Colloquium LXX | Colloquium LXXII |
Personae:
E., F., G..
E.
Quid agis, Francisce? instat praeceptoris adventus.
F.
Scilicet; instat: nondum est semihora post secundam.
E.
Tamen non debemus interim tempore sic abuti: repetamus.
F.
Non stabit per me: ego enim sum paratus.
E.
Incipe igitur.
G.
Exspectate parumper, quaeso, ego sum vestrae decuriae.
E.
Matura.
F.
Dicamus suum quisque casum ordine, ut interdum nos docet praeceptor.
E.
Satis est verborum, attendite.
F.
Quid aliud agimus?
E.
Tertiae declinationis nomina his exemplis Latine declinantur, Pater, Lumen, Rupes, Messis, Pars, Sedes, Vectigal, Laquear.
F.
Nom. Sing. Haec Rupes. Gen. huius rupis. Dat. huic rupi.
E.
Acc. hanc rupem.
G.
Voc. o rupes. Abl. ab hac rupe.
F.
Nom. Pl. Hae rupes.
G.
Gen. harum rupum.
E.
Errasti, Gabriel, corrige erratum.
G.
Gen. harum rupium.
E.
Dat. his rupibus. Acc. has rupes.
G.
Voc. o rupes. Ablat. ab his rupibus.
E.
Verte Anglice.
G.
Rupes, rupis, g. f. A rock.
E.
Pone in oratione.
F.
Non est in libro nostro.
E.
Sed praeceptor docuit.
F.
Alta rupes, A high rock.
E.
More patrio dicis, aspera fortiter, high.
F.
An high rock.
E.
Nom. Sing. Haec Messis.
G.
Gen. huius messis.
E.
Dat. huic messi, etc. usque ad finem huius nominis; deinde sic pergunt colloqui.
E.
Ambo errastis.
F.
Erravi, fateor.
G.
Ego quoque: sed uter erit victus?
E.
Praeceptor iudicabit.
F.
Aequum dicis.
E.
Vultisne dicamus iterum, ad memoriam confirmandam?
F.
Quidni?
G.
Quid si praeceptor interveniat?
E.
Quid tum? laudabit nos ore pleno.
G.
Sed mutandus est ordo.
E.
Non est dubium; incipe, Francisce.
F.
Tertiae Declinationis nomina, etc.