There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XIX
1563

 Colloquium XVIII Colloquium XX 

Personae:

Molinaeus, Cararius.

M.
Tu igitur cras (ut audio) discessurus es.

C.
Cras si Dominus permiserit.

M.
Eho! cur tam cito?

C.
Urget me pater.

M.
Imo tu urges patrem.

C.
Itane tibi videtur? Quomodo patrem urgere possum?

M.
Assidua missione literarum.

C.
Tantum semel scripsi instare vacationem scholasticam.

M.
Quando misisti literas?

C.
Hebdomade superiori.

M.
Quo die?

C.
Veneris.

M.
Quid facies domi?

C.
Instat vindemia, interim colligendi sunt fructus arborum.

M.
Poteras expectare dismissionis diem.

C.
Nescio quando sit futurus.

M.
Spero fore ad finem proximae hebdomadis.

C.
Sed istud non est in nostro situm arbitrario.

M.
Ne in praeceptoris quidem.

C.
Cuius igitur?

M.
Solius Dei, qui hominum consilia suo nutu gubernat.

C.
Atqui Satanas videtur interdum gubernare.

M.
Quantum Deus ipsi permittit. Sed ista sapientioribus relinquamus.

C.
Tutius est: monet enim proverbium, ‘Ne sutor ultra crepidam’.

M.
Saepe istud ex praeceptore audivimus.

C.
Idem quoque non semel docuit nos illam Pauli Sententiam, ‘Noli altum sapere, sed time.’

M.
Illud etiam frequenter habet in ore; ‘Altiora te ne quaesieris.’

O.
Sed audin' tu ad coenam signum dari?

M.
Adhuc pulsat aures meas tintinnabulum.

C.
Eamus in aulam, ne desimus precationi.

M.
Cras ante discesium te salutabo.