sacerdotes. Praecipit autem sermo propheticus ut primum audiant, deinde contestentur in domo Jacob, id est, in decem tribubus quae Dominus dixerit. Cum coepero, inquit, visitare praevaricationes, vel impietates domus Israel, et ei reddere quae meretur, et captivitatis tempus advenerit: tunc destruentur altaria Bethel, ubi erant aurei vituli, et amputabuntur cornua altaris, quod, Jeroboam quoque manum extendente, diruptum est (III Reg. XIII); et ruent in terram, Assyrio vastante, confracta. Et percutiam, inquit, domum hyemalem cum domo aestiva, quod simpliciter juxta litteram accipere possumus: tantarum eos fuisse opum, ut duplices haberent domos, hyemales et aestivas, quarum aliae versae essent ad Aquilonem, aliae ad Austrum, ut pro varietate temporum, frigoris et caloris, coelique temperiem, providerent. Possumus domum hyemalem appellare regnum Israel, in qua frigus erat religionis et cultus Dei, variique ventorum turbines, et saeva tempestas; et domum aestivam, Judam et Jerusalem, in qua erat templum, et offerebantur holocausta mane et vesperi, et vigebat calor 262 religionis. Et peribunt, ait, domus eburneae: quod et juxta historiam stare potest. Legimus enim Achab regem Israel tantis fluxisse deliciis, ut domum sibi eburneam fecerit (III Reg. XXII). Pro eburneis, domos dentis, id est elephantinas in Hebraeo invenimus. De quibus et in quadragesimo quarto psalmo scriptum est: A domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Quando visitare coeperit Dominus praevaricationes Israel, qui prius Deum mente cernebat, visitabit et super altaria Bethel: non unum altare, quod habet Ecclesia, sed altaria haereticorum plurima. Tot enim habent altaria, quot schismata. Amputabit et cornua altaris, quod per superbiam unum se habere jactant. Cadentque eorum cornua, id est, arrogantia in terram; et percutiet domum hyemalem, eos haereticos qui laborant continentia et jejuniis, xerophagiis, chameuniis, e quibus Tatianus est et Manichaeus. Et domum aestivam, ut Nicolaitas et Eunomianos, et veteris haereseos novos sectatores, qui propter ventris ingluviem, omnem recipiunt voluptatem. Et peribunt domus eburneae, quae artifici dente et rhetorici nitoris splendore compositae sunt. Et dissipabuntur aedes multae, quae in toto orbe dispersae sunt. Una enim veritate surgente, multa mendacia destruentur. Pro domo hyemali, οἶκον τὸν περίπτερον, Septuaginta transtulerunt: quod nos interpretati sumus, pinnatam, eo quod ostiola habeat per fenestras, et quasi pinnas ad magnitudinem frigoris repellendam. LIBER SECUNDUS. 263-264 Legi in quadam controversia: Imbecillitas corporis animi quoque vires secum trahit. E contrario Paulus apostolus: Quando infirmor, inquit, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10); et: Virtus in infirmitate perficitur (Ibid., 9). Spiritus enim contra carnem, et caro contra spiritum (Galat. V); haec invicem sibi adversantur, ne quae volumus, illa faciamus. Unde et in Evangelio dicitur: Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Senectus multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos ab impudentissimis dominis liberat voluptatibus, gulae imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; et frigescente corpore, dormit cum perpetua virgine Sunamite: luxuriamque contemnens cum Berzellai, delegat eam filio adolescenti Chamaam [ Al. Maacha], et non vult transire Jordanem, atque in alienos fines de suis finibus, id est, regionibus exire (II Reg. XIX). Quae autem putantur senectutis mala, ista sunt: crebrae infirmitates, pituita molestissima, quam Graecorum alii κόρυζαν, alii φλέγμα nuncupant, caligantes oculi, acescentes cibi, tremens interdum manus, nudi gingivis dentes, et inter cibos cadentes. Ad haec torminibus et aculeis stomachi, podagraeque et chiragrae doloribus saepe torquetur: ita ut ne stylum quidem aut calamum tenere queat; ut [ Al. et] suis pedibus non possit incedere magnaque parte vitae videatur esse truncata, et multis membris praemortua. Cum haec ita se habeant, in malorum comparatione tolerabilius sustinebo morbos, dummodo una et gravissima domina libidine caream. Patitur quidem et senectus nonnumquam incentiva vitiorum: nullusque juxta sanctum martyrem Cyprianum, diu tutus est periculo proximus. Sed aliud est titillari, aliud obrui voluptatibus. Ibi cum apostolo adolescentia loquitur, quae novit virentis corporis necessitates: Non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod nolo malum illud facio (Rom. VII, 15); et: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid., 24)? Hic autem raro inter emortuos cineres scintilla sublucens reviviscere nititur, et tamen incendia non potest suscitare. Quam ob rem, Pammachi, cano jam mecum capite, impetra mihi a Domino, ut comitem mihi merear habere sapientiam, de qua scriptum est: Ama illam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te (Prov. IV, 8): ut, ipsa adjuvante et socia, coeptum in Amos opus expleam, secundusque liber principium sumat a vaccis Basan: ut qui in Osee propheta de vaccis sive vitulis Bethaven pleno sermone tractavi: nunc quoque de vaccis pinguissimis possim disserere.

(Cap. IV.--Vers. 1 seq.) 265 Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae: quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quae dicitis dominis vestris, Afferte et bibemus. Juravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus: et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. LXX: Audite verbum istud, vaccae Basanitidis [Al. Basanitides], quae estis in monte Samariae, quae opprimitis pauperes, et conculcatis egenos, quae dicitis dominis vestris: Date nobis ut bibamus. Jurat Dominus per sanctos suos, quoniam ecce dies venient super vos, et tollent vos in armis, et eos qui vobiscum sunt in ollis, negotiatores pestilentes, et ejiciemini nudae contra invicem, et projiciemini super montem Remmam, dicit Dominus. Pro vaccis pinguibus, Septuaginta posuerunt Basanitidis: Aquila et Theodotio ipsum verbum Hebraicum BASAN ( ); nos Symmachi interpretationem secuti, qui ait, αἱ βόες εὔτροφοι, id est, boves saginatae, vaccas pingues interpretati sumus. Loquitur autem ad principes Israel et optimates quosque decem tribuum, qui deliciis ac rapinis vacabant, ut audiant sermonem Dei, et non aratores boves, sed vaccas pingues de armento se esse noverint, sive quae nutriantur in pascuis Basan, quae sunt loca herbarum fertilissima: ac per hoc significat eos, non agriculturae, sed immolationi et esui praeparatos. Vos vaccae pingues estis in monte Samariae, et humiles quosque confringitis, et dicitis dominis vestris, id est, pastoribus, per quos reges intelligimus, Date nobis, et bibemus, id est, jubete tantum, et nos cuncta vastabimus. Ex eo autem quod posuit, date nobis, et bibemus: et non dixit, date et comedemus, ebrietatem earum significat in vino atque luxuria, quae statum mentis evertunt. Juravit itaque Dominus Deus in sancto suo, vel in semetipso, vel in Filio, vel in Templo, vel in omni qui sanctus est et appellatur templum Dei, quod adventura sit dies non longe et post multa saecula, sed jam imminens, dies captivitatis et angustiae, in quo vaccae leventur in contis, et reliquiae earum in ollis ferventibus, pro quo et in Hebraico 266 et apud Aquilam scriptum est in lebetibus pisciculorum. Pro contis quoque qui Hebraice dicuntur SANNOTH ( ), Aquila interpretatus est clypeos: Symmachus et LXX, arma; solus Theodotio δόρατα, quem nos secuti, contos vel hastas interpretati sumus. Hoc autem significat, quod capiantur in praelio, et portentur atque auferantur jure victoriae: servans tamen coeptam vaccarum metaphoram, ut quas esse pingues dixerat vaccas, earum carnes narret in contis vel scutis esse portandas. Et sicut lebes ferventissimus minutos pisces pariter involvit: ita et vaccas Basan absque ullo ordine captivitatis miseriis opprimendas. Quodque sequitur: Et per aperturas exibitis altera contra alteram, sic explanari potest: Aperta vobis est captivitatis via, et cum lebetes vestri fuerint exusti, exibitis altera contra alteram, secundum Hebraeorum idioma, qui pro eo quod nos mutuo vel vicissim, mulierem et mulierem, hoc est, alteram contra alteram vocant. Et projiciemini, inquit, in locis Armeniae, quae vocantur Armona ( ). Denique Symmachus ita interpretatus est: Et projiciemini in Armenia, pro quibus Septuaginta, montem Remmam, Aquila montem Armona, Theodotio montem Mona: quinta autem editio, excelsum montem, transtulerunt. Verbum autem Domini quod vaccae Basan jubentur audire, secundum coeptam tropologiam, haereticis praecipit, qui ventri et gulae servientes, recte appellantur vaccae pinguissimae, sive vaccae ignominiosae: hoc enim interpretatur Basan, id est, αἰσχύνη, quam si confusionem dicere voluerimus, Babylonem magis quam Basan interpretabimur. Hae vaccae pingues, sive ignominiosae et aridae, nam Basan et hoc intelligitur, in monte Samariae sunt, cui et in Osee dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria. Et rursum in eodem, Quia seducens erat vitulus tuus, Samaria (Ose. VIII, 5, 6): et ideo in monte Samariae, quia semper eriguntur in superbiam, et sibi sublimia repromittunt. Samaria quoque custodia dicitur, non quo custodiant sermones Domini: sed quia custodes praeceptorum ejus esse se jactent. Quae calumniam faciunt egenis, et confringunt pauperes. Egenum et pauperem 267 intellige ecclesiasticum virum, qui veritatis simplicitate contentus, haereticorum suppellectilem, et eloquentiae fulgorem, argumentorumque divitias non requirit. Hae vaccae dicunt dominis suis: Afferte, et bibemus. Dominos earum vel principes perversorum dogmatum possumus appellare, Valentinum, et Marcionem, et Arium, et Eunomium: aut eos qui per multiplices libros ab aliis male inventa corroborant. Istis dicunt vaccae Basanitidis: Afferte nobis, et bibemus. Nisi enim illi dederint, isti quod devorent non habent, immo quod bibant ut inebrientur. Ut autem sciamus aquas et pocula significare doctrinam, Dominus loquitur ad Samaritanam: Omnis qui biberit [Al. bibit] ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Ergo qui de Samaritanae, id est, haereticorum aquis biberint, semper sitient et ardorem faucium siccarum refrigerare non poterunt, Isaia de hoc eodem [ Al. hac eadem] conclamante: Sicut somniat qui sitit quasi bibat, et cum surrexerit, adhuc sitit, anima autem ejus frustra speravit: sic erunt omnes gentes quae pugnant contra Jerusalem (Isai. XXIX, 8). Vere enim qui de haereticorum aquis biberit, et pugnaverit contra Jerusalem Ecclesiam Dei, in somnis bibit, et anima ejus vanis imaginibus illuditur. Cumque aestimaverit se satiatum, tunc sitiendi habebit principium. Unde et ad virum ecclesiasticum dicitur: Bibe aquas de vasis tuis, et de puteorum fontibus aquas tuas, et sint tibi soli (Prov. V, 15). Et jurat Dominus Deus tuus in sancto suo contra vaccas saginae et dapibus servientes, sive jurat in sanctis suis, quod venient dies super eas, dies judicii atque poenarum, ut portent eas in armis suis, et eos qui cum ipsis sunt, mittant in lebetes, sive portent: et vel ipsae vaccae sint negotiatores pestilentes, vel ipsi qui veniunt ut portent eas, et ejiciantur nudae invicem se videntes: projicianturque super montem Remman, dicit Dominus Deus. Debemus enim et juxta LXX dicere, ne frustra eos proposuisse videamur. Quando venerit contra haereticos dies judicii atque vindictae, tunc auferentur in armis, hoc est, cum 268 armis suis, quibus adversus Ecclesiam dimicaverant: vel victi armatura Dei, et ab illius pugnatoribus superati, mittentur in lebetes, ut exurantur et excoquantur qui fuerunt prius negotiatores pestilentes; ad hoc enim negotiabantur [ Al. negotiabuntur], ut morti traderent quos deceperant. Isti sunt de quibus dicitur: Filii Heli, filii pestilentiae (I Reg. II), qui in cathedra pestilentiae [ Al. pestilentium] sederunt. Cumque excocti fuerint et exusti, egredientur nudi, nihil eorum habentes, quae sibi antea praesumebant. Et videbunt ignominiam suam, et projicientur super montem Remman, qui interpretatur sublimitas, ut in superbia sua conterantur. Quidam Remman, visionem alicujus, id est, ὅρασίν τινος, interpretantur. Non enim omnia videre poterant; sed sibi partis alicujus scientiam promittebant, ut projiciantur, eo [ Al. in eo] quod se scire credebant. Possumus juxta litteram, quando venerint dies captivitatis super vaccas Samariae, intelligere quod superent eas in praelio, et opprimant armis suis, et in congressione superatas compellant ad urbes munitas, quae comparentur ollis ferventibus: ut quomodo Jerusalem habens clausos populos et obsessos, assimilatur ollae ferventi et plenae carnium; sic et urbes Samariae ollis ferventibus comparentur, quae fame et pestilentia clausos populos exire compellant, et ire in captivitatem mutuo se videntes, et transferri in Armon montes Armeniae, qui Medis Persisque confines sunt. (Vers. 4 seq.) Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem, et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. Et sacrificate de fermento [Vulg. fermentato] laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate. Sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. LXX: Introistis in Bethel, et inique egistis, in Galgala multiplicastis impie agere: et intulistis mane hostias vestras, in die tertio decimas vestras. Et legerunt foris legem, et invocaverunt confessiones. Annuntiate quia haec dilexerunt filii Israel, dicit Dominus Deus. Et ego 269 dabo vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris, et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Primum historiae fundamenta jaciamus: O Israel miserabilis, jam tibi vicina captivitas, jam Assyrius instat exercitus: fac quod libet, age impie: cum idolis libere fornicare, ut quanto tu fueris impudentior, tanto mea super tormentis tuis justior videatur sententia. Venite, inquit, in Bethel, in qua aureum posuistis vitulum, et impie agite in Deum. Venite ad Galgalam locum idololatriae, de qua per Osee locutus sum: Omnis malitia eorum in Galgalis (Ose. IX, 15). Et rursum in eodem: Frustra erant in Galgala bobus immolantes (Ibid., XII, 11). Cumque veneritis ad Galgalam: multiplicate praevaricationem. Quidquid enim ibi egeritis, praevaricatio contra Deum est, cui idola praetulistis. Et afferte mane victimas vestras, ne in scelere sit ulla dilatio. Tribus diebus decimas vestras: sive, ut interpretatus est Symmachus, tertia die decimas vestras. Cujus loci haec nobis videtur explanatio: in Levitico lege praeceptum est (Levit. VII), ne quaedam hostiae in alterum diem reserventur, et ne aliae in diem tertium remaneant: quod si remanserint, immundae sint. Est igitur sensus: Immundas quotidie victimas caedite, et contaminata offerte sacrificia, et sacrificate de fermento laudem, quod juxta praecepta Moysi Deo penitus non offertur. Pro laude εὐχαριστίαν, id est, gratiarum actionem interpretatus est Aquila, quae Hebraice dicitur THODA ( ). Et vocate, inquit, voluntarias oblationes, quas Hebraei appellant NADABOTH ( ), id est, spontaneas. Ultroneum [ Al. ultraneum] autem sacrificium ad laetitiam pertinet: quod Latine epulum possumus appellare. Cumque hoc feceritis, impietatem vestram omnibus nuntiate: ut non solum fecisse, sed et alios docuisse videamini. Haec autem praecipio, et imperativo modo loquor, ut vestrae satisfaciam voluntati, quia sic egistis et sic voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Quapropter et ego dedi vobis stuporem dentium, ut LXX transtulerunt, quos in hoc loco propter simplicitatem verbi secuti sumus: sive munditiam dentium, ut interpretati sunt 270 Aquila et Symmachus, ut per mundos dentes, famis magnitudinem demonstrarent. Et feci indigentiam panum, non in una urbe, sed in omnibus urbibus vestris; nec in uno loco, sed in omnibus locis vestris. Cumque hoc fecerim, non puniens, sed occasionem tribuens poenitentiae: nec sic quidem reversi estis ad me, dicit Dominus. Haec juxta Hebraicum diximus: transeamus ad LXX interpretes, et quid nobis juxta anagogen videatur in singulis, breviter disseramus; neque enim si in utraque editione utrumque dicere voluerimus, librorum patitur magnitudo. Ingressi estis in Bethel, id est, in domum Dei, quod sentitur Ecclesia: et impie egistis in Dominum, illius praecepta calcantes. In Galgala autem, quod interpretatur revelatio, sive volutabrum, impietates multiplicastis, sanctarum vobis Scripturarum scientiam vindicantes: et dum erigimini in superbiam, estis in coeni ultima devoluti. Intulistis quoque mane hostias vestras, die tertia decimas vestras, transfigurati in angelum lucis: et triplicem intelligentiam Scripturarum (de qua nobis praeceptum est, ut describamus eam tripliciter in cordibus nostris) in unius dici sententiam coarctantes. Debemus enim Scripturam sanctam, primum secundum litteram intelligere, facientes in ethica quaecumque praecepta sunt. Secundo juxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem. Tertio secundum futurorum beatitudinem. Vos autem primam, inquit, et secundam contemnentes diem, spiritualia vobis quaedam figmenta componitis sine fundamento, et parietibus tectum desuper imponentes. Nec hoc sunt haeretici, de quibus, et ad quos dicitur, impietatis fine contenti: sed legerunt foris legem Dei de Ecclesia recedentes, et singulis dogmatibus suis, quae perverso corde simularunt, confessiones et testimonia sociare conati sunt: sive sacrificaverunt de fermento, super quo in Evangelio dicitur: Cavete vobis a fermento, id est, doctrina Pharisaeorum (Matth. XVI, 6). Et haec fecerunt non errore, sed studio: non fortuita voluntate, sed majorum charitate plenissima. Unde ultionem super his comminatur Dominus: 271 Dabo, inquiens, vobis stuporem dentium, qui Graece γομφιασμὸς dicitur. Si quis enim secundum Ezechiel (Ezech. XVIII), uvam acerbam comederit, stupebunt dentes ejus: ut non bene Scripturarum sanctarum testimoniis abutentes, comedentesque ea immatura et absque sua dulcedine, perdant robur dentium: ne possint dura commolere, et in alvum toto corpori profutura transmittere. Hunc stuporem dentium ciborumque penuriam dabo et in cunctis urbibus, atque in omnibus locis vestris, ut patiamini famem sermonis Dei, et ejus panis qui de coelo descendit (Joan. VI), et de quo in Psalmis scriptum est: Panem angelorum manducavit homo (Ps. LXXVII, 15). Quae universa feci, non ob crudelitatem et saevitiam, ut haeretici calumniantur, truculenti et tristis judicii, sed ut converteremini ad me, juxta illud scriptum est: Frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Jer. II, 30).

