There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber III, Colloquium XXXI
1563

 Colloquium XXX Colloquium XXXII 

Personae:

Luterinus, Praeceptor.

L.
Praeceptor, licetne pauca?

P.
Loquere quid velis.

L.
Cum interdum dicis alicui nostrum, ubi est follis? vel Cedo follem; non apparet utrum follis sit masculini, an foeminini generis.

P.
Non apparet, fateor; quid tum?

L.
Unde igitur scire possumus?

P.
Cur me de hoc nunquam rogasti?

L.
Tam multa tam saepe interrogamus, ut vereamur ne tibi molesti simus

P.
Quasi vero istud unquam prae me feram; contra, eo magis amo vos, quo me rogatis saepius. Quid enim magis cupio, quam ut aliquando vos videam et optimos et doctissimos?

L.
Habemus gratiam maximam, praeceptor humanissime.

P.
Eam gratiam ego et vos Deo nostro debemus, qui solus sua bonitate utrisque bonam dedit voluntatem.

L.
Faxit ille ut hoc beneficio recte semper utamur in ipsius gloriam. Sed dic, quaeso, cuius generis est follis?

P.
Masculini.

L.
At ego potius foeminini dixissem.

P.
Quamobrem?

L.
Quia tale est pellis, quod est in Rudimentis pro exemplo positum.

P.
Non abs re id coniiciebas. Nam is finita, quale est pellis, magna ex parte foeminina sunt.

L.
Non igitur omnia?

P.
Vix ulla est tam generalis Regula, quae exceptione careat. Follis igitur sub exceptione cadit, quia masculinum est. Sic aliquot alia; ut, ignis, piscis, axis, etc.

L.
Sed unde illa dignoscam?

P.
Facile cognosces, cum perveneris ad Grammaticae regulas. Sed interim Latine loquentes attente observa, teque ad eorum imitationem diligenter accommoda.

L.
At istud longum est, praeceptor.

P.
‘Non fiunt nisi longo tempore praeclara aedificia’.

L.
Experientia nos istud docet. At pater meus vellet me annuo spatio doctum videre.

P.
Ego vero istud unius diei spatio videre vellem. Sed quid agas? omnibus in rebus expectandum tempus est. Pater tuus, quia non didicit literas, nescit quid doctrina valeat, neque quantis laboribus illa comparetur.

L.
Verum dicis; sed quid illi respondere possum, cum apud me conqueritur de temporis longi spatio in discendis literis?

P.
Docebo te inter coenandum, nunc ito lusum cum caeteris, ut me in musaeum meum recipiam.

L.
Ignosce mihi, quaeso, praeceptor, quod te interpellaverim.

P.
Nihil me interpellasti, non enim occupatus eram. Praeterea, si te audire mihi molestum fuisset, nonne poteram te in aliud tempus reiicere?

L.
Tuo iure id poteras.

P.
Abi igitur.