Colloquium V Colloquium VII 

Personae:

F., G..

F.
Ubi hodie cibum cepisti?

G.
Apud hospitem meum.

F.
Quanti prandisti?

G.
Sex quadrantibus.

F.
Quid coena, quanti constitit?

G.
Tantidem. Tu vero quanti aleris quotidie?

F.
Pluris quam tu.

G.
Quanti igitur?

F.
Quatuor assibus.