Colloquium XLI |
Personae:
Hypodidascalus, Tiliacus.
H.
Heus! Tiliace, sequere me in cubiculum; est quod ego te seorsum monere velim.
T.
Adsum, praeceptor.
H.
Nunquamne in Scholam mature venies?
T.
Non possum venire citius.
H.
Semper istud dicis: quid impedit?
T.
Nemo est domi nostrae qui me expergefacit.
H.
Nemo?
T.
Prorsus nemo.
H.
Non habetis ancillam?
T.
Habemus quidem, sed non curat me excitare.
H.
Imo, tu (ut opinor) non curas surgere; nonne verum dico? quid taces? responde nunc tandem aliquid.
T.
Me miserum! quid agam?
H.
Nihil est quod verearis, fatere verum.
T.
Quid si confessus ero?
H.
Ego tibi agnoscam, crede mihi.
T.
Ah pudet.
H.
Ne pudeat verum fateri, quaeso, alioqui vapulabis. Pergin' tacere? Heus observator vise ad matrem eius et roga.
T.
Ne mittas, oro praeceptor, dicam tibi rem omnem, nihil reticebo.
H.
Age, esto animo bono.
T.
Sic est profecto, ut dixisti.
H.
Non satis istud est: volo audire sigillatim omnia. Narra mihi plane quemadmodum sese res habeat.
T.
Cum venit ancilla me excitatum primum nihil respondeo, quasi serio dormiam: deinde, si magis urgeat, attollo aegre caput, sedeo in lecto, thoracem iniicio humeris quasi statim surrecturus.
H.
Quam pulchre narras! Ita me Deus amet, nunc te magis amo quam unquam. Perge.
T.
Quamprimum egressa est ancilla cubiculo, tum ego reclino caput in pulvinum, ac demitto pedes.
H.
Etiamne redormis?
T.
Ego vero redormio bene placideque.
H.
Quamdiu?
T.
Donec ancilla secundo veniat.
H.
Cum redit, quid tibi dicit?
T.
Exclamat, vociferatur, insanit.
H.
Quibus utitur verbis?
T.
Hem! nebulo (inquit) quando eris in Schola? tu nunquam vis surgere nisi bis aut ter excitatus fueris.
H.
Bona fide promittis facturum te posthac officium?
T.
Si unquam recidero, causam non dico quin palam caedar virgis, idque acerbissime.
H.
Belle quidem promittis; sed quomodo praestabis promissa?
T.
Adiuvante Domino Deo.
H.
Qua ratione flectes illum?
T.
Fide et assiduis precibus.
H.
Alioqui nihil possis obtinere.
T.
Credo equidem.
H.
Non satis est credere, nisi cures efficere diligenter.
T.
Curabo pro viribus, ac dies noctesque id unum meditabor.
H.
Optime loqueris, dum tamen memor es pergas.
T.
Quomodo possum oblivisci? Nunquam desinunt istud monere concionatores; tu vero fere quotidie ad id nos hortaris, et bene facis, praeceptor, quia omnes sumus valde negligentes, sed ego primus omnium.
H.
Da igitur operam, ut tu omnium primus motes istos mutes, ac memento praecipue semper verax esse.
T.
Faxit Deus, ut nunquam mentiar.
H.
O quam felix esset!
T.
Satis in praesentia felix ero, si tantum me absolveris.
H.
Faciam quod tibi sum pollicitus: sed ea lege, ut promissi tui memineris, et re ipsa praestes, quemadmodum nunc mihi recitasti.
T.
Quid igitur restat, quo minus abeam liber?
H.
Imo aliquid restat: mane, et audi etiam nunc.
T.
Quamdiu voles, praeceptor.
H.
Inter caetera, excutias oportet istam pigritiam, quae te in lecto detinere solet. ‘Non’ enim ‘decet studiosum adolescentem somniculosum et inertem esse, sed alacrem et experrectum’, cuiusimodi vides aliquos ex condiscipulis. Non tenes memoria divinum Petri Apostoli praeceptum?
T.
Quid illud est?
H.
‘Sobrii’ (inquit) ‘estote, et vigilate’.
T.
O quoties audieram! sed (proh dolor!) nunquam usurpavi.
H.
Fac ut studiose usurpes in posterum, neque illud solum, sed etiam caetera bene vivendi praecepta, quae toties audivisti. Quod quidem si diligenter feceris, tibi imprimis bene consules, iucundus eris parentibus et mihi, et condiscipulis tuis; denique (id quod est praecipuum) sic charus eris Deo, qui studia in gloriam sui nominis magis indies promovebit.
T.
O quantum fructum sentio ex ista admonitione tua!
H.
Vehementer sane gaudeo, et tua et condiscipulorum causa.
T.
Quid si narras illis meam poenitentiam?
H.
Ego vero narrabo primo quoque tempore, ut exemplo tuo discant nihil esse acceptius Deo quam culpam agnoscere, et ad frugem bonam redire. Vale, fili, et adesto hora tertia in auditorio.
T.
Ago tibi gratias ingentes amantissime praeceptor.