Colloquium XXXIX Colloquium XLI 

Personae:

Noaeus, Capellus.

N.
Vidistine librum meum?

C.
Quem librum quaeris?

N.
Ciceronis Epistolas.

C.
Ubi reliqueras?

N.
Oblitus eram in auditorio.

C.
Tua fuit negligentia.

N.
Fateor: sed interim indica, si quem scias accepisse.

C.
Cur non adis praeceptorem? solet enim (ut scis) quae a nobis relicta sunt aut ferre in musaeolum, aut alicui dare qui reddat.

N.
Bene mones. O me obliviosum, cui id in mentem non venit!