Colloquium ΧXV | Colloquium XXVII |
Personae:
Garbinus, Furnarius.
G.
Quod est tibi domicilium?
F.
Paterna domus.
G.
Unde nunc venis?
F.
Domo.
G.
Ubi prandisti?
F.
Domi.
G.
Ubi coenabis?
F.
Domi vestrae, ut spero.
G.
Qui scis?
F.
Pater ipse tuus hodie me invitavit.
G.
Ubi illum vidisti?
F.
Domi Varronis.
G.
Quod illic erat tibi negotium?
F.
Pater me miserat nunciatum aliquid.
G.
Scire etiam velim ubi sis cubiturus.
F.
Domi fratris.
G.
Quid habes negotii cum fratre tuo?
F.
Dixit sorori nostrae, se velle convenire me otiose.
G.
In qua domo habitat?
F.
In quadam conductitia.
G.
Eho, nullamne habet propriam domum?
F.
Habet quidem, sed eam locat quibusdam inquilinis.
G.
Locat igitur domum propriam, et conducit alienam?
F.
Scilicet, ut ex me audis.
G.
Quanti locat?
F.
Octodecim aureis Italicis, quos nunc Pistoletos vocant.
G.
Cur illam non potius habitat?
F.
Quia sua non est in loco satis commodo, sive (ut ita loquar) mercatorio.
G.
Sed illam alienam quanti conducit?
F.
Longe pluris.
G.
Quanti igitur?
F.
Quinque et viginti.
G.
Cara est habitatio.
F.
Carissima; sed quid agat? loci commoditas id facit.
G.
Age, (ut aliquando tandem finiamus) dic, precor, scisne ubi cras futurus sis?
F.
Domum revertar, ut inde in scholam me conferam, si quidem permiserit Dominus.
G.
Cur addis, Si Dominus permiserit?
F.
Quia, nisi permissu Dei, ne domo quidem exire possumus.
G.
Istud audivi saepe ex praeceptore.
F.
Cur ergo rogabas?
G.
Quia nunquam nimis dicitur quod bene dictum fuerit, praesertim ubi de rebus divinis agitur.
F.
Istud quoque ex praeceptore didicimus.
G.
Verum, sed utile est talia saepe repetere ad memoriam exercendam.
F.
Vide quo nos sensim adduxerit tua prima interrogatio.
G.
Tantum volebam paucis verbis tecum iocari.
F.
Age, quoniam nunc satis animum exercuimus, non vis etiam corpus exercere valetudinis causa?
G.
Quidni velim?
F.
Eamus igitur lusum pila palmaria: nam eo lusu scio te delectari.
G.
Delector sane, sed nunc pilam non habeo.
F.
Ecce tibi: sequere me.
G.
Ego te sequor libens, tu me bene ducito.