Liber I, Colloquium XXX
1563

 Colloquium XXIX Colloquium XXXI 

Personae:

Pictonus, Ioshua.

P.
Habesne duas aut tres pennas?

I.
Sunt mihi tantum duae.

P.
Da mihi unam commodato.

I.
Non faciam.

P.
Cur non?

I.
Ne abutaris.

P.
Memineris: fortasse aliquando me frustra rogabis aliquid.

I.
Atqui iubet Christus malum bono compensandum.

P.
Nondum istud didici.

I.
Tamen discas oportet, si cupis esse Christi discipulus.

P.
Quid cupio magis?

I.
Disce igitur magistrum imitari.

P.
Discam progressu temporis.

I.
Praestaret nunc incipere, dum per tempus licet.

P.
Nimis urges: nondum complevi annum octavum, ut ait mater.

I.
Semper est bene agendi tempus; sed interim ne mihi, quaeso, succenseas: iocabar enim, ut te ad colloquendum invitarem tantisper dum sumus otiosi. Ecce tibi penna, eaque non omnino pessima.

P.
Reddam tibi statim, cum aliquid descripsero.

I.
Nolo mihi reddas.

P.
Quid igitur faciam?

I.
Quicquid voles: a me enim tibi dono datur.

P.
Gratiam habeo maximam.