Colloquium ΧV | Colloquium XVII |
Personae:
Pelignus, Bartholomaeus.
P.
Quonam is tam celeriter?
B.
Ad tonsorem.
P.
Ego quoque una tecum.
B.
Rogasti veniam?
P.
Non rogavi, sed tantisper exspecta me, dum eo rogatum.
B.
Festina igitur.
P.
Mox rediero. Redii: eamus nunc iam.
B.
Quo vultu te praeceptor excepit?
P.
Hilari sane.
B.
Eodem me quoque exceperat.
P.
Non solet irasci nobis, nisi illum adeamus intempestive.
B.
Quotusquisque id non aegre fert?
P.
Etiam nos, qui pueri sumus, saepius irascimur condiscipulis, cum studia nostra, quantulacunque sunt, interpellant. Sed iam desinamus; optime tonsorem ante officinam video.
B.
Euge, nulli sunt igitur exspectantes: ita fiet, ut minus diu moremur.