There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium ΧXI
1563

 Colloquium ΧX Colloquium XXII 

Personae:

Putaneus, Vilactus.

P.
Nescis vetitum esse, ne submisse loquamur inter nos?

V.
Quidni scirem, cum praeceptor tam saepe nobis inculcet eius rei causas?

P.
Cur igitur modo faciebas contra?

V.
Quia Isaias ita me coeperat alloqui.

P.
Quid tum? debuisti illum admonere, non imitari.

V.
Debui; sed tunc mihi non venit in mentem.

P.
Sed interim notandus es.

V.
Minime vero: nisi vis esse ipso praeceptore severior.

P.
Dic mihi causam.

V.
Quia praeceptor vetat quempiam notari, qui sponte delictum agnoverit: modo ne tale sit factum, quod verbo Dei interdictum sit.

P.
Nonne a Deo praeceptum est, ut parentibus obediamus?

V.
Illud est quintum decalogi praeceptum.

P.
Atqui (ut habemus in Catechismo) praeceptum illud patet latius; nam parentum nomine praeceptores complectitur, et magistratus, et denique omnes quibus Deus ipse nos subiecit.

V.
Non equidem nego vera esse quae narras: sed malo praeceptorem consulere, quam tecum disputare; alioquin in maius malum me induceres, quod est contentionis vitium, multo magis a praeceptore vetitum.

P.
Aequum dicis: memineris igitur praeceptorem admonere, cum rationes a nobis exiget.

V.
Ne putes me obliturum, praesertim cum res mea agatur.