There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium XXIII
1563

 Colloquium XXII Colloquium XXIV 

Personae:

Paedagogus, Puer.

P.
Unde venis?

Pu.
Venio inferne.

P.
Quod erat tibi negotium infra?

Pu.
Iveram redditum urinam.

P.
Sede nunc ad mensam, et mane in cubiculo donec rediero.

Pu.
Quid agam interea?

P.
Edisce praelectionem in diem crastinum, ut eam mihi reddas ante coenam.

Pu.
Iam edidici, praeceptor.

P.
Lude igitur.

Pu.
Sed nullos habeo collusores.

P.
Satis multos invenies in hac vicinia, ex tuis etiam condiscipulis.

Pu.
Nihil id curo nunc: malim (si tibi placet) ediscere de Catechismo, in diem Dominicum,

P.
Ut libet.

Pu.
Si quis te quaeret, quid illi dicam?

P.
Dic me prodiisse, sed mox reversurum.