There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XXXVIII
1563

 Colloquium XXXVII Colloquium XXXIX 

Personae:

Honoratus, Vivianus, Pratensis, Paedagogus.

H.
Quod caret alterna requie, durabile non est:
Haec reparat vires, fessaque membra levat. Ovid.

V.
‘Nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc alacritatis signum.’ Quintilianus.

Pr.
‘Nulla res est, quae perferre possit continuum laborem.’ Quintilianus.

Pae.
Video quorsum spectant ista; nimirum ut vos ambulatum ducam: sed eandem cantilenam semper fere recantatis, ut solent nostrae aviculae.

H.
Quid ergo vis dicamus, praeceptor?

Pae.
Dicite posthac suam quisque sententiam ex Novo Testamento.

V.
Euge! nihil erit nobis facilius: Habemus enim in promptu multam earum copiam. Vis ergo praeceptor, ut iam nunc incipiamus?

Pae.
Sane velim; quando (ut ais) tanta est vobis copia.

V.
Quis incipiet

P.
Tune, Honorate, vis honoris tui causa huius rei speciem edere?

H.
Id ego libenter faciam; sed Dei honoris causa.

Pae.
Laudo istud verbum. Divinus enim honor et gloria omnibus in rebus est praeferenda-Eia! incipe si quid habes.

H.
‘Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non potestis ingredi in Regnum Coelorum.’ Matth. quinto capite.

V.
‘Deposito mendacio, loquimini veritatem quisque proximo suo.’ Ad Ephes. capite quarto.

Pr.
‘Filii, obedite parentibus in omnibus, hoc enim placet Domino.’ Ad Colossenses tertio.

Pae.
Euge! bonam speciem: videte ut progressus respondeat; hoc est, ut pergatis in posterum diligenter.

H.
Qui nobis principium dedit, dabit idem successus prosperos.

Pae.
Ita sperandum est. Parate vos, ut prodire maturemus.

H.
Mox aderimus paratissimi.

Pae.
Sumite suum quisque pallium, ut prodeatis honestius. Sed heus pueri!

Pr.
Quid vis, praeceptor?

Pae.
Videte ut Psalmos etiam adferatis: alicubi in umbra cantabimus.

Pr.
Ita fiet ambulatio nostra iucundior.