There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium LXVI
1563

 Colloquium LXV Colloquium LXVII 

Personae:

G., H..

H.
Visne permanere in ista ignorantia;

H.
Avertat Deus!

G.
Quid igitur facies?

H.
Da mihi super hac re consilium, quaeso.

G.
Imprimis Deum saepissime et ex animo precare; deinde semper attentus esto: hoc est, diligenter audito quicquid docetur, sive praeceptor loquatur, sive aliquid reddant condiscipuli tui; postremo charitatem diligenter cole.

H.
Quibus modis?

G.
Neminem neque laedito, neque offendito; nemini invideto; neminem odio habeto; sed contra, omnes dilige tanquam fratres; ac bene omnibus, quoad poteris, facito.

H.
quid illa mihi conferent ad studiorum profectum?

G.
Plurimum.

H.
Quomodo?

G.
Sic enim Deus tibi illuminabit ingenium, memoriam, ac caeteras animi dotes augebit; denique studia tua ita promovebit, ut maiores in ea re Progressus indies facias.

H.
Consilium mihi sane das optimum, utinam in Dei ipsius gloriam uti perpetuo valeam, tibique aliquando referre gratiam!

G.
Non opto, ut mihi aliud gratiae eo more referas, nisi ut Deum saepenumero laudes, studiaque honesta semper prosequaris, atque ita ad divinarum literarum cognitionem tandem pervenias.