Colloquium XLII | Colloquium XLIV |
Personae:
Portanus, Marcus.
P.
Unde redis?
M.
Foris.
P.
Cur exieras?
M.
Redditum urinam.
P.
Qualis est coeli facies?
M.
Nebulosa.
P.
An regelat?
M.
Sic resolvitur gelu, ut nives omnino liquescant.
P.
Etiamne pluit?
M.
Sensi aliquid superne distillare.
P.
Fortasse in transitu, e stillicidio tecti.
M.
Imo e nubibus, scio; quod si non credis, vide tu ipse.
P.
Quasi ego tibi non credam in re tantilla.
M.
Cur igitur dubitare videbaris?
P.
Ut pluribus verbis tecum fabularer.
M.
Quorsum id pertinet?
P.
Ad Latinum sermonem exercendum.
M.
Sed interim saepe otiosa verba dicimus; a quibus omnino abstinendum Christus praecepit.
P.
Tota erras via in praecepti intellectu.
M.
Cur istud dicis?
P.
Quia ‘Non est otiosus sermo, qui ad aliquam institutionem refertur’, praesertim ubi agitur de bonis et honestis, qualia sunt Dei opera in rebus naturalibus.
M.
Videris mihi recte sentire; proinde facile tibi assentior.
P.
Sed haec hactenus; instat nobis aliud negotium.
M.
Age, desinamus.