Liber II, Colloquium ΙΧ
1563

 Colloquium VIΙΙ Colloquium Χ 

Personae:

Vignolus, Angelinus.

V.
Rogo te, Angeline, compinge mihi hanc chartam.

A.
Quid me rogas? Non est ars mea.

V.
Et tamen saepe compingis aliis.

A.
Quot habes schedas?

V.
Octo: sed iam sunt complicatae, tantum restat insuere membranae.

A.
Quid dabis, si tibi compegero?

V.
Nihil habeo quod possum dare: nam pecunia nulla mihi est.

A.
Ergo quaere tibi alium opificem; non enim gratis faciam.

V.
Mi Angeline, tu es tam bonus, denegabis mihi rem tantillam?

A.
Scin' tu quid habet proverbium?

V.
Quod proverbium dicis?

A.
‘Manus manum fricat.’

V.
Quid hoc sibi vult?

A.
Da aliquid, si velis accipere.

V.
Si quid haberem, certe libenter darem.

A.
Cedo merendam tuam.

V.
Merendam? ah me miserum! quid ederem? Mallem dare pileum, si auderem.

A.
Merenda tua parva res est.

V.
Sed vehementer esurio.

A.
Quid causae est?

V.
Quia nihil prandi, nisi frustum panis et tres aut quatuor iuglandes.

A.
Eho, quid causae fuit?

V.
Quia mater domi aberat.

A.
Quis ergo tibi dedit merendam?

V.
Ipsa.

A.
Atqui dicebas eam abfuisse.

V.
Verum est; aberat enim tempore prandii, nec rediit, nisi paulo ante merendam.

A.
Nihilne edisti domi, antequam in ludum venires?

V.
Nihil.

A.
Cur non?

V.
Quia timebam non adesse in tempore.

A.
Tintinnabuli sonitus te satis admonere debet.

V.
Sed raro audimus a nostris aedibus.

A.
Quid ita?

V.
Quia longe nimis ab hac schola distant.

A.
Suntne vera ista omnia quae mihi narras?

V.
Vera profecto, Angeline.

A.
Age, da mihi tuam chartam; ego tibi compingam elegantem libellum: tu interim ede merendam tuam.

V.
Ego petam a matre sextantem, quem dabo tibi.

A.
Cave petas, nihil volo: quin potius darem tibi, si egeres.

V.
Ago tibi gratias.

A.
Nonne putabas me serio petere abs te merendam?

V.
Profecto sic putabam.

A.
Atqui dicebam ioco.

V.
Quamobrem?

A.
Ut paulisper audirem te Latine fabulari. Nam quod bene discas gaudeo. Quanti emisti chartam hanc?

V.
Dedi pro codice assem cum semisse.

A.
Non emisti male, bona est, sed non recte complicasti. Habes membranam?

V.
Ecce tibi.

A.
Bene res habet; ego citius confecero, quam tu merendam perederis.

V.
Habebo tibi maximam gratiam, mi Angeline.

A.
Honeste loqueris: sed memento, fili, ut semper vivas in timore Dei, diligenter obedias matri, sis frequens in schola, diligens in studio, ne verseris cum pravis ac dissolutis; denique, quibus poteris benefacito, quo modo vides me fecisse tibi: intellextin'?

V.
Optime.

A.
Fac igitur ut saepe recorderis.

V.
Faciam, Deo volente.

A.
Ede nunc otiose.