Migne Patrologia Latina Tomus XXV
HieStr.CoInAg 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Prologus.
735-736 Secundo anno Darii, regis Persarum filii Hystaspis, septuagesimum annum desolationis templi fuisse completum (quem Jeremias (Cap. XXV) vaticinatus est) Zacharias quoque propheta testis est: qui cum Visionis suae titulum in secundo anno ejusdem regis undecimo mense Sabath, vicesima quarta die praeposuisset, adjecit, dicens: Domine exercituum, usquequo non misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est (Zach. I, 7, 12). Sed et Esdras, exstructo tantum altari, et jactis fundamentis templi, ad litteras regis Artaxerxis prohibitum opus refert: Tunc intermissum est opus domus Dei in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii, regis Persarum (I Esdr. IV, 24), statimque addidit: Prophetaverunt autem Aggaeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Domini Israel: Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos (I Esdr. V, 1, 2). Quo tempore apud Romanos septimus a Romulo regnabat 737-738 Tarquinius Superbus, habens annum imperii vicesimum septimum, qui post octo annos expulsus est a Bruto: ac deinde rempublicam per annos quadringentos sexaginta quatuor, usque ad Julium Caesarem consules administraverunt. Hoc propterea, o Paula et Eustochium, diximus, ut de ipso statim titulo, qua aetate Aggaeus propheta cecinerit, agnoscatis. Sciendumque est interim, juxta litteram, magni spiritus et Aggaeum fuisse et Zachariam prophetas: ut adversum Artaxerxis regis edictum, et Samaritanos gentesque cunctas per circuitum, aedificationem templi impedientes, juberent templum exstrui: Zorobabel quoque et Jesum filium Josedec, et populum qui cum eis erat, non minori fidei; ut prophetas magis audirent jubentes, quam prohibentis regis imperium.
INCIPIT LIBER. 737 (Cap. I. Vers. 1.) In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae. Quia populus qui videbatur sibi redisse de captivitate, necdum aedificaverat templum, nec muros exstruxerat civitatis, nec habebat gloriam pristinae Jerusalem: sed habitabat in domibus concavis, et ut significantius Graece dicitur: κοιλοστάθμοις, id est, deorsum positis et in convalle demersis: propterea non ad eos fit sermo Dei sub rege Ezechia, sive Amon, sive Josia; qui quamdiu stabat Jerusalem, populo Dei imperaverant; sed sub Dario rege, Persarum principe, de quo et Daniel mystice in suo volumine refert. Darius autem in lingua nostra sonat, generationes factae, sive, quae fuerunt: quod Graece dicitur γενεαὶ γενόμεναι: nec merebatur absque templo populus et deorsum habitans alium habere regem, nisi qui generationibus serviebat, et amabat carnem, et primam sententiam ineruditi adhuc hominis, et ejecti de paradiso custodiebat: Crescite et multiplicamini, et implete terram (Genes. I, 28, et IX, 1). Ergo quia Darius amator erat coitus, et socius draconis, cujus omnis virtus in lumbo est (Job. XL): idcirco in secundo anno visio populo cernitur, in immundo numero, et post unionem virginitatis et paradisi nuditatem, tunicas significante pelliceas. Denique in Genesi cum in primo die dictum sit, et in tertio, et in quarto, 738 et in quinto, et in sexto, post consummationem operum singulorum: Et vidit Deus quia bonum est: in secundo, juxta Hebraicum, et Aquilam, et Symmachum, et Theodotionem non habetur. Neque enim poterat secundus dies, qui numerum facit qui ab unione dividit, quod bonus esset, Dei sententia comprobari. Mensis quoque sextus ascribitur, qui non habet solemnitates Dei, sicut mensis septimus; sed vicinus est dierum sex, in quibus factus est mundus (Ibid.). In quo laboratur, et in sudore faciei comeditur panis: et terra generat nobis tribulos et spinas, et cum sementem acceperit tritici, lolio magis avenisque fecunda est. Sed quia jam altare aedificatum fuerat, et adversum repugnantes hostes templum voluerant exstruere, nec exstruxerant: in uno die mensis sexti factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ut deserens populus secundum annum Darii regis, qui ab unione dividit; et sextum mensem qui praeterierat, et qui numerus labori deputatur, ad unionem reverteretur Dei, et imparem numerum solumque sequeretur: quem mundum esse gentilis quoque poeta novit dicens (Virg. Eclog. VIII): . . . . . . Numero Deus impare gaudet. Fit autem verbum Domini, quaerens ad quem veniat et quem doceat, in manu Aggaei prophetae, qui bona habebat 739 opera, et in cujus factis poterat Dei sermo requiescere. Porro ubi manus sanguine plenae sunt, et interficitur Jesus, et audet populus dicere: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matt. XXVII), ibi non fit sermo Dei. Usque hodie immundas habens manus carneus Israel, extendit eas ad Dominum; sed quia sanguine plenae sunt, loquitur ad eos Dominus per prophetam: Si extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, XV). Non fit in manibus eorum verbum Domini, quia immundae sunt; non venit ad eos sermo Dei, quia in se occidere sermonem Dei. Nec putandum in manu tantum Aggaei prophetae factum esse sermonem Domini: sed quia Aggaeus interpretatur festivus, omnis qui potest festa celebrare, non in fermento veteri malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8), potest Dei recipere sermonem. Habeamus et nos mundas manus, et vocemur ἑορτάζοντες, id est, festa celebrantes, et ad nos fiet sermo Dei, Proponamus ante oculos nostros, quia lex spiritualis est, spirituales solemnitates, de quibus scriptum est: Tribus temporibus mihi festa celebrabitis in anno. Solemnitatem azymorum custodietis: septem diebus comedetis azyma: sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum: in ipso enim es egressus ex Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus; et solemnitatem messis primitivorum de operibus tuis quaecumque seminaveris in agro: et solemnitatem consummationis in exitu anni in congregatione operum tuorum de agro (Exod. XXIII, 14, seqq., et Deut. XVI). Si voluerimus in nobis fieri sermonem Dei, simus Aggaei, id est, festa celebrantes, et non appareamus in conspectu Dei vacui (II Cor. IX): seminantesque in spiritu, de spiritu metamus aeternam vitam; ut celebremus solemnitatem consummationis in exitu anni, id est, congregationem operum nostrorum de agro, solemnitatem primitivorum de operibus nostris, quaecumque seminaverimus in agro cui benedixit Dominus. Simus quoque Aggaei, et per omnem vitam nostram usque ad consummationem anni, id est, usque ad exitum 740 de saeculo isto, celebremus festa in operibus nostris, quae nobis orta sunt in agro nostro. Multa sunt, et non hujus temporis, quae de solemnitate dicantur, quibus potest de omni Scriptura lector diligens coaptare intelligentiam spiritualem.
Ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda: et ad Jesum filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens. Legimus in Paralipomenon, Jeconiae qui in Babylonem ductus est, filium fuisse Salathiel, de quo natus est Zorobabel (I Par. III, 6). Quod quidem et Matthaeus generationem Salvatoris enumerans, ait: Post transmigrationem autem Babylonis, Jeconias genuit Salathiel: Salathiel autem genuit Zorobabel: Zorobabel autem genuit Abiud (Mat. I, 12, 13). Hic Zorobabel de tribu Juda, hoc est de David stirpe descendens, typus est Salvatoris: qui vere destructum aedificavit templum, id est, Ecclesiam; et reduxit populum de captivitate. Et tam de veteris templi lapidibus, quam de novis, qui prius fuerant impoliti, aedificavit Ecclesiam, id est, et de reliquiis populi Judaici, et de gentium multitudine, Deo Patri exstruxit tabernaculum. Interpretatur autem secundum multiplices Hebraici sermonis accentus, vel ῥεῦσις παρακειμένη, id est, fluxus adjacens, expositus, vel ortus in Babylone, vel princeps de Babylone. Primae interpretationi ille fluxus contrarius est, qui significatur in vocabulo Jezabel, id est, fluxus vanus, vel fluxus menstruatae, qui utique manifeste immunditiam sonat. Sed et Zabulon, fluxus noctis exprimitur. Relinquentes ergo hujus mundi vanum et sordidum fluxum atque tenebrosum, sequamur fluxum Jesu, qui nobis expositus est ad bibendum, et largissimo fonte se praebet, juxta illud quod dicitur in Evangelio: Stabat Jesus in templo, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Et huc ipsum tunc poterimus bibere, cum petierimus a Deo Patre, juxta quod legimus: Petite, et dabitur vobis (Matth. VII, 6). Salathiel quippe interpretatur, petitio Dei. Et nemo venit ad Jesum, nisi eum adduxerit Pater (Joan. VI, 45). Nascetur ergo nobis fluxus, expositus 741 per obsecrationem Dei, et erit de tribu Juda, regia scilicet, et confitente vel laudante Deum, quia Judas utrumque sonat. Porro ortus in Babylone, secundum historiam quidem vere de Zorobabel dicitur, quia ibi natus est. Sed et juxta altiorem intelligentiam Dominum nostrum Jesum sonat: quia ipse quoque natus sit in confusione hujus saeculi, et fuerit prope gravissimum flumen Chobar, et viderit magnam visionem illam quam sub typo ejus Ezechiel (Cap. I) in voluminis sui cernit exordio. Quod autem dixi interpretari Zorobabel, principem de Babylone, non quod vere princeps interpretetur, hoc dixi: siquidem apud Hebraeos ex tribus integris nomen ejus traditur esse compositum: zo enim dicitur, iste; ROB, magister, sive major: BABEL proprie Babylonium sonat, et efficitur nomen Zorobabel ( ), iste magister de Babylone. Sed ad compendium intelligentiae pro supradictis minutis, principem volui interpretari de Babylone, sive in Babylone. Ut quomodo Jesus filius Nave, qui et ipse in typo Salvatoris fuit, de solitudine populum in terra repromissionis induxit: sic et iste propterea ortus in Babylone sit, ut eos qui erant in Babylone, reduceret in terram repromissionis, de qua captivi abducti fuerant, et his qui erant in vinculis diceret: Exite. Et qui sedebant in tenebris: Illuminamini (Isai. XLIX). Sermo vero Domini, qui factus est in manu Aggaei, non solum ad Zorobabel dirigitur filium Salathiel, de quo jam diximus; sed et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum. Quantum ad historiam pertinet, alter est Zorobabel de tribu regia, et alter Jesus de tribu sacerdotali. Quantum vero ad intelligentiam spiritualem unus atque idem est Dominus noster atque Salvator, rex et magnus sacerdos, cujus typum secundum id quod rex erat, portabat Zorobabel: secundum id autem quod Pontifex erat, portabat homonymus ejus Jesus, qui interpretatur JAO salus, id est, Domini salus ( ), et est filius Josedec, quod et ipsum in linguam nostram vertitur JAO justus, id est, Domini justus ( ). Justus enim et sanctus Deus Pater, et Deus Filius, et non est in ipso iniquitas. 