I
DAVID, JASON
David: Homo! Quid de te? Jason, quomodo res tibi?
Jason: Lupe, damnor ut est mos! conspicias boves meos!
necat multos morbus multosque siccitas,
reliquos clam surripiunt alienigenae mihi!
David: Vae mexicanis! Tot malorum causa sunt!
Jason: Tat! si meos boves fures ex Mexico
aggressi vel manu summa contingerent
telis statim forarem! nonne patet bene?
Venit noctu silenter e caelis volans
navis forma permira, diligit boves
duos vel tres, rapit, secat, linquit mihi
eviscerata foede tunc cadavera!
David: Nimis bibis, comes mi, tu! Sile!
Jason: Dico tibi verum! Tuis oculis vide!
David: Non primus talia narras sic mihi,
etiam Michaeli factum’st fratri meo!
Uxorem ceperunt quoque quondam sed brevi!
Jason: Cur huc veniunt ii? Carentne Texia?
egentne vasto caelo pleno lumine
et vaccis perpulchris ... pulchris uxoribus...
rodeo... num musa rustica plane carent?
David: Fortasse nulla terra, non mundi modo,
potest superare Texiam! Fari licet!
II
DAVID, JASON
David: Homo! Quid agis? Curis videris conteri!
Jason: Minime, quid est tibi patulum? Populusne jam tibi
dixit quoddam? Quid jam famae nobis movent?
David: Heu, vae tibi, vulpes! Jam patet esse metum tibi!
Nemo dixit mihi verbum! tot fumas cigara!
fere rumpis manibus sepem rabie tremens!
Jason: Nihil est, nihil est; fac me, quaeso, dixisse nil!
David: Mox edices! dic! Sumne tibi comes bonus?
Potes tuum mihi dolorem dicere
sicut sepulcrum, crede semper ero silens!
Jason: Maria... dilectissima parva filia...
David: Quid? Quidnam fecit illa mali? Quaenam mala?
Jason: Alienigenam tacitum tulit, tulit domum!
David: Attat! Fac hoc timeas multum! Meus
consobrinus tulit extramundanos domum,
prorsus scit ubi nunc is lateat solus Deus,
vigiles nigro vestiti ceperunt eum!
Jason: Quidnam dicis? Male, vane David, me tenes!
Terrestris ille alienigena’st, secum tulit!
David: Novumne Mexicum genuit puerum?
Jason: Nego!
David: Septentrionalis locus?
Jason: Minime, pejus!
David: Timeo rogare, Mexicum?
Jason: Sors pejor est!
Europa superba dedit, sic!, natales ei!
David: Nebulones! semper tam superesse se putant
dolo malo omnibus mundanis ceteris!
Urbes veteres! nil major eis superbia.
ubinam tamen est Alamum? quid invideam? nihil!
Abilenes occasus superant quidquid putes!
Jason: Haec vera puto neque nunc curo! Nequit
equo vehi, boves sonitu sibi ducere
vocis, lazo vitulos profugos cito carpere!
linguis operam dat is studetque litteris!
David: Sed eisdem rebus jam studet tua filia!
Jason: Sed illa femina’st! potest! Ei velim
agris virum dignum!
David: Potest ediscere...
Jason: quidnam si rumpuntur poterunt, dic, litterae
ejus sepes, raedae nostrae vel machinae?
David: Ediscet, hoc puto.
Jason: Clemens, agedum... sile.
David: Bona verba! Monstra mox quot sint tibi
metuenda, Jason, arma quibus uti potes
nisi filiae tibique morigerans agit!
aut discet aut fugiet!
Jason: Tam consilium placet!
Dicam “vin’ conari telis uti, puer?”.
David: Tibi’st, Jason, mens valde callida,
europaei, drauci cuncti, numquam sciunt
quid arma sint, sciet!
Jason: Statim faciam, vale!
Sed nonjam versantur domi, latent ii .
David: Fortasse tua arma praecociter, timeo, canent...
si vis eos intra faenariam casam!