(Vers. 7 seq.) Ego quoque prohibui a vobis imbrem: cum adhuc tres menses superessent usque ad messem. Et plui super civitatem unam: et super civitatem alteram non plui. Pars una compluta est: et pars una, super quam non plui, aruit. Et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam, ut biberent aquam, et non sunt satiatae: et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Et ego repressi a vobis pluviam ante tres menses vindemiae: et pluam super civitatem unam, et super civitatem unam non pluam. Pars una irrigabitur; et pars super quam non pluero, arefiet. Et congregabuntur duae et tres civitates in civitatem unam, ut bibant aquam, et non satiabuntur: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Non solum stuporem dedi dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; sed prohibui a vobis imbrem, cum adhuc superessent tres menses usque ad messem, quae appellatur pluvia serotina, et agris Palaestinae arvisque sitientibus vel maxime necessaria est: ut quando herba turgeret in messem et triticum parturiret, nimia siccitate aresceret. Significat autem vernum tempus extremi mensis Aprilis, a quo usque ad messem frumenti, tres menses supersunt. Maius, Junius, Julius. Pro messe, LXX, suo more, vindemiam transtulerunt, quod 272 si recipimus, omnino juxta Orientis omnes regiones et insolitum et impossibile est. Numquam enim in fine mensis Junii, sive in mense Julio, in his provinciis, maximeque in Judaea, pluvias vidimus. Denique in Regum libris pro signo magno atque portento diebus aestatis et messis, orante Samuele, pluviae concitatae sunt (I Reg. XII). Et superfluum erat nunc comminari mensis Julii siccitatem, in quo numquam pluvias dederat. Prohibuit autem imbrem, ut non solum indigentiam panum, sed et sitis ardorem et bibendi penuriam sustinerent. In his enim locis in quibus nunc degimus, praeter parvos fontes, omnes cisternarum aquae sunt, et si imbres divina ira suspenderit, majus sitis quam famis periculum est: quod et in diebus Eliae prophetae tribus annis et sex mensibus factum Scriptura commemorat (III Reg. XVII). Et ne forsitan putarent hoc lege naturae, et astrorum cursu, ac varietate temporum urbibus et populis accidisse, super unam urbem et agros ejus pluere se dicit, et ab altera imbrem suspendere: ut duae et tres civitates pergant ad aliam civitatem, et tamen non satientur aquarum potibus. Cumque haec fecerit, non in poenam, sed in medicinam, increpat in scelere permanentes: et nec sic quidem ad me redistis, dicit Dominus. Prohibet quoque sive reprimit ab haereticis Dominus pluvias spirituales, et omnem rorem divinae sapientiae; et mandat nubibus suis, ne pluant super eos imbrem ante tres menses messis, sive vindemiae, ut ad fructus mysterii Trinitatis pervenire non possint. Et quomodo sol iste, quem cernimus, annuum cursum, donec ad pristinam metam redeat, duodecim explet mensibus, qui singuli tricenis volvuntur diebus, et luna quae Hebraice JARE ( ), Graece μήνη dicitur, juxta utramque linguam ex suo nomine mensibus nomen dedit, et solis illustratur radiis ab ea parte qua ei vicina est, vel plus vel minus pro varietate temporum lumen accipiens: sic et Ecclesia, veri Solis splendore decorata, duodecim implet apostolorum numerum. Unde et duodecim in Israel appellantur tribus, et in testimonium aeternae memoriae, de Jordanis 273 alveo duodecim lapides auferuntur, ut ponantur in loco secundae circumcisionis (Jos. IV). Pluit autem Dominus super unam civitatem verae confessionis Ecclesiam, et super alteram non pluit, quae in haereticorum conciliabulis est. Cumque illa imbrem recipiat sempiternum, ista jugi ariditate siccatur: ut qui sitiunt, coacti penuria, veniant ad Domini civitatem, de qua egreditur fons largissimus, qui irrigat torrentem spinarum. Iste autem est fons qui dicit per Jeremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquas continere non possunt (Jerem. II, 13). Hic fons de uno fonte procedens, triplici unione decurrit: quos fontes Patris et Filii et Spiritus sancti in cervi sitientis modum Psalmista suspirat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus (Ps. XLI, 1). Cumque duae et tres civitates ad unam perrexerint civitatem, in qua aquae sunt abundantes, spei, fidei, charitatis, non satiabuntur, quia ad divinam gratiam requirendam, non voluntate, sed necessitate venerunt. (Vers. 9.) Percussi vos in vento urente, et in aurugine. Multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Percussi vos in ardore et in aurugine. Multiplicastis hortos vestros, vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra comedit eruca, et ne sic quidem conversi estis ad me, dicit Dominus. Non solum priora feci, ut vos corrigerem; sed quidquid superfuit siccitati, vento urente percussi et aurugine. Pro vento urente, ἀνεμοφθορίαν Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt: Septuaginta πύρωσιν, quam nos combustionem possumus dicere. Auruginem autem omnes ἴκτερον similiter transtulerunt, absque Theodotione, qui solus ὠχρίασιν, quae pallorem significat, interpretatus est. Cumque adversum iram Domini multiplicarent hortos et vineas et ficeta et oliveta, omnia eruca consumpsit, de qua in Joel plenius dicitur (Joel. I). 274 Et ne plagis quidem ac malorum pondere ad Deum venire voluerunt. Quo dicto, confundantur haeretici, qui disciplinam Creatoris, et, ut ita dicam, medicinam, crudelitatem interpretantur. Percutit autem spiritualiter haereticos Dominus exustione ea de qua Paulus apostolus: Melius est, inquit, nubere, quam uri (I Cor. VII, 9). Et princeps apostolorum: Charissimi, nolite peregrinari in ardore, qui ad tentationem vobis accidit (I Pet. IV, 12): et aurugine quae, felle diffuso, ruborem sanguinis in pallorem [ Al. pallore] commutat, et nihil in corpore sani esse permittit, intantum ut etiam mella dulcissima amara videantur. Et qui dudum audiebant in Ecclesia: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: ipsique dicebant: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua super mel ori meo (Ps. CXVIII)! vocentur παραπικραίνοντες, et aquae eorum et pluviae non stillent dulcedinem: nec sint de repromissionis terra, quam legimus lacte et melle manantem: sed appellentur Mara, id est, amaritudo. Isti multiplicaverunt sibi hortos, in quos ne sua vinea mutaretur, Naboth [ Al. Nabutha] occumbere voluit (III Reg. XXI). Qui enim infirmus est, olera manducet (Rom. XIV). Et quia semper haeretici tumentes superbia, et incidentes in judicium diaboli magna sibi promittunt, et bonorum fingunt imagines, ut melli venena commisceant: etiam vineas et oliveta et ficeta habere se jactant; sed vinea eorum vinea Sodomorum est; oliveta eorum non sunt de bonis olivis, sed oleastris, quos Apostolus radicibus bonarum olivarum praecipit inserendos (Rom. XI). Ficeta quoque talia habent, quae calathum pessimarum impleant ficorum, quas Jeremias prae amaritudine comedi non posse testatur (Jerem. XXIX). Ad quae cum Dominus venerit, aeterna eis ariditate maledicit (Marc. XI), ut nunquam fructum afferant, ne virore foliorum decipiant transeuntes. Et ut intelligamus hortos haereticorum et vineas et oliveta et ficeta ad malam partem referri, singulis sermonibus addidit, vestra: ut non Dei, sed haereticorum ea esse monstraret: hortos 275 vestros, vineas vestras, oliveta vestra, et ficeta vestra: quae omnia eruca populata est, extremum poenarum omnium: quae non avolat ut locusta, et huc illuc discurrens semesa dimittit; sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit. Cumque haec passi sunt, nec sic quidem ad Dominum redire voluerunt. (Vers. 10.) Misi in vos mortem in via Aegypti, percussi in gladio juvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum. Et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Emisi [Al. Misi] in vos mortem in via Aegypti, et occidi in gladio juvenes vestros cum captivitate equorum vestrorum. Et eduxi in igne castra vestra in ira mea, et ne sic quidem reversi estis ad me, dicit Dominus. Per omnia flagella et tormenta eruditur Israel: unde et eo tempore quo ab Aegyptiis auxilia postulabant, mittitur in eos mors, et percutiuntur in gladio juvenes eorum, et equos quos sibi contra Dei praeceptum multiplicaverant, captivitas saeva concludit, ut putredo castrorum et foetor morientis exercitus, viventium nares impleat. Cumque et haec fecerit, ut corriperet delinquentes, et emendaret errantes, nec sic quidem redierunt ad eum, dicit Dominus. Qui non solum illo tempore, sed quotidie mittit mortem in via Aegypti, ut qui Aegyptiam triverit semitam, audiat moriens docentem Apostolum: Quod enim mortuus sum, mortuus sum peccato; quod autem vivo, vivo Deo (Galat. II). Et in alio loco: Si mortui sumus cum Christo, simul etiam vivemus cum eo (Rom. VI, 8). Et iterum: Semper mortificationem Jesu in corpore meo porto (II Cor. IV, 10). Et rursum: Vivo autem jam non ego, sed vivit in me Christus (Gal. II, 20). Hac morte vivificare nos vult Dominus, ut morientes peccato, vivamus Deo. Morimur autem peccato, quando mortificamus membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam et reliqua. Legimus in Isaia, dumtaxat juxta Septuaginta interpretes: alioquin in Hebraico aliter continetur: Misi mortem in Jacob, et venit super Israel (Isai. IX). Jacob, vocabulum est nascentis corporis; Israel, nomen benedictionis. Quia enim tota nocte luctavit et vicit in certamine (Genes. XXXII), et oriente lucifero 276 dicere potuit cum Apostolo: Nox praecessit, dies appropinquavit (Rom. XIII, 12), propterea Israel, videntis Deum, sortitus est nomen. Mittitur ergo primum mors in Jacob, ut mortificemus membra nostra super terram, et per mortificationem membrorum corporalium, veniamus ad mortem Israelis, ut omnia perturbationum in nobis incentiva moriantur. Percutit Deus quidquid robustum in malis est, et perversa erigitur juventa, ne ad senectutem usque perveniat, equosque tradit captivitati, ne per praecipitia labantur inferni: et ascendere facit putredinem castrorum in nares eorum, ut sua peccata cognoscant, et putere sentiant, dicantque cum David: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6). Cumque haec sanantis voto fecerit, nec sic quidem reversi sunt ad eum, dicit Dominus. (Vers. 11.) Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris erutus de igne, et ne sic quidem conversi estis ad me, dicit Dominus. Extrema medicina est, et decem tribuum, et haereticorum, et omnium peccatorum, ut postquam mortem miserit in via Aegypti, et percusserit juvenes eorum gladio, equosque consumpserit, et ascendere fecerit putredinem castrorum in nares eorum, et nec sic quidem ad eum reversi fuerint, subvertat eos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: et cum subversi fuerint, ob similitudinem criminum Sodomae et Gomorrhae, pessimaque in eis aedificia divinus ignis exusserit, ipsi liberentur quasi torris raptus de incendio. Et quomodo Lot, Sodoma pereunte, servatus est, amittens substantiam et partem corporis sui, quam intelligimus uxorem (Genes. XIX): sic omnes isti Sodomorum divitias amittentes evadant nudi, juxta illud quod in Apostolo legimus: Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet: si cujus autem opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 14, 15). Qui ergo salvatur per ignem, quasi torris de incendio rapitur. Et ad istiusmodi homines, quos in Evangelio Salvator arguens loquebatur: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis (Joan. VIII, 39), 277 Joannes Baptista dicit: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira (Matt. III, 7, 8, 9)? facite ergo fructum dignum [Al. fructus dignos] poenitentiae, et ne velitis dicere intra vos, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam [Al. quomodo] potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham? Igitur et Israel et cuncti haeretici, quia habebant opera Sodomae et Gomorrhae, subvertuntur ut Sodoma et Gomorrha: ut quasi torris raptus de incendio liberentur. Et hoc est quod in propheta legimus: Restituetur Sodoma in antiquum (Ezech. XVI, 55): ut qui suo vitio Sodomites est, postquam in eo Sodomae opera arserint, in antiquum restituatur statum. (Vers. 12, 13.) Quapropter haec faciam tibi, Israel: postquam autem haec [Vulg. hoc] fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel, quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen ejus. LXX: Propterea sic faciam tibi, Israel: verumtamen quia sic faciam tibi, praeparare ut invoces Deum tuum, Israel. Quia ecce firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum, faciens mane, et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus. Pro eo quod nos interpretati sumus, postquam, in Hebraico scriptum est ECEB ( ), et Aquila interpretatus est ὕστερον, id est, postea, et Theodotio novissime, et Septuaginta verumtamen; in Hebraico sic legi potest: Quapropter haec faciam tibi, Israel, postea, id est, multo post tempore, et in novissimis saeculis, ut rursus ab alio principio versus incipiat: Cumque hoc facturus sim tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel. Rursumque in eo loco ubi Septuaginta transtulerunt, praeparare ut invoces Deum tuum, et nos juxta Theodotionem posuimus, praeparare in occursum Dei tui, Symmachus et Quinta Editio transtulerunt, praeparare ut adverseris Deo tuo: quod Hebraice dicitur, HECHIN LACERATH ELOICA ( ). Pro montibus quoque qui Hebraice dicuntur ARIM ( ), soli Septuaginta βροντὴν, id est, tonitruum verterunt. Cur autem illi spiritum, et nos dixerimus ventum, qui Hebraice vocatur RUA ( ), causa manifesta est, 278 quia hoc verbo et ventus et spiritus appellatur. Quodque sequitur, annuntians homini eloquium suum, cunctis ita ut nos vertimus interpretantibus, soli Septuaginta transtulerunt, annuntians in homines Christum suum: verbi similitudine et ambiguitate decepti. Si enim legamus Christum suum, quod Hebraice dicitur MESSIO ( ), scribitur per has litteras MEM, SIN, IOB, HETH, et VAU, quod LXX putaverunt. Sin autem ut in Hebraeo est, juxta Aquilam τὴν ὁμιλίαν αὐτοῦ: juxta Symmachum τὸ φώνημα αὐτοῦ: juxta Theodotionem, τὸν λόγον αὐτοῦ; juxta quintam editionem τὴν ἀδολεσχίαν αὐτοῦ, quae omnia interpretantur, quod sit eloquium ejus, his litteris scribetur, MEM, HE, quod dicitur MA ( ), hoc est, quod, vel quid. Deinde SIN, IOD, HETH, quod legimus SIA ( ), id est, eloquium. O autem, quod scribitur per solam litteram VAU, αὐτοῦ, id est, ejus, significat, simulque commixtum legitur MASIO ( ), a superiori verbo HE secundam litteram plus habens. De varietate interpretationis diximus, quae molesta erit negligentibus, studiosis grata: nunc ad sensum eorum, quae scripta sunt, transeamus. Dedi stuporem dentibus vestris, et non redistis ad me, dicit Dominus. Prohibui a vobis imbrem, et plui super civitatem unam, et super alteram non plui, et venerunt duae et tres civitates ad unam ut biberent aquas, et non sunt satiatae: et nec sic redistis ad me, dicit Dominus. Percussi vos in vento urente, et aurugine hortos vestros et vineas et oliveta atque ficeta, et non redistis ad me, dicit Dominus. Misi in vos mortem in via Aegypti, et percussi in gladio juvenes vestros, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. Subverti vos sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. Idcirco haec faciam tibi, o Israel, ut qui praeterita contempsisti, saltem ad ea quae illaturus sum, corrigaris. Cumque dixerit, haec faciam tibi, quid facturus sit tacet, ut dum ad singula poenarum genera Israel pendet incertus (quae 279 ideo terribiliora sunt, quia omnia suspicantur), agat poenitentiam: ne Deus inferat quae minatur. Postquam autem fecero tibi quae me facturum esse contestor, praeparare ad invocandum Dominum Deum tuum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II). Sive praeparare in occursum Dei tui, ut venientem ad te Dominum, tota aviditate suscipias. Iste est qui firmat tonitruum, sive montes confirmat, ad cujus vocem coelorum cardines et terrae fundamenta quatiuntur (Eccl. XVI). Iste qui creat spiritum, quem in hoc loco non Spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur; sed ventum intelligimus, sive spiritum hominis: quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus qui est in eo; et ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus (Rom. VIII). Vel certe spiritum, animam debemus accipere, secundum illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur (Ps. CIII, 19). Et: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et hoc dicens exspiravit (Luc. XXIII, 46). Cumque creaverit spiritum, annuntiat hominibus eloquium suum, sive annuntiat homini eloquium ejus, qui cogitationum secreta cognoscit, et quid latens animus tacito sermone tractet, intelligit, juxta illud quod in Jeremia secundum Hebraicum legimus: Parvum est cor hominis [Al. omnium et hominum] et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes (Jer. XVII, 9, 10). Quod et in centesimo tricesimo octavo psalmo Scriptura testatur: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Et est sensus: Antequam conderer, priusquam deformarer in membra, dum adhuc in semine continerer, viderunt me oculi tui. Et Jeremias audit a Domino: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5). Et evangelista: Videns, ait, Dominus cogitationes eorum (Luc. XI, 17). Sin autem legerimus, annuntians homini eloquium suum, juxta superius dictum accipiendum, in quo ait: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum servis suis prophetis (Supra, III, 7). Qui autem annuntiat cogitationes hominis, et eloquium ejus, sive suum, ipse est qui facit auroram et 280 diluculum, et complet nubibus omnia, et graditur super excelsa terrarum; cujus nomen est Dominus Deus omnipotens. Pro quo in Septuaginta legitur: Annuntians in homines Christum suum: sub qua occasione haeretici, Spiritum sanctum creatum volunt ordine sequente: creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum: ut ille creatus sit, hic annuntietur in populis. Quibus respondebimus juxta sensum eorum, et Vulgatam editionem: Qui creator est omnium, et firmat tonitruum, sive fingit montes, consequenter educit ventos de thesauris suis, et quasi universitatis conditor, Filium suum Christum hominibus repromittit. Postquam autem Christus fuerit nuntiatus, tunc nobis veritatis lumen aperitur, non ad perfectum; quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus, et per speculum et imaginem ea quae ventura sunt, contemplamur (I Cor. XIII). Unde sequitur: faciens mane et nebulam, et ascendens super excelsa terrae. Excelsus enim in excelsis est Dominus, et non habitat in humilibus, qui excelsus est; sed creator montium ascendit in montes, in his qui municipatum habent in coelestibus, et in carne ambulantes non vivunt secundum carnem, sed secundum spiritum. Quod si juxta Symmachum et Aquilam legerimus: haec faciam tibi, Israel, postea, et cum haec fecero tibi, praepara te adversari Deo tuo, sic intelligendum est: Feci ut te corrigerem, quae praeteritus sermo descripsit, et quia noluisti reverti ad me, faciam tibi, quae meo continentur arcano. Occidisti servos, quos ad te miseram: mittam novissime Filium meum: tu autem juxta consuetudinem tuam, qua semper voluntati Domini restitisti, praepara te ut contradicas et adverseris Deo tuo: juxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34). Et hoc dicit, non quo praecipiat quid facere debeat; sed ante praedicit quid sponte facturus sit, quasi increpans et arguens, ut saltem correptus non faciat quod praedictum est. (CAP. V) (Cap. V.--Vers I, 2) . Audite verbum istud, quod [Al. quo] ego levo super vos planctum. Domus Israel 281 cecidit: non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. LXX: Audite verbum istud, quod ego assumam super vos planctum. Domus Israel cecidit, non adjiciet amplius ut resurgat. Virgo Israel projecta est super terram suam, non est qui suscitet eam. Quantum ad ordinem litterae pertinet et coeptam historiae veritatem, decem tribus, quae appellantur Israel, ductae in captivitatem, nequaquam in terram suam postea sunt reversae. Virgo autem appellatur populus Israel: non quia in virginitatis permanserit puritate, sed quia quondam instar virginis sit Domino copulatus. Unde et planctum super eum propheta jubetur assumere, quod nequaquam in antiquum restituatur gradum. Quantum vero ad intelligentiam spiritualem: planctum super omnem Israel, qui Deum mente cernebat, et postea ei servire desivit, assumit propheta, secundum illud quod Ezechieli praecipitur (Ezech. II), ut devoret librum, in quo et intus et foris scriptum erat lamentatio, et carmen, et vae. Intus intellige Salomonis canticum sequens, qui ait: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Et quadragesimum quartum psalmum, in quo scriptum est: Omnis gloria filiae regis intrinsecus. Foris autem est quidquid in littera legitur, et videtur in cortice, et in medulla spiritus non tenetur. Itaque et juxta litteram, et juxta tropologiam, in omnibus prophetarum libris scriptus est planctus super eos qui post peccata agunt poenitentiam: Carmen super illos qui nulla peccatorum sorde maculati, cantico et laude sunt digni: Vae super eos qui non agunt poenitentiam; sed juxta duritiam cordis sui thesaurizant sibi iram in die irae. Si autem, ut diximus, planctus est super eos qui agunt poenitentiam; et poenitentia reddit vulneris sanitatem: quomodo juxta Septuaginta dicitur, Domus Israel cecidit, amplius non resurget. Virgo Israel erravit in terra sua, non est qui suscitet eam? Quod sic solvi potest: Postquam domus Israel sua voluntate corruerit, nequaquam pristinam recipiet dignitatem: postquam virgo Israel erraverit in terra sua, ultra invenire non poterit suscitantem. Et considera verborum proprietates. Qui 282 domus est, et numeratur in turba, cadere dicitur. Qui autem de numero virginum, si erraverit, ob leve quoque [ F. quodque] peccatum non poterit suscitari: non quo non suscitetur, sed nequaquam suscitetur virgo Israel, et nequaquam resurgat Dominus Israel. Non est enim eadem gloria ejus qui semper secutus est Dominum, et ejus qui aberraverit a grege, et postea boni pastoris reportatus est humeris (Luc. XV). Unde et per alium prophetam Dominus ait: Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XVIII, 32). Poenitentia non sanctitati purissimae et Ecclesiae Christi (quae non habet rugam neque maculam), sed morti et inferis comparata fit melior. Haec dicimus, non quo juxta Novatum tollamus spem poenitentiae, sed quo timidiores faciamus eos, et idcirco sollicitos, qui aperta janua poenitentiae, dum sperant futura, perdunt praesentia, et qui absque vulnere poterant permanere, incauti vulnus accipiunt, ut postea dolore crucientur. Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV), et stella a stella differt in claritate: ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV): sanctis splendentibus sicut sol et luna, vesper et lucifer. Qui autem post peccatum egerint poenitentiam, pro diversitate meritorum stellis aliis aequabuntur. (Vers. 3.) Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum, et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. LXX similiter. Causas quibus domus Israel corruens non resurgat, et virgo Israel errans, vel projecta in terram, non habeat suscitantem, reddit sermo divinus: Urbs, inquiens, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel: ut ubi quondam fuerat multitudo, propter nimiam vastitatem, vix decima remaneat pars. Et ne omnino haerentes litterae, sacramenta numerorum relinquamus intacta: septenarium numerum esse sanctum, etiam sabbatum probat, in quo requievit Deus ab omnibus operibus suis (Genes. II). Et jubet ne quid in eo operis servilis fiat, nisi ea tantum quae ad animam pertinent: et ne in eo onera portemus (Num. XV). Unde 283 et in solitudine qui die sabbati ligna collegerat, quae arsura sunt, sententia Domini condemnatur, Et septem hebdomades complent numerum sanctae Pentecostes: et Jubilaeus annus remissionis tubarumque clangentium hoc numero texitur. In septimo quoque mense figuntur tabernacula, et Hebraeus, cum sex annis servierit, anno septimo liberabitur. Novit et hoc saecularis philosophia, et medicorum libri, quorum Galenus disertissimus atque doctissimus scripsit ternos libros κρίσεων καὶ τῶν κριτικῶν ἡμερῶν, in quibus septenarii numeri ostendens potentiam, ardentissimas febres septimo dicit solvi die: aut si tanta humoris noxii et pituitae fuerit magnitudo, ut primae hebdomadis nequaquam fervore consumpta sit, secundae hebdomadis ultimus exspectatur dies, id est, quartus decimus. Quod si hunc, ut juxta Hippocratem loquar, νόσος vicerit, transeunt ad vicesimam primam diem, hoc est, ad finem tertiae hebdomadis: ita ab initio mundi diebus conditis, ut omnes labores et molestiae septimo numero conquiescant. Denique et captivitas populi Israel, templique subversio, septuagesimo anno desolationis impleta est, et septem astra juxta numerum dierum dicuntur errantia. De cujus numeri sacramentis in Scipionis somnio plenius narrat Tullius: et obscurissimus Platonis Timaeus liber est, qui ne Ciceronis quidem aureo ore fit planior. Sicut igitur Septenarius numerus habet sacramentum suum, sic sanctificatus atque perfectus, et ut ita dicam, verus est numerus, qui unione retinetur, et unius Dei majestate concluditur [ Al. recluditur]. Unde dicit Filius: Ego in Patre, et Pater in me (Joann. XIV, 11): volensque omnes unum esse cum Patre, loquitur ad eum: Pater, da, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint (Ibid. XVII, 21). Prima ergo beatitudo est esse in primo numero, qui unus et verus est; secunda, in secundo, id est, in decade; tertia in tertio, id est, in hecatontade. Sicut enim decas decima unione completur, sic hecatontas ex decem decadibus struitur. Quartus numerus, 284 qui millenario continetur, de decem constat hecatontadibus. Cum igitur quis egerit poenitentiam, de millenario et quarto numero vix revertitur ad centenarium et tertium numerum. Rursum qui in centenario est, vix redit ad secundum primae decadis numerum, atque ita fit ut domus Israel quae corruerat, non possit resurgere, et virgo Israel quae erraverat, in terra non habeat suscitantem: quia qui semel ab unione discesserit, et illam purissimae virginitatis perdiderit gloriam (de qua Apostolus dicit: Zelo enim vos zelo Dei, et statui vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI), in qua non est macula neque ruga), pristinum statum et unionis beatitudinem recipere non valebit: et vix ei concedetur, ut de mille revertatur ad centum, et de centum ad decem redeat. Haec breviter sum locutus, ne omnino in hoc capitulo propter numerorum difficultatem fugisse viderer tropologiam. (Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus domui Israel: quaerite me, et vivetis, et nolite quarere Bethel, et in Galgala nolite intrare, et in Bersabee ne transieritis: quoniam [Vulg. non transibitis, quia] Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. LXX: Quia haec dicit Dominus ad domum Israel: querite me, et vivetis, et nolite quaerere Bethel, et in Galgala ne ingrediamini, et super puteum juramenti non transeatis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit quasi non sit. Moris [ Al. mos] est Scripturarum semper adversis laeta subjungere, et postquam tristia Deus fuerit comminatus, ad poenitentiam eos quos terruit, provocat, juxta illud quod in Isaia legimus: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis, semen pessimum, filii iniqui (Isai. I, 4). Cumque dixisset, terra vestra deserta, civitates vestrae igne consumptae, regiones vestras coram vobis [Al. in conspectu vestro] alieni comedent, loquitur ad eos meliora promittens: Lavamini, mundi estote: auferte malitias vestras ab animis vestris. Discite benefacere [Al. bonum facere]: quaerite judicium, judicate pupillo, justificate viduam: et venite, disputemus, dicit Dominus (Ibid. XVI, 17). Quomodo ergo in Isaia, quos severa voce terruerat, blanda oratione sustentat: ita et 285 in hoc propheta, quibus dixerat: Domus Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat: virgo Israel erravit in terra, non est qui suscitet eam. Non loquitur ad eos, et dicit: Domus Israel, id est, decem tribus, quaerite me et vivetis: quoniam in eo quod me non quaeritis, estis mortui. Cumque quaesieritis, invenietis: et cum inveneritis, vivetis. Et nolite quaerere Bethel, in qua erat vitulus aureus, et Galgalam locum idololatriae, de quo et supra dixi: Omnis malitia eorum in Galgalis (Osee IX, 15). Et in Bersabee non transibitis. Pulchre in Bersabee, inquit, hoc est ad puteum juramenti, non transibitis: ubi si quando errabat tribus Juda, idola adorare consueverat. Intantum autem simulacrorum cultu furebat Israel, ut nequaquam contentus idolis suis, ad aliena transiret. Denique Galgata, inquit, captiva ducetur, et Bethel erit inutilis, sive penitus non subsistens, cum idola in ea subversa fuerint. De Bersabee omnino tacuit; quia victis decem tribubus, urbs nomine Bersabee, quae erat in tribu Juda illo tempore, nec capta nec destructa est. Simulque animadvertendum, quod Septuaginta interpretes in praesenti loco nomen Bersabee interpretati sint, dicentes, puteum juramenti, et in posterioribus ipsum nomen posuerunt: Vivit Deus tuus Dan: et vivit via Bersabee. Viam autem Bersabee posuerunt, quod de Israel longo itinere pergebant ad ultimos terminos Judae, qui erant in Geraris, et Aegyptiae solitudini jungebantur, ut idola colerent. Est autem locus in quo habitavit Abraham: et ex eo quod cum Abimelech, datis septem ovibus, in foedus mutuum juraverunt, appellatus est puteus juramenti, sive puteus septimi, propter numerum septem ovium (Genes. XXV): SABE ( ) enim utrumque significat. Praecipit autem secundum leges allegoriae domui Israel, id est, his qui sibi notitiam Dei pollicentur, ut non quaerant Bethel, et non introeant in Galgalam, et non transeant, vel ascendant ad puteum juramenti; sed magis quaerant Deum, et vivant in eo. Quaerunt autem Bethel, quod interpretatur domus Dei, qui dicunt: Templum Domini, templum Domini: et confidunt in aedificiis, de quibus Dominus ad discipulos loquebatur: Venient 286 dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur (Luc. XXI, 6). Et ingrediuntur in Galgalis, qui post adventum Christi rursum cupiunt circumcidi. In Galgalis enim secundo populus circumcisus est. Unde et ipse locus nomen accepit: eo quod abstulerit Dominus opprobrium Aegypti ab eis (Jos. V). Et in Bersabee, inquit, sive ad puteum juramenti non transibitis: ne illos putetis terminos Judaeae, quos olim secundum litteram Scriptura promiserat a Dan usque Bersabee: nec dicatis ultra cum propheta: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 1); sed audite cum apostolis: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4): quia Galgala, id est, carnis circumcisio, captiva ducetur a vera circumcisione cordis: et Bethel, quam putatis domum Dei, non subsistet, sive, ut melius arbitror, erit inutilis, id est, AVEN ( ): ut nequaquam appelletur domus Dei, sed vocetur domus inutilis, sive idoli. Aliter: Quaerit Bethel, qui tantum litteram sequitur occidentem, nec sensum, qui Deus est, quaerit in verbis: et intrat in Galgala, qui ad majores entitur revelationes, supernorum sibi scientiam repromittens, transitque, sive ascendit ad puteum, de quo Samaritana haurire cupiens aquas, quae sitim satiare non possent, ignorabat eum, de cujus ventre procedunt flumina salientis aquae in vitam aeternam (Joann. IV). (Vers 6.) Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Joseph: et devorabit, et non sit [Vulg. erit] qui exstinguat Bethel. LXX: Quaerite Dominum, et vivite: ne forte succendatur ut ignis domus Joseph: et devoret eam, et non sit qui exstinguat domum Israel. Quomodo ex persona Dei dicitur: Quaerite me, et vivetis, ita propheta de Domino loquitur, ut quaerant eum, et vivant. In eo enim quod quaerunt Dominum, vivere incipiunt: sin autem non quaesierint eum, et idcirco non vixerint, statim succendetur ut ignis domus Joseph, quam propter Jeroboam, qui de tribu Ephraim et de domo Joseph fuit, decem tribus sentire debemus, quae appellabantur Israel, et ex majore populi parte nomen pristinum possidebant. Duae autem tribus quae regebantur a stirpe David, qui de tribu Juda 287 fuit, vocatae sunt Judas, et possidebant Jerusalem, in qua erat templum Dei. Cumque succensa fuerit domus Joseph, devorabit atque consumet Bethel, de qua superius dixi: Nolite quaerere Bethel, et non erit qui exstinguat, cum a regibus suis fuerit incensa. Pro Bethel in LXX legitur domus Israel, sensum magis quam verbum interpretantibus, ut, succedente rege Jeroboam, et cunctis deinceps regibus qui ei imperio successerunt, ardeant decem tribus, quae appellantur Israel. Iste est ignis qui succenditur, sive resplendet et inflammat domum Joseph, ut consumatur Bethel, de quo alibi dicitur: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis (Isai. L, 11). Et quia crebro domum Joseph (propter Jeroboam, qui a stirpe David populum Dei separavit, et vaccas fecit aureas in Dan et in Bethel, et dixit, non est pars nobis in David, neque haereditas in filio Jesse [I Reg. XXII, 36] ) ad personam haereticorum retulimus, qui sermone composito, decora atque formosa, et ut ita dicam, aurea simulacra finxerunt, et adorant opera manuum suarum, et agriculturae sub vaccarum specie sibi imaginem repromittunt, dicitur ad eos: Quaerite Dominum, et vivite, eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 16): ut postquam ambulaverint in eo et invenerint veritatem, tunc incipiant vivere qui prius mortui erant. Et nisi hoc fecerint, diaboli comburentur ardoribus: nullusque poterit inveniri de principibus eorum qui et ipsi haeretico igni succensi sunt, qui possit vorantem cuncta flammam restinguere, et praecipue Bethel, quae falsum sibi domus Dei nomen assumit. (Vers. 8 seq.) Qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis, facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem nocte [Vulg. noctem] mutantem. Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. LXX: Qui facit in excelso judicium et justitiam in terra posuit: qui facit omnia, et transformat et convertit in mane umbram mortis, et diem nocte contenebrat [Al. contenebrans]. Qui vocat aquam maris, 288 et effundit eam super faciem terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus. Qui dividit contritionem super fortitudinem, et miseriam super munitionem adducit. Multum in hoc loco ab Hebraica veritate editio Vulgata discordat, sicut absque commonitione nostra ex his quae proposuimus, prudens statim lector intelligit. Itaque exponamus primum juxta Hebraeos, et postea quid nobis videatur in translatione LXX, Christo si meruimus pandente, dicamus domus Joseph, id est, domus Ephraim, ac per hoc regia, et Bethel, sive sicut LXX transtulerunt, domus Israel, id est, et reges et populi, et cultores et idola pariter subvertentur, qui iniquo judicio Deum ad iracundiam provocaverunt. Et converterunt dulcedinem judicii in absinthii amaritudinem, quod genus est herbae amarissimae, assumentes iniquitatem, et justitiam relinquentes. Quae sit autem ista justitia, sequens versus ostendit: Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem nocte mutantem. De quo supra dixerat: Formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen ejus, ipse est Creator Arcturi qui Hebraice CHIMA ( ) dicitur, et a Symmacho et Theodotione, εἰς πλειάδα vertitur, quem vulgo Bootem vocant: quodque sequitur, Oriona, qui Hebraice dicitur CHASIL ( ), Symmachus absolute stellas, Theodotio interpretatus est vesperum: Hebraeus autem, qui nos in Scripturis sanctis erudivit, CHASIL interpretari putat splendorem, et significare generaliter astra fulgentia. Quando autem audimus Arcturum et Oriona, non debemus sequi fabulas poetarum, et ridicula ac portentosa mendacia, quibus etiam coelum infamare conantur, et mercedem stupri inter sidera collocare, dicentes (Aeneid. lib. I et III): Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones: Armatumque auro circumspicit Oriona: Sed scire Hebraea nomina, quae apud eos aliter appellantur, vocabulis fabularum 289 gentilium in linguam nostram esse translata, qui non possumus intelligere quod dicitur, nisi per ea vocabula quae usu didicimus et errore combibimus. Unde et in Regum volumine RAPHAIM ( ) Hebraeum, Graeci titanas transtulerunt: quae apud ethnicos celeberrima fabula est, ex qua in laudes deorum scribunt γιγαντομαχίας, et tela Typhoea, et impositum Encelado Aetnam montem, de cujus motu [ Al. ad motum] Trinacria contremiscat. Iste autem Deus creator omnium, qui facit Arcturum et Orionem, noctem in diem et diem in noctem commutat, et aquas maris amarissimas aethereo calore suspensas excolat, et eliquat in dulcem pluviarum saporem, instar medicinalis cucurbitae, quae calore superioris gyri, humorem et sanguinem sursum trahit: ex quo discimus unde sint pluviae. Quodque sequitur: Qui subridet vastitatem super robustum, ad praesens tempus revertitur, et est ordo: Qui Creator est omnium, comminatur etiam captivitatem super Samariam, et depopulationem super potentem adfert: quoniam convertit in absinthium judicium, et justitiam relinquit in terra. Ubi nos diximus, qui subridet, Aquila interpretatus est, ὁ μειδιῶν. Proprie autem μειδίαμα dicitur, quod nos subrisionem possumus appellare, quando quis irascitur, et apertis paululum labiis subridere se simulat, ut irae ostendat magnitudinem. Dicamus et juxta LXX. Deus in excelso facit judicium, quando judicat veritatem, et reddit unicuique secundum opus suum: et omnis qui imitator et filius ejus esse desiderat, et esse perfectus, sicut Pater ejus perfectus est, qui moratur in coelo (Matt. V), facit in excelso judicium, et non imitatur eum judicem, qui Deum non timebat, et hominem non verebatur, et perversitate judicii, sententiam suam non levabat ad coelum, sed ad humilia detrahebat (Luc. XVIII). Quodque sequitur: et justitiam in terra posuit, juxta illud debemus accipere, quod dederit nobis Christum justitiam suam, et non projecerit eam: sed deposuerit in terram, ut, omni iniquitate superata, nos de terrenis coelestes faceret. Ego puto ex hoc loco etiam gentilem poetam furatum 290 fuisse, qui de rusticorum simplicitate et beatitudine edisserens, intulit: Extrema per illos Justitia, excedens terris, vestigia fecit. Quod autem dicunt, faciens omnia atque transformans, uno verbo Arcturum et Oriona comprehendunt, negligentes proprietatem nominum in Graecum transferre sermonem. Transformat autem Deus omnia, quando facit de terrenis coelestia, et homines Angelorum donat similitudine: quando luna solis fulgore rutilabit, et sol habebit lumen septuplum, quando animalis, et infirmus et corruptibilis homo transformatur in spiritualem et robustum et in incorruptum, mutans gloriam, non naturam: quando intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti, et implebitur quod scriptum est: Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41). Quando omnis creatura liberabitur de servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Iste Deus qui cuncta transformat, etiam umbram mortis mutat in lucem (Luc. I): quando hi qui sedebant in tenebris et umbra mortis, viderunt lucem magnam, et qui erant filii noctis et tenebrarum, facti sunt filii lucis, et filii diei. Iste est Deus qui etiam diem vertit in tenebras: eorum diem qui dixerunt: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6), aufer de terra talem: quando ab hora sexta in typum Judaicae caecitatis dies in noctem versus est. Et non solum secundum litteram, sed etiam secundum altiorem intelligentiam, lux quae eis oriebatur in Lege et prophetis, versa est in tenebras, ignorantibus, quid legant, quid audiant, ut impleatur de illis quod scriptum est: Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Iste Deus vocat ad se aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, de peccatoribus justos faciens. Ad quod exponendum, unum tantum studio brevitatis ponamus exemplum. Paulus apostolus quasi turbo violentes et saeva tempestas, et tumentis [ Al. tumentes] maris gurges persequebatur, et opprimere nitebatur Ecclesiam Dei. Qui vocatus a Domino, effusus est super 291 faciem universae terrae, ut praedicaret Evangelium de Jerosolymis usque ad Illyricum, et aedificaret non super alterius fundamentum, ubi jam fuerat praedicatum (Rom. XV); sed usque ad Hispanias tenderet, et a mari Rubro, immo ab Oceano usque ad Oceanum curreret, imitans Dominum suum et solem justitiae, de quo legimus: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Ps. XVIII, 7), ut ante eum terra deficeret, quam studium praedicandi. Iste Deus et contritionem dividit super fortitudinem, ut eos qui male fortes sunt, imbecilles faciat, et imitari possint Apostolum dicentem: Quando infirmus sum, tunc fortior sum (II Cor. XII). Nam et filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. XXVI). Fortitudo corporis, imbecillitas animae est: et rursum animae fortitudo, imbecillitas corporis est. Igitur Dominus qui omnia ratione dispensat, et vero facit cuncta judicio, dividit contritionem super robustum inimicum, ut inducat miseriam super munitionem, quae se erigit contra scientiam Dei. De qua et in Proverbiis legimus: Civitates robustas ingressus est sapiens, et destruxit munitionem, in qua confidebant impii (Prov. XXI, 22). Hoc et ad omnem quidem fortitudinem saecularem; sed proprie contra haereticos facit, qui argumentis et sophismatibus, et arte dialectica, dogmatum falsitatem roborare conantur. Sed destruit eam sapiens vir, et Dei adjutus auxilio, omnem munitionem ostendit esse vanissimam, ut inducat super eam miseriam, et, inclinata superbia, possit cum Apostolo dicere: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? (Vers. 10.) Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. LXX: Odio habuerunt in portis arguentem, et verbum sanctum abominati sunt. Hi super quos Deus subridet vastitatem, et affert in eos populationem, qui in malo robusti sunt, et ad opprimendum potentes, odio habuerunt in porta, id est, in judicio corripientem: vel me, vel alios prophetas, qui ad eos missi sunt, et loquentem perfecte, sive verbum immaculatum, ut interpretatus est 292 Symmachus, aut sermonem sanctum, ut Theodotio et LXX transtulerunt. In porta autem, juxta veterem Judaici morem, populi fuisse judicia, et saepe legimus, et crebro interpretati sumus, ut nec agricola ad causam veniens, frequentia civitatis et novo terreretur aspectu, nec urbis habitator longe ab urbe properaret, et subvectionem quaereret jumentorum. Hoc juxta litteram dixerimus. Caeterum grande peccatum est odisse corripientem, maxime si te non odio, sed amore corripiat, si solus ad solum, si assumpto fratre altero, si postea praesente Ecclesia, ut non studio detrahendi, sed emendationis tuae videatur crimen ingerere (Matth. XVIII). Duplices portas, mortis et vitae, vitiorum atque virtutum, saepe in Scripturis legimus, ut illud in Psalmis: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Isai. IX, 16); haud dubium quin Ecclesiam significet excelsus mons Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multitudinem angelorum: et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis. Qui in portis Sion fuerit exaltatus, portas mortis timere non poterit, de quibus Petro Dominus loquebatur: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matt. XVI, 18). Portas virtutis manifeste in alio psalmo discimus: Aperite mihi portas justitiae: ingressus in eas confitebor Domino. Haec porta Domini: justi intrabunt in eam (Ps. XVII, 19). Denique et Sapientia in portis civitatis confidens dixit: Quanto tempore innocentes obtinuerint justitiam, non confundentur (Sapien. VI, 11). Ego portas civitatis, hoc est, animae credentis in Christum, puto esse virtutes, per quas ad credentes Christus ingreditur. Et quia non est scriptum in quibus portis oderint corripientem, utrum in malis, an in bonis, nos ad utrumque referamus. In vitiorum portis stantes peccatores arguit propheta, et idcirco detestationi habetur ab eis. Aut certe ipse propheta stat in portis initiisque virtutum, et odio habetur ab his, quos corripit, nec sufficit peccatoribus odisse in portis arguentem, sive corripientem, 293 nisi verbum sanctum abominentur quod de ejus ore profertur. Qui enim non recipit prophetam, non recipit eum qui misit illum (Matt. X). Sin autem verbum sanctum, vel qui perfecte loquebatur, abominati sunt (porro verbum sanctum Dominus est Jesus, de quo dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem [Ps. XV, 10] ), omnes Judaei dicentes anathema Jesu, verbum Dei abominantur, quod et perfectum et sanctum et immaculatum est. Abominatio enim peccatori est pietas. Quidquid autem de Judaeis diximus, tam ad ethnicos quam ad haereticos referri potest, quorum alii omnes Scripturas sanctas abominantur, in quibus verbum Dei est: alii dum perverse intelligunt quod legunt, abominationem ponunt in Domo Dei. (Vers. 11 seqq.) Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis. Vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum; quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra, hostes justi, accipientes munera, et pauperes in porta deprimentes: ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. LXX: Propterea quia pugno percutiebatis pauperes, et munera electa accipiebatis ab eis, domos dolatis lapidibus aedificastis, et non habitabitis in eis. Vineas desiderabiles plantastis, et non bibetis vinum earum; quia ego cognovi multas impietates vestras, et fortia peccata vestra: conculcantes justum, accipientes commutationes, et pauperes in portis declinantes: ideo qui intelligit, in tempore illo silebit, quia tempus malum est. Ne forsitan putaret Israel quod propter solam idololatriam hostibus traderetur ad poenam, jungit et caetera, quae, amissa veritatis religione, commiserit. Diripiebatis, inquit, pauperem ut ab eo tolleretis, qui [ Al. quae] victui necessaria vix habebat, et quidquid pretiosum videbatis et pulchrum, vestris usibus tradebatis. Unde et ex pretio eorum, quae rapiebatis et tollebatis a paupere, domos quadro lapide aedificastis, ut spoliantes homines, 294 parietes marmoribus vestiretis, quas quia aedificastis de rapinis, et non solum mansioni et tecto, quod exigit humana fragilitas, sed pulchritudini et deliciis praeparastis, repentina captivitate, vel morte subtracti, non habitabitis in eis. Vineas quoque amantissimas futuris potibus providentes plantastis, et non bibetis ex eis vinum, quia ego universa scelera vestra et peccata cognovi, et peccata fortia, quae meam iracundiam provocarunt. Qui estis hostes justitiae, sive omnis justi, et accipitis munera, et pauperes in judicio deprimitis. Ideo qui pauper et prudens est, cum redemptum judicem viderit, tacebit in tempore illo, quia tempus malum est. Vel certe ita intelligendum: quid prodest nunc vicina captivitate vestra enumerare peccata, cum jam nullum remedium sit, et muros urbium vestrarum hostilis cingat exercitus? Possumus hoc ipsum et de haereticis dicere, qui diripiunt pauperem, sive stricta manu percutiunt caput ejus, hoc enim Graece significat κατεκονδύλιζον, juxta illud quod supra legimus, percutientes in capite pauperem. Non enim percutiunt haeretici nisi pauperem, qui sustinere non potest comminationem: nec in aliis membris, sed in principali cordis et in fidei veritate. Pauperes reor qui simplici contenti fide, haereticorum malitiae non valent respondere. Sed et quidquid boni operis in Dei munera praepararunt, nisi adversariis restiterint, perdent [ Al. perderent] tempore pugnae atque certaminis: qui adversarii compositione structuraque verborum aedificant sibi domos, ut tuti maneant et securi. Sed non habitabunt in eis, cum ab ecclesiasticis viris destructae fuerint atque subversae. Et non solum domos aedificant, verum etiam amantissimas quoque et desiderabiles plantant vineas, ut Christi mysteria mentiantur; sed non bibent ex eis vinum, nisi quod est furor draconum insanabilis. Exspectavit enim Dominus, ut istae vineae afferrent fructus, et non attulerunt uvam, sed spinas vel labruscam: nec judicium, sed clamorem, quo contra Deum suum insano 295 ore blasphemant. Ideo autem non habitabunt in domibus suis, et non bibent vinum earum quas plantaverant, vinearum, quia cognovit Dominus multas impietates eorum. Hic cognitio, non juxta illud intelligenda est quod alibi legimus: Cognovit Dominus eos qui ejus sunt (II Tim. II, 19), sed quod nihil Deum lateat, et omnia peccantium secreta cognoscat. Cognovi, inquit, multas impietates: quae non solum multae, sed et fortes sunt, et opprimentes, sive conculcantes ipsam justitiam, vel eum qui justus est. Et accipitis, inquit, commutationem: pro qua omnes similiter ἐξίλασμα, id est, propitiationem transtulerunt: nos munus diximus; ἄλλαγμα autem juxta idioma Scripturarum pretium dicitur, quod in Evangelio quoque legimus: At quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matt. XVI, 26)? Pauperes quoque in portis declinaverunt: sive ut Symmachus interpretatus est, oppresserunt, ut contra judicii veritatem pretio sententiam venderent, incurrentes in illud quod scriptum est: Munera excaecant oculos etiam sapientium (Deut. XVI, 19). Quae accipiunt haeretici, ut austeritatem Scripturarum, quae peccatoribus tormenta denuntiant, vertant in beatitudinem: et cum divitibus prospera quaeque promittant, tantum apud pauperes truculenti sunt et severi. Quando igitur vir ecclesiasticus et prudens atque intelligens multas impietates in ea, quae vocatur domus Dei, esse cognoverit, et non solum multas, sed et fortes, et quae opprimere possint justitiam, et intantum doctorum rabiem processisse, ut accipiant pretium in judicio, et omnia pro muneribus faciant, pauperes quoque devitent in portis, et audire contemnant: taceat in illo tempore, ne det sanctum canibus, et mittat margaritas ante porcos (Matt. VII), qui conversi conculcent eas, et imitetur Jeremiam dicentem: Solus sedebam: quia amaritudine repletus sum (Jer. XV, 17). Et illud in Psalmis: Singularis sum ego donec transeam (Is. CXL, 10). 296 (Vers. 14, 15.) Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis: Odite malum, et diligite bonum, et constituite in portis judicium, si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. LXX: Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit sic Dominus Deus omnipotens vobiscum, sicut dixistis: Odio habuimus mala, et dileximus bona, et reddite in portis judicium, ut misereatur Dominus Deus his qui reliqui sunt de Joseph. Dicitis Deum esse vobiscum, quia sitis filii Abraham; audite quod sequitur: Si filii estis Abrahae, opera patris vestri facite (Joan. VIII, 39). Quae sunt opera patris vestri Abrahae? Diligite bonum, et non malum. Grande peccatum est, non solum facere malum, sed et diligere. Multi peccant, et expleto voluptatis ardore, mordentur conscientia sua, et poenitet eos peccati sui. Qui autem non solum non dolet se fecisse quod malum est, sed in suo scelere gloriatur, iste implet illud quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum impietatis, contemnit (Prov. XVIII, 3). Quaerite ergo bonum, et non malum. Si enim quaesieritis bonum, in eo quod quaeritis bonum, statim repellitis malum. Numquam autem quaereretis bonum, nisi prius repelleretis malum, implentes verba Psalmistae dicentis: Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27). Cumque quaesieritis bonum, et vitaveritis malum, tunc vivetis in eo qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Bonum quaerit, qui credit in eum qui in Evangelio loquitur: Ego sum pastor bonus (Ibid., X, 11). Repellit malum, qui fugit eum de quo scriptum est: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 16). Et in oratione Dominica dicit: Libera nos a malo (Matt. VI, 13). Cumque quaesieritis, inquit, bonum, et non malum, et vixeritis, tunc erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixeratis ideo eum esse vobiscum quia nati essetis de Abraham. Nec sufficit bonum quaerere, malumque non quaerere, nisi ἐπιείκησιν habeatis in 297 utroque, ut primum oderitis malum, deinde diligatis bonum. Odit malum, qui non solum voluptate non vincitur, sed odit opera voluptatis: et diligit bonum, qui non invitus, aut necessitate, aut metu legum facit quod bonum est; sed idcirco quia bonum est, ut mercedem boni operis habeat conscientiam suam [ Al. conscientia sua], et dilectionem quam erga bonum possidet. Unde et apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus (II Cor. IX). Non enim omnis eleemosyna placet Deo, nisi quae cum hilaritate profertur. Cumque oderitis malum, et dilexeritis bonum, constituite in portis judicium, de quo supra dictum est, ut, iniquitate expulsa, veritas redeat. Et si feceritis hoc, forsitan miserebitur Dominus Deus omnipotens residuis Joseph de tribu Ephraim et de decem tribubus, et captivitatem evadere poterunt. Quae omnia possunt et haereticis coaptari, ut deserto errore, quem finxerunt, redeant ad Ecclesiam, et oderint priora dogmata, diligantque in Ecclesia Domini veritatem, et judicium verum exerceant in portis vitiorum et virtutum, relinquentes illas, et ad has transeuntes, et sperent misericordiam qui ex faucibus diaboli evadere quiverint. Juxta LXX autem ordine commutato, sic manifestior lectio praesentis capituli reddi potest: Quomodo dixistis, odio habuimus mala, et dileximus bona, sic quaerite bonum et non malum, ut vivatis, et sicut Dominus Deus omnipotens vobiscum, et reddite in portis judicium, ut misereatur Dominus Deus omnipotens reliquiis Joseph.