742 Adversus Marcionem et caeteros haereticos, qui alterius boni, nescio cujus Dei filium, et non Creatoris, quem justum vocant, asserunt Dominum Salvatorem. Et vere est Jesus magnus Sacerdos, cui omnes Dei antistites comparati, parvi sunt et nihil. Si enim iste magnus dicitur Sacerdos, utique ad distinctionem eorum dicitur, qui minores sunt. Minores autem sunt omnes qui extra eum et post eum sunt, ut quomodo primogenitus est omnis creaturae, et primogenitus ex mortuis: sic princeps et magnus sit in universis sacerdotibus. (Vers. 2.) Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit, nondum venit tempus domus Domini aedificandae. Diligenter attende quod non Zorobabel vel Jesus dicant: nondum venit tempus domus Domini aedificandae; sed populus qui adhuc sub Dario rege constitutus, necdum jugum servitutis excusserat. Semperque qui captivitate retinentur, et egressi sunt de Jerusalem, differunt et morantur aedificare templum Dei, et dicunt: nondum venit tempus domus Domini aedificandae. Et tu quando videris aliquem egressum de Ecclesia, qui traditus fuerat Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret (I Cor. V), cogitare atque disponere, ut aedificet templum per pudicitiam, quod per libidinem ante destruxerat, et tamen diem de die trahere, dic ad eum: Vere et tu populo es captivorum, et tu dicis: nondum venit tempus domus Domini aedifacandae. Qui semel decrevit instaurare templum Dei, huic omne tempus aptum est ad aedificandum: nec rex diabolus potest impedire, nec hostes per circuitum, nec pietas simulata parentum, affinium, liberorum: statim ut conversus inclamaveris nomen Domini, dicet: Ecce adsum.
(Vers. 3.) Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis: et domus ista deserta? Sive ut LXX interpretati sunt, κοιλοστάθμοις, id est, concavis. In eadem die qua supra, rursum videtur haec visio. Et proficientibus prophetae operibus, prophetiae quoque dona succrescunt, et habito paulisper silentio, ad id quod dixerat populus: nondum tempus domus Domini 743 aedificandae, profertur Domini quasi cogitata responsio, et dicitur ad eos: Ergo ne tempus est, ut vos habitetis in domibus deorsum sitis, et in convalle positis: et mea domus quae in monte est, deserta erit? sive ut habetur in Hebraeo: ut habitetis in domibus loqueatis (id est, ornatis atque compositis, et quae non tam ad usum sunt quam ad delicias), et habitaculum meum in quo fuerunt sancta sanctorum, et cherubim, et mensa propositionis, pluviis rigabitur, squalebit solitudine, sole torrebitur? Porro secundum anagogen: Omne tempus quo habitatio vallis eligitur, vel servimus deliciis, importunum est. Unde et Stoici quibus curae est verba singula definire, tempus dixerunt esse correctionis sive efficientiae: quod significantius Graece dicitur χρόνον εἶναι κατορθώσεως. Omne enim tempus in quo non virtutibus, sed vitiis deservimus, perit, et quasi non fuerit, reputatur in nihilum. Si quis ergo de nobis, vel in convalle habitat, vel in voluptate et luxuria saeculari suam contignat domum, iste templum Deo non aedificat, nec habet Dominus in eo ubi caput suum reclinet: et cum vulpibus aedificet domum, habitaculum quondam Dei patitur esse desertum. (Vers. 4.) Et nunc haec dicit Dominus exercituum: ponite corda vestra super vias vestras. Non sit aliud loquentis tempus, et aliud facientis: praecepta mea statim in opus vertite: Dominus est enim omnipotens qui praecipit, et utique non leve est Dei omnipotentis imperium. Habuistis hucusque corda vestra vitiis servientia, sine ordine, sine praeceptore, quocumque trahebant desideria, pergentes. Nunc autem Dominus vobis praecipit ut ordinetis in se charitatem, et ponatis corda vestra super vias vestras, ut nihil absque judicio et consideratione faciatis; sed semper ante pedes vestros legalis lucerna praecedat, et dicatis: Lucerna pedibus meis lex tua et lux semitis meis (Ps. CXVIII, 105). Vel certe ita: Quia dicitis, non est tempus aedificandae domus Domini, et ipsi habitatis in habitaculis quae sunt in ima demersa, domus autem mea deserta est: considerate, jubente me Domino, et vos in memoriam redigite quae feceritis, et quae passi sitis. (Vers. 5, 6.) Seminastis multum, et intulistis parum: comedistis, et non estis satiati: bibistis, 744 et non estis inebriati: operuistis vos, et non estis calefacti. Et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Omnis labor vester qui aedificastis domus vestras et neglexistis domum Dei, non habuit eventum. Seminastis enim plura, et multo minus quam satum fuerat, congregastis: nec potestis dicere ideo famem secutam, quod in exercenda terra agricola cessaverit. Comedistis quoque (ne forsitan e vobis quispiam diceret voluntarium fuisse jejunium), et non estis saturati, quia parvos fructus congregaveratis in horrea. Vinum bibistis e vineis, sed non tantum ut laetaretur cor vestrum, et diceretur de vobis: Et vinum exhilarat cor hominis (Ps. CIII, 15). Habuistis pallium, sed quod frigus non repelleret, nec servaret calorem. Quicumque etiam vestrum sive negotiatione, sive mercenaria manu mercedes congregavit, frustra labor sine pretio laboris impensus est. Omnes enim velut si quis in pertusum sacculum mittat, pecuniae defluxerunt. Sed et juxta intelligentiam spiritualem hi qui de Babylone reversi sunt, et necdum aedificaverunt templum Dei, sed aedificationem ejus quotidie differentes, dixerunt: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae: nec captivi sunt, nec adhuc plena libertate donati: verum quasi in meditullio quodam positi, seminaverunt multum et intulerunt parum: comederunt et non sunt satiati: biberunt, et non sunt inebriati: operuerunt se, et non sunt calefacti: congregaverunt mercedes, et quasi in pertusum marsupium mitterent, perdiderunt. Si quando videris inter multa opera peccatorum facere quempiam nonnulla quae justa sunt, non est tam injustus Deus, ut propter multa mala, paucorum obliviscatur bonorum; sed faciet eum illa tantum metere, quae in bonam terram seminaverit, et in sua horrea congregare. Qui autem penitus ἀποστάτης est, iste omnino non comedet, sed fame peribit. Porro qui seminat multa, et infert pauca, comedit parum, et non in satietatem, juxta illud quod in maledictis Levitici Dominus comminatur: Et comedetis et non saturabimini (Levit. XXVI, 26). Qui vero sanctus est, usque ad satietatem comedet, et explebitur in illo quod scriptum est: Justus comedens replet animam suam (Prov. XIII, 25). Similiter qui penitus non bibit, siti peribit: sicut 745 et in Judith (si quis tamen vult librum recipere mulieris): Et parvuli siti perierunt (Judith. VIII). Qui autem parum bibit, bibit quidem, sed non usque ad ebrietatem. Porro qui potest dicere ad Dominum: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 6)! et inebriatur cum Noe (Genes. IX): et licet in Aegypto constitutus, tamen in convivio Joseph cum patriarchis et fratribus vino madet (Ibid., XLIII): iste prae magnitudine laetitiae et quotidiano gaudio cum apostolis versus in ecstasin, appellabitur musto plenus (Act. II). Quomodo autem non sit huic expositioni contrarium illud quod filii Jonadab filii Rechab vinum non biberint, et laudentur a Domino, in Jeremia (Cap. XXXV) competentius disseretur. Post haec dicitur ad eos qui negligebant aedificare templum Domini: Operuistis vos, et non estis calefacti. Quod intelligimus de centesimo tertio psalmo, in quo de Deo dicitur: Abyssus ut vestimentum amictus ejus. Quamquam enim secundum Hebraicam veritatem referatur ad terras, quae [ Al. quod] ambiantur Oceano, tamen secundum LXX translatores qui dixerunt: τὸ περιβόλαιον αὐτοῦ, genere masculino, et non αὐτῆς, feminino, de Deo quod dictum est sentire compellimur, eo quod investigabilis sit ejus sapientia, et ponat Dominus tenebras latibulum suum (Psal. XVII), et non indignis quibusque ejus sacramenta prodantur. Unde et justus laetatur, et dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXXVIII, 11). Hoc pallium de multiplicis sapientiae sensibus verbisque contextum, non sinit ferventes spiritu refrigerari, nec dilectionis calorem, Borea flante, frigescere: Qui vero medius