Colloquium LXVIII | Colloquium LXX |
Personae:
Malognodus, Gassinus.
M.
Quid cogitas Gassine? cave tibi obsecro.
G.
Quid mihi cavebo?
M.
ne in morbum incidas.
G.
Qua ex causa?
M.
Ex nimia lusus intemperantia.
G.
Unde apparet periculum?
M.
Quia totus aestuas, totus sudore mades.
G.
Recte et in tempore admones. Profecto non sentiebam.
M.
Desiste, si me audis.
G.
Audio vero libenter, ac tibi morem gero. Quis enim respuat tam fidele consilium?
M.
Deterge faciem sudariolo, et indue te celeriter, ne subitum frigus contrahas.
G.
Habeo tibi gratiam: nam fere morbis sum obnoxius.
M.
Quid est causae?
G.
Infirmitas meae valetudinis. Vides enim quam imbecillo sim corpore.
M.
Tanto magis debes tibi cavere.
G.
Istud probe novi, et parens uterque me monet saepissime. Sed quid agis? natura proni sumus in nostram perniciem.
M.
O mi Gassine, non est voluptati serviendum, sed temperantia valetudini consulendum est.
G.
Est in promptu carmen Catonis in eam sententiam.
M.
Teneo; sed de his alias. Iam satis indutus es. Non est quod hic morere diutius.
G.
Vale, Malognode, monitor amicissime.
M.
Vin' tu, ut domum te deducam?
G.
Nihil opus est deductione. Ego belle me habeo, Dei beneficio.
M.
Mi Gassine, cura ut valeas.