There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium XLIX
1563

 Colloquium XLVIII Colloquium L 

Personae:

Martialis, Blancus.

M.
Quantum habes pecuniae?

B.
Assem cum semisse; tu vero?

M.
Non tantum.

B.
Quantum igitur?

M.
Unicum assem.

B.
Vis mihi dare mutuo?

M.
Est mihi opus.

B.
In quem usum?

M.
Ad emendam chartam.

B.
Hodie reddam tibi.

M.
Addendum fuit, Deo iuvante.

B.
Sic docet praeceptor ex verbo Dei, sed non possum assuescere.

M.
Fac assuescas.

B.
Quomodo id fiet?

M.
Si saepe cogites nos a Deo sic pendere, ut nihil possimus sine eius auxilio.

B.
Bonum mihi das consilium.

M.
Quale mihi dari velim.

B.
Sed (ut ad propositum redeamus) dabis mutuo istum assem?

M.
Miror te mutuo petere, qui plus habeas quam ego.

B.
Est quidem Scholasticus hac transiens, qui librum venalem ostentat.

M.
Quid tum?

B.
Cupiebam emere, quia vilius indicat quam noster bibliopola.

M.
Accipe: sed, quaeso, unde tam cito reddes?

B.
A coena ibo domum, ut a matre petam.

M.
Quid si dare nolit?

B.
Nihil cunctabitur, cum librum ostendero.