est, et habet quidem pallium, sed quo non totus operiatur: quomodo parum in horrea comportavit, et comedit, et non in satietatem, et bibit, et non in ebrietatem: sic operietur quidem sensuum operumque suorum pallio, sed non calefiet. Qui autem propter nimiam animae paupertatem non habet pallium: ideo non habet, quia, multiplicata iniquitate, charitas refrixit in eo (Matth. XXIV). Unde et de istiusmodi homine, cujus ab alio pallium possidetur, in lege praecipitur: Reddes ei vestimentum antequam sol occidat: quoniam pauper est, et in ipso habet spem (Deut. XXIV, 15). Sed et hoc eis accidit qui habitabant [ Al. habitant] in convallibus, sive in laqueatis domibus, 746 et dicebant: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae, ut mercedes in pertusum sacculum congregarent (Isai. XL, 10, et LXII, 11). Si quis e nobis bona operatur, et digna mercede (quam nobis redditurus est Dominus, de quo dicitur: Ecce Dominus, et merces ejus in manibus illius, reddere unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Et aliud Apostoli: Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet (I Cor. III, 13), hic congregat conservandas mansurasque mercedes, et virtutibus virtutes semper adjungens, coacervat pecunias in sacculum non pertusum. Qui autem post bona opera non semel et bis, sed frequenter peccat, et praeteritam charitatem sequentibus vitiis obscurat et sordidat, iste in pertusum sacculum pecuniam congregat. Haec autem omnia evenerunt eis qui dixerunt: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae, et cum ipsi habitarent in convallibus, desertam esse domum Domini patiebantur. (Vers. 17, 18.) Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras, ascendite in montem, afferte [Vulg. portate] lignum, et aedificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Ponite corda vestra in vias vestras, ascendite super montem, et praecidite ligna (caetera similiter). Rursum vobis ego Dominus praecipio, qui et prius jusseram, ut ponatis corda vestra super vias vestras, et consideretis cuncta quae geritis, et relinquentes studium domorum vestrarum humilium, ascendatis in montem, ubi non sunt ligna quae comburantur, sed quae ad opera domus meae proficiant: et ut hoc faciatis attentius, mihi scitote placiturum esse quod facitis. Aiunt Hebraei sola tantum ad contignandum ligna fuisse necessaria, stantibus muris templi post incendium. Hoc illi. Nobis autem praecipitur, non extra vias nostras ponere corda nostra; sed quae prius posueramus, rursum ponere in viis nostris, et postquam hoc fecerimus, ascendere de domibus concavis in montem, ut cum pervenerimus ad montis [ Al. sermonis] altitudinem, in quo necessaria ad aedificationem templi Dei ligna sunt, de omni Scripturae sanctae monte, in quo varia virtutum et paradisi ligna plantata sunt, praecidamus ea, et aedificemus templum Domini 747 operibus bonis et dogmatibus veritatis: quod cum fuerit exstructum, placeat Domino, et [ Al. ut] glorificetur in eo. Igitur quia haec mandata sunt nobis ut ponamus corda nostra in viis nostris, ascendamus in montem rationabilem, et ad singula problemata, congrua de testimoniis Scripturarum ligna quaerentes, praecidamus ea, et aedificemus domum sapientiae in nobis: postquam enim haec fuerit exstructa, finis aedificationis ejus erit, ut Dominus glorificetur in nobis. (Vers. 9.) Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus: et intulistis in domum, et exsufflavi illud: LXX: Respexistis in multa, et facta sunt pauca: et intulistis in domum, et exsufflavi illa. Ut abjecta mora, et omni ambiguitate deposita, studiosius aedificetis domum meam, dico et aliud quod vobis acciderit, qui distulistis aedificare domum meam, non ut supra: Seminastis multum, et quia sementem terra non reddidit, intulistis parum; sed cum jam candescerent segetes, et messium tempus instaret, et frumenta vos tenere in manibus putaretis, messuistis vacuos culmos, et inanes stipulas sine spicarum frugibus congregastis. Plenae erant areae: spes in oculis, luctus in manibus. Sed hoc quoque ipsum quod vix de multa segete et infinitis acervis fuerat electum, intulistis in domum, et mea virtute dispersum est. Exsufflavi enim illud, et redegi ad nihilum; quia frumentum emortuum et vacui folliculi, quae utilia esui sunt, farinam et similam non habebant. Potest autem hoc quod dixit: intulistis in domum, et exsufflavi illud, et de donariis accipi quae offerebant in altari, et Deus exsufflaverit ea. Sed quia dixit, intulistis in domum, si ea quae illata sunt, donaria intelligimus, utique in templo oblata dicimus. Et non nobis congruet, quia eo tempore domus Dei adhuc aedificata non fuerat: quod quidem usque hodie plerisque contingit, qui habitant in aedificiis humilibus, et quantum in se est, despiciunt desolatam domum Dei, et cum possint aedificare, contemnunt: et quasi jam videntes maturas segetes, fructus sibi suorum operum repromittunt, et fallente spe, pro magnis vix parva reperiunt. Sed et haec quoque parva, quae 748 in domum et horreum mentis condiderant, exsufflantur a sermone Dei, quasi indigna ejus custodia atque tutela. Quoties vidi ego tam in doctrina quam in conversatione de quibusdam sperata plurima: et postquam ventum est ut haberent tempus messium, id est, tempus docendi, vitamque suam in exemplum praebere populorum, de excelso praecipitatos, et minus inventum in eis, quam opinio sibi omnium promittebat. Unde accidit ut paulatim, negligentia subrepente, parvum quoque ipsum quod videbantur habere, perderent. Hoc autem idcirco perpessi sunt, quia securi fuerunt in pristinis domibus suis, nec ascenderunt Scripturarum montem, aedificationis de eo dominicae ligna caedentes, nec exstruxerunt in se quotidie domum Domini; sed despicientes ejus desolationem, etiam id perdidere, quod se habere credebant. Supradicti enim mali haec causa redditur. (Vers. 10.) Quamobrem, dicit Dominus exercituum, quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam, propter hoc super vos prohibiti sunt coeli ne darent rorem, et terra continuit [Vulg. prohibita est ne daret] germen suum. Non solum, inquit, coeli pluviam non dederunt, quibus irrigata humus fruges facit; sed ne rorem quidem matutinum, atque nocturnum, ut arentes agri, saltem humore modico temperarentur. Terra quoque devoravit, et agricolis non redditura sementem, et quae sponte solet gignere, avaro sinu tenuit. Ego hunc arbitror esse rorem, de quo in benedictione dicitur ad Jacob: Det tibi Deus de rore coeli (Gen. XXVII, 28), et rorem Hermon qui descendit super montem Sion (Psal. CXXXII), et descendit, non de aere in quo multiplex volitat aquilarum et accipitrum et vulturum numerus; sed de coelo, ut si cujus anima ardet perturbationibus, et jaculo diaboli vulnerata est, refrigeretur hoc rore, et aestus suos temperet. Quo retento, terra quoque non affert germen suum. Neque enim sine rore Christi potest ulla anima afferre frumenta. (Vers. 11.) Et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. Pro siccitate Septuaginta μαχαίραν, 749 id est, gladium transtulerunt: sed et in Hebraico tribus litteris scriptum reperi ( ), HETH, RES, BETH, quod si HAREB legimus, gladium sonat: si OREB, καύσωμα (Al. καῦμα), quod nos transtulimus siccitatem, licet melius in urentem ventum transferri possit. Et revera quoniam sermo de terra est, et de agrorum sterilitate, magis mihi videtur ventus urens in praesenti loco intelligi debere, quam gladius: licet omnis plaga quae propter peccata hominibus inferatur, possit et pro gladio accipi. Vocata est autem siccitas, sive gladius super terram, et super montes, ut non proferant triticum, et vinum et oleum, et quaecumque sponte generat humus. Praecedente autem fame, consequenter super homines, et super jumenta mors venit. Et idem gladius vel ventus urens, omnia quae manus hominum laboravere, consumit. Vocatur itaque vel inducitur vivens sermo Dei, et efficax, et acutus super omnem gladium bicipitem (Heb. IV), ut anima negligens (quae terra interpretatur arens, et magis in concavis habitare, quam domum Dei exstruere desiderat) ejus mucrone feriatur, et quidquid fructuum se putat habere, disperdat. Infertur etiam gladius super montes elevantes se adversus scientiam Dei, et super frumentum, et vinum, et oleum, quibus quasi cibis et potu et refectione, haereticorum conciliabula deceptis populis blandiuntur: Congrue quis dixerit panem illorum esse panem luctus, et furorem draconum esse vinum eorum, et furorem aspidum insanabilem: Oleum quoque, repromissionem de coelestibus, quo quasi ungunt discipulos, et laborum praemia pollicentur, quae detestatur propheta, dicens: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL), Sed et alia quae absque auctoritate et testimoniis Scripturarum quasi traditione apostolica sponte reperiunt atque confingunt, percutit gladius Dei; homines autem et jumenta, vel λογισμοὺς et αἰσθήσεις, id est, cogitationes et sensus eorum accipiamus. Vel certe rationabiles in eis, et irrationabiles, id est, doctos et indoctos 750 pariter, et omnem laborem manuum, et jejunia eorum, et observationes varias, et chameunias, id est, humi dormitiones. Qui tribus quadragesimis per annum jejunantes, et ξηροφαγίαις humiliantes animam suam, et vel maxime de Tatiani radice crescentes, super hujuscemodi laboribus audiunt: Tanta passi estis sine causa. Haec autem universa quae dixi, possunt de Ecclesiae rectoribus intelligi, qui aedificantes carnalem domum, liberisque suis et possessionibus providentes, non curant, vel in seipsis exstruere templum Dei, vel Ecclesiam Domini, quae intecta et diruta est, instaurare: quorum saepe vita et sermo incongruus scandalizat plurimos, et de Ecclesia ejicit, et ad solitudinem perducit domum Dei. Nec haec dicimus quo universos generaliter accusemus, sed quod in omni officio et gradu sint alii qui aedificent, et alii qui destruant templum Dei, et propter eorum vitium nec coeli rorem, nec terra det germen, siccetur humus, montes areant, triticum, et oleum, et omnia quae terra gignit, homines quoque ipsi et jumenta, et universus labor manuum, secante gladio, et siccitate, vel vento urente dispereant. (Vers. 13.) Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedec sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi vocem Dei (Vulg. addit Domini) sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini. Diligenter attende, propter duas intelligentias Salvatoris in Zorobabel duce et Jesu sacerdote (ipse enim et rex est et sacerdos), quod non dixerit, Zorobabel et Jesus timuerunt, sed, audientibus Zorobabel et Jesu et populo verba Aggaei prophetae, quae verba sunt Domini, solus populus timuit a facie Domini, id est, sola multitudo, quae necdum in unum et perfectum virum venerat, nec spiritui copulatus id esse meruit quod spiritus. Timuit autem populus a facie Domini, sciens quod facies Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII). (Vers. 13.) Et dixit Aggaeus nuntius Domini, de nuntiis 751 Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. Quidam putant et Joannem Baptistam, et Malachiam, qui interpretatur Angelus Domini, et Aggaeum quem nunc habemus in manibus, fuisse angelos, et ob dispensationem et jussionem Dei assumpsisse humana corpora, et inter homines conversatos. Nec mirum hoc de angelis credi, cum pro salute nostra etiam Filius Dei humanum corpus assumpserit: et ob hanc causam etiam de apocryphis praebent testimonium, ubi dicitur: Quod Jacob, qui postea vocatus est Israel, angelus fuerit, et propterea supplantaverit fratrem in ventre matris suae (Gen. XXV et XXXII). Joannem quoque ad vocem Mariae matris Domini, exsultasse in utero Elizabeth (Lucae I): et omnium rationabilium unam esse naturam: et ob hanc causam homines qui placuerunt Deo, aequales angelis fieri. Hoc illi sentiant. Caeterum nos nuntium Domini, id est, angelum, qui Hebraice dicitur MALACH ( ), simpliciter prophetam dictum recipiamus ab eo, quod Domini voluntatem populo nuntiaverit, sive quia in multis locis Dominus noster atque Salvator angelus Dei dicitur, sicut ibi; Magni consilii Angelus (Isai. IX, 6), typum Salvatoris dicimus in Aggaeo praecurrisse. Porro quod ait, nuntius Domini, de nuntiis Domini, tale est quasi dixisset, propheta de prophetis. Quod ait, nuntius Domini populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus, non loquitur ad Zorobabel et Jesum, cum quibus et in quibus semper erat Dominus (semel enim eos diximus secundum diversas intelligentias in persona Salvatoris accipi), sed ad populum qui timuerat a facie Domini. Quia populus erat, necdum ad Dei venerat charitatem, quae foras mittit timorem. Accipit ergo populus pro Dei timore mercedem, ut Dominus cum illis sit, et est sensus: Ego ero vester adjutor, aedificate domum meam, quae in vobis destructa est: me in medio vestri constituto, nemo aedificationem vestram prohibere poterit. (Vers. 14.) Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedec sacerdotis magni, 752 et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo, Domini exercituum Dei sui: in die vicesima quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. Pro duce Juda, Septuaginta transtulerunt, de tribu Juda, et pro opere, opera: caetera similiter. Ubicumque autem nos ponimus, Dominum exercituum, illi diverse aut Dominum omnipotentem, aut Dominum sabaoth, aut Dominum virtutum interpretantur. Suscitatur ergo spiritus Zorobabel et spiritus Jesu, interim secundum litteram, ut regnum et sacerdotium aedificent templum Dei. Suscitatur etiam spiritus populi, qui in eis ante dormiebat, non corpus, non anima; sed ut diximus, spiritus, qui magis aedificare scit templum Dei. Et ingressi, foris enim fuerant, faciebant opera, quae digna erant penetralibus domus Domini: in eodem anno Darii regis quo et supra, in eo mense qui et in principio positus est; sed non in eodem die. Ibi enim unus dies mensis ponitur: hic vero vicesimus quartus, ut inter primum diem, quo Dominus loquitur per Aggaeum, et vicesimum quartum, quo ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini, viginti duo dies medii fuerint, quot et litterae sunt apud Hebraeos. Necesse enim habuerunt doceri quae essent elementa principii sermonum Dei, quae eos prohiberent dicere, Nec dum venit tempus domus Domini aedificandae, et habitare in domibus concavis, et ut supra dixi, in ima demergi. Provocarentur vero ponere corda sua super vias suas, et meminissent propter negligentiam quanta perpessi fuerint. Et ut ascenderent in montem, et caederent ligna, et aedificarent domum Domini, et non paterentur ea quae fuerant ante perpessi. Denique in his viginti et duobus diebus, timuit populus a facie Domini, et ingressi sunt in die vicesimo quarto mensis, in sexto mense anno secundo Darii regis, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. Praecipitur autem nobis, ut aedificari possit domus spiritualis in sacerdotium sanctum, ad offerendas spirituales victimas placentes Deo, tales nos praebere, 753 ut suscitetur in nobis Spiritus sanctus, et ingrediamur in domum Domini, et faciamus opera Domini. Jam enim Zorobabel de genere David, et Jesus sacerdos in aeternum suscitatus est a Patre in virtute, secundum spiritum sanctificationis de resurrectione mortuorum, ut ille praesit operi; nos vero faciamus, ipso adjuvante et disponente. Quae tamen opera Dei facere ante non possumus, nisi timeamus a facie Domini, et credamus, et ingrediamur templum Dei, et ea quae domui Dei digna sunt perpetremus. Quoniam vero adhuc in saeculo sumus, et tempus aedificationis nostrae sub Dario rege versatur, in quo generationi, conjugiis carnique servitur: idcirco in sexto numero quo factus est mundus, et in secundo anno qui dividit unionem (materia enim in qua mundi reparatio sobolisque consistit, duplicem numerum diligit), ingredimur domum Domini, et utroque populo congregato, exstruimus templum Dei. Ex duobus enim duodecim numeris, vicesimi quarti numeri summa consistit: quia tam ex circumcisione quam ex gentibus, Christi Ecclesia prima quae eversa fuerat, aedificata est. Sed et hoc possumus dicere, quia octavus numerus qui sanctus est, et in verae circumcisionis typo accipitur, triplicatus vicesimum quartum numerum facit, figuraliter nos docemur, ut aedificemus domum Domini in amputatione carnis, et vitiorum circumcisione, et veram puritatem esse credamus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Porro alius sexies quartum supputavit numerum, et quatuor refert ad elementa mundi, ex quibus subsistimus; sex vero ad conditionem mundi, in quo ipsa elementa versantur. Et dicit: quia adhuc in materia sumus, et gravi corpore circumdamur, et servimus generationibus, exstruere quidem nos templum, et intrare in domum Dei, et quasi de somno gravi suscitari spiritum nostrum; sed adhuc in vicesimo quarto die idipsum facere. (Cap. II.--Vers. 1 seqq.) In septimo mense, vicesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae dicens: Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, 754 et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens: Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris? Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Jesu fili Josedec, sacerdos magne, et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum, et facite: quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum. Verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus erit in medio vestrum, nolite timere. Quia haec dicit Dominus exercituum, adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes. Et veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae, plusquam primae, dicit Dominus exercituum. Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Eodem anno, sed mense septimo, in quo solemnitates Dei [ Al. die] sunt prima et vicesima die mensis, id est, completis tribus hebdomadibus, et perfecta in mysterio Trinitatis requie, tertio factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, qui continuo labore sudabat, ut semper in eo sermo Dei haberet accessum. Praeteritorum enim obliviscens, et in futurum se extendens (Philipp. III), ita quotidie laborabat, quasi praecedentium operum nihil haberet. Dicitur ergo ei: Loquere ad Zorobabel, et ad Jesum, et reliquum populum, qui viderunt antiquam domum Dei, et nunc intersunt instaurationi ejus, numquid ad comparationem prioris, non talis est ista quae cernitur, ut quodam modo non esse videatur? Verum nolite desperare, nec lassas manus dimittite, sed et tu, Zorobabel et tu, Jesu, et omnis popule, confortamini, et facite opus in domo mea: Ego enim sum vobiscum, et sermo meus quem pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti. Et spiritus meus non recedet a vobis: nolite timere, ego sum qui jubeo Dominus omnipotens, cujus dixisse, fecisse est. Quando primum testamentum 755 dabam, et in Sina monte sum visus, commovi coelum et terram, et mare Rubrum, et desertum, ut vobiscum ponerem Testamentum; nunc autem polliceor vobis me adhuc semel coelum et terram, et mare et aridam commoturum, ut illis commotis, moveantur omnes gentes, et veniant juxta LXX quae electa sunt Domini de cunctis gentibus; juxta Hebraicum vero, veniet desideratus cunctis gentibus Dominus noster atque Salvator. Tunc implebo domum istam gloria majore quam priorem, et semper vobis addam, dicit Dominus omnipotens. Et ne forsitan sponsorem putetis infirmum: meum est aurum, et meum est argentum, et meae sunt cunctae opes. Ego in ornamentum templi aurum argentumque donabo, ut major fiat hujus domus gloria quam prioris. Et quia difficile videtur quod polliceor, et humana infidelitas ad majora promissa semper haesitat, propterea rursum dico qui promitto, Dominus omnipotens sum. Porro quia scio ad aedificationem inclytae domus, et quae supernatura sit domum pristinam, nihil ita facere, ut pacem, idcirco et hanc spondeo. Dabo enim in loco isto pacem, dicit Dominus exercituum: ut pax quae exsuperat omnem sensum, custodiat domum meam, et sit in pace locus meus. Has interim παραφραστικῶς expositionis lineas duxerim, ut ex his ad sublimiorem intelligentiam, etiam nobis tacentibus, prudens lector ascendat. Fit ergo sermo Dei ad eos qui operari coeperant in domo Domini omnipotentis, jam in requie, id est, in mense septimo, et in Trinitatis plenissimo sacramento, vicesima prima mensis, et ad Aggaeum Dei festa celebrantem, qui rursum manum suam sermoni Domini praeparaverat, et dicit ad eum: Loquere ad Zorobabel de tribu Juda, et ad Jesum sacerdotem magnum, qui pro nobis et homo fieri dignatus est et Sacerdos, et ad reliquias populi: ad comparationem enim totius orbis, parva pars fuit in principio credentium. Igitur quae locutus sit audiamus. Fuit quondam in Israel domus Dei qui nunc ita deserta est, ut nec fuisse credatur; ex 756 quo quae fuerat dilecta, facta est non dilecta, et qui non populus Dei, coepit esse populus Dei. Et est domus illa quondam gloriosa: nunc in conspectu Zorobabel et Jesu et reliquiarum populi quasi non sit. Hoc autem non solum de templi aedificiis quae cernimus corruisse, accipere debemus; sed de omnibus quae quondam praeclara habuere Judaei. Verumtamen quia facta est prior domus quasi non subsistens, provocatur Zorobabel dux, et Jesus sacerdos, ut regnum Christi, et sacerdotium roboretur, et populus ejus qui quondam terrae fuit populus, faciat opera in domo Domini, et sciat Deum sibi esse praesentem: faciat quoque verbum, quod pepigit Dominus cum eis quando egrediebantur de terra Aegypti. Atque utinam et nos egrediamur de Aegypto, ut verbum testamenti quod accepimus, impleamus. Repromittit quoque Dominus Deus his qui faciunt opera in domo ejus, et implent quem accepere sermonem, spiritum suum, dicens: Et spiritus meus erit in medio vestrum. Sacramentum cernite Trinitatis: Ego sum vobiscum, et spiritus meus, et Verbum, in quo posui testamentum cum egrederemini de Aegypto. Quod autem dicit in medio vestrum, juxta illud sentiendum est, quod in Evangelio scriptum legitur: Medius enim vestrum stat, quem vos nescitis, qui post me veniet (Joan. I, 26). Haec ergo dicit Dominus exercituum ad vos qui videtis domum priorem sic esse quasi non sit. Movi coelum, quando de coelo audita est vox mea. Movi terram, quando priori populo tradidi Testamentum; et in adventu meo, caligo, turbo, tenebrae cernebantur. Movi mare Rubrum, quando viam praebui populo transeunti. Movi aridam, vel Aegyptum per plagas cultu Dei vacuam, vel solitudinem per quam quadraginta annis circumduxi populum. Haec adhuc semel movebo. Quod factum cernimus in adventu Domini Salvatoris. Tempore quippe passionis ejus, fugiente sole, coelum motum est et tenebrae factae sunt super omnem terram ab hora sexta usque ad horam nonam (Matt. XXVII, et Luc. XXIII). Mota est terra, et saxa scissa sunt, 757 et sepulcra reserata; motum est mare dracone qui in eo erat interfecto; mota est et arida, infructuosa quondam gentium solitudo. In hoc autem universitatis tremore, commotae sunt etiam omnes gentes; quia in omnem terram exivit sonus apostolorum Domini, et verba eorum penetraverunt usque ad terminos orbis terrae (Psal. XVIII). Ob id autem omnes motae sunt nationes, ut ex earum motu veniret electa gentium multitudo, et quae ubicumque praeclara sunt. Verbi gratia, electa de Corintho, quia multus erat in ea populus Dei. Electa de Macedonia, quia grandis in Thessalonica Dei Ecclesia congregata, non habebat necessarium ut de charitate doceretur (I Thess. 14). Electa de Epheso, ut arcana Dei et nullis antea revelata sacramenta cognoscerent. Quid plura? omnes gentes commotae sunt, ad quas Salvator apostolos miserat, dicens: Euntes, docete omnes gentes (Mat. XXVIII, 29), et ex multis vocatis pauci electi, primitivorum Ecclesiam construxerunt. Unde et apostolus Petrus: Salutat vos, inquit, quae in Babylone est electa, et Marcus filius meus (I Pet. V, 15), et Joannes: Senior, inquit, electae dominae; ac deinde filios memorat electae. Commotis ergo gentibus, quas quidem possumus et contrarias accipere fortitudines, non valentes splendorem Domini sustinere, venerunt electa omnium gentium, et repleta est gloria domus Domini, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis. Haec secundum LXX. Caeterum in Hebraico melius et significantius habetur ut supra posuimus: Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus. Vere enim postquam ille venit, impleta est gloria domus Domini. Et quantum Dominus distat a servo, tantum domus Domini melior est, cui praeest Dominus, a domo priore cui praefuit servus. Quod autem ait: Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum, non puto quemquam existimare quod de argento loquatur et auro, quae a divitibus et regibus possidentur. Hoc enim modo, non solum argentum et aurum Dei est quasi Creatoris; sed et caetera metalla, aes, stannum, plumbum, et quod domat 758 omnia ferrum. Sed ego argentum, quo domus Dei ornatur, existimo eloquia Scripturarum, de quibus dicitur: Eloquia Domini eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum septuplum (Psal. XI, 7); et aurum quod in occulto sanctorum sensu, et in cordis versatur arcano, et splendet vero lumine Dei, quod et Apostolum de sanctis, qui super fundamentum Christi aedificant, sensisse perspicuum est, aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. III); ut in auro sensus occultus sit, in argento sermo decens, in lapide pretioso, opera Deo placentia. His metallis illustrior fit Ecclesia Salvatoris, quam quondam synagoga fuerat; his lapidibus vivis aedificatur domus Christi, et pax ei praebetur aeterna. Porro quod sequitur in Septuaginta: Et pacem animae in acquisitionem omni qui creatur, ut suscitet templum istud, quasi superfluum et vix cohaerens, quippe quod nec apud Hebraeos, nec apud alium quemquam interpretem fertur, omisimus. (Vers. 11 seqq.). In vicesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii [Vulg. addit Regis] factum verbum est Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec dicit Dominus exercituum; interroga sacerdotes legem, dicens: Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum; numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: contaminabitur. Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista, ante faciem meam, dicit Dominus; et sic omne opus manuum eorum, et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt. LXX: Vicesima et quarta noni mensis, anno secundo sub Dario, factus est sermo Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens; interroga sacerdotes legem, dicens: Si sumpserit homo carnem sanctam in summitate vestimenti sui, et tetigerit summitas vestimenti ejus panem, aut coctionem, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, si sanctificabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: 759 Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit immundus in anima de omnibus his, contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: contaminabitur. Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens haec coram me, dicit Dominus, et sic omnia opera manuum eorum. Et quicumque appropinquaverit ibi, contaminabitur, propter munera eorum matutina, dolebunt a facie malitiarum suarum, et odoratis in portis arguentes. Propterea et Septuaginta interpretum editionem posuimus, quia in quibusdam verbis dissonare videbantur. Et hoc quod dicitur: Propter munera eorum matutina, dolebunt a facie malitiarum suarum, et odoratis in portis arguentes, nec in Hebraeo, nec apud alios interpretes invenitur. Notandum quod in isto loco: In vicesima et quarta die mensis noni anno secundo, non ut supra tertia vice dicitur: Factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae; sed ad Aggaeum prophetam. Ibi enim (quia adhuc profectum habebat, et opera tantum munda, cor autem illius necdum plenam sapientiam receperat; sive quia habitabat adhuc inter eos, qui dicebant: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae ) in operibus tantum ejus sermo factus est Domini. Hic autem quoniam jam templi jacta sunt fundamenta, et ingressus est populus cum principibus in domum Dei, et facit opus congruum templo Dei, et audivit mysterium: Movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus, et plenus est vaticinio; propterea totus ad Aggaeum fit sermo Domini. De vicesima quarta die et secundo anno jam diximus: Noni mensis numerus qui hic additur, numquam in bonam partem legitur. Pascha immolat populus, et alias celebrat festivitates; omnis ejus solemnitas die finitur octavo, nec ad nonum pervenit. Qui agnum paschae praeparant, transacta die nona, incipiunt praeparare. Dies quoque propitiationis et expiationis mensis septimi, post diem nonam celebratur. Et in Jeremia (Cap. XIX et LII), sicut legentibus poterit esse manifestum, Jerusalem nono anno a Babyloniis oppugnatur. Quia igitur prophetia de immunditia populi futura 760 erat; idcirco secundo anno Darii nonus mensis jungitur. Rursum quia datur locus poenitentiae post immunditiae correptionem, vicesima quarta die sermo Dei fit ad Aggaeum prophetam, ut quasi ex persona Domini quaestionem a sacerdotibus sciscitetur ex lege venientem, et dicitur ei: Interroga sacerdotes legem, dicens. Simulque considera sacerdotum esse officii, de lege interroganti respondere. Si sacerdos est, sciat legem Domini: si ignorat legem, ipse se arguit non esse Domini sacerdotem. Sacerdotis enim est scire legem, et ad interrogationem respondere de lege. Quod quidem et in Deuteronomio (Cap. 17) legimus, ut sicubi in urbibus Israel quaestio fuerit exorta inter sanguinem et sanguinem, inter judicium et judicium, lepram et lepram, contradictionem et contradictionem, eant ad sacerdotes atque Levitas, et ad pontificem qui in diebus illis fuerit constitutus, et quaerant ab eo legem Domini; quibus respondentibus, faciant quod jubentur. Quod si non fecerint, exterminentur de populo suo. Et ne forsitan in veteri solum Instrumento haec praecepta videantur; loquitur et Apostolus ad Timotheum, episcopum non solum irreprehensibilem esse debere, et unius uxoris virum, et sapientem, et pudicum, et ornatum, et hospitalem, sed etiam doctorem (I Tim. III). Et ne casu hoc dixisse videretur, ad Titum quoque super presbyteris (quos et episcopos intelligi vult) ordinandis, eadem cautela servatur (Tit. I, 5 seqq.). Propter hoc reliqui te Cretae, ut quae residua erant corrigeres, et ordinares per civitates presbyteros, sicut ego praecepi tibi: Si quis est irreprehensibilis unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae vel in subjectos. Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse sicut Dei dispensatorem, non procacem, non iracundum, non violentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem, pudicum, benignum, justum, sanctum, continentem, habentem in doctrina sermonem fidelem; ut possit consolari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Sunt enim multi et non subjecti, vaniloqui, et seductores, et maxime qui de circumcisione sunt, 761 quibus oportet imponere silentium. Haec prolixius posui, ut tam ex veteri, quam ex novo Testamento, sacerdotum esse officium noverimus, scire legem Dei, et respondere ad quae fuerint interrogati. Nec simplicitatem et ciborum continentiam in magistro sufficere: nisi quod ipse facit, possit et alios erudire. Certe quia responsuros puto: hoc eorum esse qui se ab adolescentia praeparant ad docendum, frequenter autem judicio Domini, et populorum suffragio in sacerdotium simplices eligi: saltem illud habeant, ut postquam sacerdotes fuerint ordinati, discant legem Dei, ut possint docere quod didicerint, et augeant scientiam magis quam opes, et non erubescant a laicis discere, qui noverint ea quae ad officium pertinent sacerdotum: magisque noctes et dies in Scripturarum tractatu, quam in ratiociniis et supputatione consumant. Quid est autem quod ex persona Domini Aggaeus interrogat sacerdotes? Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora, sive in summitate vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Antequam de quaestione tractemus, debemus interim juxta litteram nosse, quid sit caro sanctificata, et quid sit immundus in anima. Hostia quae immolabatur in altari carnes illius sanctae erant, et inter ipsas sanctificatas carnes erat multa diversitas. Alias enim sacerdotes in templi adytis comedebant: alias propinqui eorum domi: alias hi qui de sacerdotibus videbantur esse maculati: alias Israelitae qui nullam habebant immunditiam. Hujus diversitatis plena ratio in Levitico dicitur. Immundus autem in anima dicebatur, qui corpus hominis mortui attigerat. In quo animadvertendum, quamdiu anima in corpore sit, immundum non esse corpus humanum: statim vero ut spiritus vegetans artus recesserit, immundum fieri quod terrenum est, sicut in eodem Levitico scribitur: Et ait Dominus ad Moysen, dicens: Dic sacerdotibus filiis Aaron, et dices ad eos: In animabus non contaminabuntur in gente sua; sed in cognatis qui appropinquant eis, super matre, et super patre, et super filiis et filiabus, et super fratre et sorore sua virgine quae 762 appropinquat ei, et non est tradita viro: super his non contaminabitur, et non polluetur repente in populo suo in contaminationem sui (Levit. XXI, 1, 2). Considera his praecipi sacerdotibus non ingredi ad quemlibet mortuum, nisi ad eos cognatos et propinquos, de quibus supra dictum est. Sacerdos autem magnus, id est pontifex, plus aliquid habebat a caeteris sacerdotibus: et nec pietas illum, nec affectus flectere poterat, ut immundus fieret in supradictis nominibus. Ait enim Scriptura: Et super omnem animam quae mortua est non ingredietur: super patre suo, neque super matre sua, et non contaminabitur. Scientes ergo quid sit caro sanctificata, et immundus in anima, videamus propheta quid quaerat. Si homo quicumque, non hic de Pontifice dicitur, aut de sacerdote, aut de Levita; sed quilibet homo: ubi persona non ponitur, passim omnibus licet. carnem tangere. Si tulerit, inquit, carnem sanctificatam, et ligaverit in summitate vestimenti sui, et ipsa summitas vestimenti panem tetigerit, aut quamlibet aliam coctionem, aut vinum, aut oleum, aut omne extra haec quo homo vesci potest, numquid panis, aut vinum, aut oleum, aut omnis cibus, tactu vestimenti in quo caro sancta ligata est, sanctificari potest? Et respondentes sacerdotes dixerunt: Non potest, hoc est, nihil eorum sanctificabitur de quibus quaeris; sed ita unumquodque permanebit ut fuerat. Rursum alia quaestio proponitur sacerdotibus: quod scilicet bene responderint ad superiorem, et quasi similitudo problematis coaptatur, in qua imperitus facile labi potuit. Da enim aliquem nescire legem, et sicut respondit de sanctificata carne non sanctificari panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, et in hoc aeque respondebit, et dicet: Pollutum in anima non contaminare ea quae sancta caro sanctificare non potuit. Interrogat igitur, et dicit: Si tetigerit is qui pollutus in anima est, hoc est, qui contagione mortui est immundus effectus, ex his omnibus, panem videlicet aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut reliquos cibos; numquid ex contactu eorum haec quae tetigerit polluentur? Et responderunt sacerdotes, quorum princeps erat Jesus filius Josedec, unde et legem noverant 763, et dixerunt contactu ejus, qui immundus est, omnia quae ab eo contacta sunt pollui. Et respondit Aggaeus et dixit, de superioribus tacens, quod sanctificata caro caeteros cibos sanctificare non possit; et de secunda tantummodo quaestione sermonis sui texens occasionem: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus: Qui immundus est in anima, et morticinum tetigerit, omne quod tetigerit, et quod obtulerit mihi, immundum erit. Quod autem dicit secundum litteram, hujuscemodi est: O popule, qui altari tantum exstructo, et diruta domo mea, hostias mihi offers in altari, et victimis ejus et carnibus te sanctificari putas: scito non tam sanctificari te ex hostiis quae, templo diruto, tibi prodesse non poterunt: quam contaminari omnia opera tua, et cuncta quae agis, ex eo quod negligis et tuam magis domum quam meam exstruere conatus es. Sanctum quidem est quod offertur in altari; sed non tam sanctificaris ex hostiis, quam ex eo quod in convallibus habitas, et interes mortuis operibus, pollueris. Haec juxta historiam: quamquam spiritualis in ea intelligentiae lineas duxerimus. Caeterum secundum ἀναγωγὴν Ecclesiasticus vir qui immolavit agnum immaculatum et anniculum, et indutus est Christo, si tulerit de carnibus ejus, et ligaverit in summitate vestimenti sui, et ipsa summitas tetigerit Scripturarum panem, qui confirmat corda credentium; aut coctionem, apostolicas Epistolas, quae quasi veteris Legis carnes concidunt et decoquunt, et conditas praebent esui; aut vinum quod laetificat cor hominis; aut oleum, in quo exhilaratur facies audientis; aut omnem cibum: lac, quo aluntur Corinthii (I Cor. 2), et olera quibus vescuntur infirmi (Rom. XIV, 3), et caetera his similia: non statim quasi sanctificata ea comedent quibuscumque data fuerint. Non enim ex eo quod dicuntur; sed ex eo quod suscipiuntur, sanctificant audientes: quia multi auditores legis sunt, et non factores. Sed et ob id puto haec universa quae dixi, ex tactu vestimenti ad vescentes nequaquam sanctificata deferri, quod summitate tantum pallii continguntur; et sanctificatae carnes intrinsecus, humorem, sanguinem, venas 764, nervosque non norunt. Sicut igitur summitas vestimenti dominici, et levis tactus non sanctificat, nisi eum qui comederit carnes agni, et sanguinem ejus biberit: sic econtrario