Commentaria in Abdiam (Hieronymus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Abdiam
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXV

HieStr.CoInAb 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

359-360 Cum essem parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam: postquam factus sum vir, quae parvuli erant, deposui (I Cor. XIII). Si Apostolus proficit [ Al. profecit], et quotidie praeteritorum obliviscens, in priora se extendit, ac secundum praeceptum Domini Salvatoris, stivam tenens, post tergum non respicit (Phil. III; Luc. IX): quanto magis ego, qui necdum ad aetatem perfecti viri, et in mensuram Christi (Ephes. IV) veni, mereri debeo veniam, quod in adolescentia mea provocatus ardore et studio Scripturarum, allegorice interpretatus sum [ Al. sim] Abdiam prophetam, cujus historiam nesciebam. Ardebat animus cognitione mystica, et quia legeram omnia possibilia credentibus, ignorabam diversa esse charismata: litteras saeculi noveram, et ob id putabam me librum legere posse signatum. Stultus ego, viginti quatuor seniores habentes in manibus phialas et citharas, et quatuor animalia plena oculis consurgunt de throno suo, imperitiam confitentur, gloriam Agno canunt (Apoc. V), et virgae de radice Jesse, et putabam posse me, quod credebam: cujus in manu non fiebat sermo Dei, nec dicere poteram: A mandatis tuis intellexi (Ps. CXVIII): neque illius de Evangelio beatitudinis recordabar: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Necdum de altari carbo sublatus, labia mea purgaverat (Isai. VI, 8). Necdum error veteris ignorantiae igne Spiritus sancti fuerat circumcisus, 361-362 et audacter loquebar ad Dominum: Ecce ego, mitte me. Sperabam in scriniolis latere [ Al. jacere] quod scripseram, et ingenioli mei primam temeritatem ignibus voveram, cum subito de Italia affertur exemplar a quodam juvene tot annis, quot et ego quondam scripseram, laudante opusculum meum. Fateor miratus sum, quod quantumvis aliquis male scripserit, invenit similem lectorem sui. Ille praedicabat, ego erubescebam: ille quasi mysticos intellectus ferebat ad coelum, ego demisso capite confiteri meum pudorem prohibebar. Quid igitur? condemnamus in quibus pueri lusimus? minime. Scimus enim in tabernaculum Dei, et aurum, et pilos caprarum similiter oblatos. Legimus in Evangelio (Marc. XII), viduae pauperis duo minuta, magis quam divitum substantias approbata [ Al. approbatas]. Et tunc dedimus quod habuimus, et nunc, si tamen aliquid profecimus, Domino suum reddimus. Gratia enim ejus sum quod sum (I Cor. XV). Nec diffiteor per hosce triginta annos in ejus opere me ac labore sudasse. Clemens est pater: cito revertentem filium suscipit, nec exspectat donec quis aperiat ostium: ipse egreditur obviam, annulum et stolam parat; licet germanus invideat, et scortatorem ac nepotem vocet, de salute illius symphonia Angelicae laetitiae cunctarumque virtutum in coelestibus personat (Luc. XV). Hoc est illud tempus, mi Pammachi, hac luce dulcius, quo egressi scholam Rhetorum, diverso studio ferebamur, quando ego et Heliodorus charissimus pariter habitare solitudinem Syriae Chalcidis nitebamur [ Al. volebamus]; quod putabam latere, vulgatum est. Per vetera vestigia rursum ingrediar, emendans, si fieri potest, curvos apices litterarum. Infans eram, necdum scribere noveram: titubabat manus, tremebant articuli. Nunc, ut nihil aliud profecerim, saltem Socraticum illud habeo: Scio, quod nescio. Dicit et Tullius tuus, adolescentulo sibi inchoata quaedam et rudia excidisse. Si hoc ille tam de libris ad Herennium, quam de Rhetoricis, quos ego vel perfectissimos puto, ad comparationem senilis peritiae dicere potuit: quanto magis ego libere profitebor, et illud fuisse puerilis ingenii, et hoc maturae senectutis! In libris quoque contra Marcionem Septimius Tertullianus hoc idem passus [ Al. fassus] est, et Origenes in Cantico canticorum: et Quintilianus in duodecim libris Institutionis oratoriae. Ex quibus perspicue ostenditur unamquamque aetatem in suo esse perfectam, et ex annorum debere numero judicari. Sed jam tempus est proponere exordium Abdiae, et orationum tuarum auxilio, cui volumen hoc scribitur, confragosum mare, et saeculi recurvos gurgites transfretare.

INCIPIT LIBER. (Vers. 1.) Visio Abdiae. Hunc aiunt esse Hebraei, qui sub rege Samariae Achab, et impiissima Jezabel pavit centum prophetas in specubus, qui non curvaverunt genu Baal, et de septem millibus erant, quos Elias arguitur ignorasse (III Reg. XVIII), supulcrumque ejus usque hodie cum Mausoleo Elisaei prophetae 363 et Baptistae Joannis in Sebaste venerationi habetur, quae olim Samaria dicebatur. Hanc Herodes rex Judaeae Antipatri filius, in honorem Augusti Caesaris Graeco sermone vocavit Augustam. Hic igitur, quia centum prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem, et de duce exercitus, fit dux Ecclesiae. Tunc in Samaria parvum gregem paverat: nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesias, et φερωνύμως, sicut in Actis Apostolorum Stephanus martyrio coronatus (Act. VII), ita et hic servus appellatus est Domini. Porro quod contra Idumaeam cernens, non onus, id est, λήμμα, et pondus Idumaeae videt secundum regulam et distinctionem, quam in Nahum scripsimus, illud in causa est, quod vel Edom, id est, Esau (Gen. XXVI), non de extraneis gentibus computatur, filius Isaac et frater Jacob: unde et terra illius non datur in possessionem Israel, nec dimittitur bellare contra eam, et adversus fratrem armari prohibetur (Deut. II): vel certe visio est, non Idumaeae, quod poterat, si ita scriptum esset, facere quaestionem; sed Abdiae, id est, servi Domini, quam videt gentibus, ad quas legatum misit Dominus. Et quibus dicitur: Surgite, et consurgamus adversus eam in praelium. Destructio enim Idumaeae, visio Nahum est. Sin autem quaeritur quare ponatur in titulo, Visio Abdiae; et nihil postea quod visum est demonstretur, secundum illud Isaiae: Vidi Dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. VI, 