There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium LXXIII
1563

 Colloquium LXXII Colloquium LXXIV 

Personae:

L., M..

L.
Cur tu es otiosus?

M.
Non sum omnino.

L.
Quid agis igitur?

M.
Cogito de lectione reddenda.

L.
Ego quoque id ago; repetamus una.

M.
Fiat; sed quam rationem tenebimus?

L.
Age praeceptoris partes, ego discipuli.

M.
Valde placet mihi conditio.

L.
Sed ne sis mihi austerior.

M.
Ne timeas, novasti me satis.

L.
Novi.

M.
Declina Lego in modo infinito.

L.
Infiniti modi tempus praesens et praeteritum imperfectum, Legere; praeteritum persectum et plusquam perfectum, Legisse.

M.
Perge.

L.
Sine me paulisper respirare, quaeso, praeceptor.

M.
Age, sino; satisne respirasti?

L.
Satis.

M.
Perge nunc.

L.
Futurum indefinitum, Lecturum esse. Gerundia, Legendi, etc. ad finem usque.

M.
Gaudeo te recte fecisse officium.

L.
Ego vero mihi gratulor. Sed est Deo gratia.

M.
Recte dicis, utinam ex animo.

L.
Ex animo certe.

M.
Bene habet: desinamus: sentio praeceptoris adventum.

L.
Eccum, adest.