There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XXXIV
1563

 Colloquium XXXIII Colloquium XXXV 

Personae:

Phrygo, Stephanus.

P.
Salve, ambulator optatissime.

S.
Et tu salvus sis, cessator occupatissime.

P.
Satisne recte vales, mi Stephane?

S.
Imo rectissime; quae est Dei optimi maximi benignitas.

P.
Equidem ex animo gaudeo, tibique vehementer gratulor reditum istum incolumem. Ubi fuisti hoc toto anno?

S.
In Italia.

P.
Quam ob causam animum induxeras illuc proficisci?

S.
Ob famam regionis, de qua tam multa ubique praedicantur. Nec ignoras quam simus rerum novarum cupidi.

P.
Sic est natura comparatum: sed quid illic invenisti?

S.
Certe multo plura quam ex fama audiveram.

P.
Sed multa (credo) vidisti, quae minime velles.

S.
Nempe scelera: sed, quod ad rationem attinet, terra est longe fertilissima, omni optimorum fructuum genere valde abundans, praecipue vino praestantissimo.

P.
Scilicet, ea potissimum res tibi arridebat.

S.
Ut verum fatear, mire afficiebat palatum; nam quale dicas hoc nostrum vinum esse? villum vere dicas, si cum illo compares.

P.
Inde ergo tibi se afferabat pulchrum Dei laudandi argumentum.

S.
Pulcherrimum. Sic enim saepe cogitabam; ‘Quam bonus es, Domine Deus, qui nos amavisti usque ad delicias! Non enim solum ea creasti nobis ad victum quae terra sponte sua producit; sed etiam tot genera rerum delicatissimarum, quae (si moderate sumamus et cum gratiarum actione) et corpus suavissime nutriunt, et ipsum animum mirifice exhilarant. O! quibus verbis, quibus operibus satis digne glorificemus nomen tuum Domine?’ Denique sic afficiebar animo, ut nihil magis cuperem, quam divinas laudes semper in ore habere: sed (proh dolor) aliis atque aliis subinde conceptis cogitationibus ignis ille paulatim extinguebatur.

P.
Istud apud me non est novum: nam saepe tale quid mihi solet accinere.

S.
Ea est naturae nostrae inconstantia.

P.
Horis fere omnibus istud experimur; sed quid tandem egisti in tua Italia?

S.
Invisi animi grata, aliquot urbes celebriores: alicubi etiam studui aliquandiu.

P.
Quas urbes invisisti potissimum?

S.
Multas quidem vidi in transitu: sed paucas contemplatus sum otiosus; nimirum, Gennam Florentiam, Venetias, denique Romam illam, quae olim mundi caput dicebatur: nunc autem est omnium abominationum fons et origo.

P.
Vidistine magnam illam ‘Bestiam’?

S.
Vidi obiter, cum per vicos (opinor) spectaculi gratia portaretur.

P.
Sed (ut ad rem) in quibus tandem oppidis commoratus es studiorum gratia?

S.
Roma rediens transivi Bononiam, Patavium, Mediolanum. In eorum oppidorum singulis menses circiter tres versatus sum in vario literarum genere. Volui enim e singulis paucula quasi degustare.

P.
Quid autem vidisti novi in tot celeberrimis oppidis?

S.
Rogas? fere mihi omnia nova videbantur: sed longum foret tibi omnia narrare, praesertim nunc, cum mihi est aliquo properandum.

P.
Quo tandem?

S.
Ad patruum, qui me ad coenam invitavit.

P.
Nolo igitur te remorari diutius: sed quando licebit nobis magis otiose confabulari?

S.
Cras a prandio, si volueris.

P.
Ego vero id percupio.

S.
Ad horam igitur primam expecta me in cubiculo.

P.
Fiet, hora est ad merendam opportuna.