Colloquium VII | Colloquium IX |
Personae:
Senecius, Villaticus.
S.
Ubi nunc est frater tuus natu maximus?
V.
Ivit in militiam.
S.
Quid ais? in militiam?
V.
Sic res est.
S.
Sic ergo valedixit literis?
V.
Iampridem literarum satietas eum ceperat.
S.
Quid ita?
V.
Nescio, nisi quia volebat liberius vivere.
S.
Quomodo permisit pater?
V.
Quid? putas permisisse? patre absente, matre invita, profectus est.
S.
O miserum adolescentem!
V.
Imo vero miserrimum.
S.
Quid faciet?
V.
Id quod caeteri qui sequuntur illud vitae genus: nempe, spoliabit, rapiet, ludet alea, potabit, scortabitur.
S.
Estne isthaec militum vita?
V.
Omnino.
S.
Unde scis istud?
V.
Audivi nuper ex patre, cum coenaremus.
S.
Quorsum narrabat talia?
V.
Docebat nos nihil esse certius quam Deum timere, qui custodit parvulos, eosque in viam rectam paulatim inducit.
S.
Et praeceptor ipse noster de his rebus saepe nos admonet.
V.
Tanto magis debemus esse soliciti, ut parentes charos habeamus et praeceptores, quorum opera Deus ad nostram institutionem utitur.
S.
Utinam utrisque praestemus quod ipse nobis in sua lege praecepit!
V.
Ita Faxit ille.
S.
Faxit, precor.