Liber IV, Colloquium IV
1563

 Colloquium III Colloquium V 

Personae:

Observator, Baptista.

O.
Frater tuus semper in concione aut garrit, aut ineptit, aut aliquem incitat; ex quo fit, ut saepe norandus sit, deinde vapulet.

B.
Quid vis faciam?

O.
Cur non saepe mones?

B.
Nunquam desisto monere.

O.
Perge, precor.

B.
Nihil est quod me preceris: nunquam cessabo, donec (volente Deo) aliqua ex parte se correxerit.

O.
Sic usurpabis Catonis praeceptum. ‘Quando mones aliquem’; nosti caetera.

B.
Sed oro te, mi Nicolae, ut quoties eum notaveris, id mihi renunties.

O.
Nunquam finis esset, adeo frequens est nomen eius in meis commentariolis.

B.
Saltem fac me semel certiorem, cum primum commiserit, quo sit accusandus; tum ego dicam patri, cuius verba magis timet quam verbera.

O.
Istud non est parvum bonae indolis argumentum.

B.
Ita spero quidem. Facies igitur quod rogo?

O.
Ego vero, atque libens.