(Vers. 16, 17.) Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator: In omnibus plateis planctus, et in cunctis quae foris sunt dicetur vae, vae. Et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. LXX: Ideo haec dicit Dominus Deus omnipotens: In cunctis plateis planctus: et in omnibus viis dicetur vae, vae. Vocabitur agricola ad luctum, et ad planctum hi qui sciunt lamentationem, 298 et in omnibus viis planctus: quia pertransibo per medium tui, dicit Dominus. Praecepi ut quaereretis bonum, et non malum, ut viveretis, essetque Dominus vobiscum. Et iterum intuli (ne semel tantum vos monitos diceretis): Odio habete malum, et diligite bonum et restituite judicium in portis, qui odio habuistis in porta corripientem, ut misereatur Dominus reliquiis Joseph: et quia facere noluistis, mea praecepta calcantes, et vertistis ad me scapulam recedentem: ideo haec dicit Dominus Deus omnipotens, qui est exercituum Dominus: ubique planctus, ubique moestitia. Agricolae vocabuntur ad luctum, et qui sciunt more provinciae praecinere ad concitandas lacrymas vocabuntur, ut nequaquam in omnibus plateis, sicut supra dictum est, sed in vineis sit planctus atque luctus; ubi quondam fuit materia laetitiae, sit origo lacrymarum. Et haec omnia fient, quia pertransibo, inquit, in medio tui. Verbum Hebraicum, pertransibo, quo eorum lingua dicitur EEBOR ( ), quoties in Scripturis sanctis ex persona Dei ponitur, pro poena accipiendum, ut nequaquam apud eos maneat; sed pertranseat ac relinquat. Unde et in aliis locis secundum interpretationem Aquilae, quando irascitur Deus, furorem suum et iram ἀνυπερθεσίαν vocat, quae omnia referri possunt ad haereticos, ut quia illa et illa quae justa sunt, facere noluerunt, sit in omnibus plateis eorum luctus. Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII): singulique haereticorum et gentilium in sabulis suis atque figmentis habent plateas, quibus consequenter infertur: Et in cunctis quae foris sunt dicetur, vae, vae. Qui enim in Ecclesia fuerint, non audient vae, quod poenarum ultimum est; sed si forte peccaverint, sumetur super eos lamentum. Ideo autem foris sive in omnibus viis dicetur, vae, vae: quia non habent unam viam quae ducit ad vitam, et quae via regia est, sed pravas atque perversas, et declinantes ad dexteram ac sinistram, dum 299 non audiunt Dominum dicentem: Ne sis justus multum. Et: Perversae sunt viae, quae a sinistris sunt. Incurruntque in duplex vae, carnis et spiritus, praesentis saeculi atque futuri. Cum econtrario ecclesiastici audiant: Gaudete, iterum dico, gaudete (Philip. IV, 4). Sed et agricola vocatur ad luctum (habent enim haeretici agricolas suos, in quorum arvis tribuli nascuntur et spinae), et ad planctum vocantur qui norunt plangere, vel sua, vel aliena peccata; quanquam et haec in bonam partem possimus accipere, ut vir ecclesiasticus et potens ad poenitentiam provocare, imitetur Dominum suum dicentem: Lamentati sumus, et non planxistis (Luc. VII, 32), et plangat haereticos [ Al. haereticum], sicut Saulem regem Israel planxit quondam Samuel (I Reg. XV). Et Apostolus lugere se dicit super eos qui non egerunt poenitentiam (II Cor. XII). In omnibus quoque vineis erit planctus, quia vineae Sodomorum vineae eorum. Et pro vino laetitiae, quod laetificat cor hominis, attulerunt vinum draconum et furorem aspidum insanabilem. Et haec universa patientur; quia pertransibit per medium eorum Dominus, ut non habitet inter eos, nec dicat: Habitabo in eis, et inambulabo. Et: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). (Vers. 18-20.) Vae desiderantibus diem Domini, ut [vulg. ad] quid eam vobis? Dies Domini iste tenebrae, et non lux: quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus, et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux? caligo, et non splendor in ea? LXX: Vae desiderantibus diem Domini, ut quid hanc vobis diem Domini? Et ea est tenebrae, et non lux. Quomodo si fugiat homo a facie leonis, et incidat in eum ursus, et introeat in domum et innitatur manibus suis super parietem, et mordeat eum coluber. Nonne tenebrae dies Domini, et non lux? et caligo, et non habet splendorem. Ne de tribu Juda Thecuites propheta omnino homines tribus suae negligere videretur, et ad decem tantum tribus conferre sermonem, ad utrumque regnum; hoc est, Judam et Israel nunc dirigit sermonem vaticinii, quod ex multis 300 quidem aliis, sed praecipue ex eo quod sequitur: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, intelligi potest: Vae igitur Judae Israelique dicentibus: Veniat dies, veniat praedicta captivitas, dummodo quod promittitur per prophetas, etiam restitutionis tempus consequatur. Non est enim tantum mali in captivitatis injuria, quantum boni in his quae post captivitatem Dominus pollicetur: quibus propheta respondit, frustra eos quod longo tempore post futurum est, in adventu Filii Dei post septuaginta annos captivitatis Babyloniae praestolari, quos vastitas atque pauperies et innumerabiles miseriae consequentur. Fugientibus enim, inquit, a facie Nabuchodonosor leonis, occurret Assuerus sub quo Esther narratur historia, sive, destructo Assyriorum et Chaldaeorum imperio, Medi, Persaeque consurgent. Cumque, regnante Cyro, fueritis reversi, et praecipiente Dario, coeperitis aedificare domum Domini, et omnem fiduciam habueritis in templo: ita ut requiescatis in eo, et lassas manus super parietes inclinetis: tunc veniet Alexander rex Macedonum, sive Antiochus cognomento Ἐπιφανὴς, qui moretur in templo, et vos instar colubri mordeat, nequaquam foris in Babylone, et in Susis, sed intra terminos terrae sanctae [ Al. vestrae]. Quibus rebus probatur, diem quam concupiscitis, non esse lucis et gaudii, sed tenebrarum atque tristitiae. Haec juxta historiam breviter diximus, ne penitus Judaeorum opinionem relinqueremus intactam. Caeterum nulli dubium est, omnes nostros diem tenebrarum, diem intelligere judicii, de qua scribit et Sophonias: Juxta est dies Domini magnus, et juxta est et velox nimis: vox diei Domini amara et dura (Sophon. I, 14). Et Isaias: Ecce dies Domini insanabilis venit, furoris et irae, ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo (Isai. XIII, 9). Simulque decutitur confidentia superborum, qui, ut apud homines justi appareant, solent diem exspectare judicii, et dicere: Utinam veniat Dominus, utinam nobis liceat dissolvi et esse cum Christo (Philip. I), imitantes Pharisaeum qui in Evangelio loquebatur (Luc. XVIII, 11, 12): Deus, ago gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, 301 raptores, injusti, adulteri, et sicut hic publicanus. Jejuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. Ex hoc enim ipso quod diem Domini desiderant, et non pertimescunt, digni supplicio judicantur, quia nullus hominum absque peccato est, et astra immunda sunt coram eo (Job. XXV). Et conclusit omnia sub peccato, ut omnium misereretur [ Al. misereatur] (Galat. III). Cum igitur nemo possit de Dei judicare judicio, et de otioso quoque verbo reddituri simus [ Al. sumus] rationem (Matth. XII): et Job quotidie pro filiis suis obtulerit hostias, ne quid forte perversum contra Dominum cogitarent (Job. I), quae temeritas est audire cum Corinthiis: Sine nobis regnatis [Al. regnastis]: atque utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus (I Cor. IV, 8). Certe si eos etiam propria conscientia non remorderet, debuerant imitari Paulum dicentem: Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. II, 29)? et pro omnibus esse solliciti, ne, quasi amatores sui, ut ipsi regnent, aliorum tormenta desiderarent [ Al. desiderent]: quomodo si quis velit capi patriam suam urbemque subverti, ut solus amicitia victorum perfruatur. Solemus in angustiis et tribulationibus dicere: utinam mihi liceat exire de corpore, et saeculi hujus miseriis liberari, nescientes quia quamdiu in hac carne versamur, habemus locum poenitentiae: si autem recesserimus, audiemus illud Prophetae: In inferno autem quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6)? Ista est saeculi tristitia, quae ducit ad mortem, qua Apostolus non vult perire eum qui cum uxore patris fuerat fornicatus (I Cor. V), qua et Judas periit infelix, qui abundantiori absorptus tristitia, proditioni homicidium copulavit (Matth. XXVII), et homicidium omnibus pejus homicidiis: ut ubi putabat remedium, et mortem suspendii finem malorum, ibi leonem et ursum et colubrum reperiret. Quibus nominibus videntur mihi significari vel diversa supplicia, vel ipse diabolus, qui recte et leo et ursus et coluber appellatur. Cumque nos putaverimus Isaiam audire dicentem: Vade, populus meus, intra cubicula tua: claude ostium, abscondere pusillum donec transeat ira Domini (Isai. XXVI, 20), et esse quasi in domo nostra, quasi in inferno requiescere: tunc mordebit nos coluber qui in praesenti loco Nahas, in Job appellatur Leviathan. De cujus 302 natura et terrore multiplici plenius in ipso volumine discimus. In caligine autem et tenebris quae contraria sunt luci et splendori, tormentorum diversitas explicatur. (Vers. 21, 22.) Odi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coeluum vestrorum. Quod si attuleritis [Vulg. obtuleritis] mihi holocaustomata et munera vestra, non accipiam, et vota pinguium vestrorum non respiciam. LXX: Odio habui et repuli festivitates [Al. solemnitates] vestras, nec odorabor in conventionibus vestris. Et si obtuleritis mihi holocausta et sacrificia, non suscipiam, et salutare praesentiae vestrae non respiciam: Proprie hoc contra tribum Juda dicitur, et eos qui ex Israel ad Dei caeremonias commigrarant, et nihilominus non recedebant de excelsis, colebantque idola, et peccatorum magnitudine Dei sacrificia polluebant. Numquam enim reor quod de oblationibus vitulorum, quas offerebant in Dan et Bethel, dixerit: si obtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra, non suscipiam. Odit autem Deus et non solum odit; sed et projecit festivitates eorum, qui fugiunt leonem et incurrunt in ursum, et ingrediuntur domum, et a serpente mordentur, quia non celebrant festivitates Dei, sed festivitates suas, dicente Domino: Odi et projeci festivitates vestras. Et hujuscemodi hominum conventum odoremque non suscipit, nec habet in odorem bonae fragrantiae, et omnia eorum munera detestatur, et pinguissima vota non respicit. Quod quidem non solum illius temporis hominibus, sed et nobis accidet, si similia delinquamus, et de rapinis et perjuriis sceleribusque quaesita, Deo nos putemus offerre, et nostra peccata redimere, cum legerimus Zachaeum quidquid rapuerat in quadruplum reddidisse, et de his quae bene quaesierat, mediam obtulisse substantiam (Luc. XIX). Neque enim quod male quaesitum erat in Dei donaria poterat offerre, nisi prius dominis suis redderet, et postea impleret quod scriptum est: Honora Dominum de justis tuis laboribus (Prov. III, 9); et: Redemptio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII, 8): de mercede enim meretricis Deus vota non suscipit (Deut. XXIII). Econtrario justus dicere potest: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Quae oratio Judae proditori versa est 303 in peccatum: non enim habebat bonum odorem; sed opere loquebatur: Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). Quae omnia et de haereticis dicere possumus, qui dum fugiunt leonem, incurrunt in ursum, et ingressi domum, quam putant Ecclesiam Dei, innituntur parietibus, quos ipsi fecerunt, et a serpente mordentur, quorum lucem et diem tenebrae eripiunt et caligo, ita ut palpabiles tenebrae sint, et interficiantur primitiva eorum. Horum Deus odit sacrificia, et a se projicit, et quotiescumque sub nomine Domini fuerint congregati, detestatur foetorem eorum, et claudit nares suas. Odisse autem, et projicere, et non odorari, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei, nostris sermonibus cognoscamus. Et si obtulerint holocausta, aut videantur jejunare, dare eleemosynas, pudicitiam polliceri, quae holocausta sunt vera, non ea suscipit Dominus, nec dignatur aspicere pinguissimas hostias eorum. Non enim sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque dijudicat. Unde et vidua, quae in Evangelio (Luc. XXI) in corbonam duo minuta miserat, omnibus a Salvatore praefertur, qui vota pinguissima et hostias medullatas se offerre credebant, de multo dantes parum: cum illa totum quod habuit, obtulisset. Manifestius et verius haec post adventum Domini dicuntur populo Judaeorum, qui destructo templo et altari, hostias offerre se credunt: quorum Deus odit et projicit festivitates, et non capit odorem coetus eorum, quando congregati dicunt: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6); et: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Et si obtulerint holocausta in synagogis, et munera in concilis satanae, et vota pinguissima, non ea respicit Dominus, sicut non respexit munera Cain (Genes. IV). Qui bene quidem unum Deum colunt, et recte offerunt; sed in eo non respiciuntur, quia non dividunt in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum confessionem. Nostra autem munera, id est, Ecclesiae, quae offerimus de primitivis nostris, respicit Deus, sicut respexit quondam sacrificia Abel. 304 (Vers. 23.) Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. LXX: Transfer a me sonitum carminum tuorum, et psalmum organorum tuorum non audiam. Pulchra cantica Levitarum, quibus laudabant Deum, tumultum vocat, sonitumque confusum; quia non est pulchra laudatio in ore peccatoris, et haec eadem idolis offerre quoque consueverant (Eccles. XV). Judaeorum quoque oratio et psalmi, quos in synagogis canunt, et haereticorum composita laudatio tumultus est Domino, et ut ita dicam, grunnitus suis, et clamor asinorum, quorum magis cantibus Israelis opera comparantur. Psalmum autem et carmina, lyram et organa, vel juxta litteram accipe in populo Israel, quae olim fiebant in imagine futurorum, vel juxta spiritum in nobis et in haereticis, quae si bonis operibus dirigamus, audiuntur a Domino: si malis, concludit aures suas, impiorum cantica non dignatur audire.

(Vers. 24.) Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. LXX: Et volvetur sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens invius. Sicut aqua si labatur in pronum, quod prius texerat, nudat, et patere facit omnium oculis: sic judicium Dei atque justitia, quae de suo quondam populo judicavit, patebit omnibus, et feretur instar torrentis fortissimi. Quidquid arripuerit, secum trahit, et sibi obsistere non patitur. Juxta Septuaginta autem volvitur quasi aqua judicium pessimorum; quia non stat in una sententia; sed circumfertur omni vento doctrinae, quod probaverat improbans, et quod prius laudaverat, putans esse nihili. Justificationes eorum non fluminibus et purissimis fontibus, sed turbidis coenosisque torrentibus comparantur, qui suas aquas non habent; sed de saxis rupibusque et vepribus collectas. Quas qui transire voluerit, statim rapietur in praeceps, et subversis pedibus, dicere non poterit: Statuit supra petram pedes meos (Ps. CXXIII, 5): calcat enim super arenas, quae non habent fundamentum, et cum periclitatus fuerit, loquetur juxta Hebraeos: Torrens transivit super animam meam (Ps. XXXIX, 3). Econtrario de justis legimus, quorum 305 non volvitur sicut aqua judicium, et justitia non fertur quasi torrens invius: Cogitationes justorum judicia (Prov. XII, 5). (Vers. 25, seqq.) Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? Et portastis tabernaculum Moloc vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis. Et migrare vos faciam trans Damascum, dixit [Vulg. dicit] Dominus: Deus exercituum nomen ejus. LXX: Numquid hostias et victimas obtulistis mihi in eremo quadraginta annis, domus Israel, et assumpsistis tabernaculum Melchom, et sidus Dei vestri Repham, figuras eorum quas fecistis vobis. Et transferam vos trans Damascum, dicit Dominus: Deus omnipotens nomen ejus. Ex hoc loco discimus, omnes hostias et sacrificia quae in deserto obtulit Israel, non Deo obtulisse, sed Moloch regi suo, cujus portaverunt tabernacula, et imaginem idolorum suorum statuarumque venerati sunt. Et quae sit ipsa imago vel idolum, sequenti sermone demonstrat: Sidus dei vestri, quod Hebraice dicitur CHOCAB, id est, Luciferi, quem Sarraceni hucusque venerantur. Quam ob causam migrare eos fecit Dominus trans Damascum, id est, in Assyrios atque Chaldaeos: cujus omnipotentia ex eo quod Dominus Deus exercituum est, demonstratur. Quaerimus quomodo hostias et sacrificium non Deo obtulerint in deserto; sed regi suo, quem Luciferum nuncupant? Ex eo tempore quo aurum in caput vituli transformarunt, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti (Exod. III, 24), omnia quae fecerunt, non Deo, sed idolis fecisse monstrantur. Et quod postea quaedam Domino eos legimus obtulisse, non voluntate, sed poenarum fecerunt metu, et eorum interfectione, qui propter idola corruerunt: Dominus autem non ea quae offeruntur, sed voluntatem respicit offerentium. Denique ubicumque occasio 306 fuit, semper corde reversi [ Al. versati] sunt in Aegyptum, desiderantes allia et cepe, et cucumeres et carnes Aegyptias, et manna quod de coelo datum est, contemnentes (Num. XI). Quod ut sic intelligamus, Stephanus primus martyr Evangelii, dignus nomine suo, in Apostolorum narrat historia: Et vitulum fecerunt in illis diebus, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae coeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rhemphan, figuras quas fecisti adorare eas, et transferam vos trans Babylonem (Act. VII, 41 seqq.). Nec putandus est primus martyr errasse, qui [ Al. quia] pro eo quod in propheta scriptum est: trans Damascum, dixerit, trans Babylonem. Magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem. In eo autem loco ubi Lucas posuit Μολὸχ, et in Hebraico scriptum est MELCHECHEM ( ): Aquila et LXX verterunt Μολχὸμ: Symmachus et Theodotio, regis vestris. Pro eo quoque quod in Septuaginta legitur Rephan; Aquila et Symmachus ipsum Hebraicum transferentes, posuerunt CHION ( ), Theodotio ἀμαύρωσιν, id est, obscuritatem. Rursum pro SOCHOTH ( ), Aquila συσκιασμοὺς, id est, tabernacula: Symmachus et Septuaginta, tabernaculum: Theodotio transtulit, visionem. Et hoc in omnibus Scripturis sanctis observandum est, apostolos et apostolicos viros in ponendis testimoniis de veteri Testamento, non verba considerare, sed sensum: nec eadem sermonum calcare vestigia, dummodo a sententiis non recedant. Quidquid autem juxta litteram dicitur contra populum Judaeorum, hoc omne refer ad eos qui sub nomine Christi venerantur 307 idola, et prava sibi dogmata confingentes, portant tabernaculum regis sui diaboli, et imaginem statuarum et idolorum suorum. Non enim unum colunt idolum; sed pro varietate doctrinae diversos adorant deos, et sidus dei sui (II Cor. XI). Qui cum sit angelus satanae, transfiguratur in angelum lucis, et cadit de coelo quasi fulgur (Luc. X), et imitatur Christum Antichristus. Pulchreque intulit, quae fecistis vobis. Non enim ea a Deo acceperunt; sed de propria mente finxerunt. Unde migrare eos faciet Dominus trans Damascum, ut non bibant sanguinem Domini; sed transeant in Babylonem, et audiant per prophetam: Calix aureus Babylon, inebrians omnes gentes (Jer. LI, 7). Damascus enim, ut crebro diximus, interpretatur sanguinem bibens, sive sanguis cilicii, ut per poenitentiam ad bibendum Domini sanguinem provocemur. (CAP. VI) (Cap. VI.--Vers. 1.) Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. LXX: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae: vindemiarunt primitias gentium, et ingressi sunt sibi. Ad Sion, ut supra diximus, et ad montem Samariae, id est, ad duas tribus, quae appellabantur Juda, et ad decem, quae Israelis nomine vocabantur, prophetae sermo confertur, maxime ad eos, qui in utroque populo optimates sunt et principes, et vacant deliciis in exemplum illius divitis purpurati, qui laetabatur 308 in convivio, et in tantam erigebatur superbiam, ut Lazarum ante ostium suum plenum ulceribus indignaretur aspicere, et ne hoc quidem ei tribueret, quod periturum esset ex mensa (Luc. XVI). Isti sunt capita populorum, qui confidunt in divitiis, et opulenti sunt in Sion, et habent fiduciam in monte Samariae, et ingrediuntur pompatice domum Israel, ut tumorem animi corpus ostendat, et pomparum ferculis similes esse videantur. Juxta leges autem tropologiae et Septuaginta interpretes, Sion refertur ad Ecclesiam, de qua scriptum legimus: Qui exaltat me de porta mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15). Mons vero Samariae, propter superbiam et jactantiam custodiae mandatorum Dei, intelligitur super haereticis, qui despiciunt Ecclesiam; quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et stulta, ut perdat sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobet (I Cor. I). Isti vindemiaverunt primitias gentium, ut sub nomine Christiano introducerent eos in torcularia sua, ubi non calcatur uva, sed perditur: ubi non mustum exprimitur, sed venenum. Et ingressi sunt sibi. Pulchre dixit, sibi: non enim ingressi sunt Deo, sed sibi ingressi sunt. Alioquin Deo magis egressi sunt, dum recedunt de Ecclesia. Quodque sequitur, Domus Israel, juxta Septuaginta, in principio capituli sequentis legendum est; juxta Hebraeos, in fine hujus, quod exposuimus. LIBER TERTIUS. 