There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium XXV
1563

 Colloquium XXIV Colloquium XXVI 

Personae:

Hersenius, Gimardus.

H.
A quo emisti istam chartam?

G.
A Fatino.

H.
Estne bona?

G.
Melior quam ista tua, ut opinor.

H.
Nihil miror.

G.
Cur istud dicis?

H.
Quia fortasse carior.

G.
Nescio.

H.
Quanti emisti scapum?

G.
Solido et semisse: tu vero quanti?

H.
Solido et pluris.

G.
Quanti igitur?

H.
Quinque quadrantibus.

G.
Non male profecto emisti.

H.
Quinetiam mercator dedit mihi auctarium.

G.
Quodnam quaeso?

H.
Schedam chartae bibulae.

G.
O me imprudentem, qui oblitus sum petere!

H.
Ego ne petivi quidem, sed ultro ille dedit. Et hoc, inquit, addo tibi, ut me revisas.

G.
Sic solent emptores allicere.

H.
Nec mirum: suum quisque commodum quaerit.

G.
Sed quid agimus, hodierni pensi immemores?

H.
Exiguum est: satis temporis nobis restat.