There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XXVII
1563

 Colloquium XXVI Colloquium XXVIII 

Personae:

Ambrosius, Gratianus.

A.
Subtristis mihi videris, Gratiane; quid rei est?

G.
Dies noctesque de patre absente cogito, et ob eam rem interim moerore conficior.

A.
Quamdiu abfuit?

G.
Quatuor abhinc menses.

A.
Nihil ad vos interea scripsit?

G.
Ex quod discessit, ne verbum quidem audivimus.

A.
Fieri potest, ut scripserit, sed aut literae interciderunt, aut fuerunt interceptae.

G.
Quod dicis verisimile est. Nam antea, ubicunque esset, solebat nobis scribere.

A.
Nonne hac aestate iverat Lutetiam?

G.
Eo certe consilio tunc sese in viam dederat.

A.
Confido salvum esse.

G.
Ego quoque non diffido; sed non ideo meus allevatur dolor.

A.
Quid ait mater?

G.
Fere semper lamentatur; inde fit, ut mihi duplicetur aegritudo.

A.
Sed tamen non usque adeo te macerare debes; potius enim de illo bene sperare oportet, quam te sic macerare. Quid enim sunt quatuor menses? Quotula est pars eorum, qui tot annos domo absunt, interim iactati ‘Per varios casus, per tot discrimina rerum’?

G.
Sed quid me consolantur aliorum casus in pericula?

A.
Vide tamen, ne sis nimium delicatus, qui patris desiderium tantillo tempore ferre non queas.

G.
Ferrem equidem aequo animo; modo illi bene esse saltem intelligerem.

A.
Cui potest esse male, qui in Deo spem omnem collocavit? ‘Sive enim vivimus, sive morimur, Dei semper sumus’; ut divus Paulus ait.

G.
Nihil dubito istud esse verissimum; sed ea est carnis huius infirmitas.

A.
Quid faceret igitur, qui in Christo spem nullam habet?

G.
Nescio.

A.
Sed cave tamen, ne ista tua impatientia Deus ipse offendatur.

G.
Delictum meum subinde agnosco, et supplex imploro veniam.

A.
Facis, ut debes, Sed audi quaeso quid mihi nunc in mentem venerit.

G.
Quid istud est?

A.
Quid si pater tuus navigaverit in Britanniam, negotiandi causa? Illic enim nunc est libertas maxima.

G.
Quam libertatem dicis?

A.
Evangelium, quod illic auditur liberrime.

G.
Ain' tu Evangelium nunc esse in Britannia?

A.
Certa res est.

G.
Atque Idololatriam profligatam?

A.
Omnino.

G.
O auditu iucunda evangelia!

A.
Imo iucundissima.

G.
Sed unde scis ista?

A.
Unde sciam, rogas? Miror ego te adhuc ignorasse quod in ore est omni populo.

G.
Mirari desines, si scias ubi nos habitemus.

A.
Ubi quaeso?

G.
In angulo totius urbis remotissimo.

A.
Atqui putabam vobis esse domicilium in vico ad Molardum.

G.
Iam ante migraveramus quam peregre pater esset profectus.

A.
Quod igitur ignorabas, nunc habeto certissimum, utque magis credas, hoc audi praeterea; Maior pars Britannorum, qui ob Evangelium in hanc urbem, tanquam ad asylum, sese receperant, in patriam remigrabant iam ante dies quindecim.

G.
O mi Ambrosi, quantum me isto nuntio de Britannicis rebus hodie recreasti! qualem adhibuisti meo dolori medicinam?

A.
Sic solet Deus noster suis adesse in extremis angustiis.

G.
Mirum, ni pater est in Britannia. Iampridem enim saepius querebatur, quod non esset tutus illuc accessus ad mercaturas obeundas.

A.
Quinetiam Britannus quidam homo, neque levis, neque nugator, narrabat his diebus patri meo, se literas certas illinc accepisse, in quibus hoc erat inter caetera, omnes undique ob Christi nomen profugos in ipsa Britannia excipi humanissime, tractarique benignissime.

G.
Quid est igitur, quod amplius dubitemus?

A.
Nulla (ut audis) restat ea de re dubitatio.

G.
Tantum superest, ut imprimis Dei Optimi Maximi bonitatem extollamus, quanta possimus laude et gratiarum actione, deinde sedulo atque assidue precemur, ut sua beneficia non modo confirmet, sed etiam indies magis ac magis augeat:

A.
Igitur mi Gratiane, memineris patris salutem ipsi Deo per Christum saepissime commendare, idque votis et Precibus ardentissimis.

G.
Utinam ille suo Spiritu sic afficiat animum meum, ut ex imo pectore eiusmodi preces effundere valeam, quas ipse dignetur exaudire!

A.
Votum sanctissimum, modo (quod quidem credo) ex animo profectum.

G.
O mirabilem consolatorem Deum nostrum! O quantum valet in adversis rebus veri amici consilium et consolatio!

A.
Sed quo nunc is?

G.
Domum recta propero, ut haec matri quamprimum nuntiem, atque eius animum omni expleam gaudio.

A.
Faxit Deus, ut illa serio exhilaretur.

G.
Ita precor.