There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium ΧXXII
1563

 Colloquium ΧXXI Colloquium XXXIII 

Personae:

H., I..

H.
Iacobe.

I.
Quid vis?

H.
Repetamus una praelectionem.

I.
Non est mihi otium.

H.
Quid habes negotii?

I.
Volo scribere.

H.
Quid scribere paras?

I.
Dictata praeceptoris.

H.
Cur heri non scripsisti?

I.
Quo tempore scripsissem?

H.
Cum luderetur.

I.
At ego nolebam amittere ludendi occasionem.

H.
Ah, piger! nihil aliud quam lusiones meditaris? Nonne diebus Mercurii et Sabbati ternae sunt horae liberae?

I.
Liberae quidem sunt, sed ad lusum destinatae, deputatae, attributae, assignatae.

H.
Imo partim lusibus aut alicui honestae remissioni, partim studio literario sunt dicatae.

I.
Fateor, duntaxat iis qui volunt immori studiis.

H.
Non poteras heri sesquihoram detrahere ludo tuo, aut saltem horam unicam?

I.
Tu stude quantum voles: ego vero ludam quamdiu licebit.

H.
Per me quidem licebit; sed interim parum promovebis in literis.

I.
Nonne praeceptori satisfacio?

H.
Utcunque.

I.
Tu igitur, studiose, vis esse praeceptore ipso severior? Omitte me tandem, age tuum negotium, ego meum.

H.
Age, age, ut libet.