Colloquium XXXVII | Colloquium XXXIX |
Personae:
D., H..
D.
Praeceptor, placetne audire excusationem meam?
H.
Quando abfuisti?
D.
Hesterno die.
H.
Quota hora?
D.
Prima.
H.
Quae fuit causa?
D.
Accersitus fui.
H.
A quo?
D.
A patre.
H.
Quis tibi nuntiavit?
D.
Famulus noster.
H.
Cur me non adivit?
D.
Quia dicebat ille se urgeri festinatione.
H.
Suntne tibi testes?
D.
Adsunt, praeceptor.
H.
Abi, sede in loco tuo; ego interim eos interrogabo.