There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber III, Colloquium XX
1563

 Colloquium XIX Colloquium XXI 

Personae:

Magister, Villarianus.

M.
Quid sibi vult, quod abfueris hac tota hebdomada?

V.
Oportuit me manere domi.

M.
Quamobrem?

V.
Ut matri adessem, quae aegrotabat.

M.
Quod illi officium praestabas?

V.
Saepius ei legebam

M.
Quid legebas?

V.
Aliquid ex sacris literis.

M.
Sanctum istud et laudabile ministerium. Utinam sic omnes studerent verbo Dei! Sed quid? nihil agebas praeterea?

V.
Quoties opus erat, illi ministrabam cum ancilla.

M.
Haeccine vera sunt omnino?

V.
Habeo testimonium.

M.
Profer illud.

V.
Ecce!

M.
Quis scripsit?

V.
Famulus noster, matris nomine.

M.
Agnosco eius manum, quia saepe ab illo mihi attulisti.

V.
Licetne igitur redire in sedem meam?

M.
Quidni liceat, cum mihi satisfeceris?

V.
Gratias ago, Praeceptor.