There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium ΧΙΙ
1563

 Colloquium ΧΙ Colloquium ΧΙΙΙ 

Personae:

Cleophilus, Melchisedech.

C.
Ecquid habes novi?

M.
Accepi literas a patre, qui Lugduni habitat.

C.
Quando accepisti?

M.
Heri sub noctem.

C.
Quis attulit?

M.
Piscarius.

C.
Quidnam intellexisti ex istis literis?

M.
Omnia bene illic habere, quod ad Evangelium pertinet.

C.
Verane praedicas?

M.
Exspecta, literas ipsas ostendam tibi a prandio.

C.
Est profecto quod nostris fratribus gratulemur.

M.
Scilicet, quodque Deo nostro gratias maximas agamus.

C.
Id quidem praestare debemus omni tempore; sed nunc maxime, cum audimus ea quae ad gloriam eius prae pertinent.

M.
Utinam hoc femper habeamus in memoria.

C.
Communicabis igitur mecum tuas literas?

M.
Ut promisi.

C.
Ergo post prandium.

M.
Etiam dubitas?

C.
Interea vale.

M.
Vale, et salve, Cleophile.