There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium ΧXIX
1563

 Colloquium ΧXVIII Colloquium XXX 

Personae:

Myconius, Petellus.

M.
Serione scribis, an tu ineptis?

P.
Equidem scribo serio; cur enim tempore abuterer? Tu vero cur istud rogas?

M.
Quia vidi aliquando cum bene scriberes.

P.
Scribo interdum melius.

M.
Qui fit igitur, ut nunc tam scribas male?

P.
Desunt mihi bene scribendi adiumenta.

M.
Quae tandem?

P.
Bona charta, bonum atramentum, bona penna. Nam haec mea charta (ut vides) misere perfluit, atramentum est aquosum et subalbidum, penna mollis et male parata.

M.
Cur ista omnia mature non providisti?

P.
Pecunia mihi deerat, et nunc etiam deest.

M.
Incidisti in illud vulgare proverbium, ‘Cui deest pecunia, huic desunt omnia’.

P.
Sic agitur mecum.

M.
Sed quando te speras accepturum?

P.
In mercatu proximo pater ad me missurus est, aut ipsemet venturus.

M.
Ego te interea iuvare volo.

P.
Si quidem id potes, magno beneficio me affeceris.

M.
Accipe hos sex asses mutuo ad chartam et caetera comparanda.

P.
Quam vere dictum est illud, ‘Amicus certus in re incerta cernitur’? Sed quid te impellit ut mihi ultro tam benigne facias?

M.
Charitas illa Dei, quae (ut Paulus ait) ‘effusa est in cordibus nostris’.

P.
Mira est vis divini Spiritus, qui eius auctor est charitatis. Sed mihi interim cogitandum, quomodo tibi referam gratiam.

M.
Parva res est; omitte istam cogitationem, ne te impediat quo minus in utramvis aurem dormias: tantum redde mutuum, quum tibi commodum fuerit.

P.
Reddam (ut spero) propediem.

M.
Eamus ad precationem, ne notemur.

P.
Adde unum, si placet.

M.
Quid est?

P.
Ne hodie incoenati mittamur cubitum.

M.
Ha, ha, he!