There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium LVI
1563

 Colloquium LV Colloquium LVII 

Personae:

Stratanus, Theobaldus.

S.
Quae sunt arbores in horto vestro?

T.
Hortum habemus suburbanum, in quo sunt olera, quibus vescimur quotidie; praeterea sunt in fundo nostro bini horti variis arboribus consiti.

S.
In horto quae sunt olera?

T.
De hoc mater melius respondere posset. Nam illic saepe versatur aut serendi causa, aut sarriendi, aut aliquid colligendi.

S.
Sed tamen dic mihi aliquot olerum nomina.

T.
Parum prodesset nomina tibi recensere, nisi res ipsas videres: quin eamus in rem praesentem.

S.
Potes ire quando libet?

T.
Possum quidem, matre permittente.

S.
Fac amabo permittat; sed ea lege ut me tibi comitem assumas.

T.
Id facillime fiet; tantum hic me exspectes: mox rediero.

S.
Quid si ea domi non est?

T.
Tamen hoc tibi renunciabo.

S.
Bene vertat Deus.