immundus in anima, perversae quaeque doctrinae, quodcumque tetigerint, immundum faciant necesse est. Habent enim in sacramentis panem, et vinum, et oleum, et omnem cibum; sed sacramenta eorum quasi panis luctus, omnes qui ea contigerint, contaminabuntur. Legunt et ipsi Scripturas, et quasi de Scripturarum testimoniis conspergunt panem, et tota nocte in clibano coquunt illum; sed cum ad vescendum datus fuerit, comedentes ad insaniam provocat. Habent pulmentum et coctionem, conantes juxta perversitatis suae sensum mystica quaeque de Scripturis texere, et quasi coquere, et condire carnes agni, sed coctio illa perditio est. Habent et vinum, sed non de vinea Sorec, et quam plantavit Dominus in Jeremia, electam et totam veram (Jer. II); sed de vinea Sodomorum. Habent et oleum quod de veteris et novae Scripturae testimoniis violenter exprimunt, et quasi in refectionem deceptis et lassis mentibus pollicentur; sed detestatur illud sanctus, et dicit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5). Habent et diversos cibos, multiplices videlicet variarum ὑποθέσεων diversosque tractatus, quos quia immundi sunt qui scripserunt, et immundo ore prolati sunt, omnis qui tetigerit, immundus fiet, et in eorum trahetur errorem. Unde respondit Aggaeus, qui scit differentias solemnitatum, et ob id festi sortitus est nomen: Sic populus iste et sic gens ista, Judaeorum videlicet, atque gentilium, et haereticorum omnium in conspectu meo, dicit Dominus: Omne quod fecerint, quod mihi obtulerint, vel vota pro salute, vel pacifica, vel pro peccato, vel pro delicto, vel in holocaustum, sive eleemosynas, sive jejunia, sive victus continentiam, et corporis castitatem, contaminata erunt in conspectu meo. Quamvis enim sancta videantur specie sui quae offeruntur a talibus: tamen quia tacta sunt ab eo qui pollutus in anima est, omnia polluentur.
(Vers. 17 seqq.) 765 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem, et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. Percussi vos vento urente, et aurigine, et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. LXX: Et nunc ponite super corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, qui eratis quando mittebatis in cypselem hordei viginti sata, et fiebant decem sata hordei: et ingrediebamini torcular, ut hauriretis quinquaginta amphoras, et fiebant viginti. Percussi vos sterilitate, et corruptione aeris, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non reversi estis ad me, dicit Dominus. Licet omnia quae obtulistis mihi in altari, quia templum, non aedificaveratis, contaminata fuerint (sine exstructione quippe templi, donum omne pollutum est); tamen nunc te hortor, o popule, ut sensu ad praeterita revertaris, consideresque quae facta sint, hoc est, et ab hac die vicesima quarta noni mensis anno secundo Darii, quidquid retro gestum est mente complectere, et propter quae, quanta sustinueris, ut cum deinceps prospera tibi evenerint, scias qua causa evenerint. Ergo antequam inciperes aedificare templum, et lapidem super lapidem ponere, cum accederes ad acervum, et putares viginti te habere modios, nonne vix mediam partem colligere poteras? Sive juxta LXX: Cum mitteres viginti modios hordei in vas quod vocatur cypseles, et existimares te quamquam hordeum mitteres, jumentorum cibum, vel de ipsis viginti modiis esse securum, nonne postea reversus ad vas vix decem modios reperisti? Ad torcular quoque cum accederetis, et videretis uvas, et quinquaginta amphoras vobis oculi pollicerentur: non dico partem mediam, sed vix viginti amphoras exprimere poteratis. Et haec feci percutiens vos vento urente, et corruptione aeris, et emorientibus frugibus, vacuisque spicarum folliculis, et vinearum botris, ut malorum pondere vos ad meam notitiam provocarem: 766 et nec sic fuit qui reverteretur ad me. Hebraeus totam loci hujus continentiam ab eo quod scriptum est: Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, usque ad eum locum ubi ait: vinea et ficus et malogranatum, et lignum olivae non floruit, ex die ista benedicam, ita exposuit [ Al. exponit]: Certe nunc templi fundamenta sunt jacta; ex hac igitur die qua fundamenta jecistis (cum in praeteritum vos sterilitate, et fame, et grandine, siccitate punierim, et non fuerit qui ad me per has plagas reverteretur e vobis), ponite corda vestra in futurum et deinceps, et videte quia omnia vobis prospero cursu fluant. Hoc autem eveniet quia templum meum aedificare coepistis: nec in solo altari habentes fiduciam, aedificationem meae domus contemnitis. Juxta quem sensum breviter possumus dicere, frustra aliquos munera offerre Deo, et eleemosynis atque oblationibus putare Deum posse placari, cum ipsi non exstruxerint in se templum Spiritui sancto. Tunc enim prosunt eleemosynae, et munera quae offeruntur in altari, cum seipsum quis aedificaverit templum Dei, et post aedificationem templi dona obtulerit in altari. Porro secundum tropologiam, et ad nos dicitur qui nunc in Jesum Christum credimus, si tamen credimus et opere fidei ostendimus veritatem, ut revertamur mente ad illud tempus quando gentiles eramus, quotidie vitiis servientes, nec exstruxeramus in nobis templum Deo. Quomodo autem architectus et scientissimus caementarius lapidem jungit lapidi, et inferiorem superiori calce gypsoque conglutinat: ita et architectus (quem se et apostolus esse dicit: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10): et quem de Jerusalem ablaturum se Dominus comminatur) novit quomodo opera jungat operibus, et paulatim exstruat templum Dei. Fundamentum autem hujus templi ponitur Jesus, super quem unusquisque videat quid aedificet: Alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius, ligna, fenum, stipulam. Et tribus bonis tria econtrario opponuntur mala. Isti sunt lapides de quibus exstructurum se Jerusalem Dominus repromittit: 767 Ecce ego praeparabo tibi carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum, et ponam propugnacula tua jaspidem [Al. jaspim], et portas tuas de lapide crystallo, et murum tuum de lapidibus electis (Isai. LIV, 11, 12). Neque enim putandum est secundum Judaicas fabulas et inepta figmenta, Deum auro et gemmis aedificaturum Jerusalem, et non vivis lapidibus, qui nunc volvuntur super terram, et juxta naturas lapidum, vel igniti fide sunt, ut carbunculus; vel toti coelestes, et in thronum Dei redacti, ut sapphirus; vel innocentia et bonorum operum simplicitate lucentes, ut crystallus. Dicitur ergo nobis ut consideremus quae retro passi fuerimus antequam in nobis aedificaremus templum Dei. Cum accederetis, inquit, ad acervum viginti modiorum, et fierent decem: sive juxta LXX: Cum mitteretis in cypselem viginti modios hordei, et fierent decem modii hordei. Quidquid enim ante Christum videbamur habere virtutum bonorumque operum, non erat frumentum, sed hordeum: et ipsum hordeum, non secundum spem et vota nostra, quod de Isaac legimus, centenas fruges dabat (Gen. XXVI), sed vix mediam partem laboris nostri ex eo invenire poteramus, et dicebatur ad nos: Tanta passi estis sine causa (Galat. III, 4)? Sed et cum intraremus ad torcular, et quinquaginta vini amphoras supputaremus (quem numerum, completis septem hebdomadibus, unio divinitatis includit), et putaremus nos habere vinum, quod laetificat cor hominis, subtrahebatur nobis sanctus numerus tricenarius (in quo baptizatur Dominus, et Ezechiel visionem cernit in prophetiae suae exordio, et juxta Hebraicum sacerdotes accedebant ad ministerium Dei), et relinquebantur viginti. Quem numerum amat Esau, unde et Jacob sciens eum hoc numero delectari, mittit quaedam animalia in munere, viginti et viginti. Simulque et cerne quod ipse Jacob licet sanctus (tamen eo tempore quo non erat cum patre suo Isaac, id est, risu; et matre sua Rebecca, id est, patientia; sed vicinos habebat Assyrios, et habitabat in Mesopotamia, hinc atque inde se cingentibus fluviis), viginti annorum spatio, crudelissimo et avarissimo servivit Labano (Gen. XXXII). Nec moveat 768 quempiam, si dicamus aliquos ante fidem Christi et exstructionem templi ejus, mediam partem se laboris sui posse percipere, cum apud incredulos nullus fructus sit bonorum operum. Non enim viginti reponit et invenit viginti; sed cum [ Al. si] viginti reposuerit, invenit decem, id est, mediam partem laboris sui. Judaei, et ethnici, et Philosophi hujus saeculi, caeterique qui sapientiam jactant, in praesenti tantum tempore conversationis suae et laboris fructum et gloriam capiunt, omnisque spes eorum et merces futuri saeculi tollitur. Hoc autem ideo fit ne penitus desperantes contemnant poenitentiam; sed aliquando conversi ponant lapidem super lapidem, et aedificent templum Dei. Quod si in incredulitate permanserint, id ipsum medium quod videbantur habere, perdent. Sequitur enim: Percussi vos vento urente, et aurigine, et grandine omnia opera manuum vestrarum. Quidquid autem aurigine et grandine et vento urente percutitur, in pulverem redigitur et favillam, nihilque in eo quod ad utilitatem et ad esum pertineat, invenitur. Quae quidem cuncta fecit Dominus, quia non est inventus in eis qui reverteretur ad eum. Quod si reversi fuerint, et aedificaverint templum Domini, a die qua aedificare coeperint, habebunt quae prophetiae sermo subtexit. (Vers. 19, 20.) Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesima et quarta noni mensis, a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. Numquid jam semen in germine est, et adhuc ficus et vinea et malogranatum, et lignum olivae non floruit? ex die ista benedicam. LXX: Ponite corda vestra a die ista et in futurum: a quarta et vicesima noni mensis, et a die in qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite in cordibus vestris: Si ultra cognoscetur super terram area, et si adhuc vinea et ficus et malogranatum, et ligna olivae quae non ferant fructum? a die hac benedicam. Exposui, ait, vobis quae sustinueritis antequam inciperetis aedificare templum meum: nunc exponam quae vobis ventura sint prospera, quia templum meum aedificare coepistis. A die igitur vicesima quarta noni mensis in quo templi fundamenta sunt jacta, 769 quanta rerum abundantia futura sit, considerate. Nonus est mensis quem nos Novembrem, vel Decembrem dicimus. NISAN ( ) enim apud Hebraeos mensis est primus, qui appellatur mensis novorum: eo tempore quo Pascha faciunt, id est, incipiente veris exordio, qui secundum lunae cursum saepe quamdam partem mensis Martii possidet, interdum incipit in Aprili. Ergo si Nisan, Aprilem intelligimus, nonus mensis secundum supputationem Hebraeorum December erit. Igitur decimus [ Al. December] est mensis eo tempore quo semina latitant in terra, nec futura fecunditas conjectari potest. Numquid jam, ait, semen in germine est? Quod melius Hebraice dicitur, in folliculo, ut thecam frumenti significet. Numquid vinea et ficus, et malogranatum et lignum olivae florem suum dederunt? ut ex flore intelligatur et fructus. Utique non; mense enim, ut diximus, Decembri futurarum nulla signa sunt frugum. Ne igitur dicatis, hoc me prudenti ratione conjicere, et futuram fecunditatem de floribus arborum herbisque segetum suspicari: ecce nulla signa sunt; et tamen ego praedico vobis, quia coepistis aedificare templum meum, ad benedictionem, meam frugum omnium fecunditatem. Hoc secundum Hebraicum diximus. Caeterum secundum Septuaginta longe alter est sensus, quem et ipsum primum debemus juxta litteram exponere, ut postea coeptus tropologiae ordo tractetur. Ponite corda vestra a die hac, qua templum fundatum est, in futurum, et videbitis tantas futuras esse segetes, et tanta de cunctis agris frumenta portari, ut area nesciat fruges suas, sive ut non sint areae singulorum, sed prae multitudine jungatur area areae, et arearum separatio nesciatur in terra. Vinea quoque et ficus, et malogranatum, et lignum olivae quae prius vestro vitio non afferebant fructus, quia mihi necdum coeperatis aedificare templum, tanta uvarum et pomorum abundantia curvabuntur, ut manifesta fecunditas manifestam indicet benedictionem. Nonum autem mensem, non in bonam partem accipi, et quartus Regnorum liber, 770 et Jeremiae narrat historia, in quo obsessa dicitur esse Jerusalem (IV Reg. XXV, et Jer. XXX et XXXII). Tamen quoniam in fine noni mensis, templi fundamenta jaciuntur, hoc intelligere possumus, quod non incipiatur exstrui templum Domini, nisi mala opera finiantur. Unde et in vicesima quarta die mensis ejusdem, fundamentum templi ponitur, in quo numero duplex δωδεκὰς et tres ὀγδοάδες, quatuorque ἑξάδες sunt, de quo jam supra plenius disputatum est. Quicumque ergo Dei cultui se dedicaverit, et contempserit ῥᾴθυμον, id est, negligentem patronum (qui in Ezrae volumine juxta Septuaginta interpretes (I Esdr. IV), templum Dei aedificari vetat), iste nescit mensuram frugum et mercedis suae. Vel certe propter hoc quod dicitur: si adhuc cognoscetur super terram area, qui seminaverit in spiritu, et de spiritu messuerit vitam aeternam (Galat. VI), nequaquam sibi thesaurizabit in terra, sed omnia opera ejus, et mercedes operum in coelestibus colligentur. Vinea quoque, id est, sermo Dei, cujus in unoquoque Pater agricola est; et ficus, Spiritus sancti dona dulcissima; et malogranatum, Ecclesiastica dogmata et scientia Scripturarum, quae sponsae genis in Cantico canticorum comparatur (Cant. VIII), et ligna olivae dabunt refectionem, et illuminationem cordis ei qui coeperit aedificare templum Dei. Quod autem vinea et ficus et oliva (paulisper de malogranato differo) referantur ad personam Salvatoris, et Dei Patris et Spiritus sancti, in Judicum libro (Cap. IX) plenius legitur, ubi vadunt infructuosa ligna, ut constituant regem super se, dicuntque per ordinem vineae et ficui et olivae, ut regnent super ea, et tam vinea, quam ficus et oliva renuunt tale imperium, nec dignantur super infructuosa ligna regnare. Tunc illa veniunt ad lignum sterilitatis suae regem, id est, ad rhamnum spinosum fruticem, et arbusculam sentibus uncinisque contextam, quae teneat quidquid attigerit, et retentum vulneret, et vulneratorum sanguine delectetur: insuper et ignem emittat a se, et regnata ligna consumat. Referimus autem rhamnum ad diabolum, et secundum virgulti naturam, illius naturam interpretabimur. 771 Porro vinea et ficus, et oliva ibi erunt, ubi malogranatum fuerit, quae arbor propter granorum nimiam multitudinem, et intertextis membranulis quamdam geometricam compositionem, et diversas quidem mansiunculas, sed tamen omnes una cortice comprehensas, semper in Scripturis super Ecclesiae persona ponitur. (Vers. 21 seqq.) Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum, in vicesima quarta die mensis, dicens: Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens: Ego movebo coelum pariter et terram, et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium; et subvertam quadrigam et ascensorem ejus; et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui. In die illa, dicit Dominus exercituum: Assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum: quia te elegi, dicit Dominus exercituum. In LXX addita sunt, mare et aridam; et minus habet, Conteram fortitudinem regni gentium, quod plenius ex ipsorum lectione noscitur [ Al. noscetur]. Notandum autem quod in eadem die, hoc est, in vicesima et quarta noni mensis, tacito mensis numero, quia de Christi prophetabant [ Al. prophetabatur] adventu, et de regno ejus, secundo ad Aggaeum sermo fit Domini nostri, non in manu ejus ut prius, neque ad Aggaeum prophetam, ut in visione quarta, sed tantum ad Aggaeum, id est, ad Domini festa celebrantem: quia nequaquam venturum, sed venientem nuntiaret et cerneret. Et quomodo Abraham vidit diem Christi, et laetatus est (Joan. VIII); et Joannes Agnum Dei digito demonstravit (Joan. I): sic et ipse videns regnum Filii Dei, haberet in se universas solemnitates. In hoc loco apud plerosque diversa sententia est: Alii enim suspicantur de primo ejus adventu dici: alii de secundo, quando in sua majestate venturus [ Al. futurus] est. Nos utrumque suscipimus, quia et tunc regnavit cum venit, et postea regnaturus est. Attamen si de fine mundi voluerimus accipere, illud dicemus quod apostolus ad Corinthios loquitur: Destruendum omnem principatum et omnem potestatem et 772 virtutem, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). Et quia mysticum est quod dicitur, et ad finem rerum pertinet; idcirco jubetur propheta ad solum Zorobabel loqui, quem in typo Christi propter assumptionem corporis ex semine David processisse monstravimus. Huic ergo dicuntur quae in fine ventura sint, quod transeat figura hujus mundi, et fiat coelum novum, et terra nova, et commoveat Dominus coelum et terram, et destruat omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dissipet reges regum, sive ut habetur in Hebraeo, regnorum, et interficiat omnem fortitudinem contrariam, ut ipsis quoque qui ante regnaverant, et gentes sub sua tenuerant ditione, prosit regni eorum destructio, et omni praeliandi studio dissipato, sequatur pax; hoc est enim quod ait: Et subvertam quadrigam, sive quadrigas, et ascensores earum, et descendent equi et ascensores eorum. Et ut sciatis in subversione quadrigarum et corruentium equitum, hoc quod diximus significari: Videte quomodo de Christo dicatur in Zacharia quod veniat mansuetus rex, et ascendens super jugalem [ Al. subjugalem] et pullum asinae novellum, et disperdat quadrigas ex Ephraim (Zach. 9), et equum de Jerusalem, ut fiat unus grex et unus pastor, et utrumque agmen tam de gentibus quam de Judaeis, sub pacifico pastore teneatur. Ut autem haec quae perversa sunt destruantur, unusquisque in gladio (quem ego puto sermonem esse doctrinae acutissimum, et perversa quaeque resecantem) consurget adversus fratrem suum, amputans omne contrarium. Sed horum universorum finis est optimus. Post destructionem enim soliorum, et fortitudines [ Al. fortitudinis] regnantium, et quadrigarum, et equorum, et equitum, in die illa, dicit Dominus omnipotens: Assumam te, Zorobabel, filium Salathiel, servum meum. Servus autem dicitur propter corpus humanum, quia tunc et ipse filius subjicietur ei qui subjecit sibi omnia, et in subjectis omnibus videbitur et ipse subjectus. Sed cum hoc fuerit impletum, ponet illum Deus quasi signaculum in manu sua: Hunc enim signavit 773 Deus Pater (Joan. VI, 27): et hic est imago Dei invisibilis, et forma substantiae ejus: ut quicumque crediderit in Deum, hoc quasi annulo consignetur. Obsecro te, lector, ut ignoscas celeri sermone dictanti, nec requiras eloquii 774 venustatem, quam multo tempore Hebraeae linguae studio perdidi: quamquam me Alecto semper infantem ac mutum fuisse autumet. Cui ego dicam: Dominus dabit verbum evangelizanti, virtutem multam (Ps. LXVII, 12).