Liber III, Colloquium XXIV
1563

 Colloquium XXIII Colloquium XXV 

Personae:

Blasius, Ludimagister.

B.
Licetne mihi, praeceptor, adire Tutorem?

L.
Quae te causa movet?

B.
Iusserat ille, ut se hodie convenirem, si liceret per otium.

L.
Quando iusserat?

B.
Nudiustertius.

L.
Ubi illum vidisti?

B.
In area quae est e regione templi.

L.
At vide ne mentiaris.

B.
A me absit mendacium, si vis dabo testes ex condiscipulis qui mecum aderant.

L.
Qui sunt illi?

B.
Daniel et Corderius: visne ut eos accersam?

L.
Mane, ego illos conveniam. Sed dic quid eget Tutor opera tua?

B.
Ad aliquid scribendum.

L.
Qua igitur hora vis illum adire?

B.
Nunc, si tibi placet.

L.
Quando huc redibis?

B.
Cum primum me dimiserit.

L.
Nunc abi, atque illi ex me dic salutem plurimam.

B.
Faciam libenter.