1). Et Ezechiel: Aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei: statimque subjungitur: Et vidi, et ecce spiritus turbinis [Al. auferens] veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et splendor in circuitu ejus (Ezech. I, 1 et seqq.); sed post visionem Abdiae protinus inferatur: Haec dicit Dominus ad Edom. Et iterum: Ecce parvulum dedi te in gentibus, de Deuteronomio sumemus exemplum, in quo non res, sed verba cernuntur: Attende, inquit, tibi, et conserva animam tuam vehementer, ne forte obliviscaris sermonum, quos viderunt oculi tui (Deut. IV, 9). Et Joannes in Epistola: Quod vidimus, inquit, oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae 364 palpaverunt de Verbo vitae (I Joan. I, 1). Et Moyses vocem Domini, quae ad eum loquebatur, vidisse se dicit (Exod. XX). Si ergo post visionem inferuntur quae dicta sunt, et videntur mentis oculis quae auribus percipi solent, recte videns, quia prophetae antea vocabantur videntes, titulo praenotat visionem. Haec dicit Dominus Deus ad Edom: Parvus propheta, versuum supputatione, non sensuum. Alioquin ut in tribus voluminibus Salomonis, Canticum canticorum quanto brevius est, tanto difficilius. Et Epistola ad Philemonem quem sensum haberet, expressimus. Evangelicus quoque sermo breviatus, laciniosis Legis operibus angustior est. Ita hic quoque propheta quasi servus Domini juxta Abraham, Isaac, et Jacob, et Moysen famulum Dei, et apostolum sermo Christi, ea videt, ea audit, quae prophetali digna sunt servitute. Multi putant juxta interpretationem nominis, quod servus iste sit Domini, cui dicitur in Isaia: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6, sec. LXX), qui se exinanivit formam servi accipiens (Philip. I). Sed si hoc ita intellexerimus, alius nobis quaerendus erit legatus, qui est missus ad gentes. Et dum tropologiam sequimur, perdimus manifestissimam prophetiam. Quaerimus ergo quis sit iste Edom, vel Idumaea, ad quam nunc per Abdiam Dominus loquitur. In libro Geneseos Esau filium Isaac appellatum fuisse Edom, quia propter rufum lenticulae cibum primogenita vendiderit, manifestissime legimus (Genes. XXV): Edom enim interpretatur πυῤῥὸς, id est, rufus. In eodem volumine scribitur hunc eumdem vocatum esse Seir, id est, pilosum, quia hispidus erat, et non habebat lenitatem Jacob. Unus ergo atque idem tribus nominibus appellatur, Esau, Edom, Seir, posseditque eam regionem, quae nunc Gebalena dicitur, et in finibus est ἐλευθεροπόλεως, ubi ante habitaverant Horraei, qui interpretantur liberi: unde ipsa urbs postea sortita vocabulum est. Quod ergo Hebraice EDOM ( ), et Graece dicitur ἰδουμαία, nunc viculus Palaestinae est: 365 a conditore sic imposito nomine: cujus Latina quoque et Graeca meminit historia. Iste est cui dicitur per Amos: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum: eo quod persecutus sit gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem (Amos. I, 11). In Isaia quoque juxta Hebraicum legimus: Onus Duma ad me clamat ex Seir: custos quid de nocte, custos quid de nocte (Isa. XXI, 11)? Et Jeremias in eamdem prophetiam pari voce consentit, dicens: Numquid non est ultra sapientia in Theman (Jer. LIX, 9)? et reliqua usque ad finem ejus prophetiae, ubi dicitur: Et erit cor fortium Idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis. Exceptoque ordine commutato, et aliis quae videntur discrepare, magna pars Abdiae in Jeremiae volumine continetur. Isti sunt montes Seir adversum quos Ezechielis facies roboratur, et dicitur: Dabo montem Seir desolatum, et desertum. Et post paululum: Dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis. Longum est si voluero cunctas Scripturas eventilare, et proferre in medium super montes Seir, maximeque Malachiae, ubi statim in principio scriptum est: Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus: Et dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Et posui montes ejus in solitudinem, et haereditates [Al. haereditatem] ejus in dracones deserti. Quod si dixerit Idumaea: destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt. Haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam, et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum (Malac. IV, 2, 3, 4). Quia ergo didicimus terram Idumaeorum adversariam esse terrae repromissionis, et Esau inimicum legimus Jacob, et populum esse cui iratus est Dominus in sempiternum, nosse debemus secundum leges tropologiae, aut contra Judaeos factum esse sermonem (qui sunt aemuli Christianis, et persequuntur fratrem suum Jacob, populum supplantatorem, qui illis primogenita praeripuit), aut certe adversus omnes haereses et contraria dogmata veritati, quae videntur quidem nobis esse vicina; sed magis adversaria sunt, et de paterna haereditate simplicem, et habitatorem domus Jacob nituntur expellere. Porro quia Idumaea et terrena interpretatur, et propter colorem rubrum cruenta quoque 366 intelligi potest: idcirco Salvator reportans ad Patrem de mundo victoriam, quando Angeli conclamabant: Aperite portas, principes, vestras, et introibit rex gloriae (Ps. XXIII, 7). Et in Isaia stupentes interrogabant: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulvida veste de Bosor, sic formosus in stola candida (Isa. LXIII, 1, 2, 3)? Et ad ipsum cominus loquebantur: Quare rubrum est indumentum tuum: et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ipse loquitur in triumpho, exponens palmas crucis suae: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Sunt qui Idumaeam ad carnem referant, et adversus illius pugnam animam aestimant provocari, ut mortificantes membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, aeternam in Christo victoriam consequamur. Judaei frustra somniant contra urbem Romam, regnumque Romanum hanc fieri prophetiam; et illud quod in Isaia scriptum est, Onus Duma ( ), paululum litterae apice commutato pro DELETH legi posse RES, et sonare Romam ( ): VAU quippe littera et pro u, et pro o, eorum lingua accipitur.

Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: Surgite et consurgamus adversus eum in praelium. LXX: Auditum audivi a Domino, et manitionem in gentibus misit: Surgite et consurgamus adversus eum in praelium. Jam ut supra diximus, eumdem esse Edom quam et Idumaeam, quia in Hebraico ipse qui condidit: in Graeco urbs quae sit ab eo condita nominatur. Audivit ergo vel Abdias, vel omnes prophetae pariter audierunt (omnes enim scribunt contra Edom) quod ad gentes legatus missus sit, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, de quo et Pater loquitur per Aggaeum: Movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus (Aggaei II, 8). Iste in Isaia, magni consilii Angelus, et Pater futuri saeculi scribitur (Isai. IX). Quod autem pro legato, id est SIR ( ), Septuaginta περιοχὴν, id est, munitionem interpretati sunt, possumus dicere, quod ipse legatus noster sit, et ipse munitio: dicens ea quae prophetalis sermo contexuit: Surgite, et consurgamus adversus eum, vel eam in praelium. Legatus qui ad gentes est missus, haec loquitur: Surge qui dormis, et elevare a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Ac ne forsitan gravis 367 nobis [ Al. vobis], et insolita pugna videatur, me, inquit, habetis primum in acie. Ego ero ἀρχιστρατηγὸς praeliorum, qui et Jesu filio Nave gladium tenens apparui: et Amalec in crucis meae vexillo, Moyse pugnante, superavi (Exod. XVII). Jeremias in visione contra Idumaeam non multum ab his discrepat: Auditu, inquit, audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium (Jer. XLIX, 14). Sequitur:

(Vers. 2 seq.) Ecce parvulum dedi te in gentibus: contemptibilis tu es valde. Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrae [Vulg. petrarum]: exaltantem solium tuum [Vulg. suum], qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum: inde te detraham, dicit Dominus. LXX: Ecce minimum dedi te in gentibus: inhonoratus es tu valde. Superbia cordis tui elevavit te habitantem in foraminibus petrarum, exaltantem habitaculum tuum atque dicentem in corde tuo: Quis me deducet in terram? Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter media sidera ponas nidum tuum: inde te detraham, dicit Dominus. Jeremias, cujus supra fecimus mentionem, prope in eadem verba consentit, dicens: Ecce parvulum dedi te in gentibus; contemptibilem inter homines: arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum: inde te detraham, dicit Dominus. In interpretatione prophetica debemus morem nostrum sequi, ut primum historiae fundamenta jaciamus, deinde si possumus, excelsas turres et tectorum culmina subrigamus. O, inquit, Edom, qui cum minimus sis, inter omnes in circuitu nationes, et ad comparationem gentium caeterarum parvus in numero, ultra vires erigeris superbia. Cumque habites in speluncis, immo in cavernis petrarum, humilis atque pauperculus, et excelsa aedificiorum tecta non possidens, quasi aquila in sublime sustolleris, et tantum cogitatione intumescis, ut inter sidera habitare te credas: etiam si ultra naturam posses coeli alta penetrare, inde te detraherem, 368 et ad terram deducerem, dicit Dominus Deus. Illud autem quod in Jeremia additum est, et apprehendere niteris altitudinem collis, aperuit aenigma, collem significans montem Sion, ac per hoc vel ipsam urbem Jerusalem, vel templum quod in ea conditum est, vult intelligi. Aquilam autem cunctis avibus altius volitare, etiam hi qui de natura avium disputant, memoriae prodiderunt: tantique contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, et cum juxta littus fuerint, tormenti instar descendere, raptamque praedam pennis ad littus pertrahere. Si didicimus historiam, sequamur intelligentiam spiritualem. Licet tibi, o haeretice, magnus esse videaris, et contemnas Ecclesiae paucitatem: tamen parvus es in gentibus, et contemptibilis, et non solum contemptibilis, sed et cum ἐπιτάσει valde contemptibilis. Superbia cordis tui extulit te. Quis enim haereticorum non in superbiam extollitur, Ecclesiae simplicitatem parvipendens, et fidem imperitiam reputans? Habitantem in scissuris petrae, et exaltantem solium suum. Petra quamquam frequenter vel in persona Domini, vel in soliditate ponatur (unde et propheta dicit, Statuit supra petram pedes meos (Ps. XXXIX, 5): et ad Petrum dicitur, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Mat. I, 8); tamen et in contrariam partem frequenter accipitur: Auferam, inquit, cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Et: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matt. III, 9): maximeque hic, ubi non dixit, habitantem super petram, in qua prudens aedificator domum suam exstruit; sed in scissuris petrae, ut haereseon a petra Christo [ Al. Christi] et ab Ecclesia significet scissiones. Porro quod sequitur: Exaltantem solium tuum: Et, qui dicit in corde suo: Quis detrahet me in terram? tumorem haereticae mentis ostendit, confidentium sibi in mysteriis et in secretis suis, et quantum in ipsis est (hyperbolice autem hoc accipere debemus), repromittentium sibi regna coelorum. Unde ad hujuscemodi homines 369 scribit Apostolus: Jam sine nobis regnatis, atque utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus (I Cor. IV, 8). Tale quid et David loquitur: Posuerunt [Al. Posuerint] in coelum os suum, et lingua eorum transivit in terram (Psal. LXXII, 9). Si exaltati ergo fuerint, ut aquila (nam et ipsi aquilarum sibi similitudinem pollicentur, quae solent ad cadaver Dominicum congregari), et si inter media sidera posuerint nidum suum, inde detraham eos, dicit Dominus. Sicut enim dormiente patrefamilias, inter bonam sementem inimicus homo zizania superseminat (Matth. XIII): ita solet aquila illa grandis (Ezech. XVII, 3), magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, quae habet ductum intrandi in Libanum, et tollit de cacumine cedri, et plantat super aquas multas, ut in vineam plantaria pullulent, inter sidera Ecclesiae, de quibus et in alio loco dicitur: Justi autem sicut stellae fulgebunt (Mat. XIII, 43), ponere nidum suum. Dixi supra, hoc ipsum et adversum carnem posse intelligi quod imminutae sint vires ejus in adventu Christi, et contemptibilis sit, animaeque subjecta imperio, et frustra erigatur, cum habitet in cavernis petrae, vel sensibus, vel cogitationibus, et velit dominari animae, exaltans solium suum, nec opera sua credens posse superari. Cui dicitur, quod quamvis se erigat, et aquilae imitetur excelsa, multosque sanctorum deceperit: tamen a Domino superata sit atque dejecta. Quod in haereticis et in carne intelleximus, contra Judaeos quoque intelligi potest. (Vers. 4 seq.) Si fures introissent ad te: si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid non [Vulg. tacet non] saltem racemum reliquissent tibi? Quomodo scrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita ejus? LXX. Si fures introissent ad te, vel latrones per noctem, ubi projectus esses? Nonne furati essent sufficientia [Al. sufficientiam] sibi? Et si vindemiatores introissent ad te, nonne reliquissent racemum? Quomodo perscrutatus est Esau, et deprehensa sunt abscondita ejus? Jeremias similiter, licet ordine commutato: Si vindemiatores venissent super te, non [Al. nonne] reliquissent racemum? si fures in nocte, rapuissent utique quod sufficeret sibi. Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita ejus, et celare non possunt (Jer. XLIX, 9, 10). Quod dicit, hoc est: 370 Si fures et latrones qui de nocte domos suffodere consueverunt, et rapere quae in domibus sunt, introissent ad te, et absconditi tenebris, circuissent domus tuae angulos, utique hoc tulissent quod sibi putabant posse sufficere, et aliquid in aedibus tuis, vel per satietatem, vel per ignorantiam reliquissent. Si vindemiatores introissent vineam tuam, et eam vel hostiliter vastare, vel a te conducti demetere cuperent, quamvis diligens eorum fuisset vindemia, tamen racemos vitibus foliisque celatos, inter palmites reliquissent. Sed omnia hostes, qui ad te, Domino jubente, venerunt (significat autem Babylonios, et exercitum Nabuchodonosor), investigaverunt omnia secreta tua, et cavernas, ac foramina speluncarum, in quibus habitas, lustraverunt. Et revera, ut dicamus aliquid et de natura loci, omnis australis regio Idumaeorum de Eleutheropoli usque Petram, et Ailam (haec est enim possessio Esau), in specubus habitatiunculas habet. Et propter nimios calores solis, quia meridiana provincia est, subterraneis tuguriis utitur. Discooperui, inquit, Esau, id est, quod terra premebatur in medium protuli, et aperta sunt omnia quae claudebas, substantiamque tuam me pariter cum hostibus perquirente, nulla potuerunt secreta celare. Aliter, Fures et latrones, qui ingrediuntur nocte, quia filii sunt noctis et tenebrarum, haereticos puto, contraria veritati dogmata praedicantes, qui furantur sufficientia sibi, et quotidie de Ecclesiae gregibus rapere festinant. Isti ingredientes vineam Domini nostri (Psal. LXXIX), quam de Aegypto hujus saeculi transtulit, et de cujus genimine vinum se esse bibiturum in regno Patris pollicetur, ita cupiunt universa populari, ut vix racemum relinquant in ea. Sed econtrario Dominus agit: omnia enim secreta eorum, et occulta mysteria, et patriarcharum Esau (hos quippe intelligo qui primi haereses adinvenerunt) per sanctos suos et Ecclesiasticos viros atque doctores profert in medium, et prima illius victoria est, patere quae tegebantur occulta. Unde et cum admiratione dicitur, Quomodo perscrutatus est Esau, deprehensa sunt occulta ejus? Vide Marcionem et Valentinum, et omnes haereticos, 371 quomodo in doctrinis daemoniorum, cauteriatam habentes conscientiam, applaudant sibi, et simplices animas quasi quibusdam divinis mysteriis initiantes, composito sermone decipiant. Sed cum triginta aeonas, et quadradas, et octoadas et duodecadas, et duplicem deum, et portentosum Abraxas in medium sermo protulerit: tunc prudentia Esau stultitia demonstrabitur, et investigabuntur secreta ejus. (Vers. 7.) Usque ad terminos emiserunt te omnes viri foederis tui, illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tuae, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te: non est prudentia in eo. LXX: Usque ad terminos dimiserunt te: omnes viri testamenti tui ti restiterunt tibi, praevaluerunt adversum te viri pacifici tui: posuerunt insidias subter te: non est sapientia in eo. Quidam id quod supra exposuimus, Quomodo perscrutatus est Esau, et comprehensa sunt abscondita ejus, ad terminos usque distinguunt: ut sit sensus, abscondita tua atque secreta usque ad terminos revelata sunt. Nobis autem melius videtur, ut cum posterioribus copuletur. Veniente ergo Nabuchodonosor (de quo in Jeremia contra Idumaeam dicitur: Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere eum faciam ad illam (Jer. XLIX, 19): Ac deinde: Ecce quasi aquila ascendet et volabit, et expandet alas suas super Bosram, et erit cor fortium Idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis (Ibid. 22),) omnes qui ante erant foederati Edom, et in praesidio urbis superbissimae fuerant, reliquerunt eum, et juncti hostibus contra eum insidias tetenderunt: praevalueruntque adversus eum, et tunc indicatum est, quia nulla in Edom esset sapientia: dum sperat in his qui adversarii demonstrati sunt. Aliter: Cum abscondita Esau, et quasi sacramenta magnifica, quibus prius populi fuerant irretiti, prolata fuerint in medium, ita ut vir Ecclesiasticus possit dicere: Non enim ignoramus ejus astutias (II Cor. II), derelinquent terminos Edom, et dimittent eum, et usque ad terminos Ecclesiae transmigrantes, proferent doctrinas pessimas. Tunc illudent 372 et resistent quondam magistro suo, dicentes falsa esse quae didicerant: praevalebunt contra eum, et eruditi fide Ecclesiae, falsum dogma convincet. Illi qui quondam comedebant apud haereticos, non panem Eucharistiae, sed panem luctus, et panem subcinericium qui non reversatur, proponent quaestiones de Scripturis, tendent insidias Idumaeo atque terreno, et in omnibus carneo praeceptori (haereses enim ad Galatas inter carnis opera numeratas legimus (Galat. V), et tunc ostendetur non esse prudentia in Edom. (Vers. 8, 9.) Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes ex Idumaea, et prudentiam de monte Esau? Et timebunt fortes tui a Meridie: ut intereat vir de monte Esau. LXX: In die illa, dicit Dominus, perdam sapientes ex Idumaea, et intelligentiam de monte Esau. Et pavebunt pugnatores tui de Theman, ut auferatur homo de monte Esau. Cum hostis fines tuos possederit, et omnes viri foederis tui illuserint tibi, et praevaluerint contra te: tunc peribit sapientia de Idumaea et calliditas ejus stultitia demonstrabitur. Prudentiam quoque ipse Dominus auferet de monte Esau, id est, de montibus Seir, vel quia urbs Idumaea in monte sita est, vel quia omnis illa regio quae ad Austrum vergens confinis est eremo, praeruptis in montibus edita sit. Unde et dicitur: Pavebunt pugnatores tui de Theman, quod nos interpretati sumus, meridiem. Quomodo autem supra dixeram, Esau tribus nominibus appellatum: ita et plaga regni ejus, quae ad Austrum vergit, tribus vocabulis appellatur, Darom, Theman, Nageb ( ), quae omnia juxta Ezechiel, Austrum, Africum, Meridiemque significant. Postquam vero timuerint fortes regni ejus, qui habitabant [ Al. habitant] in Meridie, tunc interibit vir de monte Esau, qui et pugnare pro civitate, et prudenter dare consilium solitus erat. Aliter: Postquam hi qui prius decepti erant, conversi fuerint ad Ecclesiam: tunc ipso Domino dimicante, peribunt sapientes Idumaeae, qui carnalia et terrena sapiebant, et auferetur prudentia de monte Esau, quae elevabatur 373 contra scientiam Dei. Et qui prius pro Esau, et Idumaea dialectica arte pugnabant, et erant in praesidiis Theman, quod interpretatur consummatio, desinent pugnare pro magistris prioribus. Sive qui ante lumen sibi scientiae promittebant, et putabant se ese in meridie, timebunt et formidabunt, ecclesiastico viro obtinente sophismata eorum: intantum ut nullus resideat qui possit, vel regis consilio, vel pugnatoribus viris, pro haereticorum superbia et falso dogmate dimicare. (Vers. 10, 11.) Propter interfectionem et [Vulg. addit propter] iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum. In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem: tu quoque eras quasi unus ex eis. LXX: Propter interfectionem et impietatem adversum fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et aufereris in aeternum. Ex die qua restitisti contra, in die ut caperent alienigenae fotitudinem ejus, et alieni ingressi sunt portas ejus: et super Jerusalem miserunt sortem; et vos eratis quasi unus ex eis. Idcirco interibit vir de monte Esau, et peribit sapientia de Idumaea, et prudentia de monte Esau, quia interfecisti germanum, et inique egisti contra fratrem tuum Jacob: quando Chaldaeis, Babyloniisque vastantibus Jerusalem, et obsidentibus civitatem, et ingredientibus portas ejus, mittentibusque sortem, in divisione praedarum, tu eorum socius eras, et in hostium numero versabaris. Aliter: Cuncta quae supra scripta sunt patieris, o Edom cruente, terrene, crudelis: quia falsa mortiferaque doctrina, et adversum Dominum impietatem loquente, occidisti fratrem tuum Jacob. Legimus in Salomone: Sunt qui loquuntur et interficiunt gladio (Prov. XXV, 18). Et in alio loco: Venenum aspidum sub labiis eorum (Ps. CXXXIX, 4). Et, Lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 5). Operiet ergo te confusio, et dices: Confusio vultus mei operuit me (Ps. LXVIII, 8): ac peribis, non ad breve tempus, sed in aeternum. Aeterno enim quantum in te fuit fratrem vulnere percussisti. Sed et haec erit causa cruciatus: nam quando alieni devastabant exercitum Jacob et ingrediebantur per portas ejus 374 in pacificam quondam Jerusalem, mittebantque sortes, ut ejus sibi spolia dividerent, tu unus eras ex hostibus. Legimus, vidimus, quotidieque comprobamus, quando persecutio contra Ecclesiam oritur, multo pejores persecutores Judaeos et haereticos in Christianos fieri, quam ethnicos. Possumus extraneos ingredientes portas Jerusalem λογισμοὺς, id est, cogitationes pessimas dicere, portasque Jerusalem, id est, animae quiescentis et videntis Deum, quinque sensus interpretari, per quos introeant hostes, et spolia dividant Jerusalem. Si viderimus mulierem ad concupiscendum [ Al. concupiscendam eam] (Matth. V), mors ingressa est per fenestras nostras (Jer. IX): si susceperimus per aures mendacium ac judicium sanguinis, per aliam portam hostis ingressus est. Odoratus quoque, gustus et tactus, si vel variis odoribus, vel dulcibus cibis, vel amplexibus delicatis captus fuerit, per alias portas ingressi sunt adversarii, et spolia dividunt miserae Jerusalem. Eo igitur tempore quo persecutionis impetu, et mortiferis voluptatibus de Ecclesia quispiam corruerit, videmus [ Al. videas] exsultare haereticos, gaudere Judaeum, et unum esse de persecutoribus, et in ethnicorum eos numero computari. (Vers. 12.) Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus. Et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum, et non magnificabis os tuum in die angustiae: neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum. LXX: Et non despicies diem fratris tui in die alienorum. Et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magna loqueris in die angustiae: neque ingredieris portas populorum in die laborum eorum. Idem sensus qui supra: Cum interierit vir de monte Esau, propter interfectionem, et impietatem in fratrem ejus Jacob, et operuerit eum aeterna confusio, nequaquam faciet quae fecit ante contra germanum; non enim despiciet et parvipendet, videns fratrem suum ire captivum: nec laetabitur [ Al. laetaberis] super filios Juda. Duae enim tribus excepta Levitica, quae regnabant in Jerusalem, et appellabantur Juda, a Chaldaeis captae sunt. Et nequaquam 375 magna loqueris, et quasi unum de victoribus esse te credens, in fratris ridebis angustia. Neque in die vastitatis et ruinae populi mei, tu per portam Jerusalem gloriabundus incedes. Et ideo ista non facies, quia et tu similia patieris. Aliter quando captivum videris diversis persecutionibus fratrem tuum, et abduci vinctum de Ecclesiae fide, nec civitatem suam, sed peregrina quaeque sectari, nequaquam laetaberis, quia et tu similia patieris. Laetabaris enim quando capiebatur Jacob, et super filios Juda, quos discipulos Christi intelligimus, exsultabas in die perditionis eorum. Significatur autem, quod anima in meditullio vitiorum atque virtutum posita sit, et possit in utramque partem per horarum momenta converti. Nequaquam, inquit, magnificabis os tuum in die angustiae. Quod secundum duplicem sensum accipere debemus: corporalis, in persecutionibus et in peccatis: spiritualis angustiae, eum anima hostibus vitiisque capta, ducta fuerit in Babylonem. Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum: quando enim aut negatio nos oppresserit, aut voluptas, et rigorem pristinum infelix conscientia non servaverit, tunc facile ad contraria dogmata labimur, blandientia errori nostro, et non curantia vulnus, sed palpantia. Solatium miseriae est, quamvis perditum, habere quod speret. (Vers. 13, 14.) Neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius, et non emitteris adversum exercitum ejus in die vastitatis illius. Neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint: et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. LXX: Et non despicies etiam tu congregationem eorum in die perditionis eorum: neque apponeris fortitudini eorum in die perditionis eorum: neque stabis in egressibus eorum, ut interficias eos qui salvi fuerint ex eis: neque concludes fugitivos eorum in die tribulationis. Cum ipse captus fueris et Babylonio vastante deletus, inter caetera quae fecisti, ne haec facias quae sequuntur: Non despicies, neque contemnes fratrem tuum Jacob in die vastitatis illius: neque apponeris ad exercitum Babyloniorum, sive non emitteris adversum 376 exercitum Juda, quando superatus ab adversariis terga verterit. Cumque coeperint fugere per notas sibi vias, et diverticula, et calles ad solitudinem perferentes, non stabis in bivio, nec venientes exspectabis in compitis, ut interficias eos qui fuerint liberati, aliosque comprehensos recludas: et vel ipse capias, vel captivitati hostium serves. Haec juxta historiam diximus: debemus enim breviter manifestiora carpentes, ad ea quae obscura sunt pergere. Quis haereticorum non despicit ecclesiasticos? Quis non exsultat in malis eorum, si quando propter peccata populi persecutioni traditi fuerint, et multi vel infirma fide, vel supra petrosa seminati, in negationem corruerint, videas illos exsultare, gaudere, nostram ruinam, suam putare victoriam: intantum, ut jungantur gentibus, et persecutio saevior, vel ex Judaeis, vel ex his fiat, qui fratres nostros esse se simulant, et eodem [ Al. eorum] censentur nomine. Cumque aliquis, vel fuga, vel poenitentia elapsus fuerit, stant in diverticulis, et proponunt sophismata, et testimonia, quasi de Scripturis proferunt: ut lassis atque confectis consuta offerant cervicalia, et ponant ea sub omni cubito manus. Atque ita fit, ut qui forsitan persecutionem, aut virtute superarint, aut timore effugerint, decepti pravis dogmatibus, rursum in carcere teneantur errorum, et multo fiat pejor ista tribulatio, quam fuit ex gentibus; facilius enim ab ethnicis captum liberes, quam haereticorum praestigiis irretitum. (Vers. 15, 16.) Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi. Retributionem tuam convertet in caput tuum. Quomodo enim bibisti super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent; et absorbebunt, et erunt quasi non sint. LXX: Quia juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet [Al. fecerit] tibi. Retributio tua reddetur in caput tuum. Quia quomodo bibisti super montem sanctum meum, bibent omnes gentes vinum: bibent et absorbebunt, et erunt quasi non sint. Haec autem, o Idumaea, ideo facere cessabis, quia veniet super te ultio Domini. Si enim juxta Jeremiam (Jer. XXV), 377 quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes biberunt: tu quasi innocens reliqueris: non eris innocens, sed bibens bibes. Porro quod ait: Juxta est dies Domini super omnes gentes, legamus eumdem [ Al. juxta] Jeremiam, et videbimus calicem Domini cunctis gentibus propinatum. Unde dicitur in eodem: Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnes gentes. Universas quippe nationes usque ad Propontidem, Scythicumque mare, et lonium vel Aegaeum, Assyrii Babyloniique tenuerunt. Legamus Herodotum, et Graecas barbarasque historias, et videbimus quomodo sub Babyloniis et Assyriis impletum sit hoc quod dicitur: Juxta est dies Domini super omnes gentes. Quod autem sequitur: Sicut fecisti, fiet tibi: retributionem tuam convertet in caput tuum, hic est sensus, quem in Psalmo legimus: Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem dicentium: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7 et seqq.). Unde et contra Babylonem imprecatur propheta: Filia Babylonis misera: beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos [Al. suos] ad petram. Sicut enim super montem sanctum meum, Sion, bibisti cum Babyloniis, atque laetatus es: sic omnes gentes quas tecum habebat Babylonius in praesidio, conversae contra te bibent: et laetabuntur. Et non solum bibent: sed ita te absorbebunt, ut sint Idumaei quasi non sint: vel certe ipsae gentes, cum te absorbuerint, absorbebuntur a Medis, et hoc circulo vindicta procedet, ut tu Israelem, te Babylonius, Babylonium Medus, ac Persa consumat. Sequamur interpretationis ordinem. Juxta est, o haeretice, dies Domini super omnes gentes: prope est tempus judicii in quo omnes judicandae sunt nationes. Sicut fecisti contra ecclesiasticos, convertetur in caput tuum dolor tuus, et in verticem tuum iniquitas tua descendet. Quomodo enim in nece eorum laetatus es, conviviumque celebrasti, et in monte sancto meo, hoc est, Ecclesia, bibisti non meum calicem, sed diaboli: de quo et in Abacuc dicitur: Vae qui potat proximum suum subversione turbida (Abac. II, 15): ita universae gentes, vel fortitudines 378 contrariae suppliciis delegatae, vel adversariae quaeque virtutes, bibent et absorbebunt sanguinem tuum, et ad extremum in cunctos veniente cruciatu, ipsae quoque erunt quasi non sint. Qui enim perit ei qui est, et qui dicit ad Moysen: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14), secundum regulam Scripturarum, non esse dicitur. Unde et in Esther legimus: Ne tradas, Domine, regnum tuum his qui non sunt (Esth. XIV, 11). Possumus hunc locum et aliter interpretari: Quia laetati estis in ruina servorum meorum, eadem persecutio contra vos quoque veniet, et patiemini quaecumque fecistis. Et sicut laetati estis adversum populum meum cum gentibus reliquis: ita omnes gentes laetabuntur contra vos, et devorabunt et bibent, et persecutione simili conterent. (Vers. 17, 18). In monte autem Sion erit salvatio, et erit sanctus et possidebit domus Jacob eos, qui se possederunt [Vulg. possederant]. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquae domus Esau: quia Dominus locutus est. LXX: In montem Sion erit salvatio; et erit sanctum, et possidebit domus Jacob qui se possederant. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, domus autem Esau stipula, et succendentur in eos, et devorabunt illos, et non erit frumentarius domui Esau, quia Dominus locutus est. Idumaea subversa, et ab inimicis gentibus, cum quibus prius contra Jacob foedus inierat, devorata, in monte Sion erunt reliquiae, eritque salvatio, et erit sanctus; hoc est, vel ipse Dominus revertetur ad templum, quod propter peccata dimiserat, vel erit absolute sanctum, id est, Sanctum sanctorum. Et possidebit domus Jacob sub Zorobabel, et Esdra, et Nehemia eos qui se haereditate possederant. Et erit domus Jacob, id est, Juda, ignis, et domus Joseph, id est, decem tribuum, flamma. De Joseph quippe natus est Ephraim, ex qua tribu Samariae imperium fuit; domus autem Esau, id est Idumaeorum, qui tam saevi et crudeles exstiterant contra fratrem suum, vertetur in stipulam. Et quomodo ignis et flamma cito stipulam devorat: sic duo regna in unius sibi virgae juxta 379 Ezechiel (Eze. XVII) copulam foederata, vastabunt Idumaeam et devorabunt eam, et non erit residuus ex populo, qui possit eversionem adversariorum vicinis gentibus nuntiare. Hoc est enim quod LXX transtulerunt πυροφόρον, quem nos in Frumentarium vertimus, juxta antiqui sermonis eloquium; eos enim quos nunc Agentes in rebus, vel Veredarios appellant, Veteres Frumentarios nominabant. Sed melius est, ut ipsum sequamur Hebraicum, id est, SARID ( ), quod interpretatur vel reliquus, juxta Aquilam, vel effugiens, juxta Symmachum, vel secundum Theodotionem, et quintam editionem, residuus. Haec autem omnia fient quia Dominus locutus est, et illius jussisse, fecisse est. Aliter: Destructis carnis operibus, et terreno imperio desolato, erit in Ecclesia salvatio eorum qui a matre non exierint. Et in ipsa morabitur sanctus, de quo in Isaia dicitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 3), quia et qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Et possidebit domus supplantatoris Jacob eos qui se haereditate possederant, de persecutoribus faciens Christianos, et ipsos Idumaeos in Ecclesiae fidem recipiens: domus autem Esau vertetur in stipulam. Et quomodo ignis viciniam culmus non valet sustinere: ita disputationem Jacob, quae ignita est sermone Domini: Eloquia enim Domini igne examinata (Ps. XVII, 31), et flammam Joseph, qui interpretatur augmentum (Genes. XXXVII), et quia fratribus venditus, populum pavit in Aegypto, domus Esau sustinere non poterit: sed ad primam congressionem sophismata eorum vertentur in nihilum. Et devorabuntur in salutem suam, juxta illud quod in benedictione Isaac dicitur 380 ad Esau: Sed dominum tuum illum feci: et omnes fratres tuos subjeci ei servos: fratrique tuo servies (Gen. XXVII, 37). Et non erunt reliquiae domus Esau, quando omnia Christo genuflectent coelestium et terrestrium, et infernorum (Philip. II), et subjicientur ei universa, ut sit Deus omnia in omnibus. Quia vero Esau super fundamentum Christi vitio suo exstruxerat fenum, ligna et stipulam (I Cor. III): idcirco domus et Jacob et Joseph in ignem vertetur et flammam, imitans Dominum suum, qui dicit: Ego sum Deus ignis consumens (Deut. IV, 24), ut devoratis paleis peccatorum, frumentum purum in horrea congregetur. Cuncta quae diximus, et quae dicturi sumus, Judaei sibi futuro tempore pollicentur, quando pro Christo recipient Antichristum, impleta prophetia Domini Salvatoris: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis (Joan. V, 43). Et quidquid contra Idumaeam interpretati sumus, illi adversus Romanum regnum somniant: quod nos dicimus, aut juxta historiam sub Zorobabel esse jam factum, aut certe juxta prophetiam, et mysticos intellectus quotidie in Ecclesia fieri, et in regno animae adversus carnem, in unoquoque compleri. Frumentarium autem secundum tropologiam desinere esse dicimus in haereticis, quando nullus fuerit qui apud eos granum tritici, quod in terra mortuum est, et panem de coelis habere se jactet. Sunt qui non πυρφόρον, id est, frumentarium: sed πυρφόρον, hoc est, qui gestare possit igniculum, a Septuaginta translatum putent. Acquiescentes igitur diversis interpretationibus, dicemus juxta tropologiam, non solum frumentarium cessaturum apud haereticos: 381 sed et eum qui lucem Christi habere se simulat. Et enim ipse Satanas transfiguratur in Angelum lucis (II Cor. XI).

(Vers. 19.) Et haereditabunt hi qui ad Austrum sunt, mentem Esau: et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim, et regionem Samariae: et Benjamin possidebit Galaad. LXX: Et possidebunt qui in Nageb, montem Esau: et qui in Sephela, alienigenas, et possidebunt montem Ephraim, et campum Samariae, et Benjamin, et Galaad. Reverso in regnum suum Juda, qui habitavit in Meridie, et possedit cunctam regionem, juxta divisionem Jesu filii Nave, quae vergit ad scorpionem, id est, ad omnem Acrabitthenam, hi qui prius terminis arctabantur angustis, possidebunt montem Esau, id est, montes Seir, et montana quae Edom ante possederat. Qui autem habitabant in Sephela, id est, in campestribus, Liddam et Emmaus, Diospolim scilicet, Nicopolimque significans, possidebunt Palaestinos, quinque urbes Palaestinorum, Gazam, Ascalonem, Azotum, Accaron, Geth, vel omnem illam plagam quae juxta Actus Apostolorum Saronas appellatur. Alii vero putant eam Sephelam, id est, campestrem regionem quae circa Eleutheropolim est, repromitti: quod ad Rhinocoruram, et ad mare usque tendenda sit, id est, de tribu Juda non solum Eleutheropolim teneant, sed usque ad maritima perveniant, et Philisthiim suo imperio subjugent, quos prius non habuerant subjugatos. Dilatabitur quoque terminus filiorum Juda usque ad Ephraim, ubi nunc Neapolis est, et usque ad regionem Samariae, ubi Sebaste condita est. Benjamin autem cujus statim ab Jerusalem, contra septentrionem termini dilatantur, cunctam possidebit Arabiam, quae prius vocabatur Galaad, et nunc Gerasa [ Al. Gerara] nuncupatur. Juxta Septuaginta autem et montem Ephraim, et campos Samariae, et Benjamin, et Galaad, hi qui fuerint in Meridie possidebunt: hoc utrum factum sit, Deus viderit; potest enim ex parte per annos quingentos usque ad adventum Christi esse completum: quod sicut certissime scio, 382 quotidie completur, et in regno Ecclesiae confirmatur. Hi enim qui habitant in Meridie, id est, in Nageb, et in vero sunt lumine, et qui tenent campestria et humilia, id est, discipuli ejus, quibus dicit: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matt. X, 24), possidebunt montem Esau et Philisthiim: quos possumus propter superbiam dogmatum, et eloquentiam saecularem in Ethnicorum persona accipere. Ut in monte sint magistri, in Philisthiim, et alienigenis discipuli, qui magistrorum auctoritate ducuntur. Et non solum montem Esau, et alienigenas, sed regionem quoque Ephraim et Samariae possidebunt. Ephraim et Samariam crebro in Osee legimus, et in haeresibus, quae sub nomine Christiano Ecclesiam dividunt, interpretati sumus. Et ibi enim speratur ubertas, et ibi custodiam fidei repromittunt. Porro Benjamin, filius dexterae, atque virtutis, ubi Templum Dei est, possidebit Galaad, quae interpretatur transmigratio testimonii, Israelem carneum significans: ab illis enim ad nos testimonium Domini commigravit. Juxta Septuaginta autem et ipsum Benjamin, et Galaad, hi qui fuerint in Meridie, possidebunt. (Vers. 20, 21.) Et transmigratio exercitus ejus filiorum Israel: omnia Chananaeorum usque ad Sareptham [Al. Saraptam]. Et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates Austri. Et ascendent salvatores in monte Sion, judicare montem Esau: et erit Domino regnum. LXX: Et transmigrationis principium istud filiis Israel: terra Chananaeorum usque Sareptham, et transmigratio Jerusalem usque Euphrathem, possidebunt civitates Nageb. Et ascendent qui salvi fuerant de monte Sion: ut puniant montem Esau, et erit Domino regnum. Multum in hoc loco translatio nostra discrepat ab Editione Vulgata: unde debemus in expositione historiae Hebraicam veritatem sequi. Qui de Babylone juxta volumen Esdrae et Neemiae reversi fuerant in Judaeam, recte transmigratio vocabuntur. Totus ille exercitus filiorum Israel ad Meridiem quidem, et ad Occidentem, et ad Septentrionem possidebunt Idumaeos, 383 et Palaestinos, et montem Ephraim, et Samariam. Benjamin quoque quia confinis est solitudini, specialiter obtinebit Galaad. Contra Orientem vero cunctis quae in terra Chananaeorum sunt, imperabunt usque ad Sareptham Sidoniorum, ubi quondam Eliam pavit vidua (IV Reg. VII). Porro hi qui de ipsa Jerusalem metropoli civitate translati fuerant in Sapharad, quod nos in Bosphorum vertimus, possidebunt civitates Austri, quae sunt in tribu Juda: reversi enim in urbem suam, ea quae urbi vicina sunt obtinebunt. Cumque haec expleta fuerint, sicut in Judicum libro, mittebat Dominus salvatores qui populum de captivitate salvarent: sic ascendent, et venient in montem Sion, ut judicent atque discernant, quasi subjectum, et servientem sibi montem Esau, hoc est, Idumaeos: subjugatisque omnibus, erit Domino regnum. Ubi nos posuimus Bosphorum, in Hebraico habet SAPHARAD ( ): quod nescio cur Septuaginta Ephratha transferre voluerint [ Al. potuerint], cum et Aquila, et Symmachus et Theodotio cum Hebraica veritate concordent. Nos autem ab Hebraeo, qui nos in Scripturis sanctis erudivit, didicimus bosphorum sic vocari: et quasi Judaeus, Ista, inquit, est regio, ad quam Hadrianus captivos transtulit. Quando ergo Christus noster venerit, tunc reversura est in Judaeam etiam illa captivitas. Possumus autem locum quemlibet regni Babylonis intelligere, quamquam et aliud arbitrer. Nam consuetudinis prophetarum est, quando loquuntur contra Babylonem, Ammonitas, Moabitas, Philisthiim, et caeteras nationes, multis sermonibus linguae eorum abuti, et servare idiomata provinciarum. Quia ergo lingua Assyriorum terminus, qui Hebraice vocatur GEBUL ( ), dicitur SAPHARAD ( ,) hunc sensum esse conjicio: Transmigratio Jerusalem, quae in cunctis terminis regionibusque divisa est, urbes Austri, id est, tribus suae recipiet. Pro eo autem quod nos interpretati sumus, et ascendent salvatores, ac Septuaginta transtulerunt, 384 hi qui salvi fuerint, in Hebraeo scriptum est, MOSIM ( ): qui non ut Aquila, et Septuaginta, et Theodotio passive σεσωσμένοι, vel ἀνασωζόμενοι: sed juxta Symmachum σώζοντες, id est, active salvatores intelligendi sunt. Siquidem σεσωσμένοι, id est, salvati, PHELETIM ( ) Hebraeo sermone dicuntur. Quia juxta historiam, ut potuimus, interpretati sumus, et inter confragosos scopulos nostram naviculam reximus: spiritualis intelligentiae vela pandamus, ut flante Domino, et sua reserante mysteria, laeti perveniamus ad portum. Eo tempore quo Benjamin possederat [ Al. possederit] Galaad, transmigratio exercitus filiorum Israel, vel certe principium transmigrationis carnei quondam Israel, istud erit, ut ad Chananaeorum terram perveniat, et propheticus sermo qui fame periclitabatur in Judaea, exsiccato vellere Israel, ad gentium rorem transeat: ibique pascatur, et pascat, dum et recipitur a credentibus, et pascit ipse credentes. Sareptha, vel ex duobus compositum est, et interpretatur angustia panis: vel unum verbum est, et transfertur in incendium. Chanaan vero in σάλον, id est motum vertitur: aut certe negotiator et humilis appellatur. Igitur transmigratio filiorum Israel quando occidentem dimiserint litteram, et ad spiritum venerint vivificantem, movebit cuncta quae Legis sunt. Negotiabitur de multis margaritis unam pretiosissimam margaritam, et deposita Judaeorum superbia, humilitatem sectabitur Christianam, et illuc usque perveniet, ubi antea fuit tribulatio panis, et mulier vidua a suo conditore deserta pupillum filium vix alebat, et ubi universa illius peccata, et vitia concrementur. Captivitas autem sive transmigratio Jerusalem, ubi quondam erat visio pacis, et quae nunc in toto orbe dispersa est, possidebit civitates austri, id est, Ecclesias veri et perfecti luminis, dicetque cum sponsa poenitens: Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. II, 6)? Et cum Joseph in antiquam germanitatem recepta, inebriabitur sanguine pastoris, et principis. Quod 385 si juxta Septuaginta Ephratha legimus, nulli dubium est, quin Christi intelligatur fides. Ephratha enim interpretatur καρποφορία, id est, ubertas, et δυώνυμος est, appellaturque Bethleem, in qua ortus est coelestis panis. His autem ita gestis, ascendent salvatores vel qui salvati fuerint de reliquiis populi Judaici in montem Sion, ut judicent, et ulciscantur montem Esau. Quomodo lumen Dominus lucem appellat Apostolos suos, et dicit: Vos estis lux mundi (Matt. V, 14): et ipsa petra Petro donarit, ut petra sit: pastor quoque bonus illis pastorum largitus est nomina: et quodcumque dicitur de eo, servis tribuit ut dicantur: sic ipse Salvator Apostolos suos mundi esse voluit salvatores, qui ascendere speculam montis Ecclesiae, et deponentes superbiam Judaicam, universorumque montium, qui [ Al. quae] adversum 386 scientiam Dei erigebantur, regnum Domino paraverunt. Haec ad duas lucubratiunculas veterum auctoritatem secutus, et maxime expositionem Hebraicam propero sermone dictavi, aperuique os meum: sed nescio an illud Christus impleverit. Unde sapiens lector sensuum magis debet consequentiam quaerere, quam eloquii venustatem. Neque enim ea lenitate, et compositione verborum dictamus, ut scribimus. Aliud est, mi Pammachi, saepe stylum vertere, et quae memoria digna sunt scribere; aliud notariorum articulis praeparatis, pudore reticendi, dictare quodcumque in buccam venerit. In hoc Propheta, et adolescentuli lusimus, et senes praesumpsimus. Qui veriora et meliora dixerit, in illius sententiam transgredere.