There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Colloquium arizonianum
2021
editio: incognita
fons: incognitus

Rachel et Clara

R.: Domum meam relinquere noctu clam placet,
totum diem calor tenet nos, maereo,
et vulnerat cutem nobis haec siccitas
novembre qua caelum aret, et fricat male.
Liquet nox et lucet tantummodo sidere,
mitem sabulum teporem cedit flatibus,
aliter qui frigidi post occasum forent.
C.: parentes an domi sim plane neglegunt
placeat mihi clam noctu domum relinquere,
sed hoc nolunt: me jam fumare fistulas
tunc hoc faciam libenter in crepera casa.
R.: Hodie quoque cepisti tibi cistulam? Probo!
C.: Heri, sed nolebam fumare ni loco
in illo, quem petimus. Spinas grassans cave:
parum lumen video quod gestas in manu.
R.: Cur huc rogo me saepe, cur huc, me rogo,
Californiam olim fugerunt mei? Male
pereant licet! Numquam ingnoscam tantum malum!
C.: Itidem non Arizonam dixerim malam
homines et aestas inficiunt eam, absque eis
paradisus haec terrestris certe, ajo, foret.
R.: Quod sentio mihi procul sunt arbores,
virentia. Nescio vix jam memini bene.
C.: Intellego. Quod suspicor, prope venimus.
locus hic! Videsne casam, cernisne in dexteris?
R.: Video, cerno! Videas! illic! Prope eam sumus
C.: Tat, optime! Ne decidens te janua
cave male vulneret. Trabes vix stant ibi.
R.: Bene est... Intrabis! ignitabulum dabis.
C.: Tibi en! Specta saguaros tendere bracchia,
ritum facientes ad caelos superos. Deos
colunt tam antiquos qui perirent temporis
sub pondere. Sic videtur dudum credere...
Fumes melius: spira bene fumum funditus.
R.: Ago! Multi tunc in California meos
socios se dixerunt, intellego tamen
melius quid sit socius. Fortasse non... Tenes...
C.: In tempore omnia. Quantus judex et ferus!
Qui falsa verba a veris separat sagax
qui facta pondere afficit magno terens
sabulum tacitus bona verba siccum dictaque.
R.: Sapide loqueris... Sapide velim loqui. Piget
me verba semper inania dicere nec bona.
C.: Bona dicis. Sis sine cura, lecta dictito.
R.: Esto, bona sit spinosa haec terra. Diximus.
Curnam parentes noluere rogare me.
Domum novam, locum, nova anni tempora
dederunt ex nihilo: mea perdidi omnia.
C.: Minime tete miseram puto, minime tua
tunc perdidisse puto. Democratiam vocant
bonum summum stulti, est haec illusio.
Sed en, spectes, Rachel, haec tesca torrida,
relinquere non videtur umquam me domum meam.
Nam nobis, quae in Pimorum terra crevimus,
camera stellae sunt et sabulum tapete regium.
Pauci possunt nostram libertatem frui,
nam vivere hic libet nos nostris moribus;
licet hic fari quod sentimus: nihil vetat,
Decet nostro modo nos vivere: quisnam judicet?
Regimus nos nos, vitam nostratim degimus:
hic desunt praedicatores, rari sumus,
parum pecuniae est, nec eis damus lupis.
Primum nobis, secundum caelo credimus.
Limen planum stellae locique aeternitas.
Animum urbs a natura perenne segregat...
Dei te duxerunt ad me. Nos degimus
tempus laete, tibi deserta arrideant!
Faciem tuam noctu innumera astra leniunt
et cojotes lallant tibi antequam cubes.
nihil est nobis voluntas, est nobis deum
illorum consilium, saguari quos colunt.
Nos participes hujus plani vasti sumus,
demumque dissimiles priscis saxis parum
acerbis montibus radiisque siderum,
in aeternum victuros fingere possumus.