309-310 Praepostero ordine atque confuso duodecim prophetarum opus et coepimus, et Christo adjuvante, complebimus. Non enim a primo usque ad novissimum, juxta ordinem quo leguntur, sed ut potuimus, et ut rogati sumus, ita eos disseruimus. Naum, Michaeam, Sophoniam, et Aggaeum, primo φιλοπονοτάταις Paulae ejusque filiae Eustochio προσεφώνησα: secundo in Abacuc duos libros Chromatio Aquileiensi episcopo delegavi: tertio post longi temporis silentium, Abdiam et Jonam tibi ( Pammachio ) imperanti edisserui: praesenti anno, qui sexti consulatus Arcadii Augusti, et Anitii Probi fastis nomen imposuit, Exsuperio Tolosanae Ecclesiae pontifici Zachariam, et ejusdem urbis Minervio et Alexandro monachis Malachiam prophetam interpretatus sum. Statimque recurrens ad principium voluminis, Osee et Joel, et Amos, tibi negare non potui. Et post gravissimam corporis aegrotationem, dictandi celeritate ostendi temeritatem meam: ut quod alii stylum saepe vertendo non audent scribere, ego committerem casui, qui semper dictantes sequitur, et de ingenio atque doctrina, audaciae periculum facit: quoniam, ut saepe testatus sum, laborem propria scribendi manu ferre non valeo, in explanatione sanctarum Scripturarum, non verba composita, et oratoriis floribus adornata, sed eruditio et simplicitas quaeritur veritatis. (Vers. 2 seqq.) Transite in Chalane, et videte: et inde ite in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum: ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti sunt, et nihil patiebantur super contritione Joseph. LXX: Domus Israel, transite omnes, et videte in Chalanem, et pertransite inde in Emath Rabba, et descendite in Geth alienigenarum optimas ex omnibus regnis his, si ampliores sunt termini eorum terminis vestris, qui venitis in diem malum, qui appropinquatis et tangitis sabbata mendacia. Qui dormitis in lectis eburneis, et affluitis deliciis in stratis vestris, et comeditis haedos de gregibus, et lactentes vitulos de medio armentorum, qui concrepatis ad vocem organorum: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia; qui bibitis vinum defaecatum, et primis unguentis ungimini, et nihil patiebamini super contritione Joseph. Transite omnes in Chalane, quae nunc appellatur Ctesiphon, et transite omnes. Qui sunt isti omnes? utrique illi de quibus supra dixerat: Optimates, capita 311 populorum, et qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae. Vos igitur transite in Persidis civitatem, et diligenter attendite, et inde pergite in Emath magnam, quae nunc Antiochia nominatur. Magnam autem vocat, ad distinctionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania. Unde usque hodie pergentibus Mesopotamiam prima mansio vocatur Emmas, corrupto quidem vocabulo; sed pristini nominis vestigia retinens, cujus regio appellatur Reblatha, in qua praesente Nabuchodonosor, regis Judaeae ( Al. Judae) Sedechiae interfecti sunt filii, et oculi illius excaecati. Et descendite, inquit, in Geth Palaestinorum (IV Reg. 25). Vos qui habitatis in monte Sion, et in monte Samariae, descendite ad Palaestinos, qui morantur in campestribus, et ad optima quaeque regna horum, quae diversis civitatibus subjacent, Gazae et Ascaloni, Azoto, Accaron, et Geth, et videte si latior terminus eorum termino vestro sit, utrum vos, an illi, majores obtineatis provincias: vos, inquam, vos de populo Israel, qui separati estis in diem malum, in diem videlicet captivitatis, et appropinquatis solio iniquitatis, ad iniquum judicem pergentes regem Babylonium. Qui cum haec passuri sitis, nunc dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis mollibus, ut somno libidinem copuletis. Qui comeditis non ad repellendam famem, et ad sustentandum corpus humanum; sed ad delicias atque luxuriam, ut quidquid in gregibus et in armentis tenerum atque pingue est, vestrae gulae paretis: quibus non sufficit libido penis, et gutturis, et aestuantis cibis aqualiculi, nisi et tibiarum et psalterii et lyrae canticis aures vestras mulceatis, ut quod David fecit in cultum Dei (1 Par. XXIII-XXVI), Levitarum ordines, et organorum reperiens varietates, vos ad voluptatem et luxuriam conferatis. Et bibitis in phialis vinum, non ad satiandam sitim, sed ad opprimendum animum. Et ungimini, non ad labores 312 corporis mitigandos, oleo purissimo, sed unguentis pretiosissimis. Cumque his affluatis, si quos videritis perire de populo, nulla misericordia super inferfectione eorum flectimini, sed contemnitis quasi bruta animalia, et in suo bestias cruore pereuntes. Hunc eumdem sensum etiam Ezechiel propheta sub pastorum ponit exemplo: Qui comedunt lac de ovibus, et vestiuntur lanis, et quidquid primum est devorant, et vulnerata non sanant, confracta non solidant, pereuntia non requirunt (Ezech. XXXIV, 3, 4). Cuncta quae juxta historiae diximus veritatem, secundum Septuaginta interpretes, ad allegoriae nubilum transferamus. Domus Israel, quae a me recessisti, quae confidis in monte Samariae, quae vindemiasti primitias nationum, transi, et vide, et perge ad muros plurimos, hoc enim interpretatur Emath Rabba: atque inde clementer descende in torcular eorum, qui cadunt bibentes: Geth enim et Philistiim hoc resonant. Et omnia contemplare, praecipueque optima ( Al. omnia) regna, vel optimas civitates de omnibus regnis: et considera si plures sint termini eorum quam vestri. Si enim voluerimus mente tractare, et universarum gentium discutere philosophiam, Aegyptiorum, Indorum, atque Persarum, reperiemus angustiores earum terminos sanctarum terminis Scripturarum: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae (Al. terrarum) verba eorum (Ps. XVIII). Isti quibus supra dixerat: Domus Israel, transite omnes, et videte, a qualibus vitiis ad meliora transire jubeantur, sequens sermo describit: Qui veniunt in diem malum, parantes sibi vitio suo diem malum: non quo dies ullus sit malus; sed quo unusquisque paret sibi malum, juxta illud quod in Ecclesiaste legimus: Ne dixeris, dies priores meliores erant mihi quam isti: quoniam non in sapientia interrogas super hoc (Eccl. VII, 11): stultum est enim referre ad tempora, cum in nostra sit potestate, vel bonum diem nobis facere, vel malum. Isti sunt qui appropinquant 313 atque contingunt sabbata mendacia. Quomodo enim circumcisio carnis, et circumcisio cordis apellatur, et sunt in manifesto Judaei, et in occulto, quorum alterum abjicitur, et alterum comprobatur: ita sunt sabbata Domini sancta, et veritate subnixa, et alia non sancta atque mendacia, quae occidentis litterae sequuntur otium. Quodque sequitur: qui dormitis super lectos eburneos, sic interpretari possumus: Qui athleta est Domini, et exercetur ad luctam, et praeparat se contra adversarias potestates, dormit in nuda humo imitans Jacob (Gen. XXVIII); et ponit sibi lapidem ad caput, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Ps. CXVII, et Act. IV). Qui vero deliciis vacant atque luxuriae, et omnia causa ventris faciunt, dormiunt in lectis eburneis mortui animalis, et immundis haerent ossibus; et quia pulchra videntur vitia, et praesenti nitore delectant, requiescunt in eorum lectulis, et sopore gravissimo deprimuntur. Isti non comedunt solidum cibum et athleticum, de quo roborantur vires luctantium, sed mollem, et tenerum et sinistrarum partium: quales sunt haedi de gregibus et vituli saginati, et tenelli, immo adhuc lacte nutriti: hoc enim significat μοσχάρια γαλαθηνὰ. Concrepant quoque manibus ad vocem organorum et sonitum, ut omnia opera eorum exspectent voluptatem: nihilque faciunt nisi quod ventri procurant et libidini. Nec statim nobis illud prudens lector opponat, et quomodo scriptum est: Flumina concrepent manibus (Ps. XCVII, 8). Et: Omnes gentes, plaudite manibus (Ps XLVI, 1). Et: Jubilate Deo adjutori nostro (Ps. LXXX, 1). Ibi enim non ad organorum sonitum dicuntur concrepare; sed in laude Dei habere unum consensum. Post organorum vocem intulit: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia. Res enim saeculi, et omnia corpora, secundum Epicurum, per momenta fluunt et abeunt, et nihil in suo consistit statu, sed vel crescunt omnia, vel decrescunt, et aquarum more torrentium labuntur in praeceps. Unde et in saeculari litteratura legimus (Virgil. III Georg.): Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. Et in alio loco (Horat. II Carm., od. 14): Eheu fugaces, Posthume, Posthume, Labuntur anni. Nihil enim fugacius saeculo rebusque saeculi. Quam dum tenemus amittimus, 314 et per infantiam, pueritiam, juventutem, ac virilem et ingravescentem ac maturam aetatem, annosque ultimos senectutis, in quae septem spatia Philo vitam describit humanam, mutamur, et currimus, et nescientes ad mortis terminos pervenimus. Quodque sequitur: Qui bibunt defaecatum vinum, proprie referri ad haereticos potest, qui quasdam scripturas probant, quasdam reprobant, defaecata cupientes vina potare: cum in sanctis Scripturis nihil turbidum atque coenosum sit, sed totum de superiori unda purissimum. Isti primis unguntur unguentis, qui non habentes artem unguentariam, absque ulla scientia Scripturarum, et traditionibus atque doctrina apostolorum, vindicant sibi sacerdotii dignitatem, et unctos Domini dicunt se esse: oleumque purissimum sensus sui faece contaminant. Cumque haec faciant in interfectionem eorum quos deceperunt, nullo dolore cruciantur; sed gaudent in alienis mortibus, et miserorum sanguine delectantur. Sensus iste pulcherrimus in quo dicitur: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia, in Hebraico non habetur; sed pro eo scriptum est: sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Unde videtur mihi ab interpretibus additum, qui in descriptione luxuriae, contra vitia et voluptates hujusmodi sententiam protulerunt, ut non verterent quod scriptum erat, sed de suo, quod sibi videretur, adderent, immo mutarent.

(Vers. 7 seqq.) Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis: quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc apud te est? et respondebit, finis est; et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. LXX: Propterea nunc captivi erunt ab initio fortium, et auferetur hinnitus equorum ex Ephraim; quia juravit Dominus per semetipsum, dicit Dominus Deus virtutum: quia ego abominabor omnem contumeliam Jacob, et regiones ejus odi, et auferam civitatem cum omnibus habitatoribus suis. 315 Et erit, si remanserint decem viri in domo una, et mortui fuerint; et tollent domestici ejus, et conabuntur ut auferant ossa eorum de domo; et dicent his qui praesunt domui: Si adhuc est apud te? et dicet, nequaquam; et dicet, Tace, nec nomines nomen Domini. Propter superiores causas quas propheticus sermo describit (eorum qui dormiunt in lectis eburneis, et lasciviunt in stratis, et comedunt agnos de grege, et vitulos de medio armenti, et canunt ad vocem psalterii et bibunt in phialis, et optimo unguento delibuti sunt, et insuper nihil patiuntur super contritione populi ejus, qui de Joseph stirpe generatus est), nunc Dominus comminatur, et dicit: Quia ista et ista fecerunt, nunc migrabunt in capite transmigrantium. Et est sensus: Nequaquam in futurum poena differtur, nec de longis post saeculis prophetatur: quod nunc ingruit, nunc venturum est, meus sermo praedicit, eos ituros esse in principio transmigrantium, principes videlicet et potentes, quibus supra dixerat: Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae (Supra, IV, 1). Et rursum: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Vos qui primi estis divitiis, primi captivitatis sustinebitis jugum, secundum illud quod in Ezechiele scriptum est: A sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 6). Non a sanctis, ut plerique aestimant; sed a subversione templi, quod sanctum fuit. Potentes enim potenter tormenta patientur (Sapien. VI), et cui plus creditur, plus exigetur ab eo (Luc. XII). Et auferetur, inquit, factio lascivientium, qui in capiendis voluptatibus unum habuere consensum, et comessationes exercuere ac symbola: hi pariter auferentur, ut quorum una fuit luxuria, una sit poena. Pro quo LXX interpretati sunt, auferetur hinnitus equi de Ephraim: quod in Hebraico non habetur, et ex superfluo disseretur a nobis, cum tropologiam texere coeperimus. Juravit Dominus in semetipso, sive ut in Hebraeo legimus, in anima sua, juxta illud quod in Isaia scriptum est: Neomenias et sabbata vestra, et dies festos odit anima mea (Isa. I, 13): non quo Deus animam habeat, sed quo humanis loquatur affectibus. 316 Nec mirum si animam habere dicatur, cum etiam membra caetera, quae viliora sunt anima, pedes, manus, et ventrem, et artus caeteros se habere testetur. Quod si opposuerint nobis hi, qui Christum negant humanam habuisse animam; sed in humano corpore Deum fuisse pro anima, audiant in Christo substantiam animae demonstrari: quomodo et membra corporis ejus habuere substantiam. In Deo autem Patre caput et pedes et caetera, quae dicuntur, non sunt membra, sed per eorum vocabula efficientiarum diversitas indicatur: sic et animam non esse substantialem, sed affectum mentis internae, et cogitationum locum, per quem Deus suam indicet voluntatem. Juravit ergo Dominus, Deus exercituum, id est, Sabaoth (pro quo, virtutum Septuaginta transtulerunt), se detestari superbiam Jacob, et domos ejus odisse. Hic Jacob secundum superius capitulum, ubi scriptum est: Et nihil patiebantur super contritione Joseph, aut decem tribus accipe, aut certe universam domum duodecim tribuum. Et traditurum civitatem cum habitatoribus suis; vel Samariam, vel certe Jerusalem, vel in communi utramque. Quod ad tempus Domini Salvatoris referre possumus; post cujus adventum et passionem detestatus est Deus omnem superbiam, vel injuriam Jacob, qua [ Al. quia] illum fabri filium et Samaritanum, et habentem daemonium conclamabant (Matth. XIII; Joan. VIII): idcirco Jerusalem tradita est cum habitatoribus suis Romanis exercitibus. Et intantum contra eos Dei ira desaevit, ut etiamsi remanserint decem viri in domo una, ipsi quoque moriantur, et propinquus, sive vicinus comburat cadavera mortuorum, ut efferat ossa de domo sua; quia prae morientium turbis, integra corpora efferri non valeant. Cumque jam lassus fuerit asportando, interroget eum qui in penetralibus domus est, utrum supersint quos sibi tradere debeat, et ille respondeat: Finis est, jam non habeo quem tibi tradam ad sepeliendum; et antequam non habere se juret, ille, qui interrogaverat, et foris erat, et non esse cognoverat, imperat ei, et dicit: Tace, et non recorderis nominis Domini. Hoc autem 317 idcirco commemorat, ut ostendat, nec malorum quidem pondere et necessitate compulsos velle nomen Domini confiteri, et in tantam apud Israel oblivionem, Dei venisse vocabulum, ut ne in simplici quidem juramento nomen ejus dignetur audire. Tenues historiae lineas duximus, nunc allegoriae imprimamus manum. Principes haereticorum, qui propter delicias suas meum populum devorabant, et nihil patiebantur super contritione Joseph, primi ducentur ad poenas, et auferetur hinnitus equi ex Ephraim: qui in Scripturis sanctis dupliciter accipitur, aut in superbiam potentiamque eorum, qui hinniunt, aut in libidinis magnitudinem. In superbiam malorumque consensum, ut ibi: Hi in curribus, et hi in equis (Ps. XIX, 8). Et: Fallax equus ad salutem (Ps. XXXII, 17). Et regibus Israel praecipitur, ne sibi multiplicent equos (Deut. XVII). Et in libro Job, vox equi clangori tubae comparatur (Job. XXXIX). In Zacharia quoque legimus, quod Evangelii testimonio comprobatur, et refertur ad praesentiam Salvatoris: Gaude nimis, filia Sion: praedica, filia Jerusalem. Ecce rex tuus venit tibi justus et Salvator: ipse mansuetus, et ascendens super asinam et pullum asinae: et disperdet quadrigas ex Ephraim, et equos de Jerusalem (Zach. IX, 9). In libidinis vero magnitudinem, et effrenatum coitus desiderium, ut in Jeremia, qui luxuriosos adulterosque describens, intulit: Unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat (Jer. V, 8). Tales equos, Christi adventus, et Dei ira subnervat. Et jurat Dominus per semetipsum (quia majorem per quem juret non habet) se detestari omnes haereticorum contumelias, et universas regiones eorum odisse (Hebr. VI). Quidquid enim loquuntur injuria est, et dignum Dei odio. Et ablaturum civitatem et conciliabula eorum cum his qui habitant, et populum videlicet, et magistros, etiamsi reliqui fuerint decem viri (qui si fuissent in Sodomis et Gomorrhis (Genes. XIX), nequaquam super eas descendisset incendium), omnes esse morituros ea morte, quae ducit ad tartarum, de qua Ezechiel scribit: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Istorum ossa sepeliunt propinqui et domestici eorum, de quibus dicitur: Sine, 318 mortui sepeliant mortuos suos (Luc. IX, 60). Et ille qui foris est, et domum non ingreditur mortuorum; sed magis mortuos foras ejicit, imperat ei qui comburit mortuos, et dissolvit in cineres, et eorum ossa comminuit, ut taceat: et purissimum Dei nomen mortuo ore non maculet. Peccatori enim dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX)? Unde et nos providere debemus, ne mortui sepeliamus mortuos; sed ut magis viventes, eos qui sunt mortui, producamus ad vitam. Quod si non fecerimus, imperatur nobis et dicitur: Tace, quia indigni Dei nomine judicamur. (Vers. 12 seqq.) Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus: numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? Quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium. Qui laetamini in nihili, qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conterent vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserto. LXX: Propterea ecce Dominus mandabit, et percutiet domum magnam ruinis, et domum parvam scissionibus. Si persequentur in petris equi: si reticebunt ad feminas? quoniam convertistis in furorem judicium, et fructum justitiae in amaritudinem. Qui laetamini super nullo verbo bono, qui dicit: Nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? Quia ecce ego suscitabo super vos, domus Israel, ait Dominus Deus virtutum, gentem, et conterent vos: non ut introeatis in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Quia in tantam rabiem prosiliistis, ut etiam mortis tempore, et imminentibus malis, nolueritis nomen Domini nominare: ideo mandabit Dominus, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. Si mandat, quomodo percutit? Si percutit, quomodo mandat? Sed in eo quod mandat et jubet ministris, videtur ipse percutere. Quomodo in jubente Patre et faciente Filio, facit ipse qui jussit, impleto illo versiculo: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt (Ps. CXLVIII, 5). Omnia enim 319 per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan I). Et in Aegypto, ubi primogenita quae ab exterminatore caesa referuntur, se Dominus interfecisse testatur (Exod. XII). Sic et in praesenti loco mandat Dominus, et ipse percutit per ministros domum majorem ruinis, id est, decem tribus, quae appellabantur Israel, et domum minorem scissionibus, duas tribus, quae regebantur a stirpe domus David. Et nota singulorum proprietates. Israel, quia majora peccaverat, feritur ruinis, et in aeternam traditur captivitatem. Domus autem Juda, in qua erat templum, et quae ex parte peccaverat, LXX annorum captivitate retinetur, et non percutitur ruinis, sed scissionibus. Scissa enim domus sarciri potest: ruinae non tam instaurationem, quam aedificationem desiderant. Cujus utriusque domus ruinas, scissiones, equis et bubalis comparat, quorum priores in petris currere nequeunt, posteriores tam indomiti sunt, ut jugum cervicibus non recipiant, et cum silvestres boves sint, propter feritatem nolint terram vomere scindere. Vos autem cum equi et bubali naturam suam mutare non possint, mutastis naturam Dei, ut dulcem amarum faceretis, et fructum justitiae ejus in absinthium verteretis, quae est herba amarissima. Qui laetamini in nihili, vel idolis vitulisque aureis, qui nihil sunt, dicente Esther ad Dominum: Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt (Esther XIV, 11), vel in nihili atque mendacio. Qui propria fortitudine putatis assumpsisse vos cornua et reges et potentiam, quibus ventilaretis inimicos. Quia igitur ista fecistis, ecce ego suscitabo super vos, o domus magna, et domus minor, quae feriendae estis ruinis et scissionibus, id est, o domus Israel et omnes duodecim tribus, gentem saevissimam Assyriorum et Chaldaeorum, quae vos conterat atque subvertat a principio usque ad finem, a capite usque ad caudam, a terminis terrae vestrae, qui solem respiciunt, usque ad torrentem deserti, sive Occidentis, ut LXX transtulerunt, id est, ab Emath, usque ad Rhinocoruram, inter quam et Pelusium rivus 320 Nili, sive torrens de eremo veniens, mare ingreditur. Emath supra Epiphaniam diximus, quae ab Antiocho cui cognomentum Ἐπιφανὴς fuit, nomen sortita est. Qui autem putant quod hic domus Israel decem tribus significet, explanare non poterunt, quomodo in comminatione dicatur adversus decem tribus, quod conterendae sint ab Epiphania usque ad terminos Aegypti: quibus terminis, non utique decem tribus, sed omnes duodecim concluduntur, in quibus fuit etiam Judas et Benjamin. Quidam juxta anagogen, domum magnam et domum minorem, Judaicum populum significari putant, et de gentibus Ecclesiam congregatam. Illi enim magni propter patres vocantur, et legem, et prophetas: nos minores, quia absque Testamento fuimus et mandatis Dei, de quibus et in Cantico legimus: Soror mea parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8). Quae domus magna et parva, in unam Dei familiam congregata, si non habuerit disciplinam, et Dei mandata non fecerit, percutietur ruinis et scissionibus. Quotiescumque ergo vel in persecutionibus, vel in haeresibus et schismatibus domus Dei, quae est Ecclesia, corruit atque laceratur, Dei percutientis ostendit manum: quam si volumus effugere, comparationis audiamus et faciamus exemplum. In petris equi persequi non valent. Petra Christus est (I Cor. X), qui donavit apostolis suis, ut ipsi quoque petrae vocentur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Mat. XVI, 18). Qui in istis petris fuerit, adversariae potestates, quae appellantur equi, de quibus supra diximus, persequi eum non poterunt, cursibus praepeditis, et per singulas petras corruentibus. Veniamus et ad aliam similitudinem, juxta consuetudinem nostram, editionem LXX interpretum disserentes, ne si haereamus omnino Hebraico, illusisse lectoris diligentiae, et tacendo de editione Vulgata, frustra eam proposuisse videamur. Aut reticebunt, inquit, in feminis, haud dubium quin equos significet, de quibus supra dixerat. Si persequentur in petris equi. Isti equi, id est, contrariae 321 fortitudines, qui insaniunt ad feminas, quando virilem viderint animum, et Dei fortitudine roboratum, non audent accedere. Quando vero effeminatam mentem, et unguentis et deliciis enervatam, et in muliebrem versam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt; et gestiunt ad libidinem. Sequitur: Quia convertistis in furore judicium. Convertit in furorem judicium, qui iratus judicat, et dicente Domino: Non accipies personam in judicio (Deut. XVI, 19). Et in alio loco: Non misereberis pauperis in judicio; quia Dei judicium est (Exod. XXIII, 3): ille irata ad judicandum mente descendit, immo cum causam nesciat, nec judicii noverit veritatem, ante praejudicat qualem debeat ferre sententiam: fructum quoque justitiae, qui dulcissimus est, vertit in amaritudinem. Quod de una virtute diximus, intelligamus et de reliquis, prudentia, fortitudine, temperantia, quarum qui iratus fuerit, fructus capere non poterit, et cum ceperit, amari erunt. Unde dicitur in Isaia: Vae qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. V, 20). Hoc autem illi dicunt, qui non causas in judicando, sed personas considerant, et fructum Christi justitiae, qui est dulcissimus, vertunt in amaritudinem. Quicumque igitur aut consanguinitate, aut amicitia; et econtrario, vel hostili odio, vel inimicitiis in judicando ducitur, pervertit judicium Christi, qui est justitia; et fructum illius vertit in amaritudinem. Qui hoc faciunt, laetantur in nullo verbo bono, sive frustra, ut Symmachus transtulit, id est, ἀλόγως, et erecti in superbiam dicunt: Nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? cum e regione justus in Domino glorietur, et dicat: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Et in alio [ Al. eodem] loco: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me (Psal. XLIII, 6, 7). Unde et in Exodo juxta Hebraicum, et Aquilae editionem, legimus: Et Moyses nesciebat, quia cornuta erat species [Al. facies] vultus ejus (Exod. XXXIV, 29), qui vere dicere poterat: In te inimicos meos cornu ventilo. Legimus et in alio loco: Et exaltabit cornu populi sui: Et: Exaltabit cornu Christi sui (Ps. CXLVIII, 14, et I Reg. II, 10), et cornu altaris, et 322 munda animalia atque cornuta, quae sola offeruntur Deo, quorum interpretatio non hujus est temporis. Ob haec tanta peccata et extremam superbiam, quae iniquitatem loquitur contra Deum, et ponit in excelso os suum, gentem saevissimam Dominus Deus omnipotens se suscitaturum esse dicit, quae conterat, et tribulet eos, immo prohibeat ingredi in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Emath interpretatur murus, aut murata. Vetabuntur itaque ab hac gente saevissima, cui supplicia delegata sunt, confugere ad civitatem munitam, quae est coelestis Jerusalem, ne introeant et salventur: in modum illius capituli quod in Genesi legimus, ubi posuit Deus Cherubim et flammeam rompheam (Genes. II), quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae, ut qui ejectus fuerat de paradiso, nequaquam illuc ingrederetur indignus. Quodque sequitur: Usque ad torrentem Occidentis, de sexagesimo septimo Psalmo interpretabimur, in quo scriptum est: Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXVII, 5). Nisi enim mala opera in nobis occiderint, Christus non ascendet super nos. Cumque illa occiderint, et Christum habuerimus aurigam: tunc nobis proficientibus et ad meliora pergentibus in eodem psalmo imperabitur: Cantate Deo, psallite Domino qui ascendit super coelum coeli ad Orientem (Psal. LXVII, 33, 34). Unde et in mysteriis, primum renuntiamus ei qui in Occidente est, nobisque moritur cum peccatis, et sic versi ad Orientem, pactum inimus cum sole justitiae, et ei servituros nos esse promittimus. Pro torrente Occidentis, Symmachus interpretatus est, vallem campestrem: Theodotio, torrentem Arabiae: Aquila, torrentem qui est in planitie. Quibus verbis ostenditur nequaquam in eis a murata civitate exclusis, mori posse peccata, nec pervenire illos ad torrentem campestrem et planum sive deserti, qui torrens dicitur voluptatis, juxta illud quod legimus: De torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9). (CAP. VII) (Cap. VII.--Vers. 1-3) Haec ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce fictor locustae in principio germinantium 323 serotini imbris, et ecce post serotinum tonsor (sive tonsura) regis. Et factum est cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: non erit, dixit Dominus. LXX: Sic ostendit mihi Dominus: Et ecce fetus locustarum veniebat matutinus: et ecce bruchus unus Gog rex. Et erit si compleverit, ut devoret fenum terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto: quis suscitabit Jacob, quoniam modicus est. Poeniteat te, Domine, super hoc: et hoc non erit, dicit Dominus. Non solum ea quae multa post saecula futura sunt propheticus sermo praedicit, sed et vicina, et quae statim vaticinium consequantur. Solemus enim homines multo plus de nobis, quam de posteris cogitare, dicente Ezechia: Fiat pax in diebus meis (IV Reg. XX). Ut qui viderint rebus expleta quae ante nuntiata sunt, convertantur ad cultum Dei, in cujus prophetis divinationis est veritas. Ostendit igitur Dominus Sennacherib regem Assyriorum cum infinita exercitus multitudine, instar locustae universa tondenti, esse venturum in principio imbris serotini, quando extrema Dei omnipotentis misericordia indigebat Israel: hujus autem locustae fictor et creator est Dominus. Quae locusta venit in principio imbris serotini, quando cuncta virent et parturit omnis ager, et diversarum arborum flores in sui generis poma rumpuntur. Et ut uno sermone indicem quod volo, cunctarum abundantiam rerum, flores arborum, atque herbae segetum pollicentur. Has autem locustas, quae primo vere volitabant, bruchus innumerabilis sequebatur, qui veniebat post imbrem serotinum, et appellabatur tonsor vel tonsura regis eoquod universa vastaverit, et nihil penitus reliquerit herbae virentis in terra. Hunc tonsorem, sive tonsuram, Isaias acutam novaculam vocat (Isai. VII), quae pilos omnes et capillos Israelitici corporis raserit. Cumque, ait, dubitarem, quae esset ista novacula, statim intulit, regem Assyriorum. Novacula igitur et tonsor 324 regis, exercitus Chaldaeorum est, qui in modum bruchi universa populatus est, et non solum fruges, sed ligna, fenum, stipulamque consumpsit. Factum est autem cum consummasset bruchus qui venerat post locustam comedere herbam terrae, et propheta intelligeret quod videbat, ad preces vertitur, et ait: Domine Deus, propitius esto, obsecro. Nolo in subversione populi mei mea verba compleri: nolo me ad hoc electum de pastorum numero, ut ruinam decem tribuum nuntiem. Quis enim poterit suscitare Jacob, nisi tu solus? quo allidente, nullus est qui suscitet. Parvulus est Jacob, et crebra hostium incursione deletus. Cumque ille precaretur, et interioris hominis lacrymas funderet, misertus est Dominus super hoc, et respondit: Non perdam omne genus Israel, reliquiae salvae erunt. Aut certe sic accipiendum: duo pariter futura conspexit. Primum locustam, deinde bruchum. Pro utroque Dominum deprecatus est, et in uno tantum exauditur, ut bruchus usque ad internecionem cuncta non vastet. Locusta autem volitans quaedam devoret, quaedam integra derelinquat. Videntur mihi LXX interpretes, verbum Hebraicum GOZI ( ), quod interpretatur tonsor, sive tonsura, intellexisse GOG, ZAI litteram VAU arbitrantes, et bruchi innumerabilem multitudinem Gog genti saevissimae comparasse, quae terram Judaeam vastatura describitur. Quid autem voluerit Aquila dicere: Ecce serotinus post Gazae regem, cum Gaza verbo Hebraico AZA ( ) appelletur, non satis intelligo, nisi forte ipsum sermonem GOZI ( ) posuit, et paulatim Gazam errore corruptus est. Dicamus et spiritualiter: qui post opera justitiae (de quibus in propheta dicitur: Seminate vobis in justitia, et innovate vobis novalia: et ne seminetis super spinas (Osee X, et Jer. IV) gravia peccata commiserint, inducitur super eos fetus, vel generatio locustarum veniens matutina, quando transeuntibus noctis tenebris incipiunt sua peccata cognoscere, et quia non egerunt poenitentiam 325 adducitur bruchus, qui appellatur Gog rex: Gog autem in linguam nostram vertitur tectum, superba quaedam et arrogans fortitudo. Cumque terrae nostrae fenum stipulamque consumpserit, quicumque sanctim populo fuerint, veniam precabuntur, et dicent: Domine Deus, propitius esto. Quis enim alius suscitare poterit Jacob (Isa. X)? quis medicorum sanare αἱμοῤῥοῦσαν, nisi tu solus, ad cujus tactum fimbriae, statim sanitas redit (Luc. VIII)? Parvulus est enim Jacob, sive modici numeri, quia nulla in eis vel pauca virtutum remansere vestigia. Poeniteat te, Domine, super hoc, quod te facturum tuo populo comminatus es. Poenitentiam autem Dei in Scripturis sic debemus accipere, quomodo somnum et iram: non quod Deum poeniteat, aut mutet sententiam, qui loquitur per prophetam: Ego Deus, et non mutor (Mal. III, 6). Et cui nos dicimus: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Ps. CI, 28); sed quod, nobis ad meliora conversis, et ipsum poeniteat sententiae suae, ut nec justo reddat praemia quae promisit, si declinaverit ad iniquitatem, nec peccatori poenas, quas comminatus est, si conversus fuerit ad salutem. Dicitur ad eum qui acturus est poenitentiam: Ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitationem palpebris tuis, ut libereris quasi damula de cassibus, et sicut avis ex laqueis (Prov. VI, 4, 5). Qui si Domini primum mandata contempserit, et postea in angustiis constitutus evigilare coeperit, suscitat Dominum dormientem sibi, et dicit: Exsurge, quare obdormis, Domine (Ps. XLIII, 23)? Econtrario, qui thesaurizaverit sibi iram in die irae, Deum iratum sentiet (Rom. II). Quod si egerit poenitentiam, ira vertetur in misericordiam, et cum perturbationibus nostris atque virtutibus in utramque partem poenarum atque clementiae Dominus commutabitur. (Vers. 4 seqq.) Haec ostendit mihi Dominus Deus, et ecce vocavit judicium ignem Dominus Deus: et devoravit abyssum multam et comedet simul partem. Et dixi: Domine Deus: quiesce, obsecro: quis suscitabit Jacob, qua parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. LXX: Sic ostendit mihi Dominus Deus, et ecce vocavit 326 judicium in igne Dominus Deus, et devoravit abyssum multam, et comedit partem, et dixi: Domine Deus, desine, quis suscitabit Jacob, quoniam parvulus est? Poeniteat te, Domine, super hoc, et hoc non fiet, dicit Dominus Deus. Primum Dominus ostendit prophetae fictorem locustarum in principio germinantium serotini imbris, et post imbrem serotinum, tonsorem regem, sive regis, et ut verbum exprimamus e verbo, tonsuram regis Sennacherib, qua cuncta decem tribuum totonderit atque vastaverit. Nunc idem Dominus ostendit Nabuchodonosor, immo vocat et venire praecipit contra Judam et Jerusalem. Vocat autem, ut templum et Jerusalem igne succendat, et faciat in igne judicium, de eo qui quondam fuit populus suus. Cumque venisset ignis ad judicium, ut impleret Domini jussionem, devoravit abyssum multam, et comedit simul partem, cunctas urbes Judaeae, et partem Domini quae vocabatur templum ejus. Cumque hoc propheta vidisset, dixit ad Dominum, non ut supra, propitius esto, obsecro: sed quiesce, vel desine; ut quem coepisse jam viderat, cessare precibus impetraret: praesertim cum nullus sit alius qui jacentem et parvulum et humiliatum Jacob valeat suscitare, nisi Dominus qui potest captos in Chaldaeamque translatos reducere in terram Judam. Quia vero semel juxta Osee prophetam et Psalmistam dicentem: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Ps. LXXVII, 9), decem tribus ad haereticorum personam retulimus, quae appellabantur Israel, et duas, quibus Judas praeerat, ad Ecclesiam et Ecclesiae peccatores, qui confitentur quidem rectam fidem, sed propter vitiorum sordes purgantibus se indigent flammis: idcirco nunc Dominus ad ignem judicium vocare se monstrat: ut uniuscujusque opus quale sit ignis probet (I Cor. III), et impleatur illud quod scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis (Isai. L, 11). Unde et ad Babylonem dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos; hi erunt tibi in adjutorium (Isai. XLVII, 14, sec. LXX). Et in psalmo, Lingua dolosa et plena mendaciis, igne carbonum dicitur esse purganda: 327 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXIX, 3, 4). De his altaris carbonibus desolator carbo duorum Testamentorum forcipe prenditur, et Isaiae labia purgat immunda, ut possit verbum Domini prophetare (Isai. VI). Vocatus autem ignis ad judicium, devorat primum abyssum, id est, omnia genera peccatorum, ligna, fenum, stipulam, et postea comedit simul partem, hoc est, ad sanctos illius pervenit, qui in peculium Domini et in ejus parte reputantur; tempus enim est ut incipiat judicium a domo Domini. Et in Ezechiele praecipitur his qui poenas illaturi sunt: A sanctis meis incipite (Ezech. IX). Et in Apostolo legimus: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem (I Cor. III). Cumque omnes fuerimus in peccato, et jacuerimus ad sententiae veritatem, miserebitur Dominus nostri, et quia parvuli sumus, resurrectionis nos tempore suscitabit, sive suscitabit per virtutes qui in vitiis jacebamus, hoc Domino promittente, atque dicente: Sed et istud non erit. Pulchre autem dixit, sed et: quia jam supra dixerat: hoc non erit. Non enim in finem irascetur, neque in aeternum comminabitur (Ps. CII). Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. (Vers. 7 seqq.) Haec ostendit mihi: Et ecce Dominus stabat [Vulg. stans] super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel. Non adjiciam ultra superinducere eum, et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. LXX: Sic ostendit mihi Dominus: Et ecce vir stabat super murum adamantinum, et in manu ejus adamas. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Adamantem. Et 328 dixit Dominus ad me: Ecce ego injiciam adamantem in medio populi mei Israel. Nequaquam ultra addam ut pertranseam eum, et dissipabuntur arae risus, et sacrificia Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. Priusquam de adamante disseramus, quem Symmachus et LXX, pro eo quod in Hebraico ENACH ( ) scriptum est, transtulerunt, dicendum est breviter, quod hoc verbum Aquila γάνωσιν, Theodotio τηκόμενον interpretati sunt: quorum alterum stannaturam, alterum tabescentem significat; ut illa sartago (quam legimus in Ezechiele (Cap. IV), in qua populi obsidione vallati, frixura significatur [ Al. signetur]), etiam in decem tribubus, et in regno Jeroboam (qui nepos erat Jehu, sub quo prophetia haec cernitur) (IV Reg. I) per stannaturae vocabulum demonstretur. Dominus itaque cernitur stans supra murum stannatum sive litum, et in manu ejus stannatio sive trulla caementarii, qua solent superinduci parietes, et non solum pulchritudinem accipere, sed et fortitudinem contra injuriam imbrium et creberrimas tempestates. Legimus in Ezechiele (Cap. XIII), Dominum comminantem, quod tempestate et grandine consurgente, nequaquam linat nec vestiat parietem Israel, sed dimittat eam pluviis dissipari. Unde et nunc dicit ille, de quo scriptum est: Structor maceriae vocabitur, ipse angularis lapis, aedificator domus, quod deponat trullam in medio populi sui Israel, et cessare faciat atque torpere, ut nequaquam ultra superinducat eum, et suo vestiat ac tueatur auxilio. Cumque Dominus protectionem suam, et, ut ita dicam, parietis vestimentum trulla cessante subtraxerit, tunc demolientur excelsa idolorum, quae Hebraice appellantur BAMOTH ( ), et sanctificationes decem tribuum desolabuntur, ut destruantur Dan et Bethel, in quibus adorabantur vituli aurei. Diximus ut potuimus quid ab Hebraeis nobis juxta historiae sit traditum veritatem: transeamus ad anagogen, de Xenocrate, qui scribit super lapidum gemmarumque naturis pauca verba ponentes: « Adamas sui nominis lapis est, quem Latine 329 indomitum possumus appellare: eo quod nulli cedat materiae, nec ferro quidem. Nam si ponatur super incudem, et gravi ictu feriatur mallei, antea incus et malleus vulnus accipiunt, quam adamas conteratur. Cumque ignis omnia domet, et universa metalla consumat, reddit adamantem duriorem, ut ne parvulum quidem in eo angulum vis nimii ardoris obtundat. Vidi et in auro adamantem magnitudine millii: cumque vicinum consumantur aurum longo usu ac nimia vetustate, solus adamas non atteritur, et nulla lima imminui potest: sed econtrario limam terit, et quidquid attigerit, lineis sulcat. Hic lapis durissimus et indomabilis solo hircorum cruore dissolvitur, et missus in calidum sanguinem, perdit fortitudinem suam. Est autem parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystalli. Quatuorque adamantis genera describuntur. Primus est Indicus: secundus Arabicus: tertius Macedonicus: quartus Cyprius, pro qualitate regionum plus vel minus duritiam possidentes. Dicitur quoque in electri similitudinem venena deprehendere, et maleficis resistere artibus. » Talis est Dominus et Salvator: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humilians semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). De quo Isaias scribit: Non est species illi [Al. illius], neque decor: vidimus eum et non erat pulchritudo: despectum et novissimum hominum, virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem (Isai. LIII, 2). Hic stat supra murum adamantinum, id est, super sanctos et apostolos suos, quibus donavit, ut et ipsi adamantes vocarentur, et a nullo superati dicerent: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Et iterum: Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35 seqq.). Petrus quoque qui erat fortissimus adamas, portae inferorum non 330 praevaluerunt adversus eum (Matt. XVI). Hic vir et Dominus, qui stat super murum adamantinum, habet in manu sua adamantem, qui nisi Dei teneatur manu, et illius valletur auxilio, omnem perdit fortitudinem, dicente Domino in Evangelio: Nemo potest rapere de manu Patris mei (Joan. X, 29). Et intantum robustus est, ut dicatur ad eum: Si transieris per ignem, flamma non comburet te (Isai. XLIII, 2): quantoque magis tentationibus caeditur, tanto fortior fit, et pro nomine Salvatoris inter flagella laetatur. Cumque a nullo superari queat, solo mortiferae libidinis calore dissolvitur. Haec enim sanguinis hircorum et ipsius hirci dicitur esse natura, ut sit ad libidinem calidissimus, et quod ignis edomare nequeat, solus illius dissolvat cruor. Ponit ergo Dominus hujuscemodi adamantem in medio populi sui Israel, et ultra non transit eum, nec dimittit ut dissipentur arae, quae risu et subsannatione sunt dignae, et omnia haereticorum mysteria domumque Jeroboam, qui primus Dei populum separavit, percutiat gladio, atque subvertat. (Vers. 10 seqq.) Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: Non poterit terra sustinere universos sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam: Israel autem captivus migrabit de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere [Al. egredere]: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis et domus regni est. LXX: Et misit Amasias sacerdotes Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Congregationes facit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere omnes sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam: Israel autem captivus ducetur de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, egredere [Al. gradere], recede in terram Juda, et ibi vive, et ibi prophetabis: in Bethel autem non adjicies ultra prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni. Salomonis proverbium est, immo mandatum: Noli arguere malos, ne oderint te (Prov. IX, 8): Et econtrario de bonis praecepit: Argue sapientem, et diliget te. In alio quoque loco: Qui arguit, inquit, hominis vias, gratiam habebit magis quam is qui loquitur quae delectent (Prov. XXVIII, 23). Itaque 331 et Amos emendationis affectu loquebatur ad populum, et ex sermonibus Dei terribilia minabatur, ut agentes poenitentiam, reverterentur ad Deum et idola desererent. Tunc sacerdos Bethel, in qua erat vitulus aureus, quem constituerat Jeroboam filius Nabath (III Reg. XII), et alii qui illi in imperio successerant, mittit ad Jeroboam nepotem Jehu, qui ei nuntiet, dicens: Rebellavit contra te Amos, sive congregationes facit atque conventus in medio regni tui, Israel, et tanta loquitur, ut terra regni tui verba ejus sustinere non possit. Audet autem mittere ad regem Israel quasi pontifex: metuens ne si populus convertatur ad cultum Dei, ille sacerdotii perdat gloriam. Cumque duo audierit, demolientur excelsa idolis, sive arae risus, et sanctificationes, vel caeremoniae Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio, eo quod idola penitus destruantur, quibus praeerat Amasias sacerdos, et contra Jeroboam Deus consurgat in gladio, nisi egerit poenitentiam: ille de sua non mandat injuria, ut de regis tantum contumelia dolere videatur. Haec enim, inquit, dicit Amos. Erras, calumniator. In omnibus enim sermonibus suis non quasi ex se propheta loquitur, sed semper praeponit in titulo: Haec dicit Dominus. Igitur quae locutus est Dominus, Amos prophetam dixisse commemorat, ut magis regem provocet ad vindictam. Quae sunt quae dicit Amos? In gladio morietur Jeroboam. Et in hoc mentiris: non enim dixit, morietur; si enim hoc dixisset, videbatur non suscipere poenitentiam; sed, consurget Dominus super domum Jeroboam in gladio: comminans poenam, non inferens. Nec dixit: In gladio morietur Jeroboam: sed, consurgam in gladio super domum Jeroboam. Jeroboam quippe gladio non est mortuus, sed domus ejus, id est, filius Zacharias, Deo percutiente, deletus est. Et Israel, inquit, captivus migrabit de terra sua: adde et caetera, si non egerit poenitentiam. Porro Jeroboam vanissima Amasiae mandata contemnens, nihil ad ea quae ille mandaverat voluit respondere: unde ipse sibi assumit auctoritatem sacerdotalis fastigii, et loquitur ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda. Prophetae, ut crebro diximus, 332 prius appellabantur videntes, quia quae ventura dicebant, cordis oculis intuebantur. Quaerat prudens lector, quare videntem vocet et nomine prophetali, quem de terra Israel exire compellit? Cui respondendum est: aut cum irrisione eum dicere κατὰ ἀντίφρασιν, quod omnia mentiatur: aut quia videbat multos esse in populo, qui cum libenter audirent: propter quod et regi retulit, congregationes facit contra te Amos: aperte injuriam non audet facere, ne audientes laedere videatur. Vade, inquit, in terram Juda, in qua natus es, ubi libenter audiuntur insani: et comede ibi panem tuum, vel ibi vive, aut certe exerce artem tuam per quam tibi reperias cibos, et ibi vaticinare, qui habes multos quos consuevisti seducere: in Bethel autem, in qua ego sum sacerdos, ultra non adjicies prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni. Et hoc quasi falsus sacerdos loquitur, adulans regali fastigio, ut non dicat: sanctificatio Dei nostri est, et domus idoli; sed sanctificatio regis, et domus regni: hanc habentibus cunctis qui falsos deos colunt consuetudinem, ut superbiam suam regibus imputent, et quod ipsi faciunt, rex fecisse videatur. Omnia quae de Amasia, et Jeroboam, et Israel, et Amos interpretati sumus, τροπολογικῶς ad haereticos referenda sunt: quorum sacerdos Amasias solet interdum mittere ad Jeroboam regem haereticum, atque haereticorum patronum, et sanctos viros ac praecones fidei accusare apud eum, et jubere doctoribus, ne praedicent in Israel, ne contra regis faciant voluntatem; quia Bethel, hoc est, domus Dei, et falsa Ecclesia sanctificatio regis sit, et domus regni. Solent enim dicere: Imperator nobis communicat, et si quis eis restiterit, statim calumniantur: ergo tu contra imperatorem facis? Augusti mandata contemnis? Et tamen consideremus, quod multi reges Christiani qui persecuti sunt Ecclesiam Dei, et Arianam impietatem in toto orbe fundare conati sunt, vincant in scelere Jeroboam regem Israel. Ille enim falsi sacerdotis mandata despexit, nec ad suggestionem ejus quidquam voluit respondere. Isti autem cum multis Amasiis sacerdotibus suis, fame et penuria, carceribus et exsiliis 333 Amos prophetam et sacerdotes Domini necaverunt. (Vers. 14 seqq.) Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta ego, et non sum filius prophetae, sed opilio ego sum vellicans sycomoros, et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me [Vulg. addit Dominus]: Vade, propheta ad populum meum Israel, et nunc audi verbum Domini: tu dicis, Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. Propterea haec dixit [Vulg. dicit] Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur, et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. LXX: Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non eram propheta ego, neque filius prophetae, sed pastor vellicans sycamina [Al. mora], et tulit me Dominus ex ovibus, et dixit Dominus ad me: Vade, et prophetiza super populum meum Israel, et nunc audi sermonem Domini: tu dicis, Noli prophetare super Israel, et ne congreges audientes contra domum Jacob. Propterea haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et terra tua funiculo dividetur, et tu in terra immunda morieris; Israel autem captivus ducetur de terra sua. Hoc quod beatos apostolos fecisse Scriptura commemorat, quando denuntiaverunt eis Scribae et Pharisaei ne docerent in nomine Jesu; et illi responderunt dicentes: Obedire Deo magis oportet, quam [Al. an] hominibus (Act. IV, 16), etiam Amos prophetam fecisse cognoscimus, qui jubente idolorum pontifice, ne prophetaret; in Bethel, non solum prophetat, et ostendit se magis Deum timere mittentem, quam illum prohibentem; sed audacter et libere ipsi denuntiat supplicia qui vetare conatus est, et Dei impedire sermonem. Non solum, inquit, non sum propheta, sive non eram (quorum alterum humilitatis, alterum veritatis est) nec filius prophetae, nec de prophetali stirpe descendens; sed cum essem armentarius et ruborum mora distringerem, tulit me Dominus sequentem greges. Pro armentario, qui Hebraice dicitur BOCER ( ), Aquila et Symmachus et Theodotio, et quinta editio βουκόλον transtulerunt, qui armenta pascit; non oves. Soli Septuaginta αἰπόλον dixerunt: qui proprie pastor caprarum 334 appellatur ἀπὸ τοῦ αἰπολίου, quod interpretatur quidem grex, qui in altioribus conversatur: ut ostendat greges caprarum semper rupes et asperas cautes et altiora conscendere. Sed quoniam infert: Et tulit me Dominus ἐκ τῶν προβάτων, id est, de pecoribus, videtur oves magis significare, quam capras: licet in principio Levitici legerimus, et oves et capras, pecorum nomine demonstrari. Ita enim Dominus loquitur. Si obtulerit ἀπὸ τῶν προβάτων, id est, de pecoribus Domino agnum, vel haedum, et ovem, sive capram (Levit. I, 10). Porro hoc quod ait, vellicans sycamina, quod Aquila interpretatus est, scrutans sycomoros, et Symmachus, habens sycomoros, quidam ita edisserunt, ut sycamina velint appellari genus arborum, quae Palaestinae nascuntur in campestribus, et agrestes afferunt ficus, quae si non vellicentur, amarissimas cariculas faciunt, et a culicibus corrumpuntur. Nobis autem (quia solitudo in qua morabatur Amos, nullam hujuscemodi gignit arborem) magis videtur rubos dicere, qui afferunt mora, ac pastorum famem et penuriam consolantur. Utcumque voluerit lector accipere, hoc dicendum est, quod humilem pastorem et rusticum assumpserit Dominus, et miserit ad populum suum Israel, et praeceperit ei, ut egrediens de terra sua, Samariam pergeret: et ibi quae ventura sunt prophetaret. Quia igitur Domino, inquit, jubente ut loquar, tu Amasia dicis mihi: Noli prophetare super Israel, et non stillabis super domum idoli: audi quae contra te Dominus comminetur. Pro domo idoli, in Hebraico scriptum est BETH ISAAC ( ), id est, domus risus (Isaac enim risus interpretatur), quod LXX transtulerunt, domum Jacob, nomen pro altero nomine, et non rem intelligentes. Rursum ubi nos posuimus, Et non stillabis: Symmachus interpretatus est, non increpabis. Stillare autem prophetas, idioma Scripturarum est: quod non totam Dei simul inferant iram, sed parvas stillas commihatione denuntient. Quia ergo dixisti mihi, non prophetabis, uxor tua in civitate fornicabitur, quod melius interpretatus est Symmachus, πορνευθήσεται: non quod ipsa fornicetur, sed quod passivo genere, ab aliis constuprata 335 sustineat fornicationem. Grandis autem dolor, incredibilisque ignominia, quando maritus in media civitate, praesentibus cunetis, uxoris injuriam prohibere non potest. Filii quoque, inquit, tui, et filiae tuae gladio cadent. Non est tantus dolor in filia constuprata; quantus in uxore polluta, nec tantus dolor in uxore occisa, quantus in filiis trucidatis. Maritus enim libentius audit uxorem interfici, quam pollui. Nec hoc sufficit ad injuriam, nisi et terra ipsius funiculo ab hostibus dividatur, et novos cultores recipiat. Ipse quoque Amasias, qui nunc gloriatur in sacerdotii potestate, nequaquam morietur in terra sua, sed ductus in captivitatem morietur in terra quae polluta est idolis, et non ante morietur, nisi populum quem deceperat, servientem videat atque captivum. Secundum tropologiam, Amasias sacerdos interpretatur robustus et rigidus [ Al. frigidus], eo quod rebellis et ferox ecclesiasticum virum et vere prophetam vetet Dei verba proferre et doctrinam, et errantem populum corrigere prohibeat. Hujus uxor falsa Ecclesia, patebit fornicationi omnium: et filii ejus ac filiae quas male in errore generavit, Domini mucrone ferientur: humus quoque illius et universa possessio erit pars daemonum, et ipse morietur in terra polluta, quae non habeat habitatorem Deum, sed multis pravae religionis contaminetur erroribus, et omnis populus qui falsum sibi nomen assumit Israel, captivus migrabit de terra sua, ut non serviat Deo, sed haereticorum ac daemonum jugo colla submittat. (CAP. VIII) (Cap. VIII.--Vers. 1 seqq.) Haec ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce uncinus pomorum, et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel, non adjiciam ultra ut pertranseam eum, et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus. Multi morientur, in omni loco projicietur silentium. LXX: Sic ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce vas aucupis. Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi, Vas aucupis. Et dixit Dominus ad me: Venit [Al. Veniet] finis super populum meum Israel: non addam ultra 336 ut pertranseam eum; et ululabunt laquearia templi in die illa, dicit Dominus Deus. Multi cadentes erunt: in omni loco injiciam silentium. Quod Jeremias sub virga cernit vigiliarum, sive nucis (Jerem. I) eo quod vigilaverit super peccata populi sui, ne quasi clausis et conniventibus oculis eorum delicta non viderit: hoc nunc Amos adversus Judam et Israel pariter intuetur sub specie uncini, qui Hebraice appellatur CHELUB ( ) et a LXX in vas aucupis vertitur: cum auceps proprie MOCES ( ) nuncupetur, sicut supra in hoc eodem propheta legimus: Si cadet avis super terram sine aucupe. Et est sensus: Sicut uncino rami arborum detrahuntur ad poma carpenda: ita ego proximum captivitatis tempus attraxi. Et ut sciamus hoc esse, quod dicimus, ipse interpretatur Deus, quid significet visio, quam prophetae ostenderat. Venit finis super populum meum Israel. Quodque sequitur: Non adjiciam ultra ut pertranseam eum, hoc significat, quod iniquitates populi sui ultra non transeat, nec negligat, neque impunita scelera transire permittat. Et ne solum de decem tribubus dicere videretur, intulit: Stridebunt cardines templi, sive laquearia in die illa, dicit Dominus. Hoc autem ὑπερβολικῶς accipiendum est, quod tam grave malorum pondus incumbat: ut ipsi quoque portarum cardines et excelsa laquearia ululent, et incredibilem sentiant vastitatem: quando multi morientur, et captis habitatoribus vel occisis, in omni loco projiciatur silentium. Sin autem voluerimus legere pro uncino pomorum vas aucupis, hoc dicendum est, quod quomodo aucupes visco vel retibus aves volantes per aerem, et sublimius discurrentes ad terram detrahit, sic Deus per Sennacherib sive Nabuchodonosor, quos nunc aucupes intelligimus, populum suum prius liberum, et Legis observatione sublimem comprehenderit, vinxerit, transtulerit, enecarit. Non enim injuste tenduntur retia avibus. Et hoc non solum ad Babyloniae captivitatis tempus referendum est, sed et in adventum Domini Salvatoris, quando dixerunt: Aufer de terra talem: crucifige eum, crucifige eum (Joan. XIX. 15), et perdiderunt alas columbae. Et venit 337 finis super eos, et extrema captivitas, ultraque non pepercit eis Dominus. Et ululaverunt cardines templi, vel laquearia templi, super occisum populum corruentia. Et in omni loco projectum est silentium, habentibus Judaeis Moysen et Prophetas, et non habentibus Verbum Dei: legentibus litteram, et perdentibus spiritum, quando facta est mensa eorum in laqueum, et in retributionem, et ruinam, et excaecati sunt oculi eorum, ut non viderent, et obturatae sunt aures eorum, ut non audirent: et incurvatum est dorsum eorum, ne coelum suspicerent; sed cum Evangelica illa muliere, quae habebat spiritum infirmitatis (Marc. VII), semper terrae incumberent. Et effusa est super eos ira Dei, et furor irae ejus comprehendit illos, ita ut fieret habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non esset habitator: quando completum est: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini (Infra, v. 11): de quo in posterioribus, si pervenerimus ad calcem, plenius disserendum est. Nos ergo cernentes, quia Deus naturalibus ramis non pepercit, timeamus eadem perpeti, et aucupis laqueos declinemus, dicamusque ad Dominum: Ne taceas, neque compescaris, Deus, et ne sileas a me, et assimilabor descendentibus in lacum (Psal. XXVII, 1). In toto orbe terrarum projectum est silentium Judaeorum: ubicumque fuerint, mussitant potiusquam loquuntur, et cum blasphemia eorum contra Dominum Salvatorem ad coelum usque perveniat, omnis interpretatio Scripturarum muta est et silens, et aures non penetrat audientium. (Vers. 4, seqq.) Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenum terrae, dicentes: quando transibit mensis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum: et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos, et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus. LXX: Audite haec qui conteritis mane pauperem, et opprimitis egenos de terra, qui dicitis: Quando pertransibit mensis, et negotiabimur: et sabbata, et aperiemus 338 horreum, ut faciamus minorem mensuram et majus pondus: et faciamus stateram iniquam, ut possideamus in pecunia pauperes, et egenum pro calciamentis, et de omni venditione negotiemur. Ne frustra videatur uncinus pomorum, et vas aucupis esse monstratum, et per haec vicina imminere captivitas, causae offensae Dei breviter describuntur. O tu, Juda, o tu, Israel, audite quae scelera feceritis, de nocte surgentes, pro oratione et hymnis in Deum: studium habetis opprimendi, sive conterendi pauperes, ut fame et egestate confecti auferantur de terra. Qui exspectatis kalendas, ut negotiemini, et usuras augeatis de usuris, et sabbata, ut aperiatis horrea, detisque frumenta amplius recepturi, et Dei solemnitates turpis lucri gratia in vestra compendia vertitis: qui minorem in vendendis mercibus mensuram facitis, et majora pondera in accipiendis, stateramque iniquam, ut possideatis pecunia pauperes, et tam viles habeatis homines, ut impleatis illud, quod supra de vobis dixeram: Pro eo quod vendidistis argento justum, et pauperem pro calciamentis (Supra. II, 6): in tantam lucri rabiem prosilistis, ut non frumenta, quorum esu hominum corpora sustentantur, sed quisquilias et purgamenta frumenti vendatis pauperibus, pulverem et paleas tritico commiscentes. Quod quidem et perversos doctores ac principes, qui absque Dei timore dominantur cleris, de quibus Jeremias loquitur: Cleri eorum non proderunt eis (Jer. XII, 13, juxt. LXX), nonnumquam facere cernimus, qui putant quaestum esse pietatem, et sedentes in templo nummularii proponunt columbas, non in caveis, sed in cathedris quasi magistri, Spiritus sancti dona vendentes: qui faciunt mensuram minorem atque majorem, ut pauperibus, vel parum, vel nihil: divitibus autem et his, de quibus sectantur lucra, in modum concionatorum loquantur sermone longissimo: et propter pecuniam conterant capita pauperum atque conculcent, et non frumentum Domini, quod confirmat cor hominis, sed quisquilias et vilissimum pulverem avidis faucibus ingerant: etiam haec quae nullius sunt pretii venditantes, cum Dominus apostolis praeceperit: 339 Gratis accepistis, gratis date (Matt. X, 8). (Vers. 7, 8.) Juravit Dominus in superbiam Jacob, si oblitus fuero usque in (Vulg. ad) finem omnia opera eorum. Numquid super isto non commovebitur terra: et lugebit omnis habitator ejus: et ascendet quasi fluvius universus, et ejicietur, et defluet quasi rivus Aegypti. LXX: Juravit Dominus contra superbiam Jacob, si obliviscetur in finem omnia opera vestra. Et super his non conturbabitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi flumen consummatio ipsius: et descendet quasi fluvius Aegypti. Jurantem Deum saepius Scriptura describit. Primum in Genesi: vocavit Angelus Domini Abraham secundo de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti verbum hoc, et non pepercisti filio tuo charissimo, benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo te quasi stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris (Genes, XXII, 16, 17). Et in centesimo nono psalmo: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 5). Quod, quicumque est ille qui ad Hebraeos scripsit epistolam, disserens ait: Quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum (Supra, IV, 2). Et in hoc eodem propheta supra legimus: Juravit Dominus in sancto suo, sive per sanctos suos: quia ecce dies venient super vos, et tollent vos in armis, sive in contis, et reliqua. Qui ergo prius in sancto suo, sive per sanctos suos juraverat, nunc jurat contra superbiam Jacob: ut si non credunt comminanti, credant juranti in humanam similitudinem: qui juramentum tunc assumunt, quando simplicibus eorum verbis non creditur. Nec mirum est si Deus jurare dicatur, cum dormientibus dormiat, et vigilantibus vigilet: hisque qui sibi thesaurizaverunt iram in die irae, dicatur irasci (Rom. II). Jurat autem, quod non obliviscatur usque in finem operum eorum; superbis enim Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV); sed omnia memoriter teneat quaecumque peccaverint, et usque ad finem et judicii tempus adducat. Unde poenitentes [ Al. patientes] rogant: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum (Psal. LXXVIII, 8): praesertim cum adversus superbos ipsa terra moveatur, sive turbetur et lugeat, non colonus et advena, sed habitator ejus: et ascendat sicut fluvius consummatio, et descendat sicut 340 flumen Aegypti: ut qui egerit poenitentiam, ascendat cum fluvio scandente: qui autem perseveraverit in delictis, descendat sicut fluvius Aegypti, et ingressus mare absorbeatur. Ac per hoc ostendit superbiam Jacob, contra quam jurat Dominus, aeternis suppliciis devorandam. (Vers. 9, 10.) Et erit in die illa, dicit Dominus [Vulg. addit Deus]: Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti: et novissima ejus quasi diem amarum. LXX: Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol meridie, et contenebrescet super terram in die lux: et convertam solemnitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omnem lumbum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum dilecti: et qui cum eo sunt, quasi diem doloris. Dies illa [ Al. diem illam], diem captivitatis significat, quando uterque populus ducetur in Assyrios atque Chaldaeos, quibus prae tristitiae magnitudine occidet sol meridie: et clara omnibus luce, tenebrae cuncta complebunt: quando festivitates eorum et omnia cantica in luctum planctumque conversa sunt. Et super omne dorsum, sive lumbos, accincti sunt cilicio, et juxta consuetudinem veterum lugentium, super capita habuere calvitium: quod et Job in mortibus filiorum fecisse legimus (Job I). Et tanta erit magnitudo luctus atque tristitiae, ut unici filii morientis matrique charissimi vincat dolorem: et omnia planctu et amaritudine compleantur. Possumus hunc locum et in Domini intelligere passione, quando sol hora sexta retraxit radios suos, et pendentem in cruce Dominum suum spectare non ausus est (Luc. XXIII): quando tenebris cuncta complentibus, festivitates eorum et cantica, Vespasiano Titoque superantibus, in planctum luctumque mutata sunt: quando lacrymarum et poenitudinis et ciliciorum repleta sunt omnia, et capita habuere calvitium, quae prius Nazaraeorum decorata caesarie, comam Domino nutriebant. Tunc primogenitus filius Dei, populus Israel, qui in Unigenitum et vere Filium Dei miserat manum, aeterno luctui traditus est: et novissima ejus, sive qui 341 cum eo erant, amaritudine sunt repleta. Nunc ergo illis habentibus tenebras, qui repulerunt solem justitiae: nos qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis, vidimus lucem magnam (Isai. IX), et illorum universa festivitas ad Ecclesiae translata est mysteria, ut, illis flentibus, nos laudes Domino concinamus. Illi pro zona accinguntur funibus et ciliciis: nobis cum apostolis dicitur: Sint lumbi vestri praecincti [Al. accincti], et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Nos accincti sumus Christi veritate, implentes illud quod scriptum est: State accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI, 14). Illi autem pro veritate circumdati sunt diaboli mendacio. Nostrum caput, de quo Salvator loquitur: Vestri autem et capilli capitis numerati sunt (Matt. X, 30), habet comam perpetuam, et in capite nostro, qui Christus est, fortitudinem possidemus, ut interficiamus leonem. Illi autem dormierunt in meretricis synagogae genibus (Judic. XVI), et diabolo tondente derasi, virtutem capitis perdiderunt, amittentes cum robore oculos, de quibus in Ecclesiaste scriptum est: Sapientis oculi in capite ejus: qui autem stultus est, in tenebris ambulat (Eccli. II, 14). Illorum socii versantur in luctu, nostri comites induuntur laetitiae vestimento.

(Vers. 11, 12.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et emittam [Vulg. mittam], famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. Et commovebuntur a mari usque ad mare: et ab Aquilone usque ad Orientem circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. In die illa deficient virgines pulchrae, et adolescentes in siti: qui jurant in delicto Samariae, et dicunt. Vivit deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee: et cadent, et non resurgent ultra. LXX: Ecce dies veniunt, dicit Dominus Deus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini. Et commovebuntur aquae de mari usque ad mare: et ab Aquilone usque ad Orientem circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. In die illa deficient virgines pulchrae, et juvenes in siti: qui jurant per propitiationem Samariae: qui dicunt: Vivit deus tuus, Dan, et vivit deus tuus, Bersabee: et cadent, et non 342 resurgent amplius. Aquae in Hebraico non habentur, et propitiatio, quam nos in delictum vertimus, et ab Hebraeis vocatur ASAMATH ( ), idolum significat: quod principium peccatorum est. Vetus narrat historia, tam Latina quam Graeca, et omnium gentium barbararum, nihil fame durius, quae saepe compellit obsessos humanis vesci carnibus, et in suam saevire naturam: ita ut nec parentes parvulis parcant liberis, et maritalis affectus dudum amatae uxoris membra dilaceret. Si hoc facit fames corporum, quid de fame dicendum est animarum? quae in die resurrectionis Domini oppressit populum Judaeorum, et juncta fami ardentissima sitis, non habentium panem, qui de coelo descendit, et eas aquas, quae de Jesu ventre manarunt. Ablata est ab eis Lex, et Prophetae aeterno conticuere silentio: moventur a mari ad mare, et ab oceano Britannico, usque ad oceanum Atlanticum, id est, ab Occidente ad Meridiem, et ab Aquilone usque ad Orientem, toto orbe peregrini, verbum Dei non valent invenire. In quo loco interrogabimus Judaeos, quam illam diem significari putent, in qua sustineant famem audiendi verbum Dei: praesertim cum legant Scripturas, et humilitatem sequantur litterae? Quibus ingerimus [ Al. ingeremus] famem esse praedictam intelligentiae spiritualis, in qua Christus cernitur, passio Domini et resurrectio reperitur. Circumeunt orbem, et quaerunt verbum Domini, et non inveniunt: quia Verbum Domini negaverunt, quod factum est in manibus omnium prophetarum, quod in principio apud Patrem erat, quod caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). In illo tempore defecerunt virgines pulchrae, et adolescentes, sive electi, atque doctores (hoc enim significat BAURIM ( ) defecerunt in siti. Virgines pulchras synagogas interpretantur, et electos, magistros populi. Qui cum defecerint, maledictiones Deuteronomii in populo Judaico docent esse completas (Deut. XXVII, XXVIII, XXIX). Hi electi atque doctores juraverunt in idolo Samariae, in vitulis scilicet aureis, et dixerunt: Vivit deus tuus, Dan, in terminis 343 terrae Judaicae, ubi nunc Paneas est, et eo tempore vitulus aureus colebatur: et vivit via Bersabee, quia longo illuc et raro itinere commeabant, propter reges Judae justos pariter et injustos. Et quia hoc fecerunt, idcirco corruent, et non resurgent amplius, id est, non recipient eum statum, quem prius habuerant: Mittit autem Dominus famem in terram super eos, qui terrena sapiunt: et famem non panis, sitimque non aquae, sed audiendi verbum Domini, quando propter peccata populi doctrina deficit [ Al. defecit] in Ecclesiis: et a mari usque ad mare, id est, a salsis et amarissimis fluctibus usque ad mare perveniunt: non occurrentes fluminibus, non dulcissimis et variis fontibus, sed rursus ad amara currentes: et ab Aquilone usque ad Orientem, cupientes Aquilonem deserere (qui est ventus durissimus, et ab ignorantibus dexter vocatur) et pervenire ad Orientem, quem reperire non poterunt: quia non recto pergunt itinere, sed deviis circumeunt callibus: viamque regiam non tenentes, curvis ducuntur anfractibus. In illo tempore deficient animae virginales, quas incorruptas Apostolus nominat: et cupit aeternam pudicitiam possidere, scribens ad Corinthios: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo (II Cor. X, 2, 3). Et si essent omnes virgines pulchrae vel bonae, numquam dixisset, deficient virgines bonae: sed ad distinctionem malarum virginum bonas posuit, quae sunt sanctae corpore et spiritu. Malae virgines quinque sunt stultae, quae lampadibus suis oleum non paraverunt (Mat. XXIII). Bonae et speciosae virgines illae sunt, quae lumen habuerunt virtutum, et sponsi [ Al. sponsae) thalamum ingressae sunt. Deficient autem virgines, quia verbum Domini non invenient. Ex quo intelligimus, quando doctrina non fuerit in Ecclesiis, perire pudicitiam, castitatem mori, omnes 344 abire virtutes: quia non comederunt verbum Domini, quod qui comederit saginatus ejus cibo, audiet per Salomonem: Justus comedens saturat animam suam: animae autem impiorum esurient [Al. esuriunt ] (Prov. XIII, 2). Et David qui ad senectutem pervenerat, libere decantabat: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Ps. XXXVI, 26.) Quanti martyres in persecutionibus perierunt fame, et indiguerunt frumento alimentisque istis corporum. Ergo de eo dicit pane, qui de coelo descendit, quem qui comederit, nec esurire poterit, nec sitire. Deficientibus autem virginibus, et adolescentes deficient, qui prius vicerant mundum; et idcirco deficient, quia jurant in idolo Samariae, quam in haereticorum persona semper accipimus, dicente hoc eodem propheta: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae (Supra VI, 1). Despiciunt enim haeretici Ecclesiam Dei, et confidunt in falsitate dogmatum suorum, erigentes se contra scientiam Dei, scisso populo ejus, dicentes: Non est pars nobis in David, neque haereditas in filio Jesse (III Reg. XII, 16.) Si quis ergo jurat in delicto Samariae, et dicit: Vivit deus tuus, Dan, vivit via Bersabee; iste cadet et resurgere ultra non poterit. Dan tribus in ultimis Judaeorum terminis possessionem invenire non potuit, sicut in libro Judicum (Cap. XVIII), scriptum est, interpretaturque judicium. Bersabee autem pro varietate accentuum vertitur in linguam nostram, puteus juramenti, aut, puteus satietatis, ac septimi. Itaque et haeretici in extremis Scripturarum sanctarum finibus sitient, Dei judicium contemnentes, et desiderantes viam Bersabee, quae fuit in tribu Juda: multaque Ecclesiae imitari sacramenta cupientes, saturatos et repletos esse se dicunt. Quibus apostolus exprobrat Paulus: Jam saturati estis, jam divites facti estis (I Cor. IV, 8), et jurant in nomine Domini, qui semel cadentes, quia deos idolorum, deum arbitrantur suum, amplius non resurgent. Qui autem voluerint agere poenitentiam, 345 et non dixerit: Vivit deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee, audient per Jeremiam: Numquid qui cadet (Al. cadit), non resurget: aut qui aversus est, non revertetur (Jerem. VIII, 4). (CAP. IX) (Cap. IX.--Vers. 1.) Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam. Non erit fuga eis: fugiet [Vulg. eis, qui fugient], et non salvabitur ex his qui fugerit. LXX: Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute super propitiatorium, et commovebuntur vestibula: et disjice in capita omnium, et reliquos eorum gladio interficiam. Non fugiet ex eis, qui fugerit: et non salvabitur ex illis, qui fuerit resalvatus. Qui cum Ezechiele et Joanne Baptista apertos viderit coelos (Ezech. I; Mat. III), et velamen, quod positum erat ante faciem Moysi (Exod. XXXIV), ab oculis ejus fuerit ablatum, ut impleatur in eo quod scriptum est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9); iste videbit stantem Dominum super altare, et praecipientem prophetae, sive, ut multi putant, angelo, qui reddendis peccatorum suppliciis mancipatus est, ut percutiat cardines templi, sive propitiatorium, et commoveantur superliminaria ejus, sive vestibula. Cumque, ait, templum propter malitiam hominum dissipatum fuerit et destructum, et ira mea a sanctuario meo coeperit, unusquisque cognoscat se non posse evadere, avaritia omnia possidente, et novissima sua esse mortem, nullaque praesidia ad evadendam sententiam Dei posse succurrere: quodque juxta LXX legimus: ut disjiceret in capita omnium, pulchre eorum capita dividuntur, qui ab eo, qui est caput omnium, sua sponte divisi sunt atque dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15), qui voce impia clamaverunt: Crucifige, crucifige talem. Et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Quae omnia et ad haereticos referre possumus, quorum altare percutitur, et omnes initiationes et sacramenta sacrilega commoventur, qui avaritiam habuerunt in capitibus suis, clamante per eos perdice, et congregante quos non peperit, et faciente divitias absque judicio (Jer. XVII). Unde et novissima ejus sive reliquias Dominus interficiet, ut coeptum capitulum compleatur, et novissimum ejus erit 346 insipiens. Cum autem Dominus percusserit cardines, et induxerit super eos gladium, nullus erit qui possit evadere, et impendentem Domini gladium declinare. Simulque et hoc erit notandum, quod, stante super altare Domino, primum percutitur propitiatorium, sive cardines templi, deinde commoventur vestibula, tertio capita omnium dividuntur, quarto qui reliqui sunt, interficiuntur gladio. Nisi enim superbiam haereticorum suo Dominus calcaverit pede, et perversam sceleratamque doctrinam spirituali mucrone percusserit, et magistros eorum, qui accipiuntur in capitibus, inter se diviserit, atque in bonam partem occiderit, non possunt discipuli vivificari, secundum illud quod scriptum est: Ego occidam, et vivificabo: ego percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39). Occiduntur et percutiuntur magistri, ut vivificentur discipuli: capita dividuntur, ut caetera membra sanentur. (Vers. 2 seqq.) Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in coelum, inde detraham eos: et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos: et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescit [Vulg. tabescet], et lugebunt omnes habitantes in ea, et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. LXX: Si defossi fuerint in inferno, inde manus mea evellet eos: et si ascenderint in coelum, inde detraham illos: si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde [Al. ibi] scrutans auferam eos: et si demerserint se ab oculis meis in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eos: et si abierint in captivitatem ante faciem inimicorum suorum, ibi praecipiam gladio, et interficiet eos, et obfirmabo oculos meos super illos in mala, et non in bona. Et Dominus Deus omnipotens qui tangit terram, et commovet eam, et lugebunt omnes habitatores ejus, et ascendet sicut fluvius consummatio eorum, et descendet sicut flumen Aegypti. Qui supra dixerat, non erit fuga eis: fugiet, et non salvabitur qui fugerit, nunc ipsam fugam in partes secat, et hyperbolice 347 etiamsi hoc et hoc fecerint, evadere eos non posse testatur. Si descenderint, ait, usque ad infernum, inde manus mea educet eos: non quod ullus ante resurrectionis diem ab inferis retrahatur; sed quod et in inferno positi, in illius potestate sint. Quod super Dathan et Abiron impletum esse cognoscimus, quos viventes terrae hiatus absorbuit (Num. XVI). Et si ascenderint, inquit, usque ad coelum, inde detraham eos: quia et Enoch et Elias rapti cum corporibus in coelum (Gen. V; IV Reg. II), Dei reguntur arbitrio. Et cerne proprietates: ad infernum descenditur, ad coelum conscenditur: de inferno educimur, de coelis detrahimur. In altero extrema desperatio est, in altero superbiae magnitudo. Si absconditi fuerint in vertice Carmeli, vel juxta Phoenicis terminos in septentrionali plaga, vel ad meridiem propter eremi vastitatem, ubi habitavit quondam Nabal Carmelius (I Reg. XXV), inde, inquit, scrutans auferam eos: et si in profundo maris (Jonae I), atque ut de propheta loquar, in Tharsis, Dei oculos vitare conentur, ibi mandabo serpenti, quem [ Al. qui] in hoc loco Leviathan, sive cete significat, ut servet metaphoram, et per serpentem atque cetum [ Al. cete] ad hostes veniat. Et mordebit eos, id est, suis faucibus devorabit. Et ne forsitan per superiora quae dixit, aliud quidquam captivitatem ab hostibus sentiremus, juxta morem suum aperit [ Al. aperuit] Scriptura quod prius sub aenigmatibus dixerat. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, ne scilicet extrema malorum suorum aestiment servitutem; sed etiam captos hostilis mucro confodiat: et qui superesse potuerint et mortem evadere, Dei aspectum non effugiant; sed ponat super eos oculos suos in malum, et non in bonum, ut semper eos visitet, et ad poenitentiam per tormenta compellat. Et haec facturum esse se dicit omnipotens Deus, ad cujus tactum et nutum terrae fundamenta quatiuntur, sive tabescunt, et omnis ejus habitator planctu et luctibus occupatur. Quae loquitur, ut ostendat magnitudinem divinae potentiae, ne forsitan velit quidem facere quod minatur; sed vires non impleant voluntatem. Sin autem terra tabescit, sive concutitur, 348 et Creatorem suum insensibilis quoque natura praesentit [ Al. persentit]: quanto magis homo, fragile animal, cujus animae thesaurus in vasis fictilibus atque corporeis clauditur? Et quomodo Aegypti fluvius decurrit in mare atque sorbetur: ita et terra Israel, de qua supra dixerat: Qui tangit terram, et tabescit, ibit in captivitatem, et ab hostibus devorabitur: μετωνυμικῶς, ab eo quod habet, id quod habetur, divino significante sermone. Et haec quidem sequentes historiae ordinem, utcumque potuimus interpretati sumus: si tamen in quibusdam nos intelligentia non defecit. Caeterum omnem loci istius περιοχὴν David explicat, dicens: Domine, probasti me, et cognovisti me (Ps. CXXXVIII, 1). Statimque infert: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum ibi es. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Ibid., 7-9). In Deuteronomio quoque simile quid legimus: Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est: neque procul positum, nec in coelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ad coelum valet conscendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis transfretare poterit mare, et illud ad nos usque deferre ut possimus audire, et facere quod praeceptum est? sed juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo ut facias illum [Al. illud ] (Deut. XXX, 11, 12). Quando enim anima vinculis laxata corporeis, volandi quo velit, sive quo ire compellitur, propter tenuitatem substantiae habuerit libertatem, aut ad inferna ducetur (de quibus scriptum est: Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum (Ps. IX, 18). Et: In inferno quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Et: Descendit in infernum gloria tua (Ps. XLVIII, 18). Aut certe ad coelestia sublevabitur, ubi sunt spiritualia nequitiae in coelestibus, et si sibi verae circumcisionis scientiam voluerit vindicare, hoc enim interpretatur Carmelus, et humilitate contempta, habitare in montibus, et ibi scrutantem manum Dei evadere non valebit. Quod si desperans salutem, oculos Domini vitare tentaverit, et in ultimos falsorum 349 fluctuum terminos pervenire, etiam ibi mandabit Dominus serpenti tortuoso et antiquo (Apocal. XX), qui est inimicus et ultor, et mordebit eam. Capta quoque vitiis atque peccatis gladio Domini punietur, et ponet oculos suos super eam in malum, et non in bonum, ut per cruciatus atque supplicia ad Dominum revertatur. Cumque Deus omnipotens tetigerit terram eorum atque concusserit, et tabescere fecerit cuncta terrena, intelligentes scelera sua, vertentur in luctum, et ipse Dominus dupliciter ascendet atque descendet. Ascendet super sanctos quasi fluvius consummationis ejus, id est, terrae: ut opera eorum terrena consumat. Descendet super peccatores quasi flumen Aegypti, ut in tormentorum amaritudinem impetu Domini detrudantur. (Vers. 6.) Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus. LXX: Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et promissionem suam super terram fundat: qui vocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae: Dominus omnipotens nomen ejus. Dominus Deus omnipotens, qui respicit, sive tangit terram, et commovet eam, ipse est qui quotidie aedificat in coelo [ Al. coelum] ascensionem suam, et dicit in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Et non solum de costa Adam in typum Ecclesiae semel aedificavit Evam (Genes. II), sed quotidie credentes et membra corporis sui aedificat, et de terris ad coelum levat, ut in illis ipse conscendat. Ascendit Dominus in coelum cum Enoch (Genes. V), ascendit cum Elia (IV Reg. II), ascendit cum Moyse, cujus sepulturae locus, quia in coelum ascenderat, in terra non potuit inveniri (Deut. XXXIV). Ascendit cum Paulo qui vas electionis, in apostolum de persecutore mutatus est (II Cor. XII), et de humilibus raptus in sublimia, ita ut ascenderet in coelum tertium, et per Spiritum sanctum et Filium perveniret ad Patrem, et audiret verba ineffabilia, mysterii [ Al. mysteria] Trinitatis, quae hominibus audire non licitum est. Iste ergo qui quotidie ascendit in sanctis, fasciculum suum fundavit super terram, 350 de quo in Evangelio loquitur: Ne timeas, grex parvule, quia complacuit Patri meo habitare in te (Luc. XII, 32). Iste fasciculus una Domini religione constrictus est. Unde et ipsa religio a religando, et in fascem Domini vinciendo nomen accepit. Porro juxta Septuaginta, repromissionem suam fundat [Al. fundavit] super terram, ut omnes illius repromissiones quas sancti prophetae suo ore cecinerunt, non inanem sonum habeant, et cassa solius tropologiae nomina; sed fundentur in terra. Et cum historiae habuerint fundamenta, tunc spiritualis intelligentiae culmen accipiant: ut vere Christus de Virgine natus sit, vere Lazarum mortuum suscitarit, vere ad tactum ejus αἱμοῤῥοῦσα sanata sit, vere in adventu Domini caeci viderint, claudi cucurrerint, contractae manus extensae sint, lepra mundata sit; licet secundum tropologiam quotidie de anima virginali nascatur sermo divinus, quotidie peccato mortui, et vitiorum funibus alligati, de sepulcro scelerum suorum jubeantur exire, quotidie sanguinis opera constringantur, caeci in fidelitate Christi lumen aspiciant, claudicantes prius fide, currant in via Domini, et aridae manus avaritia, extendantur ad eleemosynam, et lepra Mariae, quae contaminat quidquid attigerit, recipiat pristinam puritatem (Num. XII). Iste autem Dominus amarissimas quoque aquas maris vocat, et effudit [ Al. fundit] eas super eos, qui faciem suam verterunt ad Dominum. Ideo autem vocat amaras aquas, ut dulces faciat, et educat ventos de thesauris suis, et graves salsugine aquas sua in altum jussione suspendat, eliquansque eas, et aethereo calore decoquens, dispenset in pluvias, et emittat super faciem terrae, ut arentia quaeque rigentur imbribus, et ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. (Vers. 7, 8.) Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae: verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus. LXX: Nonne ut filii Aethiopum vos estis 351 mihi, filii Israel, dicit Dominus? Nonne [Al. Non] Israel eduxi de terra Aegypti, et alienigenas de Cappadocia, et Syros de fovea? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccatorum, et auferam illud a facie terrae. Verumtamen non in finem auferam domum Jacob, dicit Dominus. Pro Cyrene, Aquila et quinta editio ipsum verbum Hebraicum posuerunt CIR ( ), Septuaginta foveam, id est, βόθρον, Theodotio parietem, Symmachus Cyrenem: quem et nos in hoc loco secuti sumus. Totam loci hujus quem proposui, et omnium quae hoc capitulo continentur, intelligentiam brevi sermone concludam, usque ad eum locum in quo scriptum est: Qui dicunt, non appropinquabit, et non veniet super nos malum, ut possimus nosse quod dicitur: Ego Dominus Deus omnipotens, quem celari ( Al. celare) nihil potest, qui tango terram, et movebitur: qui aedifico in coelo ascensionem meam: qui voco aquas maris, et effundo eas super faciem terrae: cujus est nomen Dominus, qui creator sum omnium: cunctas gentes de eodem finxi luto, et aequali sorte generavi. Denique Aethiopes, Palaestinos, Syros atque Judaeos, distantes locis atque corporibus, mortalitatis lege sociavi, et pro arbitrio meo servos meos huc illucque commuto, et in universas provincias transfero. Ne erigamini in superbiam, quod vos de Aegypto eduxerim, et quasi peculiarem populum meum Pharaoni servire non passus sim: hoc idem feci et Palaestinis, quos Septuaginta alienigenas transtulerunt, qui Hebraice appellantur CAPHTHORIM ( ), ut transferrem eos de Cappadocia, et in Palaestinae regionibus collocarem: Syros quoque, id est, ARAM ( ) transtuli de Cyrene: ex quo qui aequali conditione sunt facti, aequali judicii mei sententia punientur, et omnia absque discretione personarum, impia regna subvertam. Vos autem, o filii Israel, de quibus dixi: Primogenitus filius meus Israel (Exod. IV, 22). Et: Ex Aegypto vocavi filium meum (Osee XII, 1), percutiam in virga, et visitabo peccata vestra; sed non in perpetuum conteram, et 352 misericordiam meam non auferam a vobis (Ps. LXXXVIII), et quasi in cribro agitatos atque concussos, mundabo et eligam, ut qui lapillus fuerit, et per poenitentiam roboratus, de cribro meo non excidat: qui autem instar pulveris ceciderit in terram, percutiatur gladio, ut ( Al. et) moriantur peccatores populi mei: non quia ante peccaverint; sed quia usque ad mortem perseveraverint in peccatis. Omnis autem qui est Israel et prius Deum mente conspiciens, eductusque de Aegypto, si desiderans vitia Aegypti, et saeculi voluptates, non solum in Aegyptum, sed in Aethiopiam revertatur, in qua qui fuerit, juxta Jeremiam (Cap. XIII), pellem suam mutare non potest, Christi salvatur ( Al. salvat) adventu, et impletur in eo quod scriptum est: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Ps. LXVII, 32). Cumque eum adoraverit, dicetur de illo: In conspectu ejus procident Aethiopes (Ps. LXXI, 9). Qui cum prociderint, et trans flumina Aethiopiae inde detulerint victimas Domino, dicere poterunt: Nigra sum et speciosa, quoniam decoloravit me sol (Cant. I, 4). Corpora enim umbris otioque marcentia, tentationes et aestus saeculi ferre non possunt: quae autem ad luctam et ad certamina praeparantur, sole siccata superant mundi injurias, et benedictionem sancti Spiritus consequuntur, dicentis ad justum: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6). Aethiopes ergo vertuntur in filios Dei, si egerint poenitentiam, et filii Dei transeunt in Aethiopes, si in profundum venerint peccatorum. Ipse enim Creator omnium Deus Cappadoces vertit in Palaestinos, et eos qui versabantur in frigore fidei, et Aquiloni vento durissimo subjacebant, fecit bibentes cadere, et deposita superbia, Domini sentire judicium. Syros quoque, id est, excelsos atque sublimes, qui dicuntur ARAM transtulit de Cyrene, infirmo pariete, sive quae imminebat amarissimo mari, et vicina Syrtibus erat, et juxta LXX in fovea tenebatur, mutavit in bonam partem, ut excelsos faceret. Oculi enim Domini super omnia sunt regna 353 peccantia, quae ostendit diabolus Domino (Matth. IV), et de quibus Apostolus dicit: Non regnet peccatum in mortali vestro corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Verumtamen cum in virga visitet peccatores, et conterat eos atque percutiat, qui permanserint in peccato: eas animas, quae appellantur domus Jacob, et supplantant peccatum, et in certamine superant, et plantam cruenti fratris invadunt, in aeternum perire non patitur. (Vers. 9, 10.) Ecce enim ego mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur [Addit Vulg. triticum] in cribro, et non cadet lapillus super terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. LXX: Quia ecce ego praecipio et ventilabo in cunctis gentibus domum Israel, sicut ventilatur in ventilabro, et non cadet contritio super terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, neque venient super nos mala. Deus qui mensus est aquas manu, et coelum palmo, et omnem terram concludit pugillo (Isai. XL), ipse pro magnitudine sua, utraque manu tenens margines terrae, quasi cribrum huc illucque concutiet: ut paleis ac sordibus peccatorum in terram cadentibus, purum frumentum remaneat, quod condatur in horrea: sive ut LXX transtulerunt, ventilabrum tenebit in manu, et purgabit aream suam, et triticum condet in horreis, paleas autem comburet igni inexstinguibili; de quibus loquitur per Jeremiam: Quid paleis ad frumentum, dicit Dominus (Jer. XXIII, 28)? De hoc eodem sub figura alterius parabolae, sagena illa demonstrat, quae mittitur in mare hujus saeculi, et extrahit pisces omnium generum, projectisque malis piscibus, boni tantummodo reservantur (Matth. XIII): ita et Dominus miserabilem domum Israel toto orbe dispersit, et concussit in cribro et ventilavit pala: lapillisque et calculis super terram non cadentibus, morientur in gladio, qui propter sordes et pulverem peccatores populi nominantur. Et hoc patientur quia non credunt vaticinia prophetarum, nec 354 putant esse ventura quae per eos Dominus comminatur. Cumque sibi prospera repromittant, mala postea sustinebunt, e regione sanctis timentibus, et non peccantibus, et idcirco nequaquam morientibus gladio, quia dixerunt: Appropinquabunt nobis mala, et venient super nos supplicia, quae peccata nostra meruerunt, de quo plenius in Jeremia loquitur Deus: Assumam, et loquar super gentem et regnum, ut auferam eam et disperdam; si conversa fuerit gens illa a malis suis, et ego agam poenitentiam de his quae cogitaveram facere ei (Jer. XVIII, 7, 8). Non ergo Deus mutatur, qui semper est immutabilis; sed nos eum nostra conversione mutamus. Saevit, irascitur, comminatur, et dicit se illaturum esse supplicia: si agamus poenitentiam, ipsum quoque suae poenitebit sententiae. Rursum juxta eumdem Jeremiam (Cap. XVII) promittit prospera: si negligentia dissolvamur, et illum poenitebit sponsionis suae, promissaque mutabit. Cujus rei exemplum Ninivitas et Jerusalem habere possumus, quorum alii de imminentibus suppliciis liberati sunt: alii quae patribus promissa fuerant, perdiderunt. (Vers. 11 seqq.) In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo, et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis, ut possideant reliquias Idumeae, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec. LXX: In die illa suscitabo tabernaculum David quod ceciderat, et reaedificabo ea quae corruerant, et quae suffossa sunt suscitabo, et instaurabo ea sicut dies antiquos, ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec omnia. Ubi apostolorum praecedit auctoritas, maxime Petri et Jacobi, quos columnas Ecclesiae Vas electionis vocat (Galat. II), ibi omnis variae explanationis tollenda suspicio est, et quod a tantis viris exponitur, hoc sequendum. In Actibus apostolorum quaestione inter apostolos suscitata, cur homines ex gentibus, 355 Paulus et Barnabas absque circumcisione et observantia sabbati suscepissent, Petrus respondit, ut debuit: cujus sententiam probans Jacobus, haec locutus est: Viri fratres, audite me: Simon enarravit, quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo, et huic concordant verba prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et aedificabo tabernaculum David quod cecidit, et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud: ut requirant caeteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec: notum a saeculo est Domino opus suum (Act. XV, 13 et seqq.). Hoc igitur tabernaculum David quod ceciderat (ceciderat autem in his qui dicunt, non appropinquabit, et non veniet super nos malum: quos Dominus cribro suo concusserat et probaverat, et quorum aream majestatis suae purgaverat ventilabro, et quicumque peccatores fuerant interfecit gladio) nunc juxta consuetudinem Scripturarum, post tormenta, post poenas, prospera et laeta promittens, suscitaturum esse se dicit, et in resurrectione Domini omnia restituturum, ut quod in synagogis ceciderat, surgat in Ecclesiis, et possideant credentes reliquias Idumaeae, et omnes nationes, ut quidquid reliquum fuerit de regno sanguinario atque terreno, in coelestia regna mutetur, et omnes gentes quae oblitae sunt Dominum, convertantur et revertantur ad eum. Sin autem juxta LXX legere voluerimus, ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, reliquos hominum eos debemus accipere, qui de Judaico populo crediderunt, et quasi lapillus non ceciderunt de cribro, nec cum pulvere paleisque et sordibus sunt projecti. Reliquiae enim in principio fidei salvae fient, et in fine mundi, ut cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat [ Al. fiet] (Rom. XI). Nomen autem Domini quod invocatur super reliquos et super omnes gentes, illud est de quo Salvator dicit: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Et ne longo sermone regulam differam sponsionum, et in hoc propheta, et in caeteris quaecumque de aedificatione Jerusalem [ Al. muri Jerusalem] et templi, et rerum 356 omnium beatitudine praedicantur, Judaei in ultimo tempore vana sibi exspectatione promittunt, et carnaliter implenda commemorant. Nos autem qui non occidentem litteram; sed spiritum sequimur vivificantem, jam in Ecclesia convincimus expleta, et quotidie impleri in singulis, qui ruentes per peccatum, reaedificantur per poenitentiam. (Vers. 14, 15.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen. Et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates desertas, et habitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. LXX: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et apprehendet tritura vindemiam, et variabitur uva in semente. Et stillabunt montes dulcedinem, et omnes coles consiti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates dissipatas, et habitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructum eorum. Et plantabuntur super terram suam, et non avellentur amplius de terra sua quam dedi eis, dicit Dominus Deus omnipotens. Suscitato tabernaculo David quod ceciderat, et reaedificatis his quae fuerant lapsa atque subversa, describitur rerum omnium abundantia, quomodo hi qui prius euntes, ibant, et flebant, portantes semina sua, venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV): ut consequatur manipulorum tritura vindemiam, sive arator messorem et uva varietur, ac ducat colorem in tempore seminis: sive, ut verius est, calcator uvae comprehendat sementem, et sic sibi invicem cuncta succedant, ut nulla dies sit absque frumento, vino et gaudio. In illo tempore, plenis torcularibus uva calcabitur, et de Christi ac martyrum sanguine rubentia musta fundentur, et hujuscemodi calcator uvae erit seminarium sermonis Dei, ut sanguis eorum magis clamet in mundo, quam clamavit sanguis Abel 357 justi. Quicumque autem merito virtutum suarum ad montana conscenderit, melle sudabit, immo stillabit dulcedinem sermonis Dei, de quo scriptum est: Gustate et videte quam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9): Et, Quam dulcia eloquia tua gutturi meo, super mel et favum ori meo (Ps. CXVIII, 103). Et qui infra montes, immo secundi a montibus fuerint, quos sponsus transilit in Cantico Canticorum (Cant. II), et appellat colles, consiti erunt et imitabuntur paradisum Dei: ut omnia in illis poma pendeant doctrinarum. Tunc si quis infidelitate captivus est, et necdum credidit in nomine Domini, et est de reliquiis populi quondam ejus Israel, revertetur ad fidem Christi, ut quem in Prophetis audierat, in Evangelio teneat. Hi autem montes qui stillabunt dulcedinem, et colles qui consiti fuerint, postquam converterit Dominus captivitatem populi sui Israel, aedificabunt civitates antea desertas, et habitabunt in eis: ut unaquaeque civitas exstructa dicat: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Prov. sec. LXX), et de qua Dominus in Evangelio loquitur: Non potest civitas abscondi super montem posita (Mat. V, 14). Et in Psalmis dicitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 4). Plantabunt quoque vineas cum Noe (Gen. IX), et bibent vinum earum, et inebriabuntur, et audient a Domino Salvatore: Bibite, amici 358 mei, et inebriamini (Cant. V, 1). Bibent autem vinum, quod se in regno Patris cum apostolis suis novum bibiturum esse pollicitus est (Marc. XIV). Haec est vinea Sorec, cujus vinum quotidie in mysteriis bibimus. Nec harum rerum felicitate contenti, propter delicias facient hortos, et irrigabunt eos: ut nulla desint in eis genera virtutum, et comedent fructus eorum: qui enim plantaverit et rigaverit, ipse et comedet. Cumque haec omnia montes et colles fecerint, stillantes dulcedinem, et aedificantes civitates, et habitantes in eis, plantantes vineas, et bibentes vinum earum, facientes hortos, et comedentes fructus eorum: tunc ipsos plantatores plantabit Dominus super terram suam, de qua dicitur: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13). Et in Evangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mat. V, 4). Postquam autem plantaverit eos, et firma [ Al. firmas] in altum radice [ Al. radices] solidarit, non evellet ultra de terra, quam dederat eis [ Al. dederit]. Ex quo intelligimus Ecclesiam usque ad finem mundi, concuti quidem persecutionibus, sed nequaquam posse subverti; tentari, non superari. Et hoc fiet, quia Dominus Deus omnipotens, sive Dominus Deus ejus, id est, Ecclesiae, se facturum esse pollicitus est: cujus promissio, lex naturae est.