There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XXXVI
1563

 Colloquium XXXV Colloquium XXXVII 

Personae:

Questor, Benignus.

Q.
Quam doleo me non interfuisse mane repetitioni vestrae!

B.
Cur non venisti in ludum citius, ut fere soles?

Q.
Me miserum! non surrexi in tempore.

B.
Quamobrem?

Q.
Quia nemo me expergefecit.

B.
Quis te solet excitare?

Q.
Hospes noster, aut eius ancilla; sed absente illo ancilla saepe obliviscitur, aut certe negligit.

B.
Ubi erat hospes?

Q.
Sub auroram prodierat ad sua negotia, ut postea rescivi.

B.
Quid hospita; nihilne curat?

Q.
Quid putas eam curare? quotidie, ex quo surrexit, semper intenta est partim curandis filiolis, partim caeteris domesticis rebus.

B.
Nullosne habes contubernales scholasticos?

Q.
Prorsus nullos.

B.
Ah puer infelix! qui neminem habes, quocum de studiis conferas!

Q.
Ob eam rem mea est miserrima conditio, quantum ego iudico. Non enim possum arbitrio meo studere propter tantam mercatorum turbam, qui domum illum frequentant, et mihi toto die obstrepunt.

B.
Non habes tibi cubiculum?

Q.
Quid mihi prodest habere? Est enim ita coniunctum gradibus et cochleis, ut ne felis quidem aut ascendat, aut descendat quin feriat aures meas aliquis strepitus

B.
Magna profecto molestia.

Q.
Illa vero multo maior, quod supra meum cubiculum est amplissimum conclave, ubi merces asservantur: unde fit ut horis omnibus aliquae graves sarcinae vel importentur, vel exportentur.

B.
O Deum immortalem! quomodo illic potes vivere?

Q.
Quid ais, vivere? equidem non vivo, sed langueo potius. Neque unquam mihi videor esse liber, nisi cum sum in schola tecum una, et cum caeteris nostris condiscipulis.

B.
Quam doleo vicem tuam!

Q.
Utinam liceret mihi tecum habitare in his aedibus scholasticis!

B.
Nihil esset mihi iucundius: sed quid impedit?

Q.
Patris vetus amicitia cum illo hospite meo.

B.
Deberes patrem admonere studiorum tuorum incommodis.

Q.
Saepe quidem monui, et coram et per literas.

B.
Quid ille respondit?

Q.
Frustra monetur? quasi surdo narratur fabula.

B.
Quid ita?

Q.
Quia nunquam in discendi ludo versatus est: ideoque in studiorum ratione nihil intelligit.

B.
Ego tamen, si mea res ageretur, omnem moverem lapidem, ut voti compos efficeret.

Q.
Quid si praeceptor ipse ad patrem meum scriberet?

B.
Nunquam istud illi persuaderes.

Q.
Cur non?

B.
Quia non vult ambire quempiam, ut discipulorum turbam sibi comparet: abhorret enim ab omni tum ambitione, tum avaritia.

Q.
Quid igitur mihi faciendum suades?

B.
Unicum habeo consilium.

Q.
Ne mihi, obsecro, reticeas.

B.
Ea res per amicos tentanda est.

Q.
Idem mihi quoque aliquando in mentem venerat sed nunquam ausus sum experiri.

B.
Quid dubitas?

Q.
Vereor, ut hoc parum succedat.

B.
Rei exitus in manu Domini: sed quid tentare nocebit?

Q.
Tentemus sane. Nihil enim mali (ut confido) inde potest accidere. At ego nescio qua ratione hic utendum sit.

B.
Dic mihi, non expectas ut brevi pater in hanc urbem veniat?

Q.
Spero venturum propediem.

B.
Quando igitur?

Q.
Ad calendas Quintiles.

B.
Optime est. Scin' igitur quid sit opus facto?

Q.
Doce, quaeso.

B.
Fac singulatim convenias duos aut tres ex paternis amicis praecipuis, qui sunt viri graves et honorati: nempe, ut plus valeat eorum, auctoritas apud patrem tuum.

Q.
Bene mones; quid illis dicam?

B.
Narrabis diligenter omnes incommoditates studiorum tuorum.

Q.
Nihilne amplius?

B.
Docebis insuper quonam modo tibi provideri possit, ut tempus redimis, quod apud istum hospitem tam misere hactenus perdidisti, et nisi eo remedio tibi mature consulatur, actum esse de studiis tuis et eorum progressu. Denique ne ante destiteris monere, orare, obsecrare, donec persuaseris, ut tibi promittant se aucturos esse serio cum patre tuo negotium.

Q.
Quid si recusabunt?

B.
Vix fieri potest, ut recusent omnes.

Q.
Non est veresimile, praesertim cum sint mei amantissimi, et mihi patris nomine gratificentur adeo libenter.

B.
Ad haec res ipsa urgebit eos nempe tanta studiorum tuorum iactura.

Q.
Pluribus verbis opus non est. Auxilio Dei fretus aggrediar primo quoque tempore.

B.
Sed interim memor esto, ut in divinas preces dies noctesque incumbas.

Q.
Ipso volente Deo, id curabo pro viribus. Satis enim scio nullum consilium mihi esse profuturum, nisi quoad ille iuverit.

B.
Sed iam tempus est ut domum te recipias, ne forte hospes offendatur. Quid cessas?

Q.
Cogito ne quid praetermiserim, de quo esses admonendus.

B.
Si quid alterutri nostrum praeterea occurrerit, cras otiose tractabimus.

Q.
Vale igitur, mi Benigne, et perge, quaeso, me tuis precibus adiuvare, quemadmodum iuvisti optimo consilio.

B.
Domino Deo profecta sunt omnia, qui ut consilium dedit, sic dabit effectum.

Q.
Ita fore confido. Iterum vale.

B.
Vale, Quaestor suavissime.