Colloquium XLVI | Colloquium XLVIII |
Personae:
Puteanus, Buerla.
P.
Unde veniebas modo?
B.
E culina.
P.
Quid illuc iveras?
B.
Ut me calefacerem.
P.
Tu, credo, libentius es in culina quam in schola: nonne?
B.
Nihil mirum; in schola non est ignis, sicut in culina.
P.
Abi, sapis.
B.
Utinam tam saperem in divinis rebus quam in cura corporis.
P.
Fac sapias.
B.
Quomodo?
P.
Studio, cura, labore, et diligentia.
B.
Non parco labori.
P.
Recte facis; sed est tempus exspectandum, cuius progressu fiunt omnia: interea precandus est Deus assidue.
B.
Bene mones; utinam ille studia nostra promoveat in gloriam sui nominis.
P.
Id faciet, si pergamus eum colere diligenter.