There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium XXI
1563

 Colloquium XX Colloquium XXII 

Personae:

Damon, Audax.

D.
Visne mihi describere praelectionem?

A.
Cur non habes?

D.
Quia hesterno die fui occupatus.

A.
Accipe librum meum, et describe.

D.
Non ignoras me lentius scribere: et tu citius totum descripseris, quam ego quatuor aut quinque versiculos.

A.
Quaere tibi alium scriptorem; nunc ego tibi non possum dare operam.

D.
Cur non?

A.
Est mihi aliud negotium, idemque pernecessarium.

D.
Nolo te urgere, nec possum quidem: sed saltem commoda tuum codicem.

A.
Accipe; utere ut libet, modo ne abutare. Nihil est quod